Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. CEOLVLPHO REGE, DEIN MONACHO, IN ANGLIA.


Secvlo VIII.

[Commentarius]

Ceolulphus, Rex Northumbriae in Anglia, dein monachus (S.)

Ex variis.

[1] Hvmber nobile Angliæ æstuarium est ad Vri, siue Ousæ fluminis ostia; quod Ptolemæus Ἆβου ποτάμου ἐκβολὰς dixit, Abi fluminis ostia; & facta vox vtraque ab aber voce Britannica, quæ fluuij ostium significat. Quæ ab Humbro versus Scotiam portenditur regio, [Northumbriæ] ab eo Nordan-Humbria, seu Nort-Humbria est appellata; amplum in heptarchia Saxonica regnum, & quandoq; in duo diuisum, Deirorum & Berniciorum. Minus late nunc Northumbriæ nomen patet, a Dunelmensi ditione ad Scotiæ confinia (quæ & ipsa Anglis olim paruere) porrectus Comitatus.

[2] Nordan-Humbriæ multi extitere Reges in Cælitum tabulas dein relati, Edwinus, Oswaldus, Oswinus, & ipse Osvvini interfector Oswius; [sanctus Rex Ceolulphus,] quibus accenseri Ceolulphus debet, sapientißimus Rex primum, dein monachus religiosißimus. Huic genus illustre, ab Ida primo illius prouinciæ Rege, qui circiter annum 550. vixit, propagatum. Ita VVestmonasteriensis ad an. 730. Fuit autem Ceolwlfus filius Cuthæ, qui fuit Cuthwini, [illustri genere ortus,] qui fuit Lethewaldi, qui fuit Egwaldi, qui fuit Aldelmi, qui fuit Ogæ, qui fuit Idæ. Eadem fere habet Florentius VVigorniensis & Henricus Huntindoniensis.

[3] His ille ortus maioribus, sed multo sapientia ac pietate clarior, Nort-humbriæ regnum accepit, adoptante Osrico. Ita VVigorniensis ad an. 729. Osricus Rex Northanhimbrorum vita decessit, & fratrem Kenredi Regis, qui ante se regnauerat, Ceolulfum sibi hæredem fecit. Idem tradit Huntindoniensis, [a decessore adoptatur;] & Ranulfus Cestrensis. Plenius aliquanto Malmesburiensis lib. 1. de gestis Reg. Anglor. Habuit, inquit, Alfridus successorem filium Osredum octo annorum puerum qui annis II. regnum inumbrans, turpemque vitam sanctimonialium stupris exagitans, tandemque cognatorum insidiis cæsus, eamdem fortunam in ipsos refudit. Siquidem Kenred duobus, & Osricus II. annis regnantes hoc tantum memorabile habuerunt, quod Domini sui, licet merito (vt putabant) occisi, sanguinem luentes, fœdo exitu auras polluere. Meruit sane, quo lætior abiret Orsicus, multumque, vt Gentilis ait, aliis iactantior vmbris, quod Celwlphum Kenredi fratrem viuens sibi successorem adoptauerat. Conscendit igitur tremulum regni culmen Celwlphus, ab Ida septimus & idoneus. Fallitur ergo Harpsfeldius, qui sec. 8. cap. 21. scribit Ceolulphum ab Ostredo successorem designatum.

[4] [egregie doctus,] Porro Ceolulphum idem Malmesburiensis scribit, & idoneum ad cetera fuisse, & cui, inquit, non deesset litterarum peritia acri animo & alacri studio comparata. Vadatur sermonis mei veritatem Beda, qui eo tempore, quo maxime scaturiebat litteratis Britannia, huic potissimum Anglorum historiam elimandam obtulit, eligens nimirum in illo auctoritatem bene dicta roborandi, propter imperium & scientiam; perperam dicta emendandi, propter ingenium. Bedæ verba sunt hæc: Gloriosissimo Regi Ceolwlpho Beda famulus Christi, & Presbyter. Historiam gentis Anglorū Ecclesiasticam, quam nuper edideram, libentissime tibi desideranti, Rex, & prius ad legendum ac probandum transmisi, [eoq; illi missa a S. Beda historia:] & nunc ad transscribendū ac plenius ex tempore meditandum transmitto; satisque studium tuæ sinceritatis amplector, quo non solum audiendis Scripturæ sacræ verbis aurem sedulus accomodas, verum etiam noscendis priorum gestis siue dictis, & maxime nostræ gentis virorum illustrium, curam vigilanter impendis. Siue enim historia de bonis bona referat, ad imitandum bonum auditor sollicitus instigatur, seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor, siue lector, vitando quod noxium est ac peruersum, solertius ad exequenda ea quæ bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur. Quod ipsum tu quoque vigilantissime deprehendens historiam memoratam in notitiam tibi, simul & eis quibus te regendis diuina præfecit auctoritas, ob generalis curam salutis latius propagari desideras.

[5] Eam historiam & diligenter peruoluit Ceolulphus, & singularem ex ea, quod Auctor optabat, vtilitatem percepit. Ita Henricus Huntindoniensis: Hic est Rex ille, [cuius lectione,] cui Beda vir sanctus & venerabilis, vir ingenij florentis & Christi philosophus, Ecclesiasticam historiam Anglorū scripsit. Qua Regi missa quantum profecerit, finis beatus Regis ostendit. Hac ille lectione & se ad regnum etiam abdicandum excitauit, vt mox dicemus, & ad ferendos fortiter aduersos casus mentem ipse suam confirmauit. Nam, vt Harpsfeldius ait, eius regni primordia atque progressiones, videntur multis rerum aduersarum difficultatibus implicata. Testatur id VVestmonasteriensis ad an. 733. Ceolwlfus Rex, inquit, captus, attonsus, & remissus est in regnum.

