Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ADELARDO ABBATE CORBEIENSI.


Circit. an.Chr. DCCCXXVI

[Praefatio]

Adelardus, Abbas Corbeiensis in Gallia (S.)

[1] Sancti Abbatis Adelardi nomen plerique recentiores suis Martyrologiis adscripsere. Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: [S. Adelardi nomen in sacris fastis.] Apud Corbeiam Galliæ, Sancti Adalardi Abbatis; qui regio genere natus, rebus huius sæculi spretis, vigesimo ætatis anno fit monachus: de quo illud legitur, quod quotidie bis saltem mane & vespere sua alienaque peccata profusis vberrime lacrymis deploraret. Abbas autem creatus, ita in omni virtute floruit, vt Antonij sanctissimi Abbatis nomine, illum aliqui appellarent. Eadem fere habent Arnoldus VVion, & Petrus Galesinius. Meminerunt eius Ferrarius in generali catalogo Sanctorum, Vsuardi editio Colonien. anni 1521. Martyrologium Germanicum, Molanus in additionibus ad Vsuardum, & in Natalibus Sanctorum Belgij, Autbertus Miræus in fastis Belgicis & Burgundicis, Antonius Sanderus in Hagiologio Flandriæ. Quidam eum 1. Ianuarij referunt. Appellatur etiam ab aliis Adelhardus, Adalardus, Alardus, & a Baronio Adelrhadus.

[2] [Vita scripta a S. Paschasio Ratberto, & a S. Gerardo.] Vitam eius scripsit S. Paschasius Ratbertus, de quo nos XXVI. Aprilis. Ea pridem edita a Surio est, ac deinde a Sirmondo nostro cum eiusdem S. Ratberti operibus: quas inter se editiones contulimus, recensuimusq; ad varias lectiones ex MS. Corbeiensi ab Antonio Fortio monacho Corbeiensi ad eumdem Sirmondum transmissas, nobisq; ab eo communicatas. Adiecimus aliam S. Adelardi vitam & miracula, auctore S. Gerardo monacho Corbeiensi, ac deinde primo Abbate Siluæ Maioris in Vasconia (de quo V. Aprilis agemus) ex vetusto codice Bertiniano descripta. Habetur alia breuior vita in MSS. Rubeæ vallis.

[3] Vitæ S. Adelardi compendium habet Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij; ac tandem subdit: Natalem habet die secunda Ianuarij, [Eius eleuatio II. Aug. & 10. Octob. Ex Vscia Flandriæ pago oriūdus.] sed eleuationis memoriam die XI. Sextilis. in nullo tamen Martyrologio eo die illius reperi nomen. At MS. Florarium die X. Octobris eleuationem consignat. Sed pergit Molanus: Multiplici autem de causa inter SS. Belgij est memorandus: Primum quod Meierus referat eum ex Vscia oriundum esse, prope Aldenardam. Distat autem Vscia a dicta ciuitate vno miliari, via Brugensi; vulgo Huyse. Alibi lego Vsciam fuisse patrimonium Adalardi, sicut etiam fuit Berthemum, territorij Louaniensis non obscurus pagus. Et vtriusque parochiæ Abbas Corbeiensis est patronus. Accepi autem a Pastoribus Aldenardensibus, non illis quos illustres Martyres cognouimus, sed ab eorum successoribus, festum S. Alardi quondam in Hussia celebre fuisse, & in ore vulgi esse, eum inde oriundum: fontem quoque inibi reliquisse, qui in præsentiarum ab eo nomen seruat.

[4] Sed & aliæ sunt causæ, ob quas inter Belgas memoretur. Pertinet enim ad genealogiam Pipinorum & Magni Caroli, primorum Brabantiæ Ducum, vt ex sup radictis agnoscitur. Et postremo, Corbeia se annue ex donatione Adalardi valde multa ex Belgio recipere, & plura recepisse cognoscit. Vixit tamen extra nostrum Belgium, prout nunc sunt limites, in Corbeia videlicet Franciæ, Artesiis contigua: & cum æquiuoco suo Saxoniæ Corbeiam struxit. [Corbeiæ Francicæ & Saxonicæ laus.] In vtroque autem monasterio & pietas & studia multum viguerunt. Imo monasteria hæc plantaria fuerunt primorum Bremensium Archiepiscoporum, qui Aquilonares regiones conuerterunt.

[5] Paucis deinde interiectis subdit idem Molanus: Ex dictis liquet aberrare quosdam Berthemi incolas, [Fabula Berthemiensium de S. Adelardo, eiusq; equo, explosa.] qui S. Adalardum describunt Haymonis filium minorem natu, in suo pago nutritum cum giganteo equo, quem in templo depictum habent: cum ex citata historia constet eum fuisse maiorem natu, ex patre, vt lectiones festi habent, Bernardo, fratre Pipini Regis. Constat tamen ex authenticis instrumentis, etiam ipsius sancti viri manu subscriptis, multa in Berthem, ex donatione eius, a Corbeia, quædam etiam ab incolis possideri. De S. Adelardo, alteroq; Adelardo eius discipulo & Corbeiæ Saxonicæ Fundatore haud pauca dicentur ad XV. Iunij, cum de S. Viti translatis reliquiis agetur; quamquam Gerardus Abbas in Prologo illius historiæ auctorem reprehendat.

VITA S. ADELARDI AVCTORE S. PASCHASIO RATBERTO.

Adelardus, Abbas Corbeiensis in Gallia (S.)BHL Number: 0058 Per S. Pasch. Ratbert.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Pretivm operis est, viros quosque doctissimos imitari, qui * pio mentis affectu, carorum in Christo funera pietatis opere defleuere, flendo quoque miris eos prosecuti sunt laudibus. [Cur scribēda mortuorum gesta.] Quoniam, sicut Beatus Ambrosius in opere super Valentinianū dixit, etsi incrementum doloris sit, id quod doleas scribere, tamen plerumque in eius, quem amissum dolemus, commemoratione requiescimus, eo quod in scribendo dum in eum mentem dirigimus, intentionemque defigimus, videtur nobis in sermone reuiuiscere, & totus medullam nostræ mentis influere. Ceterum posteritatis negotium est, vt eorum exempla virtutum litteris commendemus, quatenus & nostrum caritatis debitum proximis persoluamus, & Patrum exempla, quos imitari debeant, filiis non negemus. Nouimus igitur eos non periisse post mortem, sed beatius immutatos, vt moriendo ad immortalia summæ felicitatis gaudia peruenirent. Idcirco non omnino penitus oblitterandi sunt a memoria, præsertim tales, quorum non desiisse hinc mortis euulsio fuit, sed in melius commutasse. Neque enim fatendum est, iuxta quorumdam perfidorum insaniam, quod scriptura inquit: Exiguum & cum tædio est tempus vitæ nostræ, nec est refrigerium in fine hominis, & non est qui agnitus sit regressus ab inferis. [Sap. 2. 1.] Neque hoc dicendum, quod ex nihilo nati sumus, & post hæc futuri sumus, quasi non fuerimus. Verum igitur est & incunctanter profitendum, Christum resurrexisse a mortuis, & mortem moriendo vicisse; vt similiter omnes, qui in Christo moriuntur, non iam mortui, imo in eo viui atque beati inueniantur. Deus enim viuorum est, & nō morientium, eo quod in illo qui viuit, omnes qui in ipso sunt, viui inueniuntur. [Matt. 22. v. 32.] Vnde & scriptura eos dormientes appellare consueuit.

[2] Quapropter officiosissimum est, sicut dixi, sanctos imitari viros, [Auctor S. Adelardi discipulus.] videlicet præfatum Ambrosium, & Beatum Hieronymum, reliquosque sacros imitabiles viros, qui suis epitaphia caris facundissime condiderunt. Etsi non assequi eorum iura facundiæ queo, * materiam tamen loquendi scias non deesse: quia eum recolere scribendo cupio virum, quem sanctum & admirabilem vniuersus pene prædicat orbis: quemque vidimus, & vsi familiaritatis eius amore, licet indigni, sumus, omnino tacere, quamuis indocti, nequimus: vt dum eum oculis videre negamur, saltem mentis officio prosequi mereamur.

[3] Sed dum hoc cogitare incipio, duobus valde contrariis afficior intus, mœroris videlicet atque gaudij. Sed contristari Apostolus pro tali negotio vetat; gaudere vero nonsolum mea, verum omnium nostrorum subita desolatio prohibet. [1. Thess. 4. v. 12.] Quibus vtrisque taxatis stipendiis pietatum, gaudere magis, multumque congaudere profecto spe promissionis æternæ de tanto patrono oportet: itaq; per felices eum iam transisse agones, quē proculdubio requieuisse in Christo, sine fine beate mansurum, minime dubitatur. Sed quia fletu amoris vincor potius, quam desperationis ignauia, mihi parcendum non ambigo: præsertim cum Apostolus non flere prohibeat, [Mortuos lugere quatenus liceat.] nisi tantum vt de dormientibus, tamquam ceteri qui spem non habent, non contristemur. Ergo longe aliud est, cum desperatione contristari; aliud vero dolere & condolere, quod sic peccati causa huc venimus, vt ad modicum vix parum aliquid esse videamur: vnde proculdubio carorum lacrymis abluere sepulturam, debitæ pietatis affectio esse debet, non erroris.

[4] Qua pietate, licet mentis ingenio segnis, tui recordor, virorum carissime Adelarde Pater, [S. Adelardi encomium.] senectutis decus, species sanctitatis, forma virtutum: in tantum, inquam, tui recordor, amoris vinculo, vt vix admodum me valeam inter vtraque temperare negotia. Qui dum video Dominum Iesum Christum, Lazarum, quem diligebat, fleuisse mortuum, & non solum fleuisse, verum turbatum esse spiritu; nimirum flere cogor, tali ac tanto cæli destitutus oraculo. [Ioan. II.] Ceterum ipsa natura docet carorum non obliuisci debere, sed quibus possumus eos commendare ingeniis, vt & dilectio in mente firma teneatur, visione carnis sublata; & amor in mente qui dudum accensus fuerat, dum melius viuat, quem diligimus, non moriatur. Vnde, mi votorū carissime, cui superspargo more vulgi * sepulchri iura ex floribus, ornare cupiens funus litterarum officiis; quatenus tuarum aromata virtutum non tumulo teneantur clausa, sed longe lateque in exemplum futuris fragrent temporibus. Neque enim more quorumdam censeo pueros hinc inde super tumulum constituere, qui tuas fingendo laudes debeant decantare, vt instar lugubrium carminum ad fletus & gemitum audientium pectora concitent; sed veritatis iura mihimet torpentis otio ne abdicentur, litterarum fidei commendabo, atque ita tuo refrigeratus alloquio, tui per sæcula memorabor. Neque e meo poteris euelli animo, nisi nomen tuum laudesque depromam. Fidelis est mihi conscientia, quod quidquid dixero, a tua minus est laude: ideo persuadere mihi de te talia minime erubesco. Vnde tua præsens absentia mihi manens, nouos in me generat lacrymarum affectus: ita tamen, vt præsentia absens faciat gratulari, quod iam perueneris ad diu promissa gaudia felix.

[5] Ne, quæso, lacrymanti dicas: Gratulari de me potius quam flere, carorum fili debueras, præsertim cum scias me euasisse mundi ludibria, & peruenisse ad fontem æternæ vitæ: qui si me diligeres, gauderes vtique & congauderes, quia iam fruor immortalitatis stola, [Dolet Auctor sibi ereptum Adelardum.] & satior intuendo maiestatis gloriam. Scio, mi Pater, scio, inquam, quia exutus carneis indumentis, cælesti iam frueris visione: sed vincor itaque, pio perfusus amore, præsentem tuam flere absentiam, quo mihi triste videtur omne quod intueor, dum te suspirans abesse sentio. Et, vt verbis Fortunati vtar, Qualiter agnus amans genitricis ab vbere pulsus,       Tristis & herbosis anxius errat agris; Nunc fugit ad campos, feriens balatibus auras,       Nunc redit ad caulas, nec sine matre placent; Sic me de tuis Pater absentem suggero verbis. Dies, inquam, obitus tui mihi vtinam non luxisset, quia nec poterat peior esse mihi exiguo, neque sæuior vlla tuis omnibus inlucescere: quo quid agam quidve faciam perpendo, sed mœrore amarus non inuenio. Prohibente, vt dixi, Apostolo, multum flere volens non audeo; gaudere vero, quamuis inuitus, tuæ * claritatis gloria persuadeor. Iam enim tibi hyems, mi Pater, abiit, & recessit imber. Ergo venerunt nuptiæ agni: inter delicias paradisi frueris: vox tua sonuit iam in auribus meis: & audita est vox turturis, ita dicens: Sicut audiuimus, fili, sic vidimus in ciuitate Domini: audiuimus quidem gloriosa, sed cernimus potiora, in ciuitate Domini virtutum: virtutum ergo, & non vitiorum; quia Deus fundauit eam in æternum fundamento perpetuitatis. Intelligo quidem plane talia te canentem, sed suspiro dolens, & gemo anxius, longe interdum a tuo seiunctus consortio. Et quod serius est, orbis te virtutis virum prædicat, nec contingimus, nec videmus.

[6] Noui igitur quod neque has velis accipere laudes, qui tuas iam in cælo scriptas proculdubio tenes. [Gratulatur ei suā felicitatem, eumq; inuocat.] Ibi tuum prorsus feceras horreum, ibique tuum semper erat mentis habitaculum. Vnde quamuis mihi exigam quod impendo, tibi exinde gratulor, quia frueris quod amasti: mihi doleo, quem depulsum a lacte velocius amisisti: iocundor tua causa, sed mea plāgo. Tuis itaque gaudiis superatus, tandem gratias Deo agere non recuso. Ago quidem gratias, quod talem te habuimus: vincor vero affectu, quia prius te caruimus, quam comites paradisi nos tuo adsciueris consortio. Propter quod obsecro, mi Pater, prospicias per cancellos, per fenestras quoque, Domino concedente, voti intuearis filios. Noui igitur, qua fueris caritate præditus, quave fide firmus, qualique spe diu velut anchora Domino religatus. Certissimum idcirco teneo, quod triplex iste tuus funiculus difficile, imo numquam resoluitur. Miraris non modo sub pedibus nubes ac sidera, sed etiam altam planitiem cæli, niueo candidatus habitu. Ideo precor ne differas misereri humilium, quos dudum ad talia prouocabas in certaminis campo. Fortis, mi Pater, fuit vt mors dilectio tua: ideo nullo victus es hoste, nullo superatus agone. Vicisti oblectamenta mundi fortiter, & ideo coronaris, credimus, gloria triumphantis indubitanter. Venite filiæ Hierusalem, & videte diadema, quo coronatus est senex noster solennitate æterna, quibus ille inauratus est indumentis. Perpendite, quomodo adhuc iuuenis malignum vicerit hostem, quomodo puer mundum pedibus olim calcauerit.

[Annotata]

* Sur. Sir. parentis.

* MS. Corb. materiæ.

* Sur. Sir. sepulcrū.

* Sur. Sir. caritatis.

CAPVT I. Adelardus aula relicta fit monachus.

[7] [Adelardi genus regium.] Qvi cum esset regali prosapia, Pipini Magni Regis nepos, Caroli consobrinus Augusti, inter palatij tyrocinia omni mundi prudentia eruditus, vna cum terrarum Principe magistris adhibitus, elegit magis iustitiæ fore & veritatis amicus, quam in illicita consentire, etiam multis oblectatus blanditiis. Vnde factum est, cum idem Imperator Carolus desideratam Desiderij Regis Italorum filiam repudiaret, quam sibi dudum etiam quorumdam Francorum iuramētis petierat in coniugium, vt nullo negotio beatus senex persuaderi posset, dum esset adhuc tyro palatij, vt ei, quam viuente illa Rex acceperat, aliquo communicaret seruitutis obsequio. Sed culpabat modis omnibus tale connubium, & gemebat puer beatæ indolis, quod & nonnulli Frācorum * eo essent periuri, atque Rex illicito vteretur thoro, propria sine aliquo crimine repulsa vxore. Quo nimio zelo succensus elegit plus sæculum relinquere adhuc puer, [Aula exit offensus quod Carolus vxorem repudiasset.] quam talibus admisceri negotiis, vt propinquo, quem contra ire prohibendo non posset, non se consentire fugiendo monstraret. Nec minus igitur Ioanne pro iustitia mori paratus fuisse creditur, qui pari annisu inlicitam reprehendebat Regis audaciam, & spernebat huiusmodi nuptias: nec considerans propinquitatis iura, vt carni assensum præberet contra leges Christi, quas violare non ferens, sibi in animo præponebat. Vnde & voluit magis cum Christo mente ingenuus crucis ignominiam ferre, vt fortia quæque confunderet, quam si etiam adoptaretur in regnum, vt esset Regis filius.

[8] Despiciens itaque Pharaonis regni diuitias, peruenit tandem, vt monachus velut Moyses in eremo Dei frueretur alloquiis. Neque enim adhuc sæculo ita calceatus, poterat cæleste visum in monte videre: sed exutus his omnibus & sanctificatus, Dei agente gratia, discipulus factus est Saluatoris. Legerat ergo, Nisi quis renuntiauerit omnibus quæ possidet, adhuc & semetipsum, non potest meus esse discipulus. [Luc. 14. 33.] Neque igitur ignorabat, quod facilius sit camelum per foramen acus transire, quam diuitem in regnum cælorum intrare. Et ideo deposuit aselli onera, vt facilius arctam atque strictam viam mandatorum Dei curreret. [Matth. 19. 24.] Quibus depositis, Corbeiæ, imo Christi ibidem expetiit fontem, velut ceruus ille Dauidicus. Vbi cum parum fuisset immoratus, subito humilitatis discipulus, factus est magister virtutum: [Fit monachus Corbeiensis anno ætatis 20.] & qui pridie pedissequus videbatur aliorum, inuentus est dux & præuius suorum in Christo commilitonum. Elegeras enim, bone Iesu, tibi tyronem & puerum: non quidem ille te, sed tu illum elegeras & præelegeras, tua præuentum misericordia. Elegisti eum ferme cum viginti esset annorum, quando infelix nimium ætas humana, fragilis & valde procliuis est ad peccandum: tunc quādo omnes tyrones tui, cum exirent de terra Ægypti, a viginti annis & supra, in libro vitæ te conscripti sunt præmonente. [Num. 1. 24.] Necnon & cum rursus a Moyse & Eleazaro recensentur omnes hac ætate & deinceps, qui possunt ad bella procedere, in cæleste collegium supputantur. [Num. 26. 2.] Hi tantum in castris Domini figunt tentoria, hi soli procedunt ad bella. Sane quia mirum admodum est tunc vincere, cum oblectatur variis blandimentis; triumphare, multis cum impellitur argumentis. Viginti etenim fiunt, quinque quater ducti; aut quatuor quinquies supputati. Quibus ita collectis, cōstat eos tantum ad bella fore promptissimos, qui veteris ac noui testamenti ætate senuerint, & eius sapientia fuerint educati. Horum igitur virtus est ad bellandum aptissima; & vt se vincant primum, monenda: præsertim cum tunc hostis, quantum in carne est, maioribus vtitur decipiendi ingeniis.

[Annotatum]

* al. Deo.

CAPVT II. Munus hortulani sedulo & pie obit.

[9] Tvnc ergo tuus Christe ætate puer, mente ingenuus, prostrauit mundi illecebras: tunc deposuit arma Saul Regis, vt te solo lapide, quem gestabat in pectore, prosterneretur ingens animarum delusor. [1. Reg. 17.] Te denique elegit secum in præcordiis ferre: te auctore contra spiritalia nequitiæ in cælestibus dimicare. Quid plura? ita certaminis campum ingressus, peruenit ad cœnobium: vbi annuo pulsans voto, tandem introiuit portas iustitiæ, per quas soli iusti ingrediuntur. Deinde peruenit ad portā, virtute mactus, quæ sola suos quosque ducit ad vitam. Ingressus namque est arctam & strictam viam, quæ paucorum est, vt dilatato animo, viam mandatorum Dei curreret sagacissimæ artis ingenio. Atque cum iam diu ita totus effloruisset inter monasticam disciplinam, vt magis inesse cælestibus quam terrenis crederetur; nescio quo ducti Patres affectu quasi ex iussu regio hortulanum eum cōstituunt. [Constituitur hortulanus.] Qui gaudens vt bonus athleta Christi, ac si inter paradisi delicias, ita obediēs lætabatur animo: sciebat namque Dominum in huiusce sepultū fuisse spelæo, ibique eum Mariæ vt hortulanum apparuisse. Sciebat eodem in loco eum resurrexisse, etiam inibi visiones Angelicas apparuisse. Vnde profecto thesaurum effodiens in hortis animi, multiplici corpus aromate vngebat Iesu. Quid tunc putas dicebat, tali adstipulatus officio? Ni fallor, dicebat (si non voce, mentis tamen affectu) dicebat, inquam: Veniat dilectus meus in hortū suum virtute consitum, & comedat fructum pomorum suorum. [Cant. 5. 1.] Erant igitur illi in animo diuersa virtutum olera; & idcirco dixisse non ambigitur, vt comedat fructum pomorum suorum; suorum, inquam, quia non sibi, sed Domini applaudebat gratiæ, si quid boni mente gestaret. [Et hortum & animū suum excolit.] Alij labores agrorum superexcolant, quam virtutes animi, obedientiæ causa defensi: iste talia nō omittens, hortum deliciarum animam suam Domino consecrauerat. Fecerat enim quod ab eo sibi dictum meminerat: Pone me sicut signaculū erga cor tuum. Quo præsidio vallatus, secum in animo Domini magis delectabatur colloquio, quam rerum negotiis temporaliū: descenderat enim profecto dilectus eius Christus hortum animi illius inuisere: descenderat vtique ad areolam aromatis, & in eo virtutum deliciis pascebatur. [Cant. 8. 6.] Hortus autem deliciarum eo vocatus est paradisus, quod intelligitur mens hominis, quia Eden hortus deliciarum interpretatur. Vnde & quidam florentem eum dixerunt. Descenderat ergo in eo Christus, vt lilia colligeret castitatis, & videret si iam mala Punica germinassent.

[10] [Animus eius instar paradisi.] Est autem boni viri animus, vt dixi, hortus plenus deliciarum virtutibus, atque ita alter denique paradisus. Metitur ibi myrrha, membrorum scilicet mortificatio, cum virtutum aromatibus. Colligitur rosa martyrij sanguine rubricata: nitent poma conuallium, cælestibus disciplinis irrorata: germinant mala Punica, propter odoramenta bonorum actuum: absque eo, si quid intrinsecus latet, Dei flagrans pius ardor amoris. Inde est, frater, si velis aduertere, quod noster senex totus amabilis & suauis erat: inde, quod aptus omni eloquio puritatis. Nonne tibi videtur mel & lac ex eius lingua manasse, qui ita se suo influebat eloquio, vt nonnumquam aliquos quasi ebrios redderet sanctitate, omnes vero sibi connexos præ dulcore nimio faciens? Et quid aliud erant eius labia, quam fauus distillans? & vt altius dicam, quid aliud, quam organum sancti Spiritus? Alioquin humana non potuisset apprehendere sapientia, quæ loquebatur. Plena denique sanctitatis munere verba cælesti manabant oraculo.

CAPVT III. Maioris quietis studio Cassinum petit. Mox reuocatur in Galliam inuitus.

[11] Qvi cum idem ita longe diuque a sancto ageretur Spiritu, recordatus præcepti Abrahæ fuisse dicitur, vbi inquit scriptura: Exi de terra, & de cognatione tua, & de domo patris tui; ac veni in terram, quam monstrauero tibi. [Genes. 12. 1.] Qui cum secum talia contulisset, cœpit intra se meditari & dicere, quod nondum hoc præcepti genus opere compleuisset. Qui si mente reliquerat natiuitatis solum, reputabat quod adhuc corpore interesset. [Non fert propinquorum crebras visitationes.] Etsi iuxta Euangelij præceptum, patrem, aut matrem, aut cognatos iam reliquerat, vt Deo dignus haberetur discipulus, adhuc etiam amplius molestabatur: quia licet pro dignitatis genere, sæpius tamen eum inuisendo propinqui & noti frequentarent, quam quieti viri animus poposcisset. Quo factum est vt illico alter Elias fuga laberetur, non Iezabel sed carnis fugiens voluptatem. [3. Reg. 19.] Quærebat enim seuerus Christi miles effugere, vt sese fugiendo plenius inueniret. Atque ita qui dudum fuerat multis fulcitus blandimentorum obsequiis, factus est hospes peregrinationis: non habens cum Christo (quod egregium habendi genus est) saltem vbi caput reclinet. [Matth. 8. 20.] Itaque sic se fugiens, vt se inueniret, peruenit secum in fortitudine verbi vsque ad montem Cassinum, [It Cassinū studio quietis.] nolens patriæ cognoscere curas, neque prædicari de se vento iactantiæ laudes. Cogitabat autem solum se velle tantum percepisse, necdum diuisum a vitiis, quousque moraretur infra patriæ fines. Et ne rursus nouis diaboli retibus ligaretur, exiuit vltra se vadens, si quo modo posset relatu veritatis edicere: Viuo autem iam non ego, viuit vero in me Christus. [Galat. 2. 20.]

[12] At vbi ita conscius venit Cassinum, quod totius fons religionis & origo putabatur, susceptus quidem a Patre monasterij; sed Dei disponente iudicio, ibi eum paullulum licuit immorari. Fertur namque, quod illico quidam ei anachoreta in Spiritu Dei prædiceret, [Prædicitur ei reditus in patriā.] quinam & vnde esset, & ob quam causam eo usque aduenisset. Ac deinde post modicum prædicit aduenturos Regis nuntios, qui eum repeterent, suoque in loco restituerent. Quod ille audiens, turbabatur plurimum, quod votis prospera non succederent. Qui assumens illico Abbatem loci illius, retulit ei sua quæque, rogans atque obsecrans si quo modo posset effugere, clementer annueret, quo nomen illius vltra etiam nec a longe audiretur.

[13] Sed præoccupauit Deus mox eorum consilia, & dum moras faciunt euoluendi, continuo præoccupatur nuntiis. Qui tenentes eum reduxerunt in patriā. [Cogitur redire ad suos.] Quid putas, quam amarus erat animus, quam mœstus, quia ad patriæ fines & dulcia proprij soli arua inuitus rediret? Audiant igitur huiusmodi virum nostri conciues Monachi, qui lenti requiescunt vmbrarum delibuti fuligine: audiant, qui post se sæcularium greges trahunt: [Periculosa carnalium propinquorum familiaritas.] audiant, in quam, quod non satis tutum sit, suorū se deliniri parentum affectibus. Christus ergo matrem nescit, & ignorat fratres, vt veram nobis mentis ostendat fraternitatem. Si quis, inquit, fecerit voluntatem patris mei, qui in cælis est, ipse meus frater, soror, & mater est. [Matth. 12. 50.] Deinde reuocat discipulum ab officio funeris, ne patrem liceat sepelire debito carnis iure: Sine, inquit, mortuos sepelire mortuos suos, tu autem sequere me. [Matth. 8. 22.] Hoc igitur totum nouerat pius senex noster, & ideo fugere festinabat e medio ciuium suorum. Recordabatur namque, quod Iesus non sit signa operatus in patria: neque Propheta sit sine honore, nisi in proprio solo. [Matth. 13. 57.] Hic autem honore mundi expoliatus, idcirco festinabat exire carorum vinculis, vt vere posset sibi mētis honorem adsciscere, atque, vt altius dicam, Angelicā in terris degere vitam. Videbatur non satis pauper posse fieri in medio parentum suorum, qui regni pollebāt honore, & diuitiarum copiis renitebant. Et ideo disruptis vinculis clari nominis, voluit pauper fieri sine ambitione, quondam locuples. Sed sui contemptor eximius paupertate fit ornatior, fuga clarior, vilitate humilitatis sublimior: & vt B. Hieronymi verbis vtar, sint nonnulli ditiores monachi, quam fuerant sæculares: possideant opes sub paupere Christo, quas sub locuplete & fallace diabolo non habuerant: vt suspiret eos Ecclesia diuites, quos mundus tenuit ante mendicos: Adelhardus vero noster mundi omnia calcans, vicit in schemate, & cūcta quæ mūdi sunt, sub pedibus attriuit. [Ep. 2. ad Nepotiā.]

CAPVT IV. Abbas eligitur.

[14] [Eligitur Abbas.] Et dum ita quietus iam victor celsa sederet in mentis arce; dispensante Dei prouidentia, rursus ei nouus constituitur pugnandi ordo. Agitur namque non longe postquā redierat, proprio consentiente monasterij Patre, vt nec multum longe dispar, id est, alter Augustinus, viuēte prædecessore successor eligatur: nisi quod ille Episcopus fuerit, iste vero Abbatis loco subrogatus sit: vtrique tamen perfecti Dei dispensatores inueniuntur. Erat autem idem beatus præfati Patris Augustini velut pedissequus, operum clarissimus imitator, satis acutus ingenio, voluntate promptus, eloquentia diues, dulcifluus affatu, auditorem tanto afficiens fructu, vt linguam eius vix aliud, [Eius eloquentia.] quam calamum sancti Spiritus credere potuisses. Prædicationis eius officium lacrymæ commendabant, & cordis duritiam gemitus molliebat. Fluebat itaque lacrymarum ab eo serotinus imber, quatenus mentes vberius semen fructificandi caperent, & cor audientium huiusmodi sensu caritatis amore mulceret.

[15] Vox eius plena viroris gratia, & omni constantia fortior videbatur: ipse vero vultu corporeo nitens, [Magnanimitas & forma corporis.] plenus pinguedine sancti Spiritus credebatur. Erat autem, iuxta Horatij, quod magnis laudibus prædicatur, Fortis, & in seipso totus teres atque rotundus. [Lib. 2. Serm. Sat. 7.] Fortis siquidem fide, constantia & virtute solidus in tantum, vt nil trepidans, nihilque dubitans videretur, etiamsi totus terrore infractus orbis laberetur. Verumtamen si aliqua terroris procella impulsus esset aliquando spe superabat, aliquando vero ratione vincebat: timor autem mundialis eum nusquam potuit subrigendo transuerberare. Teres autem & rotundus ideo in seipso, imo in Domino dicitur fuisse, quia non solū sibimet virtutibus ac moribus aptabatur; verum etiam omnibus congruus erat, & amore dignissimus: in tantum vt omnia omnibus esset, & pene cunctis lucrifieret. Erat siquidem carne nobilis, sed nobilior moribus: plenus Dei sapientia, sed opere non vacuus: pulcra facie, sed fide ac sanctitate pulchrior: diues progenie, sed ditior almitate, quia propago erat natus de propagine cæli.

CAPVT V. Res ab eo in Italia gestæ: apud Pontificem & Imperatorem auctoritas.

[16] [Eius prudentia ac iustitia.] Totvs igitur nouo homine indutus erat, & quātum hic mortalibus fas est, in intimo Domino recreatus. Equitatus eius erat quadriga virtutum: rotæ vero quadrigæ illius, prudentia, iustitia, fortitudo & tēperātia. Porro prudentia tanta illi inerat, vt fons cōsilij ex eius animo manare videretur. Cernebat enim simul præterita, præsentia, & futura: vt de singulis præuideret quid agendum, quidve sequendum Dei consilio monstraretur. Iustitiam vero quantum sectatus sit, testis est Francia, & omnia regna terrarum, consultu sibi submissa: maxime tamen Italia, quæ sibi commissa fuerat, vt regnum & eius Regem Pipinum iuniorem, ad statum Reip. & ad Religionis cultum vtiliter, iuste atque discrete honestius informaret: vbi tantam promeruit laudem, vt a quibusdam, ita vt fertur, non homo, sed pro virtutis amore, Angelus prædicaretur. Fatentur enim, quod numquam in * iudicio alicuius personā inspexerit: neque iuxta prouerbium vulgi, aureo pugno sit murus eius animi fractus. Solus, vt aiunt, potuit illæsus fluuium transire Acherontis auari, [Italiam pacat consilio.] & sine discrimine cæcitatis ex Alpibus remeare per annos: ante quem tremebat in promptu superborum altitudo, gloriabatur humilitas māsuetorū. Deposuit enim illico in ingressu omnem inde tyrannicā potestatem, qui velut prædones * iniqui in populo furebant, tantoque audentius, quantum liciti auxiliabantur dominij iure, vnde & omnem terram pessima potestate vastabant. Primum ergo his pacem reddidit: deinde sua cuique pius arbiter iura restituit. Ergo tanta inerat ei sapientiæ virtus, vt pro virga censoris iudicis vteretur verbo, neque moram faciens, sua cuique quæ iusta fuerant, designādo. Fecit igitur vt suum quique adimplerent officium, & * nulli ius vsurparent alienum. Erat autem thesaurarius pauperum, viduarum patrimonium, pater vero orphanorum, mœrentium consolator, brachium infirmorum, & forte superbientium flagrum. Verumtamen omnes de supercilio mentis artificioso deponebat ingenio, & nullum penitus frangebat, nisi quem conspiceret irreuocabilem esse.

[17] [Accipitur humanissime a Leone III. Papa.] Atque ita virtute validus, mitis & mansuetus, Romanorum peruenit ad fines: vbi a Domino Leone, tūc temporis Apostolico, tanto familiaritatis officio est susceptus, vt neminem constiterit Francorum antea suscepisse. Vnde nostrorum quidam narrant, sibi iocoso dixisse animo: France, inquit, sciendo scias, quia si te aliud inuenero, quam te credo, non vltra necesse est Francorum aliquem huc venire, cui credere debeam. Quo profecto patet, quātum pondus idem vir habuerit, cuius euacuatio fidei, Francorum genus omne probauerit non credendum, cuiusve firmitatis fuerit.

[18] Sed quantus sit, plurimum produnt opera promissionis impleta: & testantur litteræ quas de hac, quæ inter homines est tenenda fides, [Lothariū ad promissorum fidem hortatur.] Lothario Imperatori nuper direxit, inter reliqua ita dicens; Quid putas, inquit, o Princeps, si fides sæpe inter cruores & sæuientium arma, etiam inter paganos tantum valuit, vt quisque se committeret alterius fidei sacramentis: quantū valere debeat fœdus Christiani, in veritate promissum? Non te decipiat aliquis obsecro, inquit, Imperator: quia fides cum contra aliquem violatur, non homo, sed Deus testis & veritas in ea contemnitur. Talibus dictis proculdubio liquet, quod facilius fuerit, ferri violari vincula, quam huius viri fidei contaminari promissa, præsertim cum in eius pectore nil toto, nisi fons veritatis & mera simplicitas radiabat. Quem si diligenter inspiceres, erat in eo animus sigillo Christi impressus: ideo in nullo penitus corrumpi poterat.

[Annotata]

* Sir. ludicro.

* Corb. iniqua.

* Sur. Sir. nullius.

CAPVT VI. Variorum Sanctorum virtutes imitatur.

[19] Animvs vero eius erat velut hortus paradisi, fidei muro conclusus, vniuersarum consitus virtutum generibus. Huius viri imitabatur humilitatem, istius lenitatē: sequebatur autē alterius parsimoniæ victum, & mediocrem vestimentorum habitum: illius quoque habebat patientiam, huius vero mansuetudinem. Cum frequenti autem suspirio tale mihi verbum pietatis ore dicebat: Super quem requiescam, nisi super humilem & quietum, ac trementem sermones meos? [Isai. 66. 2.] Tu nosti bone Iesu, vt quid talia sibi sedulo replicabat mentis affectu: habebat enim sibi distincte & apposite ad persuadendam hominibus sanctitatem: vniuersa tua præcepta sibi commissa animo tenebat, [Variorum Sanctorū virtutes in se exprimit,] & inde cōferebat secum, habens tuorum dicta mandatorū suos ante oculos, atque ita omnium Sanctorum vitas vno mentis intuitu considerabat, quorum sedulo ruminabat virtutum exempla, vt ex his omnibus vnum colligeret virum perfectum, Deo plenum, & religionis officio decoratum.

[20] [Zeuxim pictorem imitatus.] Scribit namque Tullius, rex eloquentiæ Latinæ, in lib.2. de inuentione rhetoricæ artis, quo tempore Crotonienses florerēt opibus, atque ita cum beati numerarētur, & templum religionis suæ picturis egregie locupletare vellent; vocasse quemdam Zeuxim, qui omnium pictorum ingenio videbatur excellere: quem magno pretio conductum adhibuerunt, vt sibi pingeret cuiusdam Helenæ imaginem . . . . . opus mirabile permāsurum. Qui illico quæsiuit ab eis si quasdā virgines formosas haberent: illi autem statim deduxerunt hominem in palæstram, atque ei pueros ostenderunt multos magna præditos dignitate: nam honestissimas ex gymnico certamine victorias, domum cum laude maxima retulerunt. Cum puerorum igitur formas & corpora magno hic opere miraretur; Horū, inquiunt illi, sorores sunt apud nos virgines, quæ quanta sint dignitate potes ex his suspicari. Et ille: Præbete igitur illas mihi, quæso, vt ex his dum pingo, formosissima queque transferam super vnius imaginem rei, quam petere censuistis. Quod illi obtemperantes, pictor quinque delegit quarum formam suo probauit iudicio pulchritudinis esse. Neque enim putauit omnia quæ quæreret ad venustatem vno se in corpore reperire, eo quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expoliuit. Tamquam ceteris non sit habitura quid largiatur, si vni cuncta concesserit.

[21] Ita siquidem & senex noster ingrediens palæstram huius vitæ, postquam ablutus est baptismi fonte, * post abrenuntiationē sæculi, quo puro mentis intuitu conspexit diuersos ad diuersa tendentes. Alios quidem vidit sudare ad mundi honores, & præsentis vitæ gaudia; alios vero ad luxum & libidinem carnis; nonnullos autem sectari iustitiam, [Quinque virgines prudentes imitatur.] necnon & aliquos futuram respicere vitam. Elegit tamen ex omnibus quos potuit intelligere, quinque virgines, quæ pio caritatis oleo suas indesinenter ornant lampades, & parant exire obuiam sponso & sponsæ: & has imitatus est vigilanti animo, ne forte fur nocte veniens, dormientem subriperet. Audiuit etiam ex gymnico carmine Sanctorum, quam dignas honore victorias: atque ex his omnibus vnam in se Christi reformauit imaginem. Illic in vno videlicet Deo & homine Christo Iesu, omnia quæ sunt venustatis & decoris æternæ vitæ vltra quam intelligi possit, adinuenit. Sed perfectum, quod in omnibus Ecclesiæ partibus natura prohibuit, gratia concessit, vt sit Deus omnia in omnibus. Idcirco ex omnibus per omnia satagebat, vt iam Christum in omnibus inueniret. Ob hoc autem ab aliquibus, vt epistolæ Magistri Albini ferunt, Antonius vocabatur: a nonnullis vero, vt supra dictum est, [Appellatur Antonius, Augustinus, &c.] Aurelius Augustinus. Agebat namque istud Gregorij, aliud vero B. Siluestri.

[Annotatum]

* Sir. per.

CAPVT VII. Eius in egentes effusa liberalitas.

[22] [Largus est in indigos, ad id mutuum accipiens.] Testis est mihi conscientia mea, quod sæpe mirabar, cur tantū mutuo vellet accipere, vt indigētibus, vel suorū erogaret vsibus, donec vitā B. Siluestri inspexi, cuius in hoc imitabatur exemplum: vt semper magis mutuando pauper, quā diues inueniretur. Dicebat namque sibi sæpe cohærētibus: Vis nosse, o, inquit, tu, vtrū auarus largusve videaris? scias prorsus, quod si timueris quid magis te dedisse quā oportuerit, auarus conuinceris. Quod si minus quam debueras, largitatis est vtique signum. Et ideo te, fili, moneo, vt magis si neglexeris, in hoc reus appareas, vt de nostro plus censeas tribuere, quam minus aliquid erogare.

[23] Nouit altissima virtus, quod frequentius in tātum liberaliter tribuebat, vt ipse pauper, ac sui simul viderentur egere. Sed tunc lætus, tunc gaudens exultabat in Domino. Aiebat namque: Vtinā vel in modico paupertate Christi participaremur. Sed numquam ei visum est aliquādo ad hoc potuisse peruenire negotium, eo quod Christus magis in eo pusillanimes animaret assidue, vt sua liberaliter discerent erogare, & de Dei largitate præsumere. Præoccupabat enim eum diuina clementia ministrando. Vnde cum quodam die omne pulmentū casei de monasterio hospitibus ex integro expendisset, ita vt nihil fratribus reseruaret, cōtigit vt quidam, cum esset Cellarius, quasi voce minaci quodam mentis affectu diceret, Miror, ait, Pater, quid tua velit ingentis rei expensio. En nihil residui permittis esse fratribus, quo vesci libeat. Tum ille, vt erat suauis eloquio, arridens: Dominus dabit, inquit. Et ille, Tu semper, inquit, ita polliceris: [Eius liberalitas miraculo cōpensatur.] sed non sic extemplo dabitur, quod tu indifferenter effundis. Interim autem dum hæc aguntur, ecce duo adsunt plaustra præ foribus, vnum nescio quid ferens piscium, & aliud plenū caseis. Quod beatus Pater audiens, lætus profratre, iussit eum adesse cōtinuo. Ecce frater, inquit, & quod timebas, argueris. Ecce imprudens conuincitur ignauia. Tum ille, vt erat simplex animo, videns se argui beneficiis, Da mi Pater, inquit, deinceps, da quantum volueris. Iam enim non dicam vlterius, Non dabit Dominus: sed dicam prorsus, quia dabitur, quantum volueris.

[24] Neque igitur tantus vir prudenti affectu poterat ignorare, [Mira eius in dando discretio.] quid, cui, & quantum daret. Hoc solum vitij, si libeat, deputetur, quod aiebat: dicebat enim ita, Si ad dandum mihi ita exiguum fuerit, vt non habeam quod duobus impertiam indigentibus, quo solum eorum aliquis adiumentum capiat, bonum mihi videtur, cui iure magis competit, vt ei totum tribuam,, quam vtrisque nil pene impertiam, aut eos ex toto vacuos relinquam: vnde vni impendebat vtrumque beneuolentiæ munus, alteri pietatis affectum. Videte duricordes, videte viscera pietatis. Ecce hic licet non posset largiri omnibus, tamen omnium doloribus & penuriis, atque casibus variis, compassionis affectu quasi propriis afficiebatur.

CAPVT VIII. Pietas & aßiduæ lacrymæ.

[25] Vere tantus ac talis erat, vt de se, quippe relatu veritatis, potuisset asserere, Vulneratus caritate ego sum. Qui nisi vulneratus esset a caritate, omnium casus continuis lamētis vt proprios non lugeret. [Bis quotidie lacrymatur.] Flebat autem diebus singulis, si non amplius, semel in die, aut secundo, mane videlicet & vesperi. Ignis ergo erat iste in eo perpetuus, non deficiens ex altari animi: sed iugiter tali ardebat voto. Ibi enim fiebat suaue holocaustū Domino: ibi victimæ mactabantur, præcipue in noctis medio: erat enim peruigil in orationibus. Omnem carnis adipem, & concupiscentiarum illecebras tunc cremabat flammarum incendio, & omnia intrinsecus vitalia, caputque cum pedibus, id est initium vitæ ac finē Domini in sacrificiū adolebat. Lauabat enim quæque lacrymis primum, vt deinceps omnia Domino mūdius cremarentur. Fateor plane, numquam me virum inuenisse, cui fons lacrymarum tantus inesset, tantusque gemitus. Putares enim intrinsecus omnia fletibus resoluta, profundis suspiriis pectus disrumpere. Videbantur in eo quasi tonitrua resonare, dum se crebris tunderet ictibus, vt lacrymarum imbres vberius eliceret. Haud dubium, quin tonitrua fuisse recte dicamus: quia tu intus eras bone Iesu, vt fletibus virtutum rigares semina, & agri pleni, quem benedixeras, fructum fonte adspersionis ablueres.

[26] Qui, cum exiguus ego aliquando ab eo requirerem huiusce lamenti genus, & tanti fletus gratiam, [Lacrymarum causa.] intulit ita, dicens, Plango, inquit, fili, me plango: non quasi humiliando flere me conueniam, aut vt altiora cæli sacramenta conspiciam: sed me, inquam, quid sim considerans, plangendo lugeo. Plango quidem, non quia sic me vellem plangere: sed quia me ita plangendum noui, proculdubio plango. O profunda humilitas viri, & altissimum mentis ingenium! Dicebas enim hæc, nō quod te talem scires, sed vt me, quem talem forte noueras, ad plangendum saltem serius inuitares, & pectus saxeum sic tuis fletibus emollires. Alioquin tu ideo flebas, quod velut intra sancta sanctorum ingressus, nondum continuare poteras, quod cernebas: Spes namque quæ differtur, affligit animam. [Prou. 13. 12.] Ergo cernebas mentis oculo cælestem illā patriam, vbi hymnidici chori Deo laudes concelebrant: & fruebaris beato illo & felici cæli concentu, vbi indefessa voce resultant præ gaudio iubilationis organa: & quod maius est adhuc, feceras tuam ipsius animam sancti Spiritus habitaculum. Sed cum idem spiritus paullulum altius euolasset, vt eum requireres, flebas præ amore nimio, multumque flebas ita dicens: Anima mea liquefacta est, vt locutus est mihi, siquidem locutus est & abiit. [Cant. 5. 6.] Abiit, vt mens auida fruendi felicius inardesceret, & flammam cum inuenisset in eo caritatis firmius retineret. Inde erat, mi Pater, quod in mortis articulo non recedebat ab ore pius affectus, ac dicebas: Sitiuit anima mea ad Deum viuum: [Eius in extremis piæ voces.] quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Iā enim cupiebas ingredi tabernaculi locum admirabilis: iam vox exultationis in auribus erat, & confessionis in ore: iam sonus epulantis audiebatur: iam quodammodo intereras his, quorum habitatio est sicut lætantium omniū. Talia quippe, dū fleres, tibi ante oculos assistebant, & ideo amore totus elangueras ac dicebas: Adiuro vos filiæ Ierusalem, si inueneritis dilectum meum, vt nuntietis ei, quia amore langueo. Nouerit pius lector, quod si se a talibus paullulū pro quibuslibet negotiis segregasset, quasi a sanctis exiens, festinabat ocyus vt rediret: sed continuo totum se inueniens, totus aderat, quasi si in die nihil aliud inter manus habuisset. Mox etenim aderant lacrymæ, mox gemitus atque omnis deuotio. Reuirebat quoque animus illico, & omnis sensus corporis continuo mundo moriebatur.

[27] Quod si ad Dei intrasset officium, vt idem iucundo animo solitus erat dicere, [Officium diuinum recitaturus, ad templi ianuam mundanas curas deponit.] mox omnes cogitationes & causas rerum temporalium ante ostium reponebat, & secum totus ingrediebatur, vt totus Deo ac sibi adesset. Quem si conspexisses, subito videres eum introire suæ secretiora mentis, & nescio quid verenti vultu respicere. Tingebat quippe calamū linguæ fonte sancti Spiritus, vt mūdus Deo laudes diceret: atque inter ipsas laudes, nescio quid musicū percipiens, aliquando abundantissime flebat. Et quid mirum? Cum, vt audiui quodam referente Episcopo, inter ipsas palatij populorum frequentias, dum Rex & Consiliarij eius, aliud quid intenderent, & turba more solito vndique perstreperet, sæpe eorum in medio positus lugebat, quasi ad agonem flendi huc venisset. Itaque ibi residens, alibi cælorum Regi secretius adsistebat.

[28] Quod si inter mundi discrimina huc illucque pro Ecclesiæ negotio occupatus esset, instituta tamē regulæ minime deserebat: sed pro lectione vacabat fletibus, & pro reliquis officiis mentis iubilo Domino famulabatur. Nouerant igitur omnes sui comites & itineris socij, nolle eum vt continue sibi appropinquarent: idcirco procul ab eo gradiebantur, quatenus ille soli Deo vacaret. Venerat enim illi iam tempus, vt neque in monte, neque in Hierosolymis, & vt ita dicam, neque in aliquo loco, sed vt in spiritu & veritate adoraret Patrem. [Iter agens in anima sua templum statuit.] Templum autem eiusdem Spiritus suam fecerat animam, veritatisque habitaculum. Idcirco, vt mihi visum est, totus vbique secum totusque cum Deo erat, ac sollicitus cum eo gradiebatur.

[29] Inde erat quod profecto semper hilaris, semperque mitis ac lætus inueniebatur: inde quod tā patiens, tam longanimis, tamque benignus in omnibus habebatur. Erat enim filius pacis, caritatisque catena, vt fraterna sibi viscera inuicem cohærerent. Nouit hoc Spoletum & Beneuentum: [Spoletinos & Beneuentanos reconciliat.] qui cum hostili gladio se inuicē indesinenter cæderent, factum est vt idem vir beatus illuc vsque ob hoc progrediens deueniret, & Beneuentum intraret. Porro ibi cum esset, inter eos tantam restituit pacem, vt vsque hodie connexi & confœderati sibi mutuo in pace Christi cohæreant. Vnde non solū apud eos, sed etiam apud Græcos & omnes maris insulas nimiam promeruit amoris gratiam, atque famam virtutis. Perpendebat autem in hoc dissidio quod vtrique Christiani & fratres essent: neque censuit eos ita Deo placere posse, vt tanta cruentarentur cæde, & suarum prædas facultatum facerent: Quia omnis, inquit Apostolus, qui odit fratrem suum, homicida est: & scimus, quod omnis homicida non habet vitam æternam in se manentem. [I. Ioa. 3. 15.] Vnde se medium inter eos pius Pater iniecit, & quam diabolus pacem Christi violauerat, sane ad plenum restituit. Igitur in huiuscemodi negotio infatigabilis videbatur, & pro iustitia certator eximius.

CAPVT IX. Ob virtutem inuidiæ patet: in exilium mittitur.

[30] [Ob egregias virtutes persecutionem in aula patitur.] Vnde & factum est, cum Imperator Carolus diem vitæ fecisset extremum, & Ludouicus proles eius Augustus successisset in regnū, vt diaboli agente inuidia, in eo veritas prauorum rursus solitis agitaretur insidiis. Nec nouum aliquid: quia apud improbos semper inimica veritas fuisse comperitur, & iustitia stultorum criminibus lacerata. Iam enim annosa peruersorū improbitas, iuxta illud Platonis, beatas & felices Respublicas esse ingemiscebat, si eas studiosi sapientiæ regerent, vel si earum rectores studere sapientiæ contigisset. Vnde dolo accensi atque inuidia excogitauerunt quomodo ceu Danielem ex Regis latere amouerent, vt iustitia, vlterius nō habendo defensorem, statum amitteret; & iniquitas suis perempta fraudibus locum dominandi reciperet. [Daniel 6.] Noueras enim omnium animarum Deus inspector, qui hoc consilium illius cordi inserueras vt Regis & Ecclesiæ cederet iussionibus, quod non nisi ob cōmune omnium bonorum studium hoc fecerat: videlicet vt libertas, potentiorū tyrannide releuata, propensius Domino militaret, & vniuersarum iure laudes Ecclesiarum deuotius Domino redderētur. Sed Deus, qui suos ad altiora semper inuitat, voluit hūc virum manifestius approbare, quantusq; esset in aduersis ostendere: vt qui tantus Deo victor in prosperis triumphabat, in aduersis etiam triumpharet: vt quia iam gratia Dei septem Euangelij beatitudines vita & moribus sibi acquisierat, octauā quæ supererat, operibus adimpleret: Beati, inquit Euangelium, qui persecutionē patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnū cælorum. [Matth. 5. 10.] Passus est igitur idem malignorum supercilio, & accusatus fraude humanitatis, qui amore iustitiæ ac veritatis in promptu nil sibi tutum seruauerat, nisi se pro ea vsque ad mortem modis omnibus tradidisset. Nūquam enim timore occuluerat veritatem: numquā mendacium locum habere concesserat: sed miseros obiecta veri puritate clementer tegebat, quos præsertim auaritia & crudelis imperitorum vexabat ignauia. Vnde cum cæcitas iniquorum dolosius aranearum telas, quam cautius venandi retia texuisset, noluit ante faciem apparere, ne forte prauitatis turpitudo, iustitia relucēte, fœdius monstraretur. Quo factum est, vt sine accusatore, sine congressu, [Præter meritum, exulare iubetur.] nec non sine audientia atque sine iudicio, iustitia plecteretur in eo. Qui pulsus præsentibus bonis, dignitate exutus, vulgi existimatione fœdatus, ob beneficium Reipub. exilium tulit. Sed quam cæca & stulta peruersorū calliditas fuit! Cogitabant enim inficere bonorū semper & commaculare virtutis famā, ob dignitatis ambitionem: præsertim cum eo magis alterius torqueantur gloria, quo nolunt assequi eam, qua clari nominis honore digni habeantur. Sed si Deus pro nobis, quis contra nos? [Rom. 8. 13.] Ergo mentiti sunt se posse polluere decus ac felicitatē eorum, qui sua in cælum facultatum tulerunt præsidia. Illic enim neque fures effodiunt, nec furantur. [Matth. 6. 20.] Nemo enim aliquid habet post Deum seipso pretiosius. Ideo qui semetipsum bene operando custodit, necesse est se totum & Deum possideat: numquam enim se suo vacuare honore, ac facultatum pretio, quo nihil ditius est, priuari poterit, si se quisque extra se non proiecerit.

[31] [Exul pretioso virtutum thesauro fruitur.] Pretiosissimū ergo genus possessionis est virtutum decus, quibus nihil grauius acquiritur, nil suauius amādo percipitur, nihil felicius possidetur. Hunc thesaurū sibi senex noster laborādo quæsierat, quærendo felicius adinuenerat, inuentum autem, quocumque iret, secum possidēdo ferebat. Atque ita quāto exoccupatus rebus mundi fuerat, tanto suæ possessioni intentus, hinc inde locupletius & se cælo restituebat. Noueras iā impudēs concupiscentiæ quæstus, quia miles Christi non tuis tenebatur vinculis, neque tua obfuscabatur caligine: sed celsa præsidens caritatis arce, mundū quasi sub pedibus suo liberalitatis dominio subiugarat. Idcirco non quocumque inuidentium zelus, sed quo Dei agebat Spiritus, quasi ad epulas inuitatus, satis admodum vltroneus ibat. Dic, quæso, misera mundi cupiditas, quid inanibus gaudiis raperis? Quid externa bona & momentaneum luxum pro æternis vitæ deliciis amplexaris? Noueris, quod nūquam tua facies esse, quæ a te natura rerum fecit aliena. Quod si nature satisfacere quæris, scito quia parum est quod requirit. Quod si cupiditatis luxui nil satis esse poterit, o misera mortalium præsumptio, & temeraria virtutum imitatrix cupido, vt quid tantis immergeris fluctibus? Quid mortis æternæ præoccuparis casibus? Vt quid vltra te inconsulte transcendis, cum inde, si quid esse potuisses, totum amittas? Ecce cum iustitia & veritate bellum te semper habuisse nouimus; & inde est igitur, quod adhuc liuore torqueris. Tu primo mundum in Abel fratricidio cruentasti: deinde per omne tēpus Sanctorū millia iniquitatis gladio trucidasti: & quod scelestius est, Dominū cupiditatis pretio vendidisti. Porro adhuc vincendo vinceris, quæ iam Sanctorum pedibus conculcaris. Quare non audis infelix aduersum te Sanctorum querimonias, sub altari Dei clamantes: Vindica Domine sanguinem nostrum? [Apoc. 6.] Forte cogitas, quod in isto sanguinem non fuderis, ideo te excusatū iri? Fateor plane, quia mentita est iniquitas sibi. Audisne dicentem Dominū, Mihi vindictā, & ego retribuam? [Rom. 12. 19.] Sed quod tu excogitaueras improuise, vt senē nostrū terrarū sedibus exulare cogeres, Dominus eius hoc vsus est ad coronam. Igitur more solito tuum cæcitatis malum conuertit in alterius bonum. [Velut aurū in fornace tentationis probatur.] Ecce rursus ponitur aurum in fornace: ecce tentationis igne probatur: tunditur ac limatur igitur, vt speciosum vas in honorem formatum possit clarius renitere. Sed dum præsens quisque talium contemplatur rerum euentum, fortassis censet, iuxta illud Virgilij: Nec curare Deum mortalia quemquam. [Ecloga 8.] Iustus enim aliquando ecce in sua perit iustitia, calumniantiū fraude perimitur, & prauus sibi quisque vendicat sapientiæ laudem. Verumtamen vtrarumque rerum finem rei probauit euentus.

CAPVT X. VVala & Bernarius fratres eius, & Gundrada soror, relegātur.

[32] [In exilium mittitur ad Heri insulam.] Interim vero senex noster sapientia probus mittitur quasi vnus ex ignobilibus ad Heri insulam. Missus vero illuc, omni humano priuatus honore, sed cælesti interim vndique vallo fulcitur. Dissoluitur autem ad tempus quam felix quadriga germanitatis, in modum illius Ezechielis coniuncta: super quos Iesus, lorica virtutum succinctus, decentissime præsidebat. [Ezech. 1.] Erant igitur quinque vnius viri semine propagati: quorum trium Imperator Augustus familiari vsus consilio, vna secum fundabili quadratura Francorum imperium satis admodum dispositum regebat Reipublicæ augmentatum. De his namque equis Habacuc non incongrue Domino cecinerat, dicens: Qui ascendes super equos tuos, & equitatio tua salus. [Habac. 3. v. 8.] Quorum quidem impar cursus, sed par animus ad palmam in primordio ferebatur. Porro iam deinceps præsidente eis Spiritu sancto, æquo voto in his vnum propositum consummatur: qui primo quidem discolores videbantur equi currere, sed voluntate concordes; postremo vero, vt B.Hieronymus ait, vnum aurigæ iugum trahunt æqua ceruice, & proposito pares, non expectantes flagelli verbera, sed ad hæc vocis Christi hortamenta ita feruentes, vt magistri ac duces exercitui fierent sanctitatis. [Epist. 26. ad Pam.] Erat autem maior natu senex noster sanctissimus, ætate ac gratia iam Domino consecratus; maturior consilio, eximior omnibus sanctitate. Deinde Wala virorum clarissimus, qui ei successit postea, monachorum pater eximius; [VVala Adelardi frater.] tunc temporis primus inter primos, & cunctis amabilior vnus; nimia familiaritate Regi inhærens, & maxima Præfecturæ dignitate subuectus, in Senatu clarior cunctis, in militia vero prudenti animo fortior vniuersis. Quem tanta laus sequebatur in omni vitæ negotio, vt longe plus censeretur amore posse, quam omnium fastus etiam & tyrannis reliquorum. Erat enim iustitiæ custos, & decus honestatis, oppressorum quoque iustus oppressor.

[33] Quibus inhærebat ex latere sexu soror Gundrada, nomine dispar, [Gundrada soror.] sed virtutibus proculdubio compar, fratribus assiduitate præsens: siquidem virgo familiarior Regi, nobilium nobilissima, quæ inter Venereos palatij ardores, & iuuenum venustates, etiam inter mulcentia deliciarū, & inter omnia libidinis blandimenta, sola meruit (vt credimus) reportare pudicitie palmam, & potuit (vt dicitur) carnis spurcitias illæso calle transire. Pudicitiæ, inquam, sceptra secum tenuit: quia prorsus sibi locupletius fore credidit integritatem seruasse carnis, quam roseos castitatum flores violare. Est autem pudicitia virtus, (qua feliciter, vt probatur, coronari meruit) velut Tertullianus facundissimus ait, flos morum, honor corporum, decor sexuum, integritas sanguinis, fides generis, fundamentum sanctitatis, præiudicium omnis bonæ mentis. [De Pudic. c. 1.] Ac deinde: Quamquam rara, inquit, nec facile perfecta, vixque perpetua. Huiuscemodi igitur Christi famula inter omnia castitatis discrimina delegit expetere campum certaminis, & meruit triumphum victrix obtinere pudoris. Reliqui vero duo videlicet Bernarius noster, [Bernarius frater, Theodrada soror.] & Theodrada soror eius Deo deuota, quæ iam reddito fructu nuptiarum, secundum castimoniæ gradum arripuerat, ad pedes Iesu cum Maria domi sedebant: illa quidem Suessione Sanctimonialium regens vitam; iste vero Christi discipulatus nobiscum habens formam: vtrique tamen ad vnum brauium supernæ vocationis currere festinabant.

[34] Video igitur in hoc eorum quinario numero dulci, [Pulcherrima horum inter se consensio.] sonum vtrisque partibus reuolutum personare musicum, & ad aliquid harmoniæ horum quantitates concinere. Porro si primum inspicias viros, & secundo duas sorores; erit diapente Græcum, & proportio sesquialteræ quantitatis. Tres enim a duplam medietate sui ad aliquid b vincunt: & concinit vnus videlicet beatus senex noster, inter duos & duas: atque ita mellifluam musicæ symphoniam artis, & pyramidem, Geometricæ disciplinæ formam, reddunt. Sed quod operatur vnus, id est, Adelhardus senex inter quatuor, vt bene concinant; hoc vero is idem supereminens, vt in modū ignis quadrati, cælestis patriæ amore ardeant, inuitat. Alioquin si respicias eos in negotio Reipublicæ prælatos, erunt rursus tres publicis, velut Martha, mancipati officiis, & duo ad pedes Iesu intenti tantum vt audiant verbum. Atque ita medius est Pater noster senex: qui inter vtrasque vitas, actiuam scilicet & contemplatiuam, interim medie temperatus incedit. Denique si eos rursus diligenter attendis, tres eorum sunt siquidem qui continentiæ triumphum sortiuntur; & duo qui primum castum meditantur connubium; ad postremum vero, vtrique par iugum monasticæ disciplinæ trahunt. In omnibus igitur vestiti duplicibus, in omnibus consoni & cōcordes atque * concolores prædicantur. Conspicio quidem eos cum Beniamin singulos inter Patriarchas quinque indutos stolis: sed a Iesu nostro veste simpliciter nuptiali postmodum gloriosius decorari. [Genes. 45. v. 22.] Contueor autem quinque talenta credita, sed his omnibus vnū præmium lego superappensū.

[35] Qui cum ita his auidius in inuicem, pro se & omnibus decertarent, venit inuidiæ ventus, & dispersit eos procul ab inuicem, in quibus præsertim florebat totius regni decus: vt & ipsi probati manifesti fierent, & ad quos deuenirent, eorum virtutibus fulcirentur. At vero Corbeia tunc, multorum quoque ore iam diu laudata, mœrens ac flens, cum de tanto viduata patrono lugeret, in cōsolationem sui, Domino dispensante, [VVala amplectitur vitam monasticam in Corbeia.] meruit suscipere Walam clarissimum virum, inter reliquos quos habebat nobiles, velut tyronem Christi, quem postea post decessum fratris vice Christi gaudens sibi exultat patrem habere. O prouidentia Dei, & parati oculi discurrere in omnem terram, attingens a fine vsque ad finem fortiter, disponensque omnia suauiter, quam incomprehensibilia sunt opera & iudicia tua vniuersa, qui cæcitate humana vteris inæstimabili lucis consilio! flagellas enim ad tempus filios, quos coronare disponis. Inde igitur est, mi Pater omnipotens, quod Bernarius noster Lirinum remittitur: Wala vero tuus in Corbeia, vt dixi, tyro recipitur. [Bernarius Lirinum mittitur.] Qui deponens militiæ cingulum, vt te totum veste sanctitatis indueret, arripuit primum tyrocinia Paradisi, vt consummaret in se mensuram Christi. Theodrada namque quasi innocens sub sancta professione Suessione relinquitur. Porro præfata Gundrada, ad S. Radegundem quondam Reginam mittitur idcirco, [Gundrada secedit Pictauos.] vt cui communicauerat ex parte florens inter palatij discrimina, imitaretur virtutum eius insignia: & cum ea die noctuque Deum exorans, de se suisque interim consolationem obsecrando reciperet.

[Annotata]

a Sirm. duplum.

b Sirm. vniunt.

* MS. Corb. conceleres.

CAPVT XI. Delata in Adelardum sententia queruntur boni omnes, ipse gaudet.

[36] Sed cum iidem quasi exhonorati secedunt a palatio, procedit senex noster quasi ad epulas inuitatus, inter eos, vt aiunt, fortis fide, mente alacer, [Adelardus lætus in exilium abit.] conscius puritate. Agebat namque gratias, quod dignus inuentus fuerit pro veritate contumeliam pati. Deinde nunc fratrem osculo deliniens lacrymantem, nunc sororem blanditiis & Sanctorum afficiens hortamentis, amicis persuadens mentis fortitudinem, Proceribus vero palatij exhibens virtutum exempla, porro in omnibus mirabilem mentis suæ constantiam demonstrabat: ita vt quidam Archiepiscoporum duo flentes ab eo regressi, vt fertur, Imperatori Augusto interroganti dicerent: Quid putas, inquiunt, o Imperator? Numquid vindicare te cupis hunc virum exhonorando, & qualibet terrarum parte eum exulare iubendo? Fatemur, plane, quod numquam ei gaudium huic simile facere potuisses, quo nunc ei probata patientia cælitus condonatur: præsertim cum hodie sibi nimium gratulatur, pristinam in Christo recipere libertatem. Vnde scias quod numquam lætior, numquam iucundior a nobis visus est aliquando. Itaque ad nullum ferientis, spe sancta subnixus, pauet occursum, neque eum vllus hinc penetrat dolor. Quod audiens Imperator, pudore suffusus doluit se fecisse, quod iam ruboris erat inhibere.

[37] [Excusat Imperatorem.] At vero pius Christi famulus hoc Cæsari quasi pro crimine imputantibus aiebat, dicens: Nolite, quæso, fratres mei, nolite attendere, quasi quod de nobis agitur, in hominis sit potestate. Fateor enim, etiamsi idē aliud delegerit, quam quod a Deo semel * prolatum est, non posse penitus retractari, nisi primum hoc opere compleatur: neque possunt compleri disposita, si non idem annuerit. Idcirco moneo vos, carissimi, attendite Deum in nobis, licet per cuius non optassem manus, voluntatem suam explere: quia secundum Iob, cum ista expleuerit, talia ei præsto & quamplura sunt alia. [Iob 23. 14.] Alioquin cum expletum fuerit, quod præfixum est, non quod in istius erit voluntate, sed prout suo clementer annuerit nutu, quandoque reuocabimur. Interim vero, quæso, parcite a Deo collato nobis Principi, quod non sua quodammodo, sed Domini nostri, cui peccauimus, interdum vtitur voluntate. Ceterum iuxta B. Dauid voce, si Dominus incitat eum aduersum nos, precor suppliciter exorate, vt sacrificium humilitatis nostræ odoretur, & suos suscipiat pœnitentes in omnibus; ita tamen, vt eius fiat voluntas. [1. Reg. 26. 19.] Ecce quanta & quam immobilis patientia illis inhæserat, quanta doctrina, quātaque viscera pietatis. Igitur inter omnia hæc, & inter omnium voces gementium, & lacrymarum alloquia, medius de se consolator erat & persuasor virtutum.

[38] Erat enim quasi speculum sanctitatis, & inter omnium a querimoniarum iura, causidicus irrogantium. Dic, rogo, quis tunc vel saxeum pectus habens, non fleret? Quis præcisus vel de silice non doleret? Aut quis vel ferreis continere se poterat oculis ne lugeret? maxime ea hora, [Defletur ab omnibus bonis exilium eius.] cum omnes vna voce plangendo clamarent: Pessima cæcitas malumque consilium, vt fons consilij in exilium deportetur. Istud, inquiunt, non recuperabitur, ne que Francorum quisquam ei similis, tantusque caritatis ac veritatis inuenietur assertor. Plane fatemur, quia pessima fraus, & callidus hic est veneni dolus. Ecce quam iniquissimum instat tempus, dum iusti & boni exhonorantur viri, & nemo est qui interdicat. Quid igitur, putas, erit de nobis? Ecce, aiunt, tollitur prauitatis interdictor, & quis vltra iustitiæ locus erit? quæ consilij sanitas? præsertim cum omnes sua quærant? Nemo igitur Reipub. sed pessime sibi quisque consulit, consilium pro muneribus venditur, sequūtur retributiones, propria lucra cōsiderant.

[39] His & huiuscemodi querimoniarum vocibus vsi, generaliter omnium corda, singulorum fletibus ingemiscere cogebantur. Ignorabant ergo quod Dei occulto iudicio factum sit, [Cur Deus exilium eius permiserit.] vt senex noster mala cum fierent ne videret, & pœna peccati interim in quosdam liberius desæuiret. Tunc itaque quasi ei hoc solum deesset, quod primum concupiuerat, Domino dispensante, ab humano pellitur orbe: & credimus quod cælestibus pastus sit Sacramentis, vt cui vetitum erat solum terrarum cernere, Ioannis exemplo cælestis patriæ inquisitor fieret. Quid putas? numquid Deus obliuisci poterat, quod primum contra eius decreti voluntatem tali eum ab officio retardarat? Sed nunc fortassis ideo ei votum diu desideratum conceditur, quasi vt quem prius Deus labore huiusce honoris læserat, tandem posterius concessu operis deliniret: quem si vel tenuis plueris inter huius mundi discrimina maculæ sordidassent, Angelico assue factus consortio, fontibus lacrymarum ablueret. Quod factum proculdubio creditur, vt septem annis, [Septennio exulat.] qui ad hoc sacratus est numerus, sancto ibidem Spiritu ageretur, si quo modo septiformem eiusdem Spiritus gratiam ex integro accipere meruisset. Alioquin non talis ac tanta fuisset collata virtutum fama, nisi quia diuino arbitrio conuentum est, vt qui pene omnibus Europæ partibus iam clarus inerat, etiam Aquitaniæ solum extremis finibus illustraret: vt qui sibi pollebat vbique sanctitatis nomine, illuc vsque cunctis clarius redderetur, ac deinde vbique fultus Dei auxilio, præmiis meritorum vberius abundaret.

[Annotata]

a Sur. Sirm. querimonias irrogantium iura causidicus.

* Sirm. probatū.

CAPVT XII. Vita exilio sancte & laudabiliter acta.

[40] [In exilio sancte viuit.] Hvivsce rei testes idonei sunt & assertores sancti fratres, inter quos idem Beatus, vt ipsi fatentur, vita Angelica per septennium visus est habitasse. Quos fratres idem ad omnia, quæ Dei sunt, sancta deuotionis flamma mouebat: quoniam tanta caritatis virtus in eo erat, vt omnibus se posset influere, & suo eos amore in Dei causa firmius solidare. Dei quippe altissima virtus asperos ei quosque secundabat vbique casus, quæ tribus pueris medium fornacis fecerat tamquam spiritum roris flantem. [Dan. 3. 50.] Vnde nec procellis allidebatur, neque vi ventorum impingebatur. Christi enim erat fundatus amore. Et vt cum Apostolo dicam, Quis eum separaret a caritate Christi? [Rom. 8. 35.] tribulatio, an persecutio, an fames, an nuditas, an gladius? Vere, vt euidentius loquar, neque mors, neque vita, neque instantia, neque futura, sed neque vlla creatura poterat eum separare a caritate Dei, quæ est in Christo Iesu. Fundati enim erant pedes eius supra petram, & ideo non poterat commoueri.

[41] Vnde cognoscentes eum beati viri, inter quos quasi sub custodia degere primum videbatur, cœperunt magno eius amore inardescere, & nimium eum venerari: non ob regiæ quidem propinquitatis honorem, sed pro venustate morum, & sapientiæ documentis, [Ab omnibus amatur & colitur.] nec non & pro sublimitate virtutum, in tanto eum honore præferentes, vt etiam eiusdem loci Pater, & omne illud collegium sanctum, Patris eum venerarentur obsequio, & secundum eius consilium sua cuncta tractarent, & obedirent ei in omnibus, prout is semel ore aliquid protulisset. Tu enim hæc omnia Deus Pater incomprehensibilis tuo disponebas nutu, vt & deuotus tuus famulus tandē aliquando diu optato potiretur otio, & deuoti milites tui eius fulcirentur cōsilio.

[42] Vacabat igitur illic iam cælesti Sabbato, fruitione perenni, & gustauit quam suauis sit Dominus. [Exilium ei in paradisum mutatur.] Vnde quam immensæ laudes & gratiarum actiones ibidem eius resonarent ab ore, puto, nemo est qui possit ad plenum edicere. Siquidem erat ei felix illa habitatio in modum Paradisi, ex quo serpentis inuidia primus eiectus est homo. Et mirabilis satis admodum ordo. Ille quidem proiectus inde, confusione tegitur; iste vero eiusdem suasu quasi reuectus, ibidem gloriatur, eo quod iam consortio frueretur Angelico. Erat igitur ei, vt quidam Poetarum eximius ait, Quam secura quies, & nescia fallere vita, Diues opum variarum, & latis otia fundis. [Virgil. 2. Georg.] Atque ita nimium iucundus, inter mulcentia sanctitatis otia lætabatur, quasi inter florigera Paradisi amœna: nec dubium veritatis odio cū B. Ioanne adeo vsque exilio deputatus, sicut venerabilis Beda Presbyter ait. [Serm. de S. Ioan. Euang.]

[43] Quin licuit cernere fluctiuagas vbique mundi rotas, & Babylonis ac Hierosolymorum mixtim confligere castra, hinc inde vicibus tela atque fugam capi. Inde erat, mi Pater omnipotēs Deus, quod tuus athleta tantum pro discrimine huius vitæ flens lugebat, [Orat pro peccatoribus.] ac dolore suffusus, nimio lamento gemebat, rogans ac petens præsertim vt tuorum parceres hostium cæcitati. Videbat enim & prouidebat iam senex Pater, hoc in tempore miseram humani generis vitam deliciis eneruari, & Iezabel Propheten se dicere, & seducere seruos Dei, fornicari & manducare de idolothytis, ventris ingluuiem sequi, & libidine coronari. Quia, inquam, monstrum videri posset si gula sine luxu, aut luxus sine gula regnaret. Heu quam misera conditio ventris, qui talium affinitate partium cohærens, vtroque cluditur fine, & malæ felicitatis fastu casso vestitur honore. Vnde, quamuis voce Poëtica vtar, moneo vos, Qui legitis flores, & humi nascentia fraga, hinc fugite, quoniam serpens his vsibus latet. At vero præfatus senex noster interim eos flere non cessabat, quos auiditate ditescendi velut quasdam aues nox illuminat & dies cæcat: qui dum non dispositionem Dei, sed suos intuentur afectus, licentiam vel impunitatem scelerum, omnino putant esse felicem. Sed eorum interdum immanitate flagitij, cælesti viro beneficia cumulantur in tantum, vt omne sibi gaudium æstimaret adfuturum, dum tentatione ad victoriam functus sit inuidorum. Idcirco quocumque se verteret, proficiens vltra atque crescens ibat.

[44] Gaudebat ergo, vt Dei in ipso compleretur voluntas, quia totus Deo subiectus esse parabatur. Aiebat namque inter reliqua patientiæ suæ verba, de suo querenti exulatu, [Ouis & leporis exemplo, se in exilio solatur.] & instar leporis mutationem loci non curare. Ouis enim dicebat, propter aliorum caloris indumentum, suo sine inuidiæ zelo nudatur vellere, & de sui indumenti exuuiis alterius fouetur nuditas. Ita siquidē & in me aliquod si est vtilitatis prudens opus, velim vt quilibet id gratis sine meo percipiat quæstu. Atque ita si fuero huc illucque, addebat, pro insidiantis impulsu more leporis fugatus, neque locum quietis, cui dudum prorsus insederam, cum mœrore relinquo, neque ad quem propellor, cum amore teneo. Nostra autem conuersatio in cælis esse creditur: idcirco quæ sursum sunt sapimus, & non quæ super terram. Mortui enim sumus cum Christo, & vita nostra cum eo in cælis est abscondita: vt cum Christus apparuerit vita nostra, tunc & nos simul cum eo appareamus in gloria. His & huiuscemodi verbis ad petram, quæ Christus est, fratrum animos solidabat: vt quia inter fluctus marinos extra mundum positi videbātur, spe, quam velut anchoram habemus, cælo profundius firmarentur.

CAPVT XIII. Ab exilio reuocatus, honorifice excipitur.

[45] [Etiam in exilio propriis fulget meritis.] Qvibvs paterna ex acie per septennium ita discretione virtutum vallatus, factum est, Domino annuente, vt sui exulatus iam finem faceret, & clarior propriis honoribus redderetur. Propriis ergo dico, quod merito sibi competerent, & idem summum paternitatis officium meritis illustraret. Alioquin honoribus dixi reddendum, quem proprius meritorum honor vbique & sapientia decorabat: non quod amiserit, quo reuerentia dignus censeri posset, sed æstimatione vulgi priuatus honoris officio, quantum in ipsis fuit, dignitatum fascibus redderetur. Ceterum exhonorari, sicut consulta veritas patefacit, non poterat, quem cælestis gratia illustrabat: presertim cum indebitus honor potius turpet insipientem, dum summis sedibus inclarescit, quam decoret: quia minus eius dedecus patuisset, si nō altis sublimaretur officiis: quo velut struma, vt quidam ait, in superficie cutis eminet, vnde indignus Prælatus videri possit. Sed senex noster non tam alienis quam propriis meritorum honoribus vbique ab omnibus veneratur, ab omnibus interim dignus honore censetur. Verumtamen quia improbos, vt dixi, dignitas reuerendos nequit facere dum pluribus eos ostentat, sed despectiores, imo indignos eadem dignitas facit. Ceterum senem nostrum tanta præditum dignitatis magnificentia fuisse constat, vt non solum per sublimitatis gradus illum contingeret videri honorandum; sed quia multo erat fultus consilio, idcirco etiam inter ignotos nimium videretur honorabilis.

[46] [Reuocatur ab exilio, cunctis gratulantibus.] Quo factum est, vt peracto tempore cum summo tandem reuocaretur obsequio, vt pristinam reciperet dignitatem, passim omnibus exultātibus & congratulantibus pene cunctis. Vnde lætitiæ voces hinc inde ad cælum vsque tollebantur. Gratulabantur monachorum cœnobia, resultabat iucunditate Clerus Ecclesiarum, vulgi quoque gaudia vbique ridebant. Factus est autem concursus populi quasi si in communi omnium festo cæli præconio insignis redderetur.

[47] [Monachi Herienses eum lacrymis prosequuntur; præcipue Ragnardus.] Fratres autem, cum quibus interim degerat, audito suæ regressionis die, cœperunt profecto cōtristari & mœsti esse, atque quodammodo gratulari: contraq; præ nimio amore, ingenti animo lacrymabant: lacrymando quoque vix eum dimittere cogebantur. Inter quos virtute venerabilis Ragnardus, qui postea Abbas eligitur, præcipuo feruebat mentis spiritu, flens mœrore animi, & flendo quoque lætabatur. Lætabatur quidem, quia veritatis amator locum taxati meriti recepisset; sed dolebat valde, quod tanti viri præsentia priuabatur. Vnde factum est, vt cum pius Dei cultor iam iamque inde abiret, & omnes fratres ardenti animo eius vestigia gressusque osculando lacrymis abluerent, eique valedicerent, præfatus vir Dei domi intra lacrymarum cubicula sese reciperet, ne proficiscentem videret, quē plus quam se manere secum vellet, pro quo mori etiam proculdubio paratus esset. Sed cum senex eum multum diuque expectando requireret, inuentus est in quodam obscuritatis loco flens & eiulans, multaque trahens suspiria. Qui cum vocatus esset, vt seni valediceret, illeque nolet exire, precatus est internuntios, ne eum ibi plorantem detegerent. Quod audiens caritas sancti viri, regreditur iam de naui, ne fratrem, quem sanctum nouerat, inosculatum omitteret. Veniente autem ad eum sancto sene, cœpit idem magnis vocibus inclamare ac dicere: Quid hic quæsiisti felix Pater, vel cur te mihi nunc ostendere voluisti? Testem, inquit, Deum habeo, quia mallem te hic mortuum sepelire, quam me relicto hinc viuum abire. Tunc omnes fratres & famuli magnis eum prosequuntur fletibus: leuantur vela, tandem remigia impelluntur: dant omnes gemitum, & ad littus eousque expectāt, quamdiu eum possent conspicere. Feruebat vero vnus in eis spiritus amoris, & ideo non se poterant continere.

[48] Ille vero solutis carnis quidem, non cordis, adspectibus, longa corporis attenuatus macie, tandem peruenit ad palatium. [Accipitur honorifice in Regis aula.] Vbi suscepto eo ambitiose ab omnibus, quæsitum est quomodo ei Celsitudo Regia satisfaceret: quia timebant pro tanti viri iniuria futurum discrimen incurrere. Tunc beatus senex videns pudore animi talia meditantes, proruit ad medium, & verecundam Regis mētem blandis deliniuit affatibus. Persuasit autem, nil eum de huiusmodi facto in animo retinere, sed omnia se Dei iudicio deputare debere.

[49] [Redditur suo monasterio Abbas.] Interea tum eodem cogente Principe compellitur recipere suum sanctæ vitæ cœnobium, flagitantibus filiis suis vt eum saltem quocumque modo recipere meruissent. Ad quos cum aduenisset diu desideratus, vt piis eorum complecteretur iam iamque amplexibus, vexabat eum salutis inimica febris, ita vt gemini affectus singulorum animos sauciarent. [Febri laborat.] Pugnabat siquidem in singulis mœror compassionis, & lætitiæ feruor: eo quod viderent membra carissimi viri sæuissime laniari, pro quo libenti animo etiam vitæ quam fortes dispendium sustinerent. Vincebat autem omnes, nunc iucunditatis magnitudo, nunc lacrymarum effusio, & extollebant simul mixtim vsque ad cælum lætitiæ laudes, vt in eo Dominum illuc aduenisse nullus ambigeret, cui ita suscepto congratulantur omnes, idemque benigne allocutus est vniuersos.

CAPVT XIV. Ludouici Pij pœnitentia. Adelardi humilitas & abstinentia.

[50] [Reuocatur ad palatium.] Sed cum ibidem aliquantisper dulciter quieuisset, caritatis officio iucundatus, iterū ab Augusto gloriosius accersitur, & redit ad palatium. Vbi cum introisset, velut quidam ait, virtutum radiis illustratus, quia venit Titan, marcescūt sidera. Apparuit autem illico nudata insipientia quæ tegebatur pallio caliginis, & factus est stupor nimius, quis Senatum populi ad tantam ineptiam deduxisset. Qui, cōperto non parum eos inuidia fuisse delusos, duxerunt in irritum pene quidquid per hoc tempus, [Contra eū aliosq; insontes acta rescinduntur.] vt eis visum est, argumētose tractauerant. Soluitur itaque sæua multorum captiuitas, eorum maxime qui ex Regio pollebant semine. Redditur ergo in vno libertas omnibus, quocumque in loco tenerentur, nisi quos vita prius mors priuarat. Tum deinde quorumdam tonsura, propter furoris sæuitiam illata, transiit ad coronam, & dant Deo sponte, quod dudum inuiti quasi ad ignominiam susceperant.

[51] [Ludouicus Imperator publice pœnitentiam agit.] Quid plura? Ipse gloriosus Imperator publicam ex nonnullis suis reatibus pœnitentiam suscipiens, factus est omnium humillimus, qui quasi Regali elatione sibi pessimus persuasor fuerat: vt quorum oculi offenderant in delicto, satisfactione Regia sanarentur, præsertim quod eius velle cunctos considerare, eiusque nolle conspicere, manifestum non ambigitur. Sed nisi reuersus esset veritatis assertor, interea minime patuisset, quo lethargico spiritu premerentur. Vnde etiam matura senectus cæcitatis eorum vuleri, salubri Christi antidoto mederi persuadendo curabat.

[52] [Nouus ex eius reditu vigor iustitiæ.] Ac deinde studuit, vt iustitiæ virtus & sapientiæ suas reciperent sedes: vt vnusquisque sibi seruaret commissum negotium, & sua cuique largirētur iura. Porro nouitates vocum, & temerarias, iuxta Apostolum, presumptiones velut pestem in omnibus reprimebat. Omne igitur, quod in lege caritatis non inuenisset, inimicum æstimabat Deo & velut venenum repudiabat. [1. Tim. 6. v. 20.] Cumq; his & huiusmodi præconiis, velut aurum probatum per ignem, clarius enituisset, factus est omnibus decuplo honoratior, ita vt ore omnium egregie resonaret. Amplectebatur autem cunctorum manibus, & quasi Pater ab omnibus colebatur. Eratque Ecclesiarum magistris velut humilitate filius, consilio vero & prudentia quasi subuector inclytus. Qui cum ita satageret indefessus, vt perfecti omnes & Deo digni inuenirentur; videtur demum nouus renasci Francorum ordo & aurora iustitiæ quasi ab ortu surgere. Siluerat enim iam ex parte stratum furoris æquor, & ventosi ceciderant, vt Virgilius ait, murmuris auræ. [Eclog. 9.] Redierat, vt idem inquit, virgo cupidinis, si parum liceat immutari: redierant & Saturnia regna, quia progenies bonæ mentis iam quasi cælo refulserat alto. [Eclog. 4.]

[53] [Desiderat se Abbatis officio abdicare.] Omnibus igitur circumcirca eatenus satisfactionis studio illustratis, & suis cum eo summo fruentibus otio, voluit se demum his exuere curis, vt esset sibimet & Deo totus intētus. Sed nequaquam passi sunt sancti fratres, licet multam eis excusationem senectutis suæ prætēderet: quoniam quanto ætate maturior, tanto ad virtutum culmina tendentibus salubrior videbatur: præsertim cum vigore sancti Spiritus, & viriditate adhuc non exhaustæ carnis satis vigeret, curans se laboribus & vigiliarum negotiis fatigari, etiam plus quam iuuenum constantia sequi posset.

[54] [Ieiuniis & vigiliis se macerat.] Quis enim vnquam tam feruidus, quam idem fuerat? Et quis alterius tam crudelis arbiter, quam ille sui videbatur? Fateor plane quod numquam, nisi erga se quod durior esset, necessitatem corrigendi habuit. Vnde cum a suis fratribus & filiis quam sæpe corriperetur publice, cur sibi tam infensus esset, qui sic discretus omnibus habebatur; aiebat, ita dicens vt læsos eorū animos mitigaret: Ego mei curam habebo, & prorsus vestro prouidebo famulo, ne fame aut laboribus fatigatus pereat. Sed hoc peracto, paullulum delitescēdo, non diu post resumebat esuriem & laborū negotia, ita vt vix iuuenilia membra ferre possent, quibus se parsimoniis & vigiliarū operibus affligebat. Attamen semper erat viroris gratia plenus, semper discreta macie satis admodum rubicūdus: vultu quoque decorus, & venustus adspectu. Neque enim faciem eius ac frontem ignauus rugabat furor: sed totum eum matura hilaritas decorum componebat & aptum. [Æque tamen viuidus manet.] Canities vero sancta eum cādore niueo exornabat, & velut lilium super roseos amictus, hinc inde coma capitis, quasi elatæ palmarum, super cutem retinebat: eratque, sicut scriptum est in Canticis, senex noster candidus & rubicundus, electus ex millibus: ita vt culparetur in eo natura humana, quod antequam adulta sit, vitiis corrumpatur. [Cant. 5. 10.]

CAPVT XV. Multiplex ab animi corporisq; bonis petita laus.

[55] Et si velim laudare tātisper glebam corporis eius multis confertam nitoribus, [Laudatur Adelardus ab attributis personæ.] erit exiguum quod impendo, quod virtutū splendore ornatus, velut lilium inter roseos colores Christo respersus emicuit. Nec dubium, quia omnis caro fœnum, & omnis gloria eius flos fœni. Virtus autē Christi, que semper in eo viguit, permanet in æternum. Ceterum si nobiitatem & personam eius scribendo, quod Græce χαρακτηρισμὸς dicitur, ad purum pingere voluero, ero ineloquens, super quem facundia Rhetoricæ artis, atque omnis eloquentia puto quod muta sit: silebit illa Demosthenis oratio, & abyssus Tulliana conquiescet. Etsi vero secundum huius artis peritiam omnibus modis eius persona consideratur, vt possit laudi idonea in negotio approbari, non immerito his antefertur, in quo multum quod superest felicius inuenitur. Consideratur autem nomine, natione, patria, genere, dignitate, fortuna, corpore, institutione, moribus, victu: quomodo rem familiarem administret, qua consuetudine domestica sit, affectione, arte, conditione, item altera conditione: habitu, vultu, incessu, oratione, affectu. Istis igitur modis consideratis persona censetur: vtrum improbus quis ad negotiū, an idoneus perhibeatur. Sed videre iam iuuat, an luculentus senex noster tot effloruerit præconiis, quot sunt ad laudem sui declamatoriæ artis insignia.

[56] [A nomine.] Nomine ergo harum in catalogo virtutum primum, an sit sapiens, quæritur. Et quis sapientior, quam qui vniuersa cælestis magistri præcepta magis, quam artis eloquentiæ, sollicitus seruans, studuit non admittere causa Dei quæ prohibētur, & seruare cuncta, quæ iussa sunt? Porro cum sapientia sit rerum humanarum diuinarum que cognitio cum studio bene viuendi, non dubium dici posse sapientem, qui & quæ Dei sunt Deo, & quæ hominum sunt, prudenter norit administrare & velit propter Deum. Hoc igitur negotium prudentis viri est: & ideo is, de quo quærimus, sapiens fuisse non ambigitur. Natione autē carnis (quod cunctis liquet) Francus erat: verum & renatus in Christo, [A natione.] vbi & spiritu conuersatus, cælestis efficitur. Patria vero, quamuis hic natus verissime videatur, Ierusalem illa cælestis fuisse, [A patria.] qua nusquam felicius habitatur, propriis perhibetur meritis. Genere quidem, nobilium nobilissimus Francorū, [A genere.] vt paullo ante prompsi, prosapia ortus: sed gratia demum a Deo in filium est nobilius adoptatus. Qui licet dignitate Regia magnus videretur, [A dignitate.] en maior effectus est sublimitate perennis vitæ. Fortuna namque qua fuerit auctus, probatur illo in loco, quo dictum est: [A fortuna.] Pauper in angusto regnat habendo Deum. Siquidē quia contempsit modica, ingressus Domini sui gaudia, sublimatur, & supra multa constitutus erigitur.

[57] Corpore vero, vtrum validus an decorus fuerit, fides probat, & morum eximietas. Vnde nec immerito illi aptatur illud in Canticis: Caput eius, inquit, aurum optimum, [A corpore.] comæ vero eius sicut elatæ palmarum: quoniam quidquid ad decorem ei collatum fuerat, sursum ad Deum nitendo conscendere procurabat. [Cantic. 5.] Oculi eius velut columbæ desuper riuos aquarum, quæ lacte sunt lotæ: quoniam totus adspectus eius simplex fuisse & solum in Deum intentus creditur, nec felle cōcupiscentiarum immixtus, sed vera innocentia mentis lotus. Porro genæ illius sicut areolæ aromatum, quæ consitæ sunt a pigmentariis, videlicet a sanctis Doctoribus, omni flore doctrinæ & virtutum exornatæ oleribus. Manus illius tornatiles, sanctitatis formam exprimentes, & motu sphærico celeriter ad omne bonum insistentes: plenæ hyacinthis, cæli specie in cælis thesaurizando renitentes, quæ multis replebantur muneribus. Venter eius eburneus, virtutum distinctus ordinibus. Guttur illius suauissimum, ob fauum eloquentiæ: & totus desiderabilis probabilitate morum, atque caritate eximia. Idcirco quærimus te, Pater, dū pascis inter lilia, quærimus quem diligit anima nostra. In lectulo enim per noctes quærimus te cum lacrymis: sonet vox tua, obsecro, in auribus nostris: vox enim tua dulcis, & facies tua decora. Neque enim possumus te patrem non amare, quem pro nobis credimus adfuturum.

[58] [Ab institutione.] Iam si de institutione agitur, eruditus fuit idem alter Moyses omni sapientia præsentis vitæ, quasi vnus ex filiis Regis: deinde perductus ad Sina, in quo ipsius Domini presentia illustratur, & familiaritate continua fruiturus ingreditur. [A moribus.] Moribus vero quibus fuerit exornatus, testis est vita eius, que summis redolet meritorum insigniis, & præconiis quam maximis prædicatur. Victus namque, [A victu.] quem Philosophi definiunt consummati operis esse fruitionis exercitium, vt perueniat ad quietem, Dominus erat, quem dilexerat, quem amauerat, quem iugiter desiderabat. Gradus autem harum virtutum sunt, cum apud eos primum ponitur affectio mentis. Porro eadem affectio, est animi aut corporis ex tempore aliqua de causa commutatio. Deinde ex hoc quod afficitur, vertit se in studium, vt effectum sui obtineat. Studium autem est animæ assidua & vehemens ad aliquam rem applicata magna cum voluntate occupatio. Postquam habitus induitur acquisitæ rei, cum ad plenum id quod perfectum est, obtinemus, de quo scriptum est: Sacerdotes tui induantur iustitia, & Sancti tui exultent. [Psal. 131. 9.] Felix quippe indumentum virtutis est, quo quisquis induitur, & custodit vestimēta sua ne nudus ambulet, hic nuptiali veste indutus, foras non eiicitur: quam si primus parens noster in Paradiso denique conseruasset, nequaquam apertis oculis nudus inueniretur. Vnde, sicut scriptum est, dum idem descenderet, expoliauerunt eum latrones, & plagis impositis abierunt. Sed senex noster floridus, tali coopertus habitu, iam credimus quod audit: Ambulabit, inquit illi Christus, mecum in albis, quoniam dignus est, & non delebo nomen eius de libro vitæ. [Apoc. 3. 4.] Talique indutus habitu dum esset Pater eximius, exercebat se plurimum vt pro victus alimonia frueretur Christo, quem induerat.

[59] [Ab administratione familiæ] Porro restat, iuxta præfatam disciplinam requirere quomodo rem suam administrarit. Quid vero dicam, rem suam quomodo administrauerit, qui nec se sibi retinut? Fecerat enim quod audierat a Domino: Si vis, inquit, perfectus esse, vade, vende omnia quæ habes, & da pauperibus: & veni, sequere me. Hoc impleto ceterum res Ecclesiæ suæ quemadmodum administrauerit, testes idonei sunt sancti fratres, quorum consilio vsus est & obsequio: per quos ita cuncta disposuit, vt & omnibus satis eset, nec multum alicui superflueret, neque in vacuum quid periret, sed omnia ad Dei laudem humanius largirentur: fratribus salubria præsentis vitæ tribuens, & nociua quæque ac superflua resecans: hospitibus abundanter omnibus administrans, familiam quoque satis illæsam a iugo seruitutis conseruans. [Matth. 19. v. 21.] Siquidem viduas huiusce familiæ destitutas, & cælibes viros per singulas villas constituens, eis stipendia iugiter ministrabat. Orphanorum quoque & debilium, nec non & hospitum in iisdem locis, opportunius velut xenodochium constituerat, [Xenodochium instituit.] vt res Ecclesiæ huius, suum omnes quasi patrimonium possiderent. Testem Deum habeo, quod idem ipse huius ministros officij velut medicus sæpe instituebat, vt isi excogitarent artificiose, quomodo rerum aliquid eis ad comedendum pararent, & in huiuscemodi cibis eorum sanitas ne periret. Porro Regi & diuitibus, nostrorum nullus tam largus erat, idcirco in omnibus Deus largitor omnium glorificaretur: Beatius, inquam, multoties iudicans dare, quam accipere, atque medium inter paupertatem, quantum ex se erat, & diuitias, propter alios semper incedere: idque vt ij qui habent, tamquam non habentes esse instruerentur. Iustum etiam percensuerat, vt omnes huius Ecclesiæ famuli sic tamquam Patrē eum sentirent, vt tumidi quoque dominum eum esse non ambigerent. Insuper ita eorum virtutibus fautor & institutor existeret, vt vitiorum quoque dominus, quamuis discretus & seuerissimus fieret persecutor.

[60] [A domestica consuetudine.] Iam porro qua domestica consuetudine fuerit, nouit mensura sancti oraculi, in quo fuit manna absconditum, & vrna aurea, altare quoque incensi aureum, & virga Aaron quæ fronduerat; habens illud (Oraculum) XX. cubitos in longitudine, & XX. in latitudine, XX. quoque in altitudine: vt ex omni parte gemino denario consummatus, caritate Dei ac proximi, quadratura perpetua fulciretur: nec dubium, quin Dominus ei fuerit fundamentum. [Hebr. 9. 3. Reg. 6. v. 20.] Intra quam mensuram attitulatus, sola nouit contemplatio diuina, quid senex noster pro suo more domestico tractaret.

[61] [Ab affectione.] Affectione vero ita illectus omnium bonorum incitamentis, vt super fraterna viscera caritatis officio ceu faculis vreretur. [Ab arte.] Deinceps igitur arte qua fuerit eruditus patet, quia fœcundus inuentus est eruditionis consilio. Prudentiæ namque, vt dicitur, mille oculis inspector, virtutum quoque disertissimus disputator, liberalium artium adeo vsque sanctissimus institutor, vt probares in eo illud beati Antonij: Quod sensus adinuenerit artem, & qui sensu sit integer, eum arte non indigere. De conditione iam vltra quid loquar? [A conditione duplici.] Qui, vt præfatus sum, Regali ex progenie clarus refulsit. Necnon & de altera conditione, vtrum proprius, vt ipsi dicunt, adoptiuusve, an abdicatus fuerit, quid ingeram, cum & Bernardi filius fuisse, fratris Magni Pipini Regis, & Die esse adoptiuus non abnuitur?

[62] Habitu autem quo fuerit infulatus, constat paullo ante me dixisse, [Ab habitu.] quod Christus eius tunica talaris fuisse probatur. Ceterum vestimentorum habitus, * vix sufficiens monasticus fuisse ostenditur, pro frigore potius membra muniens, quam honoris aliquid gerēs. Dicebatur quippe a quibusdam pro ludo, lorica * frigoris: quoniam erat pelliceus & quasi thorax circa viscera fomentum caloris. Vultu autem suauis idem, [A vultu.] & statura palmæ adsimilatus erat: eo quod pulcher adspectu & decorus esset, velut Paradisi deliciis enutritus. Quam pulchri grressus eius, [Ab incessu.] & quam speciosi pedes ad euangelizandum! quippe quibus expeditior damis, in calceamentis ornatior filia Principis.

[63] [Ab oratione.] Porro eius oratio quam facunda, quam plena sensibus, quam suauis auditu manauit! Extant eius Epistolæ, ad plurimos directæ, & omnium voces, qui numquam se vberius aut expressius loquentem audisse testantur. Voce quidem canorius cygno mulcebat auditum: sed & melle dulcius palato cordis melodia sapiebat. Erat autem omnis narratio eius aperta valde, breuis ac lucida, (quod dictionis genus Oratores summis extollunt laudibus) nil fæculentum admiscens, neque dubium quid in sensu reseruans: at vero plano in clausulis procedens gressu: sensus eius fauifluus pinguissimo claudebatur fine. Erat igitur sonus assertionis expositio dictionum; ita vt voce formaretur proprius verborum intellectus, & suis singulæ partium qualitates restituerentur sensibus; habēs omnia membra narrationis capitulatim distincta, & ad retinendum facillima, ad persuadendum vero vel dissuadendum promptissima: semper auidius ad intendendum promouens audientes, igne calidius ad desiderandum, torporem discutiendo, incitans desidentes.

Quæ si facundia daretur mihi, luculentius explerem quod conatus sum: nunc autem excusatio pro ignorantia, venia pro voto debetur: præsertim cum stylus nullius ad hoc negotium melius expediret, quam eius, cuius vt vita præeminet, ita & sermo antecellit. Sed quia id ingenij vnda denegar, voluisse tantum, caritatis iura implesse probabitur.

[64] [Ab affectu.] Restat nunc, affectu qualis fuerit, intimare. Sed quo artis ingenio pandam eius affectum animi, qui vno semper mentis ardore afficiebatur in omni vitæ negotio? Iugiter enim cupiens dissolui & esse cum Christo, se laboribus fatigabat: permanere autem in carne, propter nos necessarium, licet aliter fateretur, penitrus sentiebat. Vnde toto annisu vitæ satagebat prodesse omnibus, mille, vt ita dicam, caritatum semper negotiis occupatus: præsertim quod esset consilium totius patriæ, & pater omnium indigentium; qui ore ac manibus, cum omni circumstantia facultatum, pro libertate Christi erat omnium seruus.

[Annotata]

* Sir. vni.

* Sirm. fulgoris.

CAPVT XVI. Corbeiæ Saxonicæ initia, situs, progressus.

[65] [Corbeia Saxonica inchoatur.] Qvoniam cum esset semper accensus ardore, peruenit vsque ad Saxoniæ fines, vbi iam paruissima cellula a sācto viro, suo æquiuoco, Adelhardo nomine, sumptu huius monasterij ædificari cœperat, eo quod idem beatus vir quia suus fuerat nutritus & familiaris filius, intercesserat loco eius, dum ipse Hero insula exul haberetur mundi & Paradisi ciuis. Videns igitur pius Pater ac senex sanctissimus cœptum opus quod pietatis esset officium, Regem adiit, & petiuit ab eo, vt daretur ei locus ædificandi: quia ille, in quo situm fuerat, [Locum aptiorem impetrat.] non vtilis aut aptus esse probabatur. Quod audiens Imperator Augustus gauisus est valde, volens ei multa largiri, nisi retineret eum ipse, qui nulli vnquam concedebat sibi dare quantum quilibet voluisset, sed quantum idem vel si modicum censuisset; agens semper illud Apostoli, quia beatius est dare quam accipere. [Act. 20. 35.] Accepta autem potestate a Rege, vt vbi vellet, illud ædificaret, elegit locum valde amœnum, & monachis nimis congruum ad habitandum: vbi & Rex postea plurima propter Dei omnipotentis amorem contulit beneficia.

[66] [Corbeiæ Saxonicæ situs.] Est autem locus, pergentibus ad ortum Solis de * Fonte Patris, situs supra littus Vuisiræ, modū Δ litteræ, vallis planitie collocatus: habet ad ortum Solis præfatum alueum, & montem porrectū in facie iuxta fluuium. Porro a meridie mons alius egrediens e fluuio, sinu tendit ad occasum. A septemtrione vero alter e regione pari situ pergit, quousque sibi inuicem, viam per medium dantes, copulentur: itaque ita in medio fit vallis, figuram Δ hoc modo, quantum recordor exprimens; nec immerito: nam magister veritatis, diuino nutu edoctus, talem elegit locum, qui & Christi nutriret discipulos, & suo eos describeret charactere, & signaret situ.

[67] [Formæ trigonæ perfectio.] Nihil enim in omnibus Geometriæ figuris, triangulari consummatius aut perfectius inuenitur. Est enim hic numerus totius * latitudinis & superficiei in Arithmetica solus principium; in Geometria idem planior inuenitur. Et quisquis diligenter inspexit hanc figuram, neque in his artibus aliquid mirabilius reperitur, neque in nostra disciplina quidquam maius aut melius prædicatur, quam Trinitas Deus verus. Igitur sine hoc numero formatum aliquid, nihil perfectum innuitur, videlicet sine principio ac fine, & horum medio inter principium atque finem. Hæc vero figura princeps est, vt dixi, latitudinis, eo quod ceteræ omnes superficies in hac resoluantur. Ipsa vero, quoniam nullis est principiis obnoxia, neque ab alia latitudine, nisi a se sumpsit initium, in sese ipsa resoluitur. Quæ si ita sursum erecta fuerit, vt ostēsum est, igne caritatis flammare ibidem habitantes debere monstratur. Quod autem ipsius a latitudine fit initium, ostendit latum Dei mandatum nimis, non nisi dilatato corde perfici posse. [Psal. 118.] Quod vero omnes * superficies in se resoluit, liquido signatur, quod omnes reliquæ virtutes eius latitudine consummantur: & ipsa caritas non nisi Trinitatem colendo in vnitate perficitur, vt vera perfectio, in his tribus Vnitas indiuidua teneatur. Hæc ideo me dixisse sufficiat, vt monstrarem, quam prudens idem ac sapiens fuerit, quantoque caritatis ardore feruebat, qui talem ac tantum discipulis habitandi locum pararat, irriguum aquis, velut si minor Ægyptus esset, & alter Paradisus Domini, venientibus de Fonte Patris in ortum Solis. Vere, de Fonte Patris, dixi, quia in Christo renati, creduntur exinde non solum ad ortum Solis, sed etiam vltra Solem vsque transcendere. Quem locum beatus Pater Corbeiam alterius de nomine vocitauit, vt signum esset in posterum, a quo prius illud esset fundatum.

[Annotata]

* id est, Paderborna, quod Padi (fluminis) fontem sonat.

* Sir. habitudinis.

* Sir. semper fines.

CAPVT XVII. Adelardus suis studium paupertatis inculcat. iis sedulo prospicit.

[68] [Iuniores instituit.] Qvis, mi Pater carissime, narrare sufficiat prouidam doctrinam tuam in omnibus? Vere fateor, quod quoties tui recordor ad liquidum, miror satis quam prouidus eras in omnibus. Recordor enim doctrinarum tuarum, quibus eos alebas & instituebas tenellos de fide & caritate, inter quas etiam spem mediam collocabas, deque moribus & de omni doctrina vitæ. Qualiter etiam oblatas sibi res a quolibet suspicere debuissent, cum ipsis inter sollicitudinis negotia peragebas; commendans illis per omnia, vt in nullo terrenorum cupidi essent, neque quidquam vellent accipere, vnde alij grauarentur; & si heredes essent rerum largitoris, caute considerarent ne forte ipsi, quorum erat hereditas, postmodum inopes fierent. Hæc erat eius sollicita & pia consideratio in omnibus, quibuscumque præerat locis: vt neque inhonestū quidquam acciperet, neque aliquis quasi causa misericordiæ postmodum pœnitudine premeretur. Dicebat enim, quod multi, non solum rectores Ecclesiarum, [Adhortatur eos ad paupertatem.] sed etiam ipsi ibidem Deo degentes, qui sæculo renuntiasse videntur, ob id decepti essent, quod rebus nimiis abundarent in tantum, vt sæculo seruire denuo cogerentur, qui mortui esse mundo debuerant. Quid, inquit, prodesse poterit rebus propriis futuros expoliari heredes, & rursus eos manicipari negotiis sæcularibus? Constat igitur nos in præsenti tempore ideo Reipublicæ deseruire, quia ipsa nostris attenuata cupiditatibus, ex se sub sistere non posse manifeste causatur. Et idcirco nos infelices, qui liberi esse in Christo debuimus, facti sumus turpissimæ seruitutis, etiam inuiti, serui. Occasione itaque accepta, quasi in Dei causa mundi militiam baiulamus, cum Apostolus dicat: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. [2. Tim. 2. v. 4.] Neque enim a nobis exigitur, quod necessaria tantum retinemus; sed quia superflua, vt ab ipsis dicitur, possidemus: & vnde miseri lati in possessione esse cupimus, inde angustamur in omni opere bono. Quapropter filioli, estote contenti paupertate Christi, sine qua nemo est diues, Noueritis enim, quod beati sunt pauperes spiritu, quibus regnum cælorum repromittitur. Et ideo fratres mei, nolite, quasi pro pietatis opere, sectando auaritiam, possessionem æternam perdere. Estote igitur, quod vos æterna Christi vocatio esse voluit: vt paupertate Christi participando, diuites esse cum eo sine fine mereamini.

[69] [Gaudebat Adelardus profectu suorum.] His & huiusmodi cum eos quotidie corroboraret ac confirmaret, construebatur ibidem, Deo agente, non solum monasterij, sed etiam cælestis patriæ fundamentum. Quid putas, quanto tunc gaudio afficiebatur eius animus, quantaque lætitia, cum Dei omnipotentis amor ita flagraret in eis, vt etiam omnis illa regio Deum per ipsos benediceret? Fateor itaque quod ad nos nonnumquam rediens, præ amore pio & spiritali gaudio vix se poterat continere, hinc inde exultans atque gaudens, quod Christus per eum glorificaretur in multis; nos quidem rigans ac pascens cælesti pabulo, illos plantans in Christo ac propagans, agebat vt fructum plurimum Deo ferrent. Itaque sic in omnibus se exhibens, Christi vices agere credebatur: etiam & forma humilitatis omnibus anteibat.

[70] Qui ita iugiter vno iubilationis afficiebatur spiritu, appetebat ingressionis campum: quæ ingressio, secundum B. Augustinum lib. de animæ quantitate, vna de septem, & sexta perfectionis est virtus. Quintus siquidem earum gradus, est Tranquillitas: sextus, Ingressio: [Ad Deum semper anhelat.] septimus, Contemplatio. Quæ ita decentissime possunt edici: In seipsa, dum anima quælibet secum ingreditur & versatur: Ad Deum, dum quotidie ardenter desiderando, ad eum ingreditur, ita dicens: Sitiuit anima mea ad Deum fontem viuum: quando veniam & apparebo ante faciem Dei? Apud Deum, cum iam claro lumine indesinenter contemplando ei inhæret, in quem desiderant etiam Angeli prospicere. Quo nunc senex noster se peruenisse lætatur, lætatur meruisse, gratias agit, atque comprehendisse summo alacritatis animo amplectitur.

[71] Vnde quid aliud dicā, quam illud Elisæi, Pater mi, Pater mi, currus Israël, & auriga virtutū? [4. Reg. 2. 12.] Ecce nos quam subito desolatos relinquis: & ideo quærimus te lacrymosa voce, & scrutamur mellifluos mores tuos mane in præcordiis nostris: nec vsquam pupilla oculi nostri silet, neque consolatur, nisi cum sibi te pro nobis melius adesse promittit. [Eius erga suos caritas.] Recordamur enim, quibus nos lactabas vberibus, vel quanto in te Dei fruebamur oraculo, quantisque ferebamur alarum remigiis, & nutriebamur caritatis visceribus: ita vt si saxei essemus, tua nos molliret pietatis oratio. Omnia enim nobis omnibus factus eras, vt Christo nos lucrifaceres. Quod si ad speciale quorumdam te vertisses negotium, vni in momento dabas vitæ consilium, alium interdum deliniebas osculis. Porro illius manum stringens, alterius animum miro demulcebas affectu, atque ita omnibus vnus eras, & totus singulis.

[72] [Suorum nomina descripta semper penes se habebat.] Fratrum vero nomina, licet scripta intra viscera sanctæ sollicitudinis semper teneres, de manu tamen certus eorum numerus diligenter scriptus pene numquam aberat: idque ideo, vt omnes sedulo inspiceres, & mores singulorum apud te sollicitus pertractares. Iam enim de singulis tecum in iudicio disceptabas, ne damnum postmodum de creditis ouibus sustineres. Bene igitur noueras, quid cuique expediret: & ideo omnibus exhibebas, quod saluti singulorum congrueret. Erat ergo discretio tua in nullo, quantum dici fas est, exorbitans a proposito, facilitate complendi quæ singulis expedirent; generaliter vero procurando cunctis congrua. [Singulos quot hebdomadis alloquebatur.] Nullum ferme per hebdomadam familiaritatis affectu non allocutum relinquens: nullum quem in die generaliter, nisi ex aliqua impossibilitatis causa, non instrueres: omnibus præbens salubria, nulli prorsus denegans, vt credimus, necessaria. Idcirco filiæ Hierusalem, prout compellor dicere, flete hunc senem nostrum, & lamentum sumite. Flete virum, qui vestiebat nos caritatis coccino, desuper totum deliciis intextum, qui præbebat cultui ornamenta virtutum. Induite cilicium, & amare plangite: quia qui consolabatur nos, & fouebat quasi nutrix in gremio, sublatus est & recessit. Vnde plorans plorabit anima mea, & erunt lacrymæ in maxillis meis, quamdiu non intueor quem diligit anima mea. Putasne veniat mihi, Pater, tempus, quando vel si quoquo modo liceat faciem speciemque vultus tui conspicere?

CAPVT XVIII. Ad mortem vt sese præpararit.

[73] Sed quid interim iam deinceps agimus, anima? Ecce nunc vsque quasi inter roseos versati sumus cāpos, & conspeximus amœna virtutū, de fonte sancti Spiritus vberius irrorata. Nunc vero instat, vt mortis eius finem pandamus, quem habuisse talem, glorificandum est; amisisse, flendum; peruenisse vero ad Beatorum gaudia, congratulandum. Sed quanto nobis iucundius est, in eo quod amatur versari; tanto grauius est, eius absentiam, quam semper præsentem cernimus, tolerare. Vnde ceu respersum nebula, [Maximū sui mortuus desiderium reliquit.] mœstum est omne quod inspicimus: caligant oculi nostri, operimur singultibus, tremunt digiti, rotatur caput, funduntur lacrymæ: & insuper est pio amoris affectu quædam flendi voluntas. Vnde & quanto hæc prolixius ad consolandum cudimus, tanto ardentius amore afficimur, amando quoque dolore premimur. Idcirco, mi Pater carissime, ocyus transibo obitus tui paginas, in quo diutius immoranti vehemens languor ingruit. Hinc quidem interim adstillat lugendi facultas, sed paullo post consolabimur de peruentu, quo tu nunc lætaris in gaudio. Vnde quæsumus, priusquam incipiat calamus pulsare tui exitus horam, reuertere Sunamitis, reuertere, inquam, paullulum, vt intueamur te. Recipiet enim inde spiritum linguæ calamus, & leuius transibimus amaros legendi cursus. Reuertere, reuertere mi carissime. Et quid videbimus in te, nisi vt castrorum acies quomodo sis ordinatus? Ad nos saltem semel, quæsumus, conuertere, vt omnes, qualem te prius habuimus, quantusve & modo sis, videamus. Ecce ascendisti, nouimus, per desertum quasi aurora consurgens, pulcher vt luna, electus vt sol, terribilis in Deo, velut castrorum exercitus ordinatus.

[74] [Morituri ad suos oratio.] Quid igitur terribilius humanis adspectibus videri potest, quam tui vultus erant adspectus in hora, cum nobis indulgentiam dares? Præceperas enim, petentibus nobis, Pater, vt omnes humisederemus: quatenus tu os nostrum ex integro, & nos tuum erectis oculis potuissemus conspicere. Quo, fateor, nil me ordinabilius a magistro audisse indultum, nilque flammatius aut horribilius aliquid me vidisse, quam in tuis oculis. Pressius itaque enucleans sensum, ita affatim cunctis es locutus: Ecce, inquis, de creditis ego ouibus rationem redditurus venio: vos autem, o mihi commissus grex, de obedientia & inobedientia vestra sententiam excepturi, attendite, quod idem, qui nunc adsisto, in tremendo iudicio vobis coram adero, & quid de talentorum pecunia sim lucratus, [Petit ab iis veniam.] vel quomodo illam expenderim, presentabo. Attamen interim, si quid est, in quo excessi in vobis sciens aut nesciens, volens nolensve, indulgete, prout ego, iuxta quod oportet, si quid est quod meum sit indulgere, vice Christi relaxo.

[75] [Parat se ad mortē.] His igitur tum ita præmissis, plenus feruore spiritus recessit, quasi iam futurus arbiter in suo: vt instrueret se, quasi contra spiritalia nequitiæ tunc in cælestibus pugnaturus, rationem villicationis suæ redditurum: licet semper quasi in mortis articulo pertractasset, tunc tamen velut contra legiones iturus, diligentius mentis aciem disponebat, si forte ludibria huius vitæ sine impedimento posset effugere. Sed quia occursor decuplum eius viginti millibus superare legitur, semper quæ pacis sunt, Dominum precabatur: Domine, inquit, pone me iuxta te, atque ita cuiusuis manus pugnet contra me: alioquin turmas non effugiam iniquorum, quia tu solus inuentus es inter mortuos liber. Venit enim ad te exactor, & in te non inuenit quidquam quod suum esset. Idcirco fac me firmius in te inhærere, vt & ipse per te tuo in corpore mali totius inueniar liber.

[76] [Exacte opera sua discutit.] Qui totum se ita discutiens, adhuc inuenit in se qualiacumque, quasi nondum exhausta, & præcepit ea coram quibusdam fratribus exponere, (quorum vnus, etsi indignus, ego eram) interrogans, si de his se in iudicium merito venturum fore pertimesceret. Quibus auditis, iuxta diuinam scripturam percensuimus, non ad eum pertinere, quæ ipse quasi sua longe diuque plangebat. Quid putas quam subtiliter secum reliqua disputabat? quam sibi seuerus erat, qui pro alienis etiam, vt pro suis, [Singulos monet.] se puniebat? Interea singulos de singulis monens & instruens, aiebat, vt post obitum suum in electionis pace, caste ac recte secundum Deum inter se conuenirent. Exposuit etiam fidem suam coram quibusdam ex nobis, pene & omnem doctrinam quam docuerat, vt ex hoc eam firmius commendaret pectoribus nostris. Hinc est quod tali absentes mœrore suffundimur; inde vero gaudentes sumus, quia de Patre talia recoluntur. Hinc ad hoc afficimur, ad aliud hinc protrahimur. Plangimus in eo siquidem maturitatem morum, fidei firmitatem, soliditatem spei, caritatis fundamenta, ex integro altissimam Christi humilitatem, & ditissimam in omnibus largitatem: nec vt Saluator, inquam, miseram Hierusalem ego lugeo: sed ploro in vnius morte pariter omnes virtutes occubuisse: non quod nobis desit ille, qui abiit; sed quod talem videre desiuimus, quem sine lacrymis vix aut nūquam recordari valemus. [Luc. 19. 41.]

[77] Quis enim siccis oculis eius recordabitur, in quo pene omne honestatis decus sublatum est? Aut quis non doleat præsidium totius Europæ subito deperiisse? [Peritus erat linguarum, & eloquēs.] Vel quis sine mentis scrupulo poterit epistolarum eius nitorem eloquentiæ recitare? Quem si vulgo audisses, dulcifluus emanabat. Si vero idem barbara, quam Teutiscam dicunt, lingua loqueretur, præeminebat caritatis eloquio. Quod si Latine, iam vlterius præ auiditate dulcoris, non erat spiritus. Idcirco mihi carissimi o vos omnes, qui nostis quid boni habeat tanti viri præsentia, & transitis per viam, attendite & videte, si est dolor sicut dolor nostrum omnium. Videte igitur quam subito vindemiauit nos Dominus, & facti sumus squallidi, venustate sublata. Aurigo possedit nos, quia decus roseum versum est in fauillam.

CAPVT XIX. Vltima eius ægritudo: pia mors.

[78] Paraverat ergo se Simeon senex ad natalem Saluatoris accensis lampadibus occurrere, & Regem Regum Dominum Iesum procedentem de thalamo suo vlnis suis lætus suscipere: [Febri corripitur.] sed tetigit eum triduo ante natalem Domini validissima febris, dum iuxta consuetudinem noctis medio in basilica fleret. Qui ita perdurans ad vigilias vna cum fratribus, hostiam iubilationis in pectore Domino consecrabat: & quanto, vt multi testes sunt, altius voce canebant chori, eo amplius idem flebat in iubilo. Sicque se pertrahens ad matutinorum vsque laudes, nec minus amore Christi febricitans elanguebat, sicut scriptum est in Canticis: Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo. Et dum quotidie magis magisque multis premeretur doloribus, spiritum non relaxabat, semper Deo intentus. [Cant. 2. 5.] [Æger quotidie audit Sacrum, & communicat.] Disponebat igitur ita omnia prouidus, ac si nihil mali ferret in corpore: instituens & ordinans ita singulas officinas, vt nil finis eius imperfectum inueniret, præcipue vt & sanctus dies dignis celebraretur honoribus. Quo peracto, vehementius cœpit vrgeri febribus: quotidie tamen ad oratorium B. Martini veniens, quem copioso amore in vita semper dilexerat, ibidemque Missas audiens, communionem sanctam percepit, donec vltimus dies vitæ a noctis huius eum eduxit caligine.

[79] Interim vero audiens beatus vir Hildemannus Episcopus, quem ipse monachum nutrierat, [Ægro adest Hildemannus Episc. Bellouac.] & per concessum Regis tanto Bellouaci sublimarat honore, sanctum ægrotare Patrem, aduenit illico, & excubabat iugiter ante eum, donec viuendi finem fecit, & eum propriis manibus vna cum cunctis fratribus sepeliuit. Qui dum aduenisset, gauisus est sanctus Pater alacritate maxima & lætatus, vt vix se ferret præ nimio exultationis gaudio. Agebat namq; Deo immensas gratias, quod de huius eum consolaretur aduentu, & dicebat: Deus omnium institutor & rector, gratias tibi ago, quia non sum fraudatus a desiderio meo.

[80] Interea cum cœpisset idem sanctus Episcopus a nobis percontari, vtrum benedictionis oleo, sicut a B. Apostolo sancitum est, deberet perungi; interrogauimus eum, vtrumne vellet, quem proculdubio scieramus peccatorum oneribus non detineti. [Iacob. 5. 14.] [Ab eo inungitur.] Quod ille audiens, erectis oculis in cælum, cominus obsecrabat vt fieret. Quid putas tum sanctus agebat animus? quantis tunc replebatur lacrymis? Erant igitur oculi ad Deum defixi, manus vero ad cælos extensæ, inuitansque sanctum Spiritum, dicebat: Nunc dimittis seruum tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace, quia percepi omnia tui mysterij sacramenta: & nunc quid superest, nisi vt ad te veniam? Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis: tantum fiat voluntas tua. Alioquin sitiuerat iam idem diu venire ad fontem. Vnde & quasi iocosa voce, plenus grauitate fidei, frequenter dicebat: [Anbelat ad mortē.] Hinc ibo, & ad Deum meum veniam: lætus, inquam, veniam, lætus moriar, lætusque transibo ingentes huius vitæ foueas: quoniam ad gaudia peruenturus sum sempiterna, longe mihi ante promissa.

[81] His & huiusmodi dictis sedulo se armabat Christi miles, donec ingressus est locum tabernaculi admirabilis, in voce confessionis & laudis: vbi & inuentus est exercitus multitudinis festa celebrantis. Ibique iam senex noster tripudians creditur præcinere: Nox præcessit, dies autem appropinquauit. Qui cum quotidianis diebus adhuc in carne febricitans, immensis se Deo taliter commendaret laudibus, contigit subito, dum solus apud se ageret, ad eum ingressum fuisse sanctum Episcopum: ad quem continuo exclamans, [Christus ei apparet.] ait: Curre velociter, o Episcope, præcipio tibi, & osculare pedes Domini mei Iesu Christi, quoniam ecce adest. At ille audiens, valde contremuit; quia quo iret, vel quid ageret, penitus ignorabat. Ille vero hoc dicto, recepit se sub silētio, & quieuit. Tum deinceps peracto die octauo natalis Christi, alacrius cœpit insistere, vt iam hinc ei celebratis diebus liceret abire, si quo modo ipse tandem perueniret ad festum quod nox non intercipit, neque morbo corrumpi potest. Et peracto igitur iam noctis medie spatio, ita adorsus est, & fratribus dicebat: O filij, semper mihi in Domino multum carissimi, scitote quoniam hodie hinc ibo, [Prædicit mortem suam.] datum est enim mihi iam hinc exire, ac videre, (quod vtinam fiat) & apparere conspectui Redemptoris mei. Finitus est ergo iam cursus certaminis mei, & restat penitus, quid accepturus sim pro vocationis præmio, vt ignorem. Credimus nos tamen Pater quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, (alioquin vacuus est labor fidei) præsertim qui dicere cum Apostolo veraciter potuisses: Cursum consummaui, fidem seruaui: de reliquo quid aliud, quam reposita est mihi corona iustitiæ, quam reddet mihi iustus iudex in illa die? [2. Tim. 4. 7.]

[82] Tum mane iam facto, accersitis nōnullis ex nobis, cœpit idem B. Pater vrgere, quatenus matutinas ocyus præuenirent. Quibus dictis, in laude Christi cælestis eius lingua obmutuit. Tunc vero simul conuenientibus omnibus sanctis fratribus, communionem sanctam percepit ferme hora diei prima, sicuti mos est, & cœperunt eum hymnidicis laudibus Domino commendare, [Iterum communicat.] atque ita perdurantes in eius exequiis, vsque in horam diei nonam. Tum idem quando & Christus in cruce, emisit spiritum, vt daretur indicium, quod cuius crucem in vita tulerat, [Felicissime decedit.] quemque secutus fuerat, eius & in mortis articulo sequeretur vestigia, donec perueniret ad eum quē quæsierat, quem optarat, quem & diu de toto corde desiderarat. Quis, putas, tunc ea hora luctus omnium erat, & quam præcipua fuerint lamenta monachorum? Attollebatur autem sursum vox vna canentium in excelso, [Omnes lugent.] & fletus omnium deorsum singulorum scindebat pectora: quoniam, sicut alibi dictum est, & pium erat tanto viro congaudere, & pium erat eius abscessu flere. Quis enim non fleret, etiamsi de silice natus esset ea hora, cum inclytus Dei pastor hinc abiens, cælos peteret? Ipse enim erat, bone Iesu, quem in toto ex omnibus solum Abbatem reperi: ipse ex vniuersis, quem alterius plus quam sua quærentem inueni. Qui, sicut mater amat vnicum, ita quosque tenerrime diligebat, atque vt solidiora caperent inuitabat.

CAPVT XX. Ratberti luctus. S. Adelardi sepultura.

[83] Qvapropter, quæso, attendite viri, & videte vniuersi populi matrem Corbeiam flentem, (quod est aluearium monachorum) flentem, inquam, ac dicentem: [Luget Auctor S. Adelardum sibi ereptum.] Ablatus est magnificus meus mihi, & nullus est qui consoletur me ex omnibus caris: quoniam compleuit Dominus furorem suum in me, & fecit quæ cogitauit. Compleuit ergo, quæ præceperat a diebus antiquis: Terra es, & in terram ibis. Idcirco abiit carissimus mihi, & recessit. Reuersa est ergo virgo Israël ad ciuitates suas, & deinceps ambulat gloriose super aquas redemptionis æternæ. Ipse namque est, qui erat mihi votorum carissimus: ipse cōuertens animam meam, & custos vitæ meæ: ipse qui consurgens pro nobis in principio vigiliarum, effundebat velut aquam cor suum ante conspectum Domini. Nunc vero posuit nos Dominus ad modicum desolatos, propter eum mœrore confectos. Ideo ergo ponimus in puluere os nostrum, sperantes in misericordiis Domini, si forte sit spes vt peruenire possimus, quo iam pius patronus noster peruenisse creditur. Quod donec fiat, donec optata dies veniat, hæreat lingua mea faucibus meis, si tui nō meminero, Pater Adelharde, si non te proposuero in principio recordationum mearum. Alioquin obliuiscatur me dextera mea, nisi nomen tuum laudesque pandam. Credo mi carorum carissime, quod prius maternus amor perire possit, quam nos te non diligere. Quia etsi illa suorum obliuiscitur, nos tui numquam obliti erimus: sed dum sæcula manent, & nox cum die partitur vices, fama prædicabitur de te semper sanctissimæ vitæ, nosque tua numquam immunes erimus a laude. Tu autem, quæsumus, trahe nos hinc post te, curramus in odorem vnguentorum tuorum: quia meliora sunt vbera tua vino, fragrantia vnguentis optimis. Recti enim te diligunt: & ideo quærimus, quousque perueniamus, vbi pascis, vbi cubas; scimus namque, quod in meridie.

[84] [Orphei fabula.] Neque igitur, iuxta quod fabulæ ferunt Threicium fecisse vatem, gemimus apud inferos coniugis mortem: sed super astra tollimus patris nomen, quo te solemniter conscendisse fatemur. Ergo etsi felix fuit ille, qui ficte potuit lucidum boni fontem visere; & felix qui potuit vincula grauis terræ soluere; feliciores sumus nos, qui possumus post te Patrem talia & tam sancta vota dirigere. Fingitur enim ille præfatus vates flebilibus modis flendo post coniugem siluas currere fecisse, amnes stare immobiles; iunxitque intrepidum latus cerua sæuis leonibus; nec timuit lepus iam cantu placidum canem. Cuius cum feruor intima pectoris flagrātia vreret, nec sic mulcerent animum cuncta quæ subegerat; it mites ad superos, quærens coniugem; nec reperta, infernas adiit domos: illic sonantibus chordis blanda carmina temperans, quidquid de præcipuis * Musarum fontibus hauserat. Ad cuius voces vmbrarum dea miserans; Tandem, inquit, vincimur arbiter: & ideo donamus coniugem viro, emptam carmine. Quid putas tum ille, iuxta poeticam narrationem, luctus dabat? quantosque threnos geminans amor mouerat? quantisve precibus veniam implorarat? Cuius noua carmina stupuerat infernus, vltrices scelerum deæ iam mœstæ madebant lacrymis.

[85] Sed nos, Pater carissime, talia non ideo inferimus, quod ignoremus neminem ab inferis sine Christo regressum fuisse; sed quid boni habeat amor, volumus aperire. Amor enim maxima lex sibi est: & ideo imitando quærimus te quasi per legem, quia omnis * vita tua, lex vitæ fuit: vt mereamur peruenire ad te, imo ad te, quia ad Christum, quo te peruenisse credimus & optamus. Et precamur, vt Deus nostris fletibus motus exaudiat, & doneris feliciter nobis, imo nos tibi, quia te Paradiso datum petimus. Credimus namque, quod ibidem coronaris iam de capite Amana, de vertice Sanir, de cubilibus leonum, de montibus pardorum. Ista quippe omnia triumphando vicisti: idcirco factus es suauis inter delicias Paradisi & decorus, nec est in te macula. Dextera igitur Christi amplecteris, & læuam sub capite pacis somno dormiens premis: & ideo factus es coram eo quasi pacem reperiens. Lectus ergo tuus, quia in pace Christi versaris, floridus iuxta meriti qualitatem: tigna domus tuæ cedrina: laquearia vero cypressina. Et nos quidem, Pater amicissime nobis, iuxta quod intelligimus, gaudemus & gratulamur tibi, quia euersa domo, inuēta est in te drachma, quæ perierat: perierat enim noctis caligine circumfusa, sed accensis lampadibus, tibi felicius denuo inuenitur. [Honores mystici funeri S. Adelardi exhibiti.] Vnde interim quando aliud non valemus, iura sepulchri tui flentes circumsedemus, & superadspergimus orationum flores. Legimus super illud nomen bonum, quod melius acquisisti, quam diuitias multas. Nam nostrum alij pallentes violas tibi & candentia lilia carpunt; alij narcissum & florentes rosas; alij serpillum bene olentem spargunt: isti colocasia & mollibus illud vacciniis pingunt: quidam & suaues intermiscent odores: nonnulli vero salsis lacrymarum rigant fontibus, & ego litterarum superintexo pallas: quatenus æui temporibus futuris, sanctum seruet nomen. Neque enim fucatæ artis eloquentia texo; sed sindone munda, puritatis opere, illud inuoluo. Alioquin si quis plenius hunc virum nosse desiderat, quam fortiter fide mundum vicerit, legat illud, vbi inscribitur ei nomen nouum & nomen ciuitatis nouæ Hierusalem. Et cum intellexerit, quibus ciuitas fulgeat ornamentis, hoc totum illi conferat: eo quod ibidem quodammodo ipse ciuitas, & possessor huiusce ciuitatis a Deo creditur esse factus.

[86] Vnde gaude & lætare virgo fidei, felix Corbeia, ex antiquo vocata: quia meruisti talem in Christo frui & possidere patronum. Quæso te, mater religionis inclyta, amplectere hunc virum, quem tu tyronem cælestibus sobrie ac discrete instituisti moribus: & imitare illum, qui te postea multis ampliauit honoribus. Quare igitur mœrore consumeris virgo & filia Dei summi, quasi non sit tibi consiliarius? [Hæc sub VVala S. Adelardi fratre & successore scripta.] Ecce fratrem reliquit tibi heredē, qui multis adhuc pro te sudabit laboribus. Absterge, quæso, lacrymas: quoniam mittes obuiam de medio tui etiam hunc senem, cum vniuersæ terrarū partes miserint eximios quosque viros. Porro vicina monasteria cum dederint, videlicet Vedastum * Atrebates, & Centulum Sanctissimum Richarium, & alia circumquaque viros religione nobiles; dabis forsitan & tu non impari voto virum Deo dignissimum. Neque infecunda tunc eris, cum inter reliquos istum etiā Domino de terræ puluere generabis: imo lætabunda & gaudens veniendo venies, saltem paucos ferens manipulos. Idcirco confortare & robustius age, donec Amalec occurrit in via, quoniam alter Iosue iam tecum dux & præuius virtute, pugnat in acie. Fulci igitur istū, iam in capite inter plurimos dimicantem: attende & illum in monte iam Domino palmas ad sublimia porrigentem. Hic pugnat, ille orat: hic hostem premit, ille vincit. Iste namque est, carissima mihi mater, fratrum amator, & populi Israël. Hic qui multum orat pro suis caritate perpetuus. Hic qui iugis, vt credo, intercessor erit pro ciuibus. Vnde & Domine, iuxta B. Ambrosij vocem, quia nemo habet quod aliis plus deferat, quam quod sibi optat; non nos ab illo post mortem separes, quem in hac vita carissimum sensimus. Sed vbi es, nos facias esse simul cum illo: vt vel sic eius perpetua visione apud te fruamur in Christo, quem propter te in hac vita carissimum valde dileximus, nunc in pace Christi sepultum.

[87] [S. Adelardi sepulcrum.] Sepulta sunt autem decenter membra carissimi senis, in basilica B. Petri Apostoli sub fastigio inter eiusdem medioximæ quatuor ecclesiæ centra, tectus polito lapide: super quem octonis sculptum versibus musici carminis haustu digne legitur: [Epitaphium.] Hic iacet eximius meritis venerabilis Abba,       Noster Adelhardus, dignus honore senex. Regia prosapies, Paradisi iure colonus:       Vir charitate probus, moribus, atque fide. Quem dum sub tumulo recolis tu quisque viator,       Cerne quid es, quid eris, mors quia cuncta rapit. Nam post octauas Domini hic carne solutus,       Succedente die astra petiuit ouans.

[88] [Alij ibidem Abbates sepulti.] Et sunt ibidem perhumati quatuor circumquaque venerandi viri, qui fuerant vno eiusdem officio seruitutis a Domino propagati. Quod factum non casu contigisse puto, sed vt quorum vna in Christo fuit militia, post Iesum crucem sublimius eodem in loco ferre propriam, vnus esset & sepulturæ locus, qui * eo dumtaxat secundum similitudinem eiusdem Crucis insignius * cohæreret. Quorum medius senex noster cernitur, super quem signa ad horas diuini officij pulsantur, vt ex hoc clareat, iuxta quod prouenisse creditur, quia fuerit lingua eius cymbalum sancti Spiritus, & Inuitatorium ad diuini operis officium, ibidem dedicatum. Vnde & octoni versus, quod post octauas Domini obierit, titulantur: quatenus monstretur eum opere consummato, quo dudum omnes inuitauerat, ad octauam Domini, nullo litterarum imminuto numero feliciter peruenisse.

[Annotata]

* Sur. Sir. musicorum.

* Sur. Sirm. via.

* MS. Corb. Atrapis.

* Sur. Sirm. eos.

* Sur. Sir. connecteret.

ALIA VITA S. ADELARDI AVCTORE S. GERARDO Abbate Silvæ-maioris.

Adelardus, Abbas Corbeiensis in Gallia (S.)BHL Number: 0060 Per S. Gerard.

PROLOGVS.

[1] Magnvs Dominus & laudabilis nimis, gloriosus & magnificus in Sanctis suis. Ipse est enim corona Sanctorum, ipse spes, exultatio & gaudium. Eius singularis visio, eorum est vniuersalis delectatio. Horum autem exultatione fundatur vniuersa terra, [Ecclesia Sanctorum prole fœcunda.] mons Sion, Aquilonis latera, ciuitas Regis magni, vniuersitatis Ecclesia. Quæ numeroso compta germine nuptiarum, & per eas diuerso fœcunda ordine filiorum, ciuibus electis ornat Ierusalem, vrbem illam scilicet cælorum, ad cuius hæc terrestris Ecclesia præfiguratur imaginem. In hac spes ciuitatis illius habetur, in illa res desiderata tenetur. Hæc beatos facit, illa electos reficit. Nec est ista expers ciuium illorum: Deus enim cognoscitur in domibus eorum. Vbi videlicet Imperatores curuantur ante tumulos piscatorum; piscatores honorantur successione Pontificum; Pontifices religione Abbatum. Et ideo summo nos delectet succumbere bono, tanto voluptas sit subesse Domino; qui non modo fautor est cremento proficientium, [Sancti in cælis pro nobis intercedunt.] sed & remediabiliter prouidet casibus ruentium, dum & Angelica præstat nobis suffragia non deesse, & patrocinia confert Sanctorum; quos pro reatibus intercessores non dubitemus efflagitare. Quos cum diuersis attributos prouinciis communibus omnes conueniat passim honorare officiis; singulis tamen quibusque locis misericorditer prouisos attribuit, quos specialiter nobis amplectendos & propensius exorandos voluit.

[2] De quorum numero lux patriæ B. Adalardus, Corbeiensium extitit Abbas prædicandus, qui non solum Francorum gemma, [S. Adelardus discipulum habuit Anscharium Bremēsem Archiep. de quo 3.Febru.] sed & Saxonum oriens effulsit stella. Genuit filios Ecclesiæ, nutriuit patres Corbeiæ. Denique S. Anscarius, qui a Walone ipsius S. Adalardi fratre in Corbeia fuit electus, vt a Rege Ludouico cum Herioldo Danorum Rege ad prædicationem Danorum mitteretur; quique postea pro fide Christi multis pœnis ab eisdem affectus tandem in Bremia Archiepiscopatu suo requieuit, multis meritis decoratus, eiusdem S. Adalardi auditor fuit & nutritius. Ratbertus quoque Paschasius eiusdem Abbas loci, [Item Paschasium Ratbertum.] qui luculentum edidit librum de corpore & sanguine Domini; eius meruit paternitatem digna filiatione sui: cuius etiam corpore cum reliquis illustratur Corbeia: qui diuersi per diuersa, diuersæ sanctitatis in Christo adepti sunt merita. Hic autem qualis fuerit & quantus, in quadam epistola testatur Abbas Lobiensis Herigerus: qui eo tempore inter sapientes habebatur sapientissimus. Quamquam longum est hic interponere.

[3] [Adelardi vita per Ratbertū, epithalamium potius quam historia.] Ad S. Adalardum, de quo digressi sumus paullisper, calamum studeamus conuertere. In cuius caritatis dilatatione, tanta filij suiferuebant dilectione, vt a quodam eorum tanta sit composita prolixitate ipsius vita, tanta lamentationis plena amplitudine, tanto cantici canticorum amatorio languore, vt magis epithalamium dici possit, quam textus alicuius historiæ. Qua confusione non mediocriter offensus Corbeiensis tunc custos Ecclesiæ, sæpe monuit Abbatem vt recidi iuberet superflua quæque. Sed illo sæcularibus curis occupato, compunctus iste reuerentia Sancti, cui hærebat amoris priuilegio, flores ipsius vitæ decerpi iussit e tanto viriditatis prato. [Hæc vita historice scripta.] Cuius parendo iussioni sub breuitate non detrahitur priorum sententiæ; excepta illius, qui non authentice sensit de hac historia in S. Viti translatione, non nisi denique per hanc scribendi viam ingressus. Vide 15. Iunij. Quomodo enim aliter interponeret Corbeiam nouam quam construxit S. Adalardus, licet ad vnguem descripserit ipsam translationem factam per successores eius, inordinate tamen errauit de Chronicis Principum & Sancti successoribus. Ad cuius errorem falsitatis remouendum sufficiens sit cunctis legentibus eiusdem scriptoris testimonium, qui etiam hoc quod ignorando asserit, in hac monet historia requirendum. Quapropter nunc ei huius inordinationis offensam donemus, eo scilicet tenore, vt in his quæ secus quam sunt sentit, a nullo sit per singula credendus, & sic ad rei veritatem scribendi calamum vertamus.

CAPVT I. Adelardi genus: vitæ monasticæ tyrocinium.

[4] Tempore igitur quo Carolus agebat in sceptris, ille scilicet Carolus, cui cum sæculo terminauit famam palma virtutis, tirocinabatur in palatio Adalardus, puer bonæ indolis. Cuius quidem genitores non silet antiquitas, & ideo quantæ nobilitatis fuerit celare non potest posteritas. Secundum enim totius generositatis genealogiam, [S. Adelardi genus.] ab ingenuis Francorum Regibus deducens natiuitatis lineam, Bernardum fratrem magni Pippini Regis habuit patrem: consanguineum quoque æquiuocum Pippini, Pippinum iuniorem, consobrinum, que & collegam sub alas scholares, eumdem Carolum Imperatorem. Fuit quoque Francus natione, qui Franci dicti sunt a feritate; genere scilicet Troiani, [Origo Francorum: sed fabulosa.] qui per Illyricos sinus deducti Mæotidas insederunt paludes, duce quodam Antenore. Vnde cum Romanis Æneia signa secutis ciuilis est eis communitas, & vnius imperij quondam fuit & esse debet communis affinitas. Hoc autem eo tempore erat, quo Carolus Romanus Imperator dicebatur & erat. Ipse enim solus fuit, quem fama maiorem mundus habuit.

[5] Cum quo postquam beatus puer liberalium fontem transiuit non inloto pede, inter primos palatij ætate & sapientia cœpit florere, [S. Adelardi institutio, & mores in iuuentute.] & primus haberi sub ipso sceptrigerante. Timebat tamen Deum, & omni custodia seruabat cor suum. Binos quoque fratres & totidem sorores habebat: quos sicut ætate ita & meritis anteibat. Licet enim vtpote iuuenis natura cereus esset in vitium flecti, immunis tamen erat ab his vitiis, quibus illa ætas solet inquinari. Semper erat in ore eius iustitiæ attestatio, semper in corde iniuriæ detestatio: & quanto iunior, tanto perspicacior.

[6] Sed ea tempestate, quos sibi amicos obsequium, ab eisdem veritas peperit odium. Imperator quippe Desiderij Regis Italorum filiæ legitimo connubio nupsit: sed postea odio patris, iniuria perosam repudiauit, & periuris Optimatibus Francorum publico adulterio alteram regno superduxit. Quæ res quantum detestabilis fuisset, etiam nunc oriens occidenti nuntiare valet. Et si minus iustis omnino displicebat, credo quia bonis & perfectis placere non poterat. [Aulam & sæculum relinquit.] Quapropter adolescens omnimodo detestans propinqui sui illicitum coniugium, publice obtestans periuros esse Optimates Francorum, elegit adhuc puer palatium & cum palatio sæculum postponere, quam talibus videretur communicari & consentire: vt propinquo, quem contraire prohibendo non posset, saltem fugiendo se dissentire monstraret.

[7] [Annos 20. natus fit monachus.] Abdicatis igitur palatij insignibus & tyrocinio, vicesimum ætatis agens annum, quando iuuenilis animus procliuior habetur in peccando, statuit suscipere iugum Christi, libertatem suam eius seruitute nobilitando. Cui quia non ficte militare disponebat, cœnobium in quo militandi exemplum acciperet noua religione quærebat. Cuius religionis officina decens inuenitur locus qui vocatur Corbeia. Nec spes eum fefellit, quia quod deuote quærebat, deuotius sibi cessit. Quantæ enim fuerit nobilitatis tunc locus ille, satis cernentibus adhuc claret vestigiis tantum veteris ruinæ. Vt enim minus quam decet dicam de laude eius, ipsa erat veraciter aula Dei, & absque concupiscentia pomi alter paradisus. Et qualis tunc erat, quæ modo vix signa Corbeiæ seruat? vtique talis, qualem decebat militem summi Imperatoris.

[8] In hoc itaque loco pulsans, & pulsando admissus secundum regulam S. Benedicti instituendus, [Eius tyrocinium in vita monastica.] primo deposita sarcina & habitu sæculari ingrediendo, cœpit currere viam mandatorum Dei. Statimque discipulus effectus legis diuinæ, qui antea iam perfectus erat magister mundialis scientiæ, per summæ humilitatis adeptionem breuiter apprehendit vtriusque legis perfectionem. Ad hoc enim venerat: ideo non magnus labor discendi erat. Sancti quoque Spiritus gratia omnia sibi faciebat docibilia, omnia penitus possibilia. Quidquid sibi imperabatur, ita parebat ac si diuinitus imperaretur. Nulli secundus erat humilitate, & licet nouitius, cunctis tamen prior religione. Erga priores digna acclinis veneratione, erga iuniores paterna affectus dilectione. Sicque omnibus omnia factus, paullo post, omnes præcedit virtutibus, qui paullo ante omnium erat pedissequus. Postquam conuersionem morum actu atque habitu professus, quem quærebat monachum, victorem in cœnobio se fecit monomachum, dextera quippe Dei confortatus, pugnabat contra nequitiæ spiritualia in cælestibus.

[9] Cumque iam in tantum effloruisset, vt intra monasticam disciplinam magis inesse animo cælestibus quam terrenis crederetur & esset, committitur ei quædam obedientia, vt in omnibus probetur ille nouus cœnobita. [Fit Hortulanus ad probationē humilitatis.] Commendatur ei cura horti excolendi, causa scilicet obedientiæ fructum exinde referendi, & (vt quidam asserunt) iussu regali, quasi scilicet hac obedientia iniuriatus, flecteretur animo ad palatium regredi. Quam obedientiam monachice & libenter suscepit: & susceptam pro posse & nosse deuote suppleuit. Excolebat hortum, & cum Maria requirebat in horto resurgentem Iesum. Videre erat nouum cultorem nuper inter primos palatij latera sua tenentem, nunc rastro & ligone vrticas terræ rapientem. Videre erat iuuenem hortulanum, nunc laborantem in cuculla non sua, nuper inter Palatinos sericatum. Sed hæc mutatio dexteræ Excelsi, qui quos vult & quales vult eligit sibi. Prorsus hæc erat via, per quam erat iturus ad astra.

CAPVT II. Fugit ad montem Caßinum: reuocatur.

[10] Nec via sufficit ista, postquam vsu progressionis affectata est, posse teneri visa. Quærit arctiorem, vt possit ascendere de virtute in virtutem. Nihil ei videtur ista conuersionis ingressio, nisi per hanc procedat sibi maior virtutum progressio. [Grauatur frequentes suorum visitationes.] Considerat sibi non parum obesse, cognatis & parentibus medium interesse. Nimis quippe diligebatur a suis, & ideo vltra voluntatem suam visitabatur ab eis. Quæ visitatio non solamen sibi erat, sed mentis desolatio. Eligens quippe non per vices Christi esse discipulus, quia etiam se ipsum reliquerat totum totus, nolebat propositum suum impediri a parentibus. Oderat natiuitatis solum: quia pro talibus quæstum audierat referri centuplicatum. Eo igitur animi processit, vt talia fugiendo, quia aliter non poterat, declinare decreuerit. Nam si quæsisset licentiam, sciebat sibi omnino negandam. Quid ergo faceret? Inreligiosum videbatur si ita discederet, sed inreligiosius, si inter luctantes amicos remaneret.

[11] Proinde dum talia mente voluit & reuoluit, omnem dubitationem bona intentio pessum dedit. Alter Elias statim fuga labitur, fugiens voluptatum carnis, quatenus ipse sibi inueniretur. [Abit in montem Cassinum.] Cuius autem rei gratia loco suo cessit, testis est locus ad quem secessit. Non enim quæsiuit aliquod remissioris vitæ diuerticulum, sed voluntate & itinere direxit gressus ad montem Cassinum: vbi non parum honeste susceptus, nihil instantis & quæsitæ rei, sed alia pro aliis est commentatus.

[12] [Prædicitur ei reditus Corbeiam.] Non tamen diu potuit latuisse, quem Deus nolebat latere: imo hac fuga gloriosius magnificare. Quidam eremita ibi habebatur, qui dum cum famulo Dei hospitalitatis humanitate sermocinatur, prædicit sibi quæque futura, & quis esset, & vnde esset, & cuius rei aduenisset gratia. Addit insuper quæ sibi minime placerent, scilicet quia legati Imperatoris secuti eum ad reducendum, sine dilatione venturi essent. Quibus auditis vir Dei dissimulat quidem, sed tristis efficitur: & breuius prolato colloquio inuicem, ab inuicem pro se orati petunt, & consolantur. Sicque secedens ad patrem monasterij, causam aduentus sui tandem confitetur: quærit consultum, petit auxilium, precatur abscedendi copiam, licentiam, tempus, & locum, vt liceat sibi vlterius migrare, quo nec audiatur nomen suum. At ille laudans intentionem, non auertit petitionem; [Legati Imperatoris eum Corbeiam reducunt.] sed differt responsionem. Cuius responsionis dilatione statim intercipiuntur Imperatoris precatoria legatione. Et quia annus est dum moliuntur, molitiones eorum illico dissoluuntur. Auditur Imperiale mandatum, & audito pariter reditur monasterium.

CAPVT III. Fit Abbas: Italiam pacat: in egenos liberalis.

[13] Et quia ad votum res cœpta sibi non suppeditabat, in suo disponit esse, qualiscumque in alieno loco esse decreuerat. Inter parentes stat, & parentes fugit, quia claustrum pro eremo habens, [Vita eius austeritas.] orationibus insistit. Nihil habet præter se: de se ipso regnum Dei studet sibi comparare. Vigiliis vacat: ieiunio se excruciat.

[14] Proinde talis efficitur, vt non solum ordine, sed etiam honore sublimari dignetur. Nec fit aliqua sublimandi dilatio, cunctorum corda ad id disponente Deo. [Fit Abbas:] Pater quippe monasterij, corporis viribus se sentiens destitui, electum annutu cunctorum subrogauit Adalardum. Cuius dignitatis honore indusiatus, & a Principe regni legaliter inthronisatus; non efficitur philopompus, non vt plures assolent, pompolentus. Qualis ipse erat, tales suos esse volebat: & vt essent, exemplo trahebat, [Verbo & exemplo suos instruit.] verbis prædicabat. Nec deerat prædicationi multiplex scientia; scientiam vero fundabat in cordibus auditorum prædulcis facundia. In qua quam decenter emicuit, omnis Gallia, quæ eius consilio innitebatur, pacata probauit. Maxime vero Italia, quæ sibi a Carolo fuerat commissa, vt Pippino iuniori ad regendum magistraret, & ad stateram iustitiæ regnum Italicum informaret. Vbi tantam operatus est æquitatem, vt a populo comparauerit sibi Angelicam laude. [Italiam pacat.] Nullius enim in iudicio personam accepit, neque in scirpo nodum quæsiuit. In ingressu suo omnem tyrannicam deposuit potestatem, eorum scilicet, qui velut prædones in populo exercebant rapiendi tyrannidem: vnicuique sua restituit, & sic inter eos iurgandi causam destituit, pacemque vnitam constituit.

[15] Taliter igitur disponendo regnum peruenit fines Romanorum, [Honorifice excipitur a Leone Papa.] vbi a Leone Papa tanta susceptus est familiaritate, quanta neminem Francorum constat prius susceptum fuisse. Nec id casu euenit, talem quippe eum inuenit, ideo hoc ei testimonium perhibuit: Scias, inquit, optime Francorum, quia si aliud te inuenero præter quod affeci animum, nulli deinceps credam vestratum. Magnæ auctoritatis homo, cuius fides parum deuia vnius regni fieret euacuatio. Sed quomodo ab ea posset deuiare, qui eam deuiantibus studebat redintegrare, & etiam Imperatoribus scriptis intimare. In hac vtique diues erat, sed rerum mundi aporiam sponte sibi inferebat, quia in Christo pauper esse volebat. Accipiebat a multis mutuo vt semper daret, [In egentes munificus.] & semper haberet, & tamen semper egeret restituendo. Semper inter manus habebat largitatem, quæ sibi affluebat per erogationem. Erogabat & abundabat: donabatur cum dabat; quia diuina retributio eum semper præueniebat. Quod suis non credentibus sed ferentibus indigne taliter olim propalatum est diuina bonitate.

[16] Tanta denique super petentes largitate vsus est aliquando, vt fratribus pulmenti nihil esset residui omnino, non pisces, non caseus, non aliquis præter panem monachorum victus. Vnde plus iusto indignatus frater, qui talium erat assignatus minister, Miror, ait, Pater quid sibi velit tanta expensio, & exinde nulla a quocumque repensio. Non animo reducis penurias fratrum, vt deberes: sed egentibus succurris, & ipse eges. At ille subridens dissimulando, Non turberis, ait, frater: inquirentes enim Dominum nō deficient omni bono. [Psal. 33. 11.] Tu, inquit ille, ita semper polliceris: sed non sic continuo dabitur quod indesinenter effundis. Prius sentient fratres expendentem, quam debeant videre rependentem. Tanta lacessitum Patrem indignatione, [Eius in pauperes misericordiam muneratur Deus.] qui indignantem patiebatur fratrem pro caritate, respexit filius caritatis, & porrexit manum largitatis. Statim enim adsunt duo plaustra pro foribus, non boum ministerio, sed ministro Dei deducta diuinitus; vnum onustum caseis, alterum piscibus. Qua beatus Pater visitatione releuatus, & plus redargutione fratris, quam etiam ipsa releuatione gauisus; iubet, & adest illico ille iussus. Quo præsto, Timentibus, inquit, Deum frater, nihil deest aliquando: beatus vir qui sperat in eo. Ecce, quod timebas a Deo arguitur, & incredulitas tua aperte conuincitur. Conuictus tandem erubesce: & acceptis quæ repetebas, noli amplius desperare. At ille discedens confusus, erat enim simplicitate, sed non sine felle columbinus; Da mihi, inquit, Pater veniam, peto: deinceps quippe credā tibi omnia cedere pro voto. Redditur quod dedisti, quia habes quod accepisti, gratiam quam meruisti. Vera confessio, nec dissona a merito. Non enim erat semilargus, sed ex integro totus. Mentior si testimoniis destituor.

[17] [Mira in eleemosyna discretio.] Si quando fortuna egentes sibi præsentabat bis vnum, & agapen vtrisque competentem non habebat ad manum, satius censebat alteri totum tribuere, quam vterque eorum pene ineleemosynatus videretur recedere: isti impendebat pietatis effectum, illi beneuolentiæ tantummodo affectum.

CAPVT IV. Adelardi pietas: pacis studium.

[18] Nec erat inanis a visceribus pietatis: quæ quanta sibi inesset, parum corde, [Pietatis eius indices lacrymæ.] minus celare poterat oculis, Semper quippe quasi aliquod aquagium manabant ex eis lacrymæ, quæ, vt videri poterat, testes erant dulcedinis, non reatus, vel pœnitentis conscientiæ. Qui cum a suis secretioribus interrogaretur lamenti causam; Plango me ipsum filij, dicebat, non ostentando humilitatem meam, sed conueniendo conscientiam. Ego me intus & mente noui: ideo plango quod commisi. Dicebat hoc, non quod talis esset, sed qui tales erant, vt ad planctum inuitaret. Quandocumque res eum occupabat mundialis, vtpote exigebat, & exigit in talibus œconomia temporalis, paullo post exoccupatus aderat totus in diuinis. Mox fluebat lacrymarum inundatio, & inter lacrymas dulciter susurrabat psalmorum murmuratio.

[19] [Oraturus curas sæculares deponit.] Vbi quoque ad diuinum officium introibat, omnes cogitationes sæculares secus ostium introitus reponebat, & secum totus vtpote ante Deum incedebat. Aliis psallentibus ipse flebat: dulciori enim musica soluebatur in lacrymis, per quam totus constabat. Tantæ enim erat dulcedinis, & dulcissimæ in Deum intentionis, vt si etiam regalibus consiliis assisteret, [Audiens musicam lacrymatur.] audita aliqua melodia nullo modo se a fletibus temperaret. Nec mirum, quia dulcedo patriæ, in qua dulcescit, cui semper suspirabat canticum nouum, hac dulcedine soluebat eum.

[20] Cumque etiam pro Ecclesiæ negotio itineraretur, quod ab huiusmodi ministerio, & si aliquando, raro tamen segregari consequitur, secretus ab omnibus aliis gradiebatur. Nec deserebat instituta regulæ, sed fletibus vacabat pro lectione, & orationibus pro reliquo conuentuum tenore. Comites, qui in talibus consueti erant, [In itinere solus incedit.] præcedebant, & sequebantur eum, salibus suis intendendo: ipse autem salebras itineris releuabat sibi psalmodiando.

[21] Vbicumque gradiebatur, pax secum comitabatur: bellum cum bello habebat: fœdus cum pace inierat. Cum qua olim perueniens Beneuentum, [Pacem facit inter Spoletinos & Beneuentanos.] inuenit eam arma sumpsisse contra Spoletum. In quibus tanto Marte bacchabantur, vt omnia sua armis, prædis, & flammis adnihilarentur: feruebat Bellona in omnium necem: omnibus pulchrum videbatur perdita recipere per medium hostem. Hæc erat mensura belli, prius deficere quam vinci. Tandem vir Dei inter eos medius caduceator deambulat: & vtrisque consultum pacis expectorat. Nec ante desistit, quam fœdus inter eos vsque ad oscula restituit: pacem partibus redintegrat: mores & fines certo limite antiquat. His ergo & similibus fœderabat regnum indefessus.

CAPVT V. A Ludouico Pio relegatur: in exilio sancte viuit.

[22] Sed ea tempestate visa est e terris iustitia migrare. Patiuntur mortales lucente sole deliquium, [Moritur Carolus Magnus:] quia perit inter eos color & decus rerum. Lux denique orbis Carolus Imperator viā vniuersæ carnis ingressus defecit, filiumque suum Ludouicum moriendo Imperatorem effecit; [Succedit Ludouicus Pius, patri dissimilis.] sed non tam bene filiatum, sicut decuisset Imperium. Non enim secutus est viam patris, sed sensit cum Roboam filio Salomonis. Quidquid pater amauerat, odio habet: quidquid illi placuerat, sibi displicet. Remouentur paterni consultores: admouentur noui, & priorū osores. [3. Reg. 12.] Quorum annosa peruersitas statim felices esse res publicas ingemuit, eo scilicet quia iuxta Platonem rectores earum amplecti sapientiam vidit. Erant autem illi, qui viro Dei sapientia & honore ampliato inuidebant tempore Caroli; & malebant, quam hunc regnare, fasque nefasque confundi. Cuius inuidiæ adepto tempore vindicta accensi, [Adelardus in inuidiam vocatur.] quatenus eum separent a latere Regis firmantur conuoti, vt iustitiam vlterius non habendo defensorem regnum amitteret, & iniquitas suis quandoque capienda fraudibus dominandi locum reciperet. Nec erat res perardua: quia suppetebat locus, tempus, persona. Denique, vt aiunt, Regibus boni quam mali suspectiores sunt. His quoque virtus aliena semper est formidolosa. Quod viro Dei ita esse nihil constitit verius, [Mittitur in exiliū.] qui sine iudice dignitate honoris exutus, ob beneficium reipublicæ exilium tulit; sicque mala pro bonis recepit. O mores! o tempora! ex aureis vtique fictilia. Sed beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, pro qua quasi mundus exilium non esset, alterius exilij iniudicatus excepit sententiam. Non tamen sine iudicio, quia feliciter munerandus diuino.

[23] Dissoluitur itaque illa felix germanitas, quæ sicut aliqua constellatio totius palatij videbatur claritas. Germani erant quinque, [Germani S. Adelardi: VValo, Gundrada virgo, Bernharius, Theodrada.] vt sexu ita discreti & ætate, sed eadem vniti bonitate. S. Adalardus primum ætatis & sanctitatis tenebat gradum: post quem Walo virorum clarissimus ordinis, iustitiæ, & æquitatis heredium. Quibus sancta virgo Gundrada hærens ex latere, dispar quidem erat sexu, sed non dispar sanctitate, quæ sola intra Venereos palatij flores ignem iuuentutis meruit euadere. Reliqui duo Bernharius & Theodrada: quæ reddito fructu nuptiali ante pedes Iesu verbum Dei elegit audire cum Maria. Et ipsa quidē Suessionis Sanctimonialium rexit vitam; ille vero Corbeiæ Christi discipulatus assumpsit formam.

[24] Hi ergo palatij flores per diuersa mittuntur insontes. S. Adalardus ad Heri Aquitaniæ insulæ adeptus Dei dispensatione locum, [Omnes in varia sparsi.] quem ante quærebat per fugam. Walo prouidente Deo recipitur Corbeiæ, vt quæ flens & dolens desolata erat tanti Patris decessione, eiusdē fratris consolaretur sanctitatis & prælationis successione. Bernharius Lirino mittitur: Theodrada quasi reliquis innocentior, cum omnes innocentes essent, Suessionis relinquitur. Pictauis dirigitur Gundrada, apud dignam digna, Sanctam scilicet Radegundem ancillatura. O corde tam vniti, cur orbis intercapedine tam discreti? Quos Deus coniunxit, homo cur separauit? Hæc autem proscriptio non fit legalis iudicatio, sed furtiua relatio. Loco tamen acceptæ beneuolentiæ omnem excludit iniuriam maliuolentiæ.

[25] [Adalardi constātia.] Cumque simul egrederentur e palatio, procedit Adalardus, quod dignus fuerit contumeliam pati gratias agendo, fratres & sorores lacrymantes osculis leniendo, amicis fortitudinem mentis persuadendo, Proceribus palatij exempla virtutum exhibendo, porro mirabilem mentis suæ constantiam omnibus demonstrando. Sequebantur enim eum plures, quia aliter non poterant, id sibi displicere lacrymis & contritione cordis ostendentes. Quibus cum recedentibus valediceret, & ipse valedictus ab eis recederet, recedunt cum lacrymis: & duo Archipræsules, qui calido pede & calida mente assistunt Regi, dicentes: Putas te, Imperator, vindicare, quia hunc virum exhonoras hac proscriptione? Aut male es consultus, aut non bene præmeditatus. Non denique exhonoras, sed, vt sibi videtur, [Eam Episcopi duo deprædicant.] pleniter eum honoras. Verumenimuero nō te ex illo, sed ex te vindicas illum, quia numquam sibi tanta quanta hodie fuit exultatio & gaudium. Hodie pristinam libertatem in Christo se recepisse gratulatur, & quia non aliquod gaudium huic simile sibi potuisses facere, sine simulatione fatetur. Vnde scias proculdubio, quia numquam lætior visus est a nobis aliquando. Ad hæc Imperator perfunditur rubore: dolet se fecisse, quod iam ruboris sibi videbatur irritum facere: sed si foret infectum, non esset vtique posthac faciendum. Cui rem cunctis imputantibus pro crimine (nec aliter erat, [Imperatorem excusat.] peccatum enim faciens peccato non poterat carere) vir Dei omnimoda ratione obnititur, Non huic, dicens, non huic, quod non est in hominis potestate, impuretur. Vtitur Dei permissione, cui constat nos omnimodis deliquisse. Quod si a Domino aduersum nos incitatur, oportet vt sacrificium humilitatis odoretur.

[26] Hæc & alia prædicando, discedit ad locum vt destinatum vsui suo, ita & a se expetitum omni desiderio. Vbi quantæ fuerit humilitatis & gratiæ, testes idonei sunt fratres; inter quos per septennium vitam duxit Angelicam. Quanto enim curis sæcularibus erat exoccupatior, [Eius in exilio vita Angelica.] tanto diuinis & cælestibus suspirabat attentior. Assiduus erat in oratione, post orationem in lectione, post lectionem in fratrum releuatione. Releuabat eos melliflua ratione, se ipsum præbens speculum quem sequerentur in actione. Paruus erat inter minores, minor inter maiores; maiores venerans vt dominos, minores colens vt filios. At illi gaudebant eius paternitate, & quasi sub Abbate suo exhibebāt se digna filiatione. Expetebant monentem, & in omnibus audiebant consulentem. [Omnibus erat venerationi.] Sermo quippe eius sale erat conditus, & omnes aduersos secundabat casus. Pater cœnobij patris eum venerabatur loco, neque aliquid fieri censebat sine eius consilio. Illi autem minimum erat in talibus consulere, vtpote qui alterplicem imperij curam solebat disponere, nisi fratrum diligentia euictus esset aut caritate. Sed quia in cælis erat, secundum Paulum, eius conuersatio, semper tenebat eum diuina contemplatio. A qua vix aliquando recedebat, nisi fratrum caritas, aut edulij eum releuatio abstrahebat. Et vt fiat cita descriptionis cōclusio, quia non potest fieri virtutum eius plena definitio; talem se ibi exhibuit, qualem nulla valet comprehendere oratio.

CAPVT VI. Reuocatur ab exilio: Corbeiam redit.

[27] Qva veneratione postquam expleuit septennium, ita adhuc nouus in Dei obsequio, [Post septennium reuccatur ab exilio.] quasi nondum supplesset biennium; Deus, in cuius manu cor Regis habetur, solita dignatione soluit eius exilium. Dominus enim in terram aspexit, & iustitia de cælo prospexit. Resedit in regno æquitas, & refrigescit multorum iniquitas. Reuirescit color rerum; colorantur flores Ecclesiarum. Iam enim tempus miserendi, iam venerat tempus earum: quia clementia Dei inspirauit Imperatorem Ludouicum, quatenus ab exilio Sanctum reuocaret Adalardum. In cuius reuocatione tanta fuit imperij exultatio, quanta si cælitus descenderet visibiliter ipsa diuina visitatio. Nec secus erat, quia Deus per eum mortales visitabat. [Omnes eius relitu gaudent.] Gratulantur cœnobia monachorum: resultat iocunditate decus Ecclesiarum: superborum arrogantia humiliatur: humilium patientia exaltatur: fit concursus populi, restituta sibi pristina dignitate: quia qui subtractus fuerat sedentibus in tenebris errorum refulget sol iustitiæ. Recepto patre fiunt matrimes orphani, gubernatorem recipiunt viduæ & pupilli.

[28] [Dolēt eius discessu Herienses monachi.] Sed quanta istis lætitia, tanta illis a quibus recedebat oritur mœstitia. Gaudēt & dolent; quia semper eum habere vellent, & tamen ad suam sedem redire mallent. Hæc erat inter eos discors concordia, & concors pariter discordia. Quem circa lacrymantes pia dilectionis dulcedine, (non enim erant adhuc satiati per septennium, quod multis solet esse tædium, eius dulcissima dilectione) vix eum feruore caritatis cogebantur dimittere.

[29] [Præcipue Raginardus, postea Abbas.] Præcipuæ autem inter eos dilectionis quidam erat Raginardus, post eum vtique, qui tunc erat, eiusdem loci Abbas futurus, qui vnica feruens in eum amoris caritate, gaudebat & dolebat, mutua animi alternitate. Quia enim repatriaret assertor veritatis, lætabatur; sed supra modum dolebat quod tanti viri præsentia priuabatur. Cumque monasterium iam egrederetur, & fratres eum lacrymis valedicendo & deducendo prosequerētur, ille delitescens in valle plorationis, dolori satisfaciebat gemitibus & lacrymis, quia præsens ferre non poterat præsentiam abeuntis. Quem ille frequenter requirens & sæpius expectando resistens, statuit omnino non discedere, quamdiu superesset sibi fratri valedicere. Cui tandem reperto cum nuntiaretur, & ne impediret abire volentem rogaretur; Nolite precor, ait, quærentibus me detegere, quia lenius absens possum abeunte ferre. Renuntiatur Sancto: ostenditur quo delitescat loco: qui statim passibus caritatis regressus venit ad fratrem, ne remaneret insalutatus. Et cum peruenisset ex improuiso, exiliens ille consternatus animo, Hei mihi, Pater, clamabat lacrymando, addidi peccatū peccato. Nolui ad te exire, ideo miser huc te cogo redite: sed da veniam, quia sperabam latere. Nescio denique quid faciam dilatum, sed iam præsens vix queo ferre tui desiderium. Absit autem vt per me aliqua intricetur tibi mora: Domini tecum comitetur gratia, quia mecum velim nolim tui semper erit præsentia. His dictis dato & accepto vale, diu immorantur in osculi caritate: sicque Sanctus egreditur cum reliquis, etiam illo prosequente.

[30] Præparantur rudentes, impelluntur naues: & velis auræ patentibus, [Discedit Adelardus ex Hero insula.] soluuntur anchoræ: expapillatis brachiis aptantur remiges, & antenne. Dant fratres gemitus, & naues sonitum, atque tamdiu super ripam stantes recedenti intentant visum, donec crispantibus oculis pro vno sibi videntur videre numerum.

[31] [Excipitur honorifice a Rege & Optimatibus.] At ille solutis carnis non cordis aspectibus, post aliquot dies tandem peruenit ad palatium, longa corporis macie confectus. Vbi susceptus fauorabiliter a Rege & ab Optimatibus veniam dare petitur lacrymabiliter. Fatentur errorem, & inueniunt iniuriæ immemorem. Videns enim suffusos pudore, quibus non fuit pudor olim sibi vsque ad effectum inuidere, satisfactionem eorum præuenit, & demissis oculis iam satisfacientes ita dulciter deliniuit: Nihil, ait, [Eorum in se peccatū excusat.] o Cæsar fit in terra, nihil, o Proceres, sine causa. Nihil fit in mūdo sine Dei iudicio. Si nos pro peccatis nostris arguit Deus, quid ad vos? Nos viderimus. Nihil potuisti sine Dei permissione. [Luc. 6. 37.] Modo vtamur Dei iussione: dimittite, inquit, & dimittemini. quod ego primus faciam: vos me sequimini: fit sine mora ab omnibus: festucantur omnia.

[32] Quibus ita compositis petitur pristinam sedem recipere flagitantibus filiis suis, [Redit Corbeiam.] quibus fatigatis desiderio septennium illud prolixius videbatur cētuplicibus annis. Recipit, nec refutat, etenim secundum canones non poterat; imo caritas filiorum sibi imperat: & sic cum multa stipatione suorum Corbeiam remigrat. O quam iocunda dies illustrauit tūc Corbeienses! Dies illa, dies lætitiæ, dies exultationis & glorie. Quanta denique fuerit receptus ambitione quis valet perorare? Procedit palliatus ordo monachorum, monachosq; præcedit candidatus ordo Clericorum: [Excipitur summa omnium gratulatione.] omnis sexus & ætas ruit in obuiam: nec est audire, nisi vnius laudis concinentiam; Christi scilicet propter reditum patris laudantium clementiam. Consonant & dissonant, quia voces, non laudes sexus mutauit. Nec plures fudit lacrymas eius discessionis desolatio, quam nunc quoque refudit regressionis consolatio.

[33] Sed non defuit impedimentum, quo aliquantisper tantum impediretur gaudium. Illum enim pro quo hæc arridebant gaudia, [Laborat febribus.] flamma febrium inuadens pestifera, membra diu attenuata exilio, attenuabat etiam nunc inualetudinis morbo. Quæ res lætitiam quidem minuebat, sed lacrymas vtrimque procedentes & ex gaudio & ex mœrore augebat. Ea tantum releuabantur consolatione, quia malebant eum infirmum, quam nec sanum habere. Quamobrem affluentes erga eum omnimoda humanitate, caritatis officium exhibent ei benigna filiatione.

CAPVT VII. Eius consilio reliqui exules reuocantur: Imperator pœnitentiam agit.

[34] Cvmqve aliquantulum remissius quieuisset, & quiete vellet nollet se habendo paullulum melioratus fuisset; accersitur iterum ab Augusto: [Reuocatur ad aulam.] & qui prius gloriose, modo gloriosius recipitur in palatio. Quem introeuntem tanta comitatur gratia, tanta loquentem sapientia, tanta sapientem facundia, vt sua vnicuique statim pateret insipientia. Mirantur, & stupent, & super rationem eius hærent: quia qui prius videbantur sibi perfecti rhetores, nunc digito ori superposito assistunt pene elingues. Quidquid tractauerant fit irritum: quidquid iste eloquitur fit ratum. Soluitur itaque multorum captiuitas, eorum maxime quibus regia iungebatur affinitas, sicque in primis resarcitur eius felix germanitas, [Multi ab exilio reuocantur.] & redditur in vno omnibus plena libertas. Reuocantur omnes ex diuersa regione: nisi quos felicius præueniens mors remiserat patriæ. Quorumdam tonsura sine iure suscepta, per eum transit ad coronam, & offertur Deo sponte, quod illatum fuerat ad ignominiam.

[35] [Ludouicus pœnitentiam agit.] Ipse publicam suscipiens pœnitentiam, Imperator gloriosus facit se cunctis humiliorem in suis reatibus, qui regali elatione effectus fuerat alter Tarquinius. Quidquid enim exemplo & permissu alios fecerat offendere, tandem salubri consilio institutus sanabat regia satisfactione, omnes præeundo reducens ad viam pœnitendi, quibus factus fuerat iter deuiandi. Audiebat in omnibus S. Adalardum: & ad pristinam honestatem precabatur reducere Imperium. Nec defuit ille, sed iustitiam & æquitatem restituit in propria sede. [Multa Adelardi consilio emendantur.] Repressit vocum nouitates, & temerarias in populo præsumptiones. Et quia discedens cælum non animum mutauerat, mutatum Imperium refrænans timore & amore, decuplum maioratur quam discesserat. Præterea iubetur etiam omnibus Ecclesiis magistrare: quibus consilio & prudentia magister, sed discipulus apparet humilitate. Nec ante destitit, quam regnum Francorum in omni gloria iuuenescere fecit.

CAPVT VIII. Adelardi compositio corporis animiq;, benignitas, cura subditorum.

[36] [Vult se officio abdicare Adelardus.] Rebvs ergo in pace compositis, cogitat se iterum exuere sæcularibus curis, vt reliquum vitæ tempus peragat in diuinis. Sed non est permissus, a filiis suis scilicet, quorum erat spes maxima post Deum, & Pater maternus. Quanto enim ætate erat maturior, tanto tendentibus ad virtutem videbatur vtilior, & agendis quibusque perfectior. Nec erat aliquis qui super eum id exercere posset, præsertim cum vigore sancti Spiritus, & viriditate adhuc non exhaustæ carnis tantum vigeret, vt in laboribus & negotiis rerum nullius iuuenis constantia eum sequi nedum assequi valeret. Adeo perfectus erat in actione, omnia dulciter, se ipsum tractans sine dulcedine. [In se seuerus, benignus in ceteros.] Quis enim vnquam ita dominus serui, vt iste erat sui? Quis tam crudelis alterius vt iste arbiter suus? Qui cum a filiis suis obsecraretur aliquādo paterna veneratione, cur sibi ipsi tam indiscretus esset, qui alios tractabat discretissime, statim coram eis spondebat correctionem; sed paullo post repetebat vigilias & esuriem.

[37] Erat tamen decoris gratia venustus, discreta macie, [Forma eius plena dignitatis.] satis admodum colorus. Non obumbrabat faciem eius aliquod exterminium, sed assidua hilaritas vt edentem ita & ieiunantem componebat decorum. Canities eum candore niueo exornabat: & velut lilium super roseos amictus, coma capitis super cutem puniceam relucebat. Qui si ex millibus electus fuisset, non candidior, non rubicundior eligi potuisset.

[38] [Eius in egentes benignitas.] Cetera eius non est laudari modus. Persona & nobilitate, & sapientia, & honestate non discrepabat ab ipsa ministerij arte. Siquidem res Ecclesiæ quam optime disposuerit testabitur Corbeia quamdiu supererit. Ibi erat portus pauperum, respectus diuitum, domus materna orphanorum: & eius exemplo adhuc superest cunctis petentibus refugium. Non diues indonatus, non pauper redibat inrogatus. Cælibes viros & viduas stipendiis destinabat accipiendis per singulas villas: qui vbique locis opportunis accipientes ab eo xenodochium, possidebant res Ecclesiæ communiter vt patrimonium. Thesaurus quippe in cælo sibi & suis parabatur: & domus Dei sapienter a sapiente administrabatur.

[39] Ceterum habitus vestimentorum eius vix erat sufficiens pro frigore; [Vestitus eius.] tamen potius membra muniens, quam aliquid honoris aut pretiositatis inferens. Prorsus non egebat aliqua corporis compositione: nihil enim sibi deerat pulchritudinis humanæ, nihil etiam interioris animæ. [Compositio corporis, & vocis.] Aspectu erat incomparabilis, statura procerus, incessu virginalis: vox eius cygnea dulcedine sui mulcebat auditum: & sermo quemque audientem sui faciebat memoriosum.

[40] Ipse vero tantam memoriam filiorum habebat in visceribus paternis, [Omnium suorum nomina circumfert.] vt non solum mores inspiceret, sed etiam numerum & nomina eorum semper haberet descripta in manibus suis, quatenus non sibi excideret, pro quibus rationem redditurus esset Deo, & pro quantis. Ideo maximam gerens curam eorum, nullum ex eis in hebdomada relinquebat inallocutum, [Omnes quot hebdomadis alloquitur.] ne scilicet inimicus inueniens vacantes zizania superseminaret cordibus eorum.

[41] Proinde quam efficax fuerit in dispositionibus ordinationis suæ qui nosse voluerit, [Liber Ordinationū S. Adelardi.] in libro qui de his conscriptus est legere poterit, non sine grandi admiratione: vbi etiam perspiciet quam sapienter a sapiente disposita fuerit domus Corbeiensis Ecclesiæ.

[42] Et quid laudandum in eo potius, cum nec Moyse minor, nec Salomone fuerit inferior in ordinandis rebus, & omnibus scilicet quæ sibi voluisset suggerere Spiritus sanctus? Qui si vulgari, id est, [Peritus linguarū.] Romana * lingua loqueretur, omnium aliarum putaretur inscius: nec mirum, erat denique in omnibus liberaliter educatus. Si vero Theuthonica, enitebat perfectius: si Latina, in nulla omnino absolutius. Testantur hoc quam plures eius epistolæ, quæ directæ ad plurimos omnium habentur liberalissimæ. [Epistolæ S. Adelardi.] Nec enim litteras satis liberaliter non poterat nescire, qui inter alas scholares nutritus & eruditus fuit cum consobrino suo Carolo Imperatore: & posteaquam sæculo renuntiauit, satis studiose se habuit in monastica eruditione.

[43] Sic igitur perfectus in vtraque disciplina, sæculari videlicet & diuina, omnibus omnia factus, sequester erat inter Reges & Principes maiores & minores æquissimus in omnibus, Deo placens & hominibus. [Toti imperio prodest.] Consilium vero in eo vigebat totius patriæ: & licet vnicum eius esset desiderium dissolui & cum Christo esse, tamen precibus suorum euictus imperij pacem & honestatem disponebat circumquaque.

[Annotatum]

* id est, vulgari Gallica, quæ vt Italica & Hispanica ex Latina efformata.

CAPVT IX. Corbeiam nouam ad Visurgim flumen ædificat,
rebus necessariis instruit, sæpe visitat.

[44] Qvibvs insistendo peruenit Saxoniam cum hoc etiam certæ rei negotio. [Theodradus Saxo Corbeiæ monachus.] Id autem negotij erat, quia ibi religionem theoricam aliquando ponere decreuerat, ad quam statuendam per quemdam puerum, nomine Theodradum, a Saxonia Franciam a Rege deductum, & monachum Corbeiæ factum, locum ædificandi a parētibus eius adeptus fuerat. Quo in loco ecclesiam monachorum vsibus aptam ædificare nonnumquam disposuit: sed quia locum non satis aptum intellexit, crepera semper dilatione intermisit. Quam dilationem protelauit vsque ad Caroli mortem, & post Carolum vsque ad exilij sui relegationem. Exilij autem tempore, quæque sui iuris fuere, qui prius accepit, in sua redegit potestate.

[45] [Alter Adelardus nouam Corbeiam inchoat.] Sed habebat ibi quemdam in Christo filium, præ omnibus sibi monachis familiarem, & vniuoce æquiuocum. Hic ne subintraret aliquis alius, prædictum locum intercepit loco eius. Et quia hoc eum prius nouerat voluisse gratia amoris eius ex Corbeianis sumptibus cellam ibi cœpit ædificare. Cœpit, nec perfecit quousque Sanctus ab exilio remeauit. Cumque remeasset, ordinabat si quid ex suis exordinatum fuisset.

[46] [S. Adelardus it in Saxoniam:] Quo tenore Saxoniam modo peruenit, perueniens, locum ex omni parte inspexit, inspectum omnino inutilem intellexit. Suspensus erat mente, quia cœptū religionis opus nolebat dimittere, & aptiorem nō habens, hunc locum inhabilem videbat esse. Tandem ad Regem se contulit, & vt locum ædificabilem sibi donaret petiuit. Nec momento hæsit ille, [Ædificat nouam Corbeiam.] sed eius religiosa gauisus voluntate, vbicumque inueniret, deliberauit sub eius optione. Iuit, quæsiuit, inuenit, renuntiauit: & accepta hilariter ædificandi potestate, insuper multis donatus donis regia largitate, dimissa cella cœnobium cœpit ædificare.

[47] [Situs Corbeiæ Saxonicæ.] Est autem locus super Wiseræ fluuium, maximæ amœnitatis & temperiei elementorum ita competens, vt constet creatus ab initio ad vsus monachorum. Dilatatur siquidem in vallis planitie, figuratus in modum deltæ litteræ. Habet denique versus orientem alueum, secus quem montem in facie porrectum. Porro a meridie mons alius ex alueo egreditur, qui versus occidentem dilatato sinu tenditur: a Septemtrione autem alter pari situ e regione, quousque viam per medium dantes inuicem se videantur copulare. Atque ita vallis planissima in medio remanens, quasi alter paradisus iocunditate totius temperiei apparet florens, hoc modo quantum coincidatur trianguli figuram exprimens.

[48] In hoc itaque loco construens Ecclesiam cum officinis, [Instruit nouam Corbeiam monachis & aliis rebus.] exornat melioribus quos potest inuenire monachis: monachos instruit moribus, locum facultatibus, & omnia omnibus, quæ præceptat S. Benedictus. Vocat nomen loci Corbeiam, vt signo esset posteris vnde existendi sumpserit materiam, & Corbeiæ Francorum sancit esse filiam. Et merito, quia quidquid erat, ab illa cœpit ab ouo. Nec multum temporis fuit, quo facultate, tametsi non dignitate, matri se comparare potuit. Longe enim exhalante bono odore monachorum, quos Pater sanctissimus ex sinu matris adducebat filiæ omnes electos, tanta abundauit erga Ecclesiam Imperatoris & omnium Optimatum largitas, vt prius deesset recipiendi quam dandi voluntas: tanta erga Patrem sanctum, & eius filios feruebat veneratio, vt mallent Ecclesiam quam natos suos heredes suorum asscribere.

[49] At ille videns sufficienter attributum, quantum scilicet suppetebat, Ecclesiæ in prædiis, in auro, & in ceteris rerum, ponit modum recipiendi, & quotidiana prædicatione a cordibus subiectorum eradicat vitium concupiscendi. [Statuit modum in accipiendis eleemosynis.] Mortui, aiebat, debemus esse mundo, & vita nostra regnare cum Christo. Sed ecce multi, qui sæculo renuntiasse videntur, nimiis rebus abundantes iterum sæculo deseruire inueniuntur. Quod quam sit absurdum, aduertite nobiscum. Alioquin nihil nobis prodest nos expoliasse propriis rebus, dicente Apostolo: Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus. [2. Timot. 2. 4.] Non est nostrum ditari, vnde alij inopes fiant: neque nostrum lætari, vnde alij doleant. Simus sufficientia contenti, quibus debet esse sufficiens etiam paupertas Christi: qui diues, pro nobis pauper voluit fieri.

[50] [Sæpe suos reuisit.] Hæc & alia prædicando sæpe migrabat de Corbeia ad Corbeiam congaudendo, audiens scilicet quia bonus odor essent in Christo. Lætabatur tam digna plantatione, & delectabatur in earum iam radicata vnitate. Erant enim inter se communes, &, quia iunior sub eodem patre iam sororiabat, dilectissimæ sorores. Felix Pater tali filiatione! feliciores filiæ tali paternitate! felicissimi filij, si permanserint in hac vnitate! Ecce enim Pater migrat: deserit in mundo, non deserit in Christo, quos nutrierat. Adest tempus dissolui & esse cum Christo, tempus moriendi in terris, & renascendi in cælo.

[51] Imminebat itaque solemnitas solemnitatum, illa scilicet solēnitas, qua per incarnationis suæ mysterium in sole posuit Dominus tabernaculū suum. Redierat a Saxonia in Galliam, vt fundata filia in Christo aduentū Domini celebraret apud matrem Corbeiam. Iamque alter Simeon senex parauerat venienti Domino occurrere, [Febri corripitur.] & Regem Regum procedentem de thalamo suis vlnis lætus suscipere: cum ecce triduo ante natalem Domini tetigit eum validissima febris, orante eo & flente iuxta consuetudinem suam in basilica, medio noctis. Qui ita totis vigiliis vna cum fratribus perseuerās psallebat cum eis, & psallendo flebat, vsque ad lucem, hostiam iubilationis in pectote Domino consecrans.

[52] [Mortem suam prædicit.] Prosequente autem luce, iubet fratres ad se conuenire. Quibus coram positis singulos monens de singulis, indicat instare tempus suæ dissolutionis, & in commune perorat de pace & vnitate secundum Deum futuræ electionis. Et dicens symbolum cum oratione, ceteris flentibus se commendans, retinuit illos cum quibus sibi erat agendum de rerum ordinatione.

[53] [Omnia disponit.] Cumque diatim magis magisque languor crudesceret, ita prouidus omnia disponebat ac si nihil mali ferret: præcipue laborans ne pro tædio suæ inualetudinis sancta solemnitas minus honoris aut obsequij haberet. Cetera vero non minus studebat ordinare, ne post se aliquid sub se imperfectum videretur remanere. Die igitur peracto qua potuit veneratione, quo summa diuinitas humanitatem nostram dignata est suscipere, reliqui dies sibi profesti fuere, quia cœpit in eo mortifera febris auidius morbescere. [Quotidie communicat.] Quotidie tamen ad oratorium B. Martini veniebat, cuius priuilegio amoris præ ceteris cum ceteris memoriam recolebat, ibique Missas audiens sanctam communionem percipiebat.

[54] [Visitat eum Hildemannus Episc. Bellouat.] Interim audiens eum ægrotare Hildemannus Episcopus Beluacensis, quem ille monachum nutrierat, & eo sublimarat honore per concessum Regis, nulla detinetur instantis festi celebritate, sed mutatis gaudiis patrem suum visitat infirmitatis compassione. De cuius aduentu tanta gauisus est Pater sanctus alacritate, vt nisi vltima esset, pene obliuisceretur infirmitatē, pro tanta consolatione. Reddit Deo gratias & illi, quod non sit fraudatus a desiderio sui. Desiderabat enim eum videre, & inter manus eius obire.

[55] [Inungitur ab Hildemanno.] Et interrogatus si ab eo benedictionis oleo perungi vellet, erectis in cælum luminibus, omnimodis precabatur vt fieret. Vocatus Episcopus adest, & statim quod petebat factum est. Vix enim ex quo venit absistebat eius obsequio: sed locato ante lectum sediculo, semper assidebat coram eo. Quadam vero die cum paullulum egressus cameram fuisset, & febricitans solus ille intro remansisset, [Christus ei apparet.] Dei præsentia visitatus clamare cœpit, cum Præsul redisset: Curre velociter Episcope, præcipio tibi, & osculare pedes Domini mei Iesu Christi, quoniam ecce adest mihi. Ad hæc ille valde contremuit: & ignorans quo iret, hærens stetit: Sanctus quoque se sub silentio recepit.

[56] Bis quarto autem Natalis, id est, Circumcisionis die, alacrius cœpit precibus Deo insistere, vt celebratis diebus tandem liceret eum hinc abire. Nec fuerunt preces sine voto: peracto quippe mediæ noctis spatio præscius futurorum, conuocatos fratres adorsus est, hoc modo: O filij, [Vltima eius ad suos oratio.] fructus meæ senecturis in Domino: expleui numerum, scitote quoniam hodie hinc ibo. Datum est mihi ingredi vias carnis vniuersæ, & ante conspectum redemptoris mei apparere. Finitus est cursus certaminis mei: nescio quid accepturus sum præmij. Sed succurrite mihi, quæso: vt ego de vobis, & vos de me possitis gaudere in Domino.

[57] His dictis dedit licentiam vt exirent, retentis nonnullis quos vrgebat vt ocyus matutinos præuenirent. [Iterum communicat.] Quibus finitis viaticum accepit, & accepto, in laude Christi lingua eius obmutuit. Sed non defuerunt sibi linguæ filiorum; scilicet quas erudierat in Dei laude. Quorum psalmis, orationibus & lacrymis ab hora prima commendatus Domino circa horam nonam, [Moritur 2. Ianuar.] emisso spiritu, perculit suos tristi deliquio.

[58] Subsequitur vox animam Christo commendantium, & singultus voces interrumpentium. Quis enim non fleret, etiam si de lapide natus esset? Plurimæ res intercedunt, [Lugetur a suis.] quæ lacrymas elicere possunt. Stant filij orphani, & Corbeia mater eorum vidua: quorum dolor & luctus penetrat etiam cæli palatia. Stant oues sine pastore: crescit dolor mutus sine voce. Ipse enim erat, bone Iesu, quem in toto ex omnibus solum Abbatem reperi: ipse ab vniuersis, quem alterius plus quam sua quærentem inueni. Qui sicut mater amat vnicum filium, ita quosque tenerrime diligebat, atque vt solidiora caperent inuitabat.

Sequebatur planctus Corbeiæ, vel potius S. Ratberti, vt in priore vita, & S. Adelardi epitaphium; omnia totidem omnino verbis, nisi quod fabula Orphei Euridicen repetentis erat omissa. Verum hæc omnia expunxi. Si vere a S. Gerardo adscripta fuere, licebit ea legere supra c. 20. n. 83. & sequentibus.

MIRACVLA S. ADELARDI ABBATIS.

Adelardus, Abbas Corbeiensis in Gallia (S.)BHL Number: 0061 Per S. Gerard.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] [Corbeia tria templa habet.] Corbeiæ locus quantæ fuerit apud priores nobilitatis, quicumque taceat, lapides clamant non solum ad aures, sed etiam ad oculos posteritatis. Tres enim in ea principales habentur ecclesiæ, in quibus corda fidelium sanctæ Trinitatis confessio bene possit vnire: prima Petrum præfert piscatorem, secunda piscatis Euangelistam Ioannem, tertia euangelizatis Stephanum Protomartyrem. Pulcher ordo, ordinatus vtique a Deo. [Condita est a Bathilde Regina, de qua 26. Ianuar. Eius situs.] Non enim dixerim conditricem horum Baltildem Reginam, sed eius, vt omnium bonorum, inspiratricem Spiritus sancti gratiam.

[2] Proinde situs est salubris & valde decens, totius vtilitatis amœnitate florens; vsibus monachorum, vtpote ad hoc quæsitus, & inuentus, omnino conueniens. Ex vno latere Somma fluuius præterfluit, ex altero concurrens Corbeia fluuiolus vocabulum loco tribuit; [Somona fluuius. Corbeia fluuiolus.] sed illico cadens in Sommam, vbi dat ibi perdit. Sicque pratis, aquis, & campis longe lateque patentibus, similis & dissimilis habetur Saxonum Corbeiæ, illius cuius cum ista rector & fundator extitit S. Adalardus.

[3] Cuius expeditis superius gestis & moribus vitæ, sequitur nobilis materies eiusdem mortis pretiosæ. [S. Adelardi sepultura.] Siquidem sepultus apud ecclesiam Petri principatu principalem, medio iacuit loco, ante gradum cancelli inferiorem. Signo est epitaphij lingua, sed non sepulturæ fit similitudo alia. Ibi diu redit cinis in cinerem, carnis expectans cum electis resurrectionem: donec illa generatio generationem pene integram generaret, [Diu latuit.] & omnes lateret præter litteratos, vbi tam felix thesaurus requiesceret. Latuit diutius sepultura, vt reliquum terræ calcatur ab omnibus: nemo transeuntium, nemo orantium est aduersus. Tandem discretor meritorum, volens notificando magnificare sepulturam per sepulti meritum; tale fecit seruum suum glorificandi initium.

CAPVT I. Mira sepulturæ eius manifestatio, per eum qui pedibus hæsit pauimento.

[4] Svffragia Sanctorū, quibus tantæ Ecclesiæ florent, quidā oraturus venit: [Quidam supra eius tumulum orans pedibus hæret pauimento.] & quia sic ordo exigebat, in primis Principem Apostolorum requisiuit: quæsiuit Petrum, & inuenit S. Adalardum: inuenit latentem, sed latendo regnantem. Inscius enim se prosternens super tumulum Confessoris, aures supernorum sibi conciliabat quibus poterat precibus & votis. Orauit, & est auditus: surrexit, nescio si exauditus. Cumque signato vultu discedere voluisset pedibus hæsit pauimento, ac si clauis confixus fuisset. Stupuit miser, stupendo cœpit clamare miserabiliter, & quia pedes non poterat, vultum circumferre lacrymabiliter. Nouitas rei plures cogit ad tumulum: monachos in primis stupentes, mirantes, sed gaudentes nouitate signorum; hominem videlicet non se posse mouere, & tamen stare sanum. Interrogat illos si quis ibi requiesceret, & interrogatur ab illis si qua criminis conscientia torqueretur. Scio, ait, Domini, quia peccator sum homo, sed succurrite mihi quæso hinc precibus, hinc consilio. Fit vtrumque actutum, oratur ab his, ille rem doctus vouet votum Sancto scilicet Adalardo fabricandi tumulum. [Votum facit S. Adelardo. Liberatur: nouum tumulum statuit.] Sicque a semetipso ligatus, a quo tenebatur, sine mora est solutus. Oritur vtrisque lætitia, illi discedendi licentia, monachis patroni sui magnificentia. Nec defuit Sancto ligādi soluendique præmium: rediens enim ille decentem fabricauit tumulum, statuens insuper omnibus diebus vitæ suæ soluendi census diem anniuersarium.

CAPVT II. De muliere contracta, & per Sancti meritum a Deo curata.

[5] Hæc igitur ligatio multorum posthac fuit solutio. Ex hac enim famosa occasione, locus multa cœpit frequentari veneratione. Conueniunt sani & debiles; illi animæ, isti salutem corporis quæritantes. Inter quos contracta quædā semper adiacens sepulturæ, vim viro Dei quodammodo videbatur facere. Non nox excepto primo conticinio eam excludebat, non dies, nisi quando corpus alimentis recreabat. [Vlfiardis Corbeiana contracta assidue orat ad eius sepulcrum.] Vocabatur autem Vlfiardis: & ideo semper ita præsto quia incola erat Corbeiensis, adeo contracta vt magis incederet portantium pedibus, quam suis. Quod si de essent portitores, non bipedem gradientem, sed quadrupedem scabellulis repentem putares. Deerat cetera spes salutem recuperandi, excepta post Deum miseratione S. Adalardi. Quadam igitur nocte sicut solebat veniens ad tumulum, terram capite, sed precibus petebat cælum. Sedebat post orationem, quia stare non poterat: candelam tenendo, lacrymis & miseria sui psallentium visus monachorum in se conuertebat. Multiplicabat orationem, quia non alius sed suam quærebat salutem. Tādē affuit diuina miseratio, quia interfuit amici sui intercessio. Auditur neruorū crepitus, neruis ad neruos, iuncturis ad iūcturas resilientibus. Sentiens mulier salutem per S. Adelardi intercessionem, [Sanatur tempore matutinorum.] vocauit ad se baiulam suam retro eam residentem. Adit illa vocantem, & dicto citius inuenit sanam & erectam stantem. Mirantur qui aderant, eadem petentes, iam iamque salutis suæ redduntur certiores. Monachis quoque tanta accessit exultatio, vt pro laude serui, Domini laudum fieri videretur eis interruptio. [Ingebrannus Abbas S. Richarij.] Sed intererat matutinis Abbas Ingelrannus, qui eo tempore ceteris philosophabatur altius, quemque huius signi testem non sors miserat, sed cuius gregis pastor erat Sanctus Richarius. Ante quem accedens Corbeiæ Abbas Heribertus innuit manu, silentium quippe sibi indixerat S. Benedictus, [Heribertus Abbas Corbeiensis.] si interruptis matutinis hymnum cantaret, Te Deum laudamus. Abnuit ille, matutinos innuit finiri debere: sicque rem laudibus omnes celebrare. Factum est, mulier laudantibus interest, ipsaque suæ salutis lingua scientibus & nescientibus facta est. Omnibus quoque nota Corbeianis contracta, integram dat fidem miraculo sana.

CAPVT III. De manuum mulieris curatione, meritis sancti Confessoris & intercessione.

[6] Mvlier quoque erat in ipso cœnobio Corbeiæ, quæ cum varia corporis laboraret infirmitate, ita digiti hæserant palmæ radicibus, vt omnino destituta esset officio vtriusque manus. Cuius contractionis spem ex integro ponens in Sanctum Dei, cuius clementia multos infirmorum sæpe videbat ab ipso mortis periculo reuocari, quotidie veniebat ad tumulum, & inter reliquos infirmos, Dei, & S. Adalardi implorabat auxilium. [Mulier contractis manibus, orat ad Adelardi sepulchrū diu & sæpe.] Cumque multos multoties videret sanos recedere, quibus ipsa prior & intētior satagebat accedere; nullā inde incurrit desperationē, sed magis animabatur ad petitionē. Imputabat enim peccatis suis, quod minus efficax esset sue petitionis. Petiuit ergo, & accepit: quæsiuit, & inuenit: pulsauit, & intrauit. Et quia non destitit, vt Cananæa, salua facta est in fide sua. Cum enim diutius misericordiam Sancti implorasset, & quotidie adiacens eius tumulo implorationis effectum expectaret; tandem prima Dominica Passionis Dominicæ, [Tandem sanatur.] quod diu quæsierat feliciter meruit inuenire. Stans quippe intenta mente ante tumulum, vbi sanctum corpus erat tumulatum, inter preces & lacrymas cœpit extendere nodos digitorum. Redditur libertati vtriusque manus vola, iam quæque inuolare, & reuolare potest vtraque palma. Redeunt ad officium manus: restituitur sospitati quod infirmitate laborabat corpus. Sicque glorificatio Sancti, Te Deum laudamus canendo refertur ad laudem Dei. [Richardus, & Fulco Corbeiæ Abbates.] Et vt omnia referantur sub testimonio, testis est idoneus tunc quidem puer, sed postmodum Abbas Fulco, qui onus & honorem Corbeiæ sortitus est Richardo Abbate humanis exempto.

CAPVT IV. De eleuatione Sancti, & succensione templi, & periculo regni.

[7] [Templum Corbeiense S. Petri conflagrat.] Sed de his hactenus: modo dicendum qualiter sit celebrata eleuatio eius. Ea tempestate plura incommoda Corbeiæ, sed regno Francorum plurima contigit irruisse. Corbeiæ enim principale templum S. Petri, diaboli inuidia, igne succenditur: omnis pene Gallia famis periculo addicitur. Fungebatur vice sua in regno Francorum Rex Rotbertus, [Sæuit fames in Gallia.] Corbeiæ vero vice Christi Abbas Richardus: vterque feliciter; nisi cum isto ignis, cum illo fames septem annis regnasset atrociter. Tot quippe populos neci dimittebat esuries, vt non pollice sed ense viderentur rumpere fila sorores. [Præcipue circa Ambianum.] Hæc autem lues morientium, cum ceteras nimis, maxime partes vexabat Ambianensium.

[8] Qua compulsi necessitate, statuunt sibi remedium citius prouidere; Deum scilicet, quem multimodis malis offenderant, aliquibus bonis placare. Visum est siquidem hanc vltionem ideo sibi superponi cælitus, quia pacem numquam seruauerant, quam vnice diligit & diligi iubet Dominus. Talis quippe consuetudo naturaliter innata est regno Gallorum, [Galli præ ceteris gētibus proni ad bella.] vt præter ceteras nationes semper velint exercere rabiem bellorum. Sed quid modo? Non necesse est velle mori in bello, quia cateruatim moriuntur famis & pestis gladio. Non potest mundus ferre iram Iudicis: initur consilium cum Niniuitis. Vna conueniunt pax & iustitia: iam iam placet redire Saturnia regna. Superest desperatis vnum ex omnibus consilium: [Pactum quotannis renouandum, de pace seruanda, rebusq; suis iure, non vi repetundis.] ad placandam scilicet iram superni iudicis requirere suffragia Sanctorum. Requiruntur reliquiæ: ad reliquias vt quæque loca sibi adiacent conferuntur: ibique pacis inuiolabile pactum confirmatur. Ita Ambianenses & Corbeienses cum suis patronis conueniunt, integram pacem, id est, totius hebdomadæ decernunt, & vt per singulos annos ad id confirmandū Ambianis in die festiuitatis S. Firmini redeant vnanimiter Deo repromittunt. Ligant se huius promissionis voto, votumque religant sacramento. Fuit autem hæc repromissio vt si qui disceptarent inter se aliquo dissidio, non se vindicarent præda aut incendio, donec statuta die ante Ecclesiam coram Pontifice & Comite fieret pacificalis declamatio.

[9] Quam gratum vero hoc consilium foret Domino Dominorum, luce clarius demonstrauit conuentus, qui ibi erat Sanctorum. [Infirmi ad Corbeienses reliquias sanati.] Ea quippe die probauit Corbeia quanti essent apud Deum meriti patronorum suorum suffragia. Quorum in parte semotis reliquiis, vbi videlicet placuit Abbati & monachis, quotquot illuc debiles oratum venerunt, sani & incolumes absque mora effecti sunt. Sicque composita pace redierunt ad sua quique. Exinde huiuscemodi fama ita longe lateque cœpit vulgari, vt Corbeia merito duceretur altera Roma appellari. Præsentes denique & absentes, vincti & carcerales inuocato nomine Corbeiensium Sanctorum, sine mora sentiebant S. Petri principatum.

[10] Cum ergo fama tanti boni de die in diem clareret lucidius; placuit auctori horum locum magnificare nobilius, Beati videlicet Adalardi merita demonstrando, cuius corpus sepulchrali adhuc tegebatur tumulo: [S. Adelardi corpus eleuatum.] tegebatur autem in templo, quod erat igne combustum: fratres vero ad vicinam S. Ioannis Euangelistæ transierant ecclesiam cum reliquiis Sanctorum. Vbi qualiter & quibus se reuelauit, ad sepulchrum quoque post eleuationem eius quam gloriose Deus eum magnificauit, dicendum quidem est: sed de his prius, de illis autem posterius.

CAPVT V. Quibus signis animatus sit Abbas Richardus, vt leuaret sanctum corpus.

[11] [Himoldo Presbytero apparet S. Adelardus.] Qvidam Presbyter, nomine Himoldus, secundum suum propositum satis bona fama potitus, commorabatur in prædicto monasterio S. Ioannis Euangelistæ, quia ædituus habebatur eiusdem ecclesiæ. Cui nocte quadam in horamate se idem Confessor offerens, secumque eum per combusti templi diuersoria ducens; multa mira & stupenda illi insinuauit, quæ ille insomnis redditus multis narrare dignum duxit. Vidit enim inter cetera quasi hominem quemdam nebulosum, deformis stature, nigrum, squallidum, pannis & annis obsitum, qui maxillam inclinans super manum totus erat, vt ita dicam, non dolentis sed doloris signum. Super quo Presbyter somniando in multis requirens sanctum ductorem; [Dæmon dolet restauratione templorum.] Quis est iste, inquit, Domine, qui tantum deducit dolorem? Hic est, inquit S. Adalardus, dæmon ille, cuius sola voluntas est cuncta ad perniciem trahere, quique hoc sacrarium ignis pessum dedit edacitati. Quia vero præter spem nunc cernit sibi euenire, optimos videlicet cœnobitas ad restaurandam elegantius, quam prius foret, domum Dei omnino satagere; ideo quanto vides dolore se afficit, & super hoc dolet quod vos lætos efficit. Ad hæc Presbyter stupefactus, & stupendo expergefactus, non est effectus surdus auditor, sed visionis suæ veridicus prædicator.

[12] Sicque istis, & anterius dictis, & multis sæpe patentibus signis visum est Abbati Richardo felicis memoriæ, quod Deus volebat, & volendo monstrabat, [Richardus Abbas Corbeien. XXIX. corpus S. Adelardi eleuat.] negligentia sua non differre. Vnde missis legatis accipere benedictionem a a Ioanne Papa, qui tunc temporis b Vicarius S. Petri habebatur Romæ Pontificali hierarchia; non solum est permissus, sed etiam Apostolica iussione iussus, quod libenter fecisset & iniussus. Et quia aberat Episcopus Ambianensis Fulco, quem ex fratrum consilio Abbas huic præuiderat interesse mysterio, accersitur Drogo Teruanensis totius bonæ famæ testimonio prædicabilis. Cum quo postquam ministri dupliciter, cordis scilicet & corporis habitudine, apparantur, sanctum corpus VI. Idus Octobris de sepulchro leuatur, & manibus Præsulis seu Abbatis expectantibus populis adorandum præbetur. Claudi, surdi, muti, manci, & cæci, confestim sanantur. [Multa miracula fiūt in eleuatione.] Densatur cuneus accedentium: non est numerus oblationis fidelium, vtpote vbi prius deest locus, & tempus, quam intentio offerentium. Exinde ergo titulus Confessoris cum ceteris Corbeiæ Patronis inscribitur, cum quibus vsque ad præsentē diem Corbeiam tuetur, & semper tuebitur. Celebrata est autem hæc sancti corporis eleuatio, [Quo anno facta.] anno ab incarnatione Domini M.XL. c indictione VIII. Romanis Conrado, Francis imperante Rotberto.

[Annotata]

a Est hic Ioannes XX. quem Baronius ait obiisse ann. Christi MXXXIII.VI. Id. Nouemb. Mirum est hanc eleuationem tamdiu deinde esse dilatam, vsque ad an. 7. Benedicti IX.

b Minus recte appellatur Pontifex Vicarius S. Petri: est enim S. Petri successor, Christi vicarius.

c Non conueniunt cum hac Indictione Reges Conradus, qui ann. MXXXIX. Indict. VII. & Robertus, qui an.Chr.MXXXIII. Indict. I. scribuntur obiisse.

CAPVT VI. De muto & surdo ante sancti Confessoris sepulchrum sanato.

[13] Nec prætereundum oblitteratione, qualiter eum Deus dignatus est post hæc glorificare, sicut didici ab eo ipso qui ea gauisus est glorificatione. Vigilia erat celebritatis illius, [Frequens populus cōfluit Corbeiam festo S. Petri.] qua per passionem crucis cælos ascendit clauiger æthereus. Omnis via in circuitu videbatur venire Corbeiam, (tanti fecerat Petrus Corbeiæ suæ gloriam) aliqui oratum, aliqui mercatum, aliqui releuatū, quia combusta erat illa, quam super talem petram Christus fundauit ecclesiam. Inter quos adductus est quidam puer, Rogerus nomine, cuius loquendi & audiendi vsum reseruauerat natura S. Adalardi clementiæ. Lustratis parentes ceteris orationibus Sanctorum, hora prima die festiuitatis venere ad tumulum, [Puer surdus & mutus ad sepulchrum S. Adelardi sanatur.] quem cinere suo S. Adalardus fecerat gloriosum. Erat autem tumulus in templo ignis deserto combustione; corpus vero cum ceteris honorabiliter locatum in ecclesia S. Ioannis Euangelistæ. Orant genitores pro se & pro filio S. Petrum sæpe, sæpius S. Adalardum inuocando. Affuit vterque, imo Deus propter vtrumque. Puer enim recuperata salute, cœpit eos qui aderant alloqui & audire. O supernam dignationem! Et ne aliquis condonaret ceteris, quod Deus singulariter donauerat S. Adalardo, facta est hæc non ante corpus, sed ante tumulum miseratio. Nuntiantur hæc Abbati & monachis: augetur lætitia festiuitatis: festina processio orditur: S. Adalardus sequente populo circumfertur: venitur ad tumulum, ibi cantant, Te Deum laudamus hymnus oratur, de re gesta paullulum peroratur, sicque abitur.

CAPVT VII. De surdo & muto, manibus & pedibus &
toto corpore contracto, & super tumulum sanato.

[14] [Surdus, mutus, cōtractus venit Corbeiam.] Alter quidam erat in Normannia, nomine Gislebertus, non solum natura corporis, sed etiam humana effigie pene destitutus. Erat enim contractus toto corpore, curuus, retrorsum reflexa facie, surdus etiam, & mutus, reseruatis tantummodo oculis, quibus miseriam suam posset videre. Delatus est a suis Corbeiam: ibi diu stetit fratrum cum reliquis suscipiendo eleemosynam. Tandem post multum temporis a S. Adalardo monitus est in somnis, [Apparet ei in somnis S. Adelardus.] vt statim quando surgeret ad sepulchrum suum oratum iret. Euigilans ergo ire volebat, sed licet a Sancto iam visitatus, minime ire valebat. Et quia sæpe videndo instructus erat signis monachorum, innuit vt se iuuarent his qui erant secum. At illi compatientes eius miseriæ ferebant eum, vbi Sanctus iacebat cum reliquis, versus ecclesiam S. Ioannis Euangelistæ. Ille autem nutu eos auertit, & versus sepulchrum ire conuertit; vt nulli dubium esset, a quo visitatus fuerit. Tulerunt illico, & deposuerunt coram tumulo. [Ad sepulchrum eius sanatur.] Ibi paullisper iacuit, orauit, & exorauit: virtutem sensit, surrexit, gratias reddidit, sanus recessit.

CAPVT VIII. De Ambianensium indignatione, & muti & surdi curatione.

[15] [Ambianensium & Corbeiensium conuentus ad confirmandam pacem.] Adoleverat etiam inter Ambianenses & Corbeienses noua quædam religio, & ex religione pullulauerat consuetudo, quæ etiam reciprocabatur omni anno. Octauis denique Rogationum, ab vtrisque partibus conueniebatur in vnum: ibique conferebantur corpora Sanctorum: soluebantur lites: ad pacem reuocabantur discordes: mutabantur a populo orandi vices. Decreta vtriusque loci renouabantur: populo perorabatur, sicque redibatur. Sed procedente tempore, cœpit aliquando res ipsa vsu vilescere, & inreuerentia fieri ex multa veneratione. [Inde variæ dissolutiones.] Vterque siquidem sexus cachinnis & lusibus intendere, ordiri choreas, & inreuerenter agere: & sic pene omnes corpora Sanctorum negligere. Displicuit res illa bonis & maxime monachis.

[16] Præerat Abbas Richardus Corbeiæ, Abbas vtique beatæ memoriæ: qui cum talia fieri cerneret pluribus annis, aliquando cum processuri essent, fratribus conuocatis, Timeo, inquit, Sanctos qui solent ferri offendere, videtis enim singulis annis quantum fiat eis inreuerentiæ. Sed si vobis videtur, in cubilibus suis requiescere sinantur. [Solius S. Adelardi reliquias eo ferunt Corbeienses.] Non ita oportet, inquiunt fratres, quia venturi cum suis, si nos aliter occurrerimus superbiæ deputabunt Ambianenses. Fiat, inquit Abbas, sicut vobis videtur, sed si vultis S. Adalardum deferte, quia nullus aliorum circumferetur. Fit ratum quod iusserat, nemo quippe contradicere poterat: imo Deus ita disposuerat, sicque S. Adalardus, quasi indignior ceteris, excipit iniuriam, quam pro ceteris iussus erat. Exitur ad processionem: venitur ad statutam indictionem. Occurrunt Ambianenses cum S. Firmino, Corbeienses cū S. Adalardo: vtque simul perueniunt, antiphonas ex more imponunt: subsistunt ex vtraque parte, & orant debita religione. Sed ex breui ignorantia, grandis aliquando adquiritur gratia. Fuerunt enim aliqui ferentes indigne quasi monachi ceteras Sanctorum reliquias, S. Petri scilicet & S. Gentiani dedignati fuissent illuc deferre. Reuera tamen non erat omissum alio ex consilio, nisi, vt præscriptum est, pro inreuerentia quæ fiebat eis a populo. Sed multi multa loquuntur, dum qualiter se res habeat a multis nescitur. Monachi itaque S. Adalardo cominus decenter locato, ea qua debent diligentia assistunt Patrono suo. Populus Corbeiensis ex more agit, S. Firminum muneribus donat, oratione petit. S. Adalardus positus e regione non ea frequentabatur, qua dignus erat veneratione. Nemo apud eum orabat, nemo aliquid ab eo petebat: & tamen nondum petitus iam dare disponebat.

[17] [Mutus & surdus intercessione S. Adelardi sanatur.] Non tulit itaque Dominus deiectionem serui sui, sed per cuiusdam releuationem statim ostendit præsentibus quanti esset apud se meriti. Exaltauit electum suum, & magnificauit præ omnibus, qui delati fuerant ante eum. Quidam enim Retbertus, sicut monitus erat in somnis, veniens cum Ambianensium populo, minister scilicet cuiusdam Roculfi ex castro Aliniaco, videntibus cunctis iuxta feretrum cœpit orare, & eo attentius, quia priuatus erat omnino auditu & voce. Suffundebatur lacrymarum imbre, exprimebat gemitu & capitis nutu quod nequibat voce, quasi Sanctum sibi colloquentem videret ita appetens loquaci corde. Intendebant omnes in eum, ipse autem in neminem: sed stabat percutiens pectus, & exosculans feretrum. Tandem respexit eum diuina clementia, vt per eum ostentaret sancti Confessoris sui merita. Cumque paullisper in se sensisset virtutem Dei, diu multumque oscitans cœpit in vocem inniti. Mouebat multos ad pietatem, plures etiam vsque ad lacrymarum effusionem. Totis autem viribus in vocem enitens iterum, per nares, per os, & per aures expectorauit sanguinis fluuium, qui totum guttatim respersit feretrum. Et sic emissa voce, erupit in hoc quod prius volebat, & non poterat proferre: Deus adiuua me, inquiens, & tu S. Adalarde. Hæc fuit prima vox recuperata salute, statimque omnes currere, & ipse cœpit vix subsistens quasi ebrius talipedare. Sed recipitur, & leniter sessum componitur: interrogatur; virtutem in se factam exponendo confitetur. Lætatur vterque populus, & referunt laudes vterque ordo, & sexus. Nulla insidet dubitatio, vbi tam manifesta facta est curatio. Erat sane maxima materies credendi, persona videlicet ipsis cum quibus venerat Ambianensibus nota, quæ receperat vsum loquendi & audiendi. Ipse quoque Roculfus, cuius erat minister, testimonium perhibebat fideliter. Deus etiam qui fecerat miraculum, reliquerat euidens credendi signum: & sanguis qui resperserat feretrum ab omnium cordibus extergebat infidelitatis venenum.

[18] [Magna solemnitate aguntur Deo gratiæ.] Ipsis etiam Ambianensium Clericis quam certa res fuerit hinc perpenditur, quod ab vno eorum in eminentiorem locum statim ascenditur, & de ipsa re, & de ceteris aliquantisper ad populum peroratur. Insonant voces dignæ laudis, crescitque tumultus tantæ exultationis. Fit inaccessibilis circa corpus frequentia, funduntur preces, offeruntur munera, imponitur laus Te Deum laudamus, personat in eo vterque ordo & sexus: sicque Sanctos ab iniuria vindicat S. Adalardus, quam pro eis accipere fuerat missus.

[19] [Corpus S. Adelardi solemniter refertur Corbeiam.] Rebus itaque compositis soluitur conuentus, & orditur monachica processio, refertur ad propriam sedem, sequente etiam Ambianensium populo. Respondent campi in eius laude: occurritur ei a vicinis digna veneratione. Quidam vero ex monachis præeuntes ad ecclesiam, albis & cappis induti cum reliquis Sanctorum pignoribus exierunt ei obuiam. Cumque simul ecclesiam hymnizantes repetissent, & corpus S. Adalardi super altare posuissent; iterum ille qui sanatus fuerat ante corpus in pauimento se prosternēs, gratias referebat, sanguinem rursus per aures, per os, & per nares emittens. Resonat tota Ecclesia vocibus gauisoriis: nemo in ea cessat a laudibus & hymnis. Nec immerito; tali enim honore dignus est, qui honorari dignatura Deo.

ALIA S. ADELARDI MIRACVLA.

Adelardus, Abbas Corbeiensis in Gallia (S.)BHL Number: 0062 Per S. Gerard.

PROLOGVS.

[20] Virtvtes & miracula, quibus in præsenti Sanctos suos illustrare dignatur operationis diuinæ potentia, quotiens apparent, dignum est posteris transmittere litterarum notitia: vt corda ipsorum ad laudandam Dei virtutem excitentur, & ad exhibendum honorem reliquiis Sāctorum magis accendantur. Vnde virtutes aliquas breuiter annotamus, quas nostris temporibus Patronus noster, Sanctus scilicet operatus est Adalardus, imo per ipsum operata est diuina virtus. Quas quidem oculis nostris non perspeximus, sed fidelium virorum qui viderunt & præsentes interfuerunt relatione didicimus. Quorum relationi plena fides est exhibenda; [Auctor quæ scribit a fide dignis viris accepit.] quippe quos commendat sanctitas morum, & ætatis reuerentia. Non enim eis salutis commodum, nec Sancto gloriæ cresceret augmentum, si modo aliquibus astrueretur mendaciis, quem constat multis antea glorificatum miraculis. Sicut autem ab eis accepimus ita & prosequendo referimus.

CAPVT I. Causa cur S. Adalardus asportatus sit in Flandriam.

[21] Henricvs igitur Rex Francorum, qui patri suo Rotberto successerat in regnum, [Corbeia in dotem Flandro data.] sororem nomine Adelam habuit, quam Flandrensium Marchioni, Balduino scilicet seniori, nuptiali copula coniunxit, & ei Corbeiam quæ regno suo adiacebat pro dotali munere cum aliis pluribus concessit. Pro hac autem coniunctione Rex & Comes fœdus inter se inierunt: & magna inter eos viguit amicitia, quoad vixerunt. Sed quia, sicut a quodam philosopho dicitur, amicitia sæpe exheredatur; postquam vterque, Rex scilicet & Comes, mortali concessit naturæ, inter filios eorum Philippum scilicet Regem, & Rotbertum Comitem fœdus ruptum est amicitiæ. [Philippus Rex Corbeiam vi repetit.] Philippus autem Rex reputans sibi detrimento esse, quod regnum suum quasi deminutum esset priuatione Corbeiæ, quam pater eius, sicut supra diximus, in matrimonio dederat sorori suæ; ipsam Corbeiam cum regali pompa intrauit, & sibi sicut Regi fidelem securitatem oppidanos iurare coegit.

[22] Quod postquam Comiti Rotberto compertum fuit, iniuriam sibi factam moleste tulit. Quam quia, sicut ira exigebat, ad præsens in Regem vindicare non potuit, in Corbeiensem Ecclesiam non tale quid meritam retorsit. [Flander Corbeiensium in Flandria bona occupat.] Nam eius villas & prædia per terram suam late diffusa statim inuasit, & fratribus inibi Christo militantibus quæ vestimentotum eorum vsibus deputata erant denegauit. Vnde Fulco Abbas, qui tunc temporis Ecclesiæ Corbeiensi præerat, & fratres non modice turbati, querimoniam lacrymabilem coram Regis præsentia fuderunt, & super hoc eius consilium & auxilium implorauerunt. Sed cum aut impossibilitate aut incuria Regis nulla eis fieret recuperatio perditorum, magnumque damnum perpessi fuissent, suis carendo redditibus fere per biennium; quid facto opus esset cogitantes, super his animo fluctuare cœperunt. [Ad eum placandū mittitur S. Adelardi corpus.] Tandem in Domino tamquam in portu iactantes cogitatum suum, anchoram suæ salutis in ipso fixerunt. Nam fuit eorum commune consilium ad diuinum confugere auxilium, Sanctumque Comiti præsentare Adalardum, vt Comes eius præsentia flexus, ei & S. Petro suum restitueret allodium.

CAPVT II. De asportatione Sancti in Flandriam,
& quod in aduentu eius apertæ sunt fores ecclesiæ.

[23] Igitvr sanioris consilij fratribus qui Sancto comitarentur electis, & omnibus quæ itineri necessaria essent paratis, cum magno honore, vt decebat, iter arripientes peruenerunt in Flandriam, de Dei misericordia & Sancti merito non desperantes. Fama autem præeunte Comes sibi Sanctum a fratribus præsentandum audierat, & ne illis alicuius ecclesiæ pateret introitus interdixerat, existimans taliter nullum ad se ab illis posse fieri accessum. Sed secus ac ratus est res habita est. Nam tendentibus illis ad villam quæ dicitur Curba, vbi S. Petri iure hereditario habetur ecclesia, Presbyter secundum Comitis præceptum obseratis ecclesiæ foribus, secessum occultum ne posset inueniri petierat cum clauibus. Tandem ad ecclesiam peruenitur, claues requiruntur, [In Curba pago sponte patent fores templi.] Presbyter circumquaque quæritur, sed quærentibus facultas inueniendi denegatur. Mirum dictu, fidelem quærens auditorem! Dum aliqua mora fieret quærendo templi Sacerdotem; illico sponte sua confractis seris, dissilientibus repagulis, patuerunt fores ecclesiæ, & Sancto, cunctisque eum comitantibus se peruias præbuere. Non Magica, non ars ibi operata est Mechanica, sed ad ostendendum S. Adalardi meritum, virtus apparuit cælestis in apertione valuarum. Ecce alter in hoc facto Petrus; Sanctoque Petro, cui commissæ sunt claues regni cælorum, in tali miraculo comparandus. Sancto etenim Petro de carcere per Angelum liberato porta vltro patuit ferrea; isti similiter de carcere, id est, de carnis ergastulo per Angelum consilij iam educto, cesserunt vltro dura portarum robora. O stupenda dignatio! gratiam meruit a Domino, quæ cælesti concessa fuerat clauigero. Iure etiam in aliena terra patuit illi S. Petri ecclesia, qui apud Corbeiā hospitium sortitus S. Petri ecclesiam, quasi pro cōtubernali fœdere, ad requirenda eius bona fungebatur legatione. Taliter in ecclesia prius inaccessa Sanctus defertur, populus vtriusque sexus, qui conuenerat prosequitur; laudes cum vocis cordisque exultatione a monachis & Clericis diuinæ Maiestati referuntur, populis applaudentibus & gratias Domino referentibus.

CAPVT III. De eo quod Comes reddidit ei omnia quæ abstulerat.

[24] Seqventi die inde asportatur, & ad quærendum Comitem acceleratur iter. [Occurrit Sancto frequens populus.] Vbicumque autem Sancti audiebatur aduentus, a longe pro iam diuulgato miraculo immensæ multitudinis populorum ei fiebat occursus. Nec solum iam ei contra præceptum Comitis ianuas ecclesiarum aperire certabant, sed etiam tam Ecclesiasticæ quam sæculares personæ, vt Sanctus in ecclesiis inferretur postulabant, magis diuinam quam Comitis incurrere timentes offensam. Audientes autem fratres Comitem in pago Tornacensi circa Schelmas oppidum, [Balduinus Schelmas obsidet:] quod obsidione militū cinxerat, commorantem, illuc iter flexerunt, & quo cœperant tandem peruenerunt. Quem cum sibi Comes audiret deferri, eius præsentiæ se subtrahere festinauit. Tunc Principes qui lateri eius solebant assistere, & in quorum consilio eius omnis pendebat dispositio, super hoc cœperunt eum arguere, dicentes, quia nihil ei prospere cederet, quamdiu Sanctorum ecclesias suis rebus spoliaret. Consulebant autem illi vt Sancto cum humilitate occurreret, & quidquid erga Sanctum deliquerat, emendaret. [Reuerenter occurrit corpori S. Adelardi:] Quorum prudenti consilio Comes adquieuit, & humiliter Sancto obuius processit. Videres alium Regem Niniuitarum de suo solio descendisse, pedibusque nudis præ humilitate incedentem, honorem suum deposuisse: cum tanta deuotione, militum stipante caterua, Comes ad feretrum Sancti accessit, & sumpto manibus suis gestatorio, militibus onus eius leue certatim alleuiantibus in ecclesiam haud longe positam tulit. Ibi quidquid Corbeiensi Ecclesiæ abstulerat coram primatibus suis in præsentia Sancti reddidit: & quidquid erga S. Petrum & S. Adalardum deliquerat, [Omnia Corbeiæ restituit.] emendauit, postulans per eos sibi a Domino indulgentiam impetrari. Fratres vero vice Domini, qui cor contritum & humiliatum non despicit, Sanctique Petri, cui data est a Domino potestas ligandi atque soluendi, eum absoluerunt: & eum gaudentem, suisque orationibus commendatum ad obsidionem oppidi remiserunt. Inde non ingrati diuinæ misericordiæ qui gratiam Comitis meruerunt S. Adalardo mediante, immensas laudes Deo altissimo retulerunt, cuius auris, quam precibus pulsauerant, præparationem cordis eorum audierat.

CAPVT IV. De eo quod Comitissa voluit eum retinere.

[25] Sic non cassato itineris labore lætati cum Sancto arripuerunt iter remeandi. Sed interuenit eis aliqua turbationis molestia, vt maior subsequeretur lætitia. Contigit enim vt ad oppidum quod dicitur Insula peruenirent, & Sanctum Dei in ecclesia S. Stephani Protomartyris, quæ ibi habetur, deferrent. Illis diebus apud idem castrum Adela Comitissa, de qua supra mentionem fecimus, morabatur; dum ad obsidendum præfatum oppidum Schelmas Comes scilicet filius eius occuparetur. Quæ cum audisset adesse sanctum Dei Confessorem, gauisa est valde sibi esse oblatam retinendi illum opportunitatem. Accersitis igitur monachis, inter alia quæ protulit verba, [Comitissa Flandriæ vult corpus S. Adelardi retinere, dispositis custodibus.] dixit eis: Sciatis Domini mei S. Adalardum communis generis consanguinitate mihi esse proximum, & ideo vt honoris gratiam paret mihi in cælis, volo eius honorem sublimare in terris. Vnde sedet mihi in animo eum retinere in hac terra, quia ad exequendum quod volo magis hic ero idonea. Aut enim ei nouam construi faciam ecclesiam, quam immensis opibus ditabo, deputatis monachis aut Clericis, qui seruiant Sancto; aut in Blandiniensi monasterio, quod in honore S. Petri Apostoli situm est in castro Gandauo, faciam eum deferri, vbi præ omnibus Sanctis, qui ibi habentur, faciam ei honorem exhiberi. Interdico itaque vobis vt eum ab ecclesia S. Stephani non dimoueatis, sed ad locum vestrum redeatis; ni potius cum eo remanere placeat vobis. Denique præcepit portas obseratas, & exitus viarum adhibitis custodibus obseruari, ne in noctis silentio clam Sanctus posset asportari.

CAPVT V. De eo quod per medios vigiles sublatæ sunt sanctæ reliquiæ.

[26] [Monachi quid sibi agendum sit deliberant.] Qvid iam monachi facerent? In aliena terra positi, suorumque auxilio destituti, obuiare non poterant Comitissæ potestati; vt in asportatione Sancti aliquam violentiam inferrent illi. Illico ad Sanctum reuersi sunt Adalardum: & extra spem positi deliberabant quid potius eis esset faciendum. Consilium autem super hac re quærentes, tales inter se conquerendo proferebant voces: Quid faciemus? Quo diuertemus? Ad nostros sine S. Adalardo reditus nobis non est necessarius: quia forsitan aut nos expellent, aut, quod turpius est, lapidibus obruent. Denique nos non reuerti prohibet improperium & dedecus, quia nobis non reuertentibus tantum damnum imponent nostræ assensioni, nostrisq; machinationibus. Ceterum quamuis absque Sancti repræsentatione gratiam eorum possimus habere, eiusdem Patris nostri ablatio, nostræ matris Ecclesiæ fiet desolatio. Ipsa enim mater nostra, quæ nos tamquam filios in suo fouit gremio, relinquetur sicut vmbraculum in vinea, & sicut tugurium in cucumerario. Taliter prius nauicula cordis eorum turbabatur in mari: & dormiente in eis Christo, quia dubitabant, cœperunt mergi. Sed cum clamassent, Domine salua nos, perimus; illico excitatus est Dominus, ventisque imperauit & fluctibus.

[27] Illis autem consilium capientibus cælitus inspiratum est vt intempestæ noctis silentio expositas de feretro sancti Confessoris reliquias tollerent, & cum illis fugæ præsidio sibi suisque consulerent. Quod & ipse Saluator fecisse, suosque vt idem facerent legitur admonuisse, Cum vos, inquit, persecuti fuerint in vnam ciuitatem, in aliam fugite, licet figuraliter possimus intelligere. Cunctis igitur per villam somno occupatis, monachi requiem suis denegarunt oculis, opportunitatem quærentes perducendi ad finem quæ inerant illorum animis. [Reliquiæ S. Adelardi in theca argentea.] Media autem nocte ad thecam argenteam, qua pretiosus thesaurus tegebatur, accesserunt, ipsumque audacibus, vt ita dicam, sed fidelibus manibus exposuerunt. Denique ipsum super aurum & topazion pretiosiorem, omniumque aromatum fragrantiam suo odore vincentem in mundo pallio, [Euerardus monachus corpus S. Adelardi clam asportat.] postea in byrso ceruino inuoluerunt: & vni eorum, Domno videlicet Euerardo, qui ad hoc sagacior videbatur, asportandum commiserunt. Qui ceteris cum scrinio Sancti remanentibus, de commisso sibi thesauro sollicitus non modice animo angebatur, qualiter propter vigilum excubias ciuitatem egrederetur. Dumque totus in hoc studio esset positus, illuxit matutinalis hora, qua expulso vesperi luctu Christi resurrectione demoratur lætitia: tunc Christus, qui est verus sol iustitiæ, depellens tenebras erroris & tristitiæ, ostendit illi tramitem salutis & lætitiæ. Nam eadem hora obtulit se illi quidam monachus, quasi missus a Domino, quem Remensis ciuitatis Archiepiscopus ad Comitem direxerat pro suo negotio. Huic sanctarum baiulator reliquiarum sociatus per medios vigilum cuneos, portis patentibus, exiuit; Deique prouidentia per Sancti videlicet Adalardi meritum frustratas illorum excubias reliquit.

[28] [Transit per medios vigiles.] Renouatum est sane in hoc facto miraculum quod ad Christi resurgentis contigit sepulchrum, si tamen gloriæ Regis audemus æquiparare virtutem militis. Sed non minuimus gloriam Regis, si virtutem prædicamus militis: quia virtus militis gloria est Regis. Custodia enim militum ad Christi posita est sepulchrum, ne a suis furaretur discipulis; diligentia nihilominus excubatorum deputata est portis & exitibus viarum, ne corpus S. Adalardi clam a suis efferretur monachis. Christus summo diluculo milites signatum monumentum custodientes resurgens irritos reddidit; Sanctus quoque Adalardus summo mane vigiles portas & exitus viarum obseruantes exeundo fefellit. Milites Christo resurgente præ timore facti sunt velut mortui; custodes postquam Sanctus asportatus est Adalardus prænimia admiratione redditi sunt stupidi.

[29] [Magno gaudio Corbeiæ excipitur.] Taliter corpus sancti Confessoris Corbeiam refertur, & a monachis cum magno cleri plebisque tripudio suscipitur. Qui cum magno honore, vt dignitas eius exigebat, repositus in archiuo ecclesiæ, ipsam sua decorauit præsentia, quam primum obscuram reddiderat eius absentia. Fratres autem cum cordis deuotione laudes immensas reddiderunt super hoc bonitati diuinæ, paruipendentes si scrinij fieret amissio, cum beatos & diuites reddidisset eos pretiosi thesauri restitutio. Illud enim erat recuperabile damnum, hic si eum amisissent damnum inreparabile. Sed qui voluit thesaurum corporis restituere, dignatus est etiam vas eiusdem remittere, vt sicut in corporis asportatione, ita etiam Sancti pateret meritum in vasis repræsentatione.

CAPVT VI. De relatione scrinij, & quod in repræsentatione eius sanatus est claudus.

[30] [Comitissa ceteros domum remittit.] Interea fama volante, cum Comitissæ nuntiatum fuisset taliter S. Adalardum a monachis sublatum esse, moleste tulit se ita delusam esse. Tamen intelligens hoc esse voluntatis diuinæ, & ideo iam non posse contra torrentem brachia tendere; postulata venia, concessit illis cum scrinio sancti Confessoris remeare ad propria. Taliter illi, quasi de Ægypto egressi, vbi iam quasi captiui fuerant detenti, protegente eos cælestis defensionis nube, ne vrerentur a sole tribulationis, peruenerunt, duce nouo Moyse nostro, in terram pacis & securitatis.

[31] [Theca Corbeiam refertur.] Cumque iam facti fuissent proximi Corbeiæ, præmittentes nuntios mandauerunt fratribus suis, vt scrinio S. Adalardi mature occurrerent cum brachio eiusdem Confessoris. Illico gaudium nouum adhuc recenti gaudio superadditur: classica pulsantur: ecclesia tapetibus & palliis adornatur; accensis etiam luminaribus plurimis illuminatur: denique facto populi conuentu festiua processio orditur: & cum brachio S. Adalardi præcedentibus cereis & crucibus obuiam proceditur. [1. Reg. 7.] Tunc filij Israël quasi arcam Domini de Philistæis reductam suscipientes, in tabernaculo Dei referebant: & cum Dauid in voce exultationis & confessionis psallentes præcedebant, variis musicorum instrumentorum generibus ad augendam lætitiam circumquaque sonantibus.[2. Reg. 6.]

[32] [Claudus ad vacuum Sancti feretrū sanatur.] Ecce autem quidam claudus ad portam templi iacebat, ita vtroque pede contractus, vt plantæ pedum eius (quod erat visu miserabile) retro hærerent natibus. Venerat autem ibi reptando in quantum poterat manibus & genibus non solum vt alimoniam peteret ab introeuntibus, sed vt S. Adalardum rogaret suis adesse doloribus. Qui cum feretrum Sancti præcedente longo processionis ordine vidisset inferri, in quantum ipsa ægritudo patiebatur, clamare cœpit, vt sui misereretur. Sanctus vero Adalardus more B. Petri aurum vel argentum illi non dedit, sed quod melius erat, diuina concedente gratia, illi tribuit. Nam mirum in modum statim videres neruos prius contractos extendi, cutem disrumpi, sanguinem manare, pedes cruraque ad naturalem locum redire, illum autem præ nimiis angustiis fatigari, ita vt pene videretur deficere. Tandem in suis erectus pedibus, iam nullius egens adminiculo ad feretrum Sancti accessit. O laudandum Dei donum! o prædicandum Sancti meritum! Præsentia corporis eius aberat, & tanta in vase corporis eius Dominus ostendebat. Sed hoc in vase corporis eius ostendere potuit, qui per vmbram corporis S. Petri ægrotos sanare voluit. Tunc qui sanatus fuerat feretrum prosequens & baiulans, gratias referebat Domino, imitans illum Euangelicum leprosum, qui reuersus laudem dedit Deo. [Luc. 17.] Cum tanto gaudio filiis in sinu matris Ecclesiæ receptis, de thesauro conscientiæ proferentes sacrificium spei & fidei, que in ara cordis accenderat feruor caritatis, hymnum Te Deum laudamus cantauerunt coram altario diuinæ maiestatis.

CAPVT VII. De repositione sanctarum reliquiarum in scrinio.

[33] [Res gesta populo narratur.] Denique ascendentes gradus pulpiti, qui de valle plorationis per gradus virtutum ascenderant in montem exultationis, populis infimis iacentibus, nec ad altiora conscendere valentibus, condescenderunt propinatione salutiferi sermonis rei gestæ temporique præsenti respondentis. Nec siluerunt, ad confirmationem sui sermonis quæ in via accidissent eis, quanta Domini gratia in omnibus affuisset illis, quantisque sibi dilectum Confessorem declarasset miraculis. Et ne aliquis eorum dubius existeret S. Adalardum esse relatum, reliquias eiusdem de secretario, vbi ante repositæ fuerant, præsentari fecerunt. [Exponitur corpus S. Adelardi.] Quas quidem in conspectu populi adstantis extulerunt, ipsasque vt credi decet antiquo ebore lucidiores, visuque pro sui raritate delectabiles, conspectibus omnium adstantium cernendas præbuerunt. [Reponitur in priore theca,] Postquam autem præsentia Sancti remota est ab illis omnis nubes dubitationis, eum honorifice reposuerunt in eodem scrinio quod paullo ante relatum fuerat cum gaudio.

[34] Quo rite peracto secus S. Gentianum martyrij rosa in domo Dei vernantem collocauerunt S. Adalardum castitatis lilio ante Deum florentem. Felix aula, [locaturq; iuxta S. Gentianū.] quæ tantis sustentatur columnis! Felix Ecclesia, quæ tantis illuminatur lucernis! vt taceamus ceteros quorum præsentia feliciter ipsa floret Ecclesia, istis tutoribus protegitur contra ventorum flatus, & tempestatum fulmina. Istis enim illuminantibus, repelluntur ab ea tenebrarum caligines, & mœrorum nubila. Istos itaque honoremus, istos veneremur in terris, vt nostri memores esse dignentur in cælis.

INVENTIO CAPITIS S. VEDASTI ALIARVMQVE RELIQVIARVM ATREBATI.

Ann. M. XIV.

[Commentarius]

Vedastus (S.), Inventio capitis, Atrebati in Belgio

[1] Anno MXIV. IV. Nonas Ianuarij, inquit Ferreolus Locrius in Chronico Belgico, Inuentio reliquiarum Ecclesiæ Atrebatensis. De ea Inuentione Baldricus in Chronico Cameracensi & Atrebatensi lib. 2. cap. 13. Ibi vero (Atrebati in templo S. Mariæ) iuxta altare Dei genitricis Mariæ, quod B. Vedastus suis diebus consecrauerat, anno quidem secundo Gerardi Episcopi, multæ & multum pretiosæ Sanctorum reliquiæ inuentæ sunt, [Miracula ad inuentas reliquias facta.] ad quarum illustrationem diuersa miracula per tres circiter annos diuina clementia operata est. Leprosi enim mundati, contracti humanis vsibus solidati, multique a diuersis languoribus curati, sospitate donantur.

[2] Idem Baldricus lib. 3. cap. 4. de eadem reliquiarum Inuentione ita scribit: Tunc etiam temporis in monasterio Sanctæ Mariæ Atrebatensium, iuxta altare, multorum Sanctorum reliquias pretiosas contigit inueniri. Ad quarum quidem merita propalanda, diuina clementia diuersi generis signa & prodigia operante, [Maximi ad eas concursus.] non solum ex vicinis sed etiam longe positis regionibus, per totum fere biennium multitudo maxima confluebat.

[3] Fatetur Georgius Coluenerius in Notis, se quæ aut quales fuerint reliquiæ, ab Atrebatensi Ecclesia non potuisse resciscere. [Quæ fuerint illæ reliquiæ.] At Locrius, Addunt, inquit, Ecclesiæ Atrebatensis monumenta MSS. Inter cetera brachium S. Vedasti cum capite eius, & quibusdam membris ipsius, &c. De S. Vedasto plura VI. Februarij, & de festo reliquiarum Ecclesiæ Atrebatensis alio loco.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Adalhard von Corbie

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Adalhard von Corbie

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.