[6] Demum Ceolulphus, vt scribit Malmesburiensis, citra grauitatem Christianam æstimans terrenis negotiis immori, post octo annos regni Regem exuens, in Lindisfarnensi cœnobio monachicum habitum accepit; anno, vt habet VVigorniensis, 738. Fusius eam rem prosequitur Huntindoniensis: Ceolwf igitur, cum sæpe viuenti Bedæ colloqueretur, & sæpe ante mortem eius & post mortem historiam eius ad se scriptam oculis adhiberet, cœpit diligenter Regum singulorum facta & finem secum discutere; viditque luce clarius, regna terrena & res humanas cum labore perquiri, cum timore possideri, cum dolore amitti. Et quia quibusdam minus callidis, vel ætate teneris, videntibus temporalia pulcra & delectabilia, cum audierint prædicari ea deserenda & temnenda, videtur friuolum & contra rationem, quia nondum perceperunt quomodo mordeant mundi diuitiæ, quomodo ad nihilum deueniant, & fructum tandem nullum nisi seram pœnitudinem generent, [& aliis motus rationibus,] horum nihil Regem callentem & expertum impediebat. Senserat enim in seipso, regnum sibi cum labore fuisse perquisitum, cum timore possessum: noluit vero cum dolore amittere. Sponte igitur diuitiarum non seruus sed dominus, quasi magnus viles abiecit. Maxime autem accenderat eum, quod cum pueri vel mulieres, vulgusque, vel etiam ditiores, prosilirent ad eum conspiciendum & eius beatitudinem mirandam, ipse horribilibus curis necis, & proditionis, & multimodæ calamitatis, intus cruciabatur, & animo & corpore decoquebatur: cumque alij iudicarent eum beatissimum, ipse, qui solus animi sui secreta nouerat, iudicabat se miserrimum. Cum ergo paruo spatio, id est, octo annis regnasset, permaximū visum est ei, & valde anxiatus est, quod tanto tempore vitam suam amiserit, curis vanis & disciplinis fragilibus deditam: reliquum autē saltem vitæ suæ non erroneæ stultitiæ, sed sapientiæ & vtilitati propriæ dicare certauit: exemplumque assumens ex historia beati viri prædicta, [& exemplis,] sex Reges fortissimos vir vere fortissimus prosecutus est; scilicet Edelredū Regē Merce, & Cenredum successorē eius, nec non Cedwallam Regem Westsexe, & Ine successorem eius; sed & Sigebertum Regem Estangle, qui monachus effectus est, quem postea Penda occidit; & Sebbi Regem Estsexe, qui monachus effectus diem iucundum mortis suæ præuidit, vidit, & gauisus est. Isti non deuorarunt substantias suas cum meretricibus, [regno se abdicat;] sed euntes cum dolore semina sua seminauerunt, vt venientes veniant cum exultatione, suos Deo manipulos afferentes. Compleuit ergo Ceolwlfus hebdomadā Regū perfectorum, & habitu monachali suscepto, capiti eius corona de lapide pretioso imposita est a Domino.

[7] Ranulfus Cestrensis de loco vbi monachicam vitam professus est a ceteris auctoribus discrepat, ita scribens ad annū 738. Ceolwlfus Rex Northumbriæ post octauum regni sui annum relicto regno Egberto patrueli suo effectus est monachus in cœnobio Bedæ. [& fit in Lindisfarne monachus:] Harpsfeldius Ranulphum secutus ait, in Bedæ cœnobio, aut vt quidam scribunt, in Lindisfarnensi, monasticam vitam professum. VVigorniensis, Malmesburiensis, Houedenus, qui in monasterio Lindisfarnensi factum monachum scribunt, longe Ranulfo potiores. De S. Bedæ monasterio, constructo a S. Benedicto Biscopio in loco qui Giruum, nunc larrow dicitur, ad ipsum fere Tinæ amnis ostium, egimus 12. Ianu. ad S. Benedicti vitam num. 9. De Lindisfarne, Lindi amnis, vel potius riui, obiecta ostio insula, quæ nunc Anglis Holy-iland, id est sacra insula, dicitur, agemus alibi sæpe, præsertim 20. Martij ad S. Cudberti vitam, & 31. Aug. ad S. Aidani.

[8] Hoc Rege iam monacho facto, efficiente, inquit Rogerius Houedenus, [monachis vt vinum concedatur efficit:] data est Lindisfarnensis Ecclesiæ monachis licentia bibendi vinum vel ceruisiam: antea enim non nisi lac vel aquam bibere solebant, secundum antiquam traditionem S. Aidani, primi eiusdem Ecclesiæ Antistitis, & monachorum, qui cum illo de Scotia venientes ibidem donante Rege Oswaldo mansionem acceperant, & cum magna districtione futuræ vitæ seruientes, degere gaudebant.

[9] Tandem multis clarus benefactis in cælum migrauit Ceolulfus. id anno 764. contigisse Houedenus scribit, [moritur:] VVigorniensis 760. at VVestmonasteriensis 739. Hoc etiam anno, inquit, Ceollwlfus Northanhumbrorum Rex nobilissimus, vt quibusdam placet, ex hac vita migrauit ad Christum.

[10] De sepultura eius scribit Malmesburiensis: Quo loci quanta meritorum gratia conuersatus sit, [claret miraculis.] testatur celebris iuxta B. Cuthbertum sepultura, & multa superne demissa miracula. Ceolvvlfi corpus, teste Houedeno, postea delatum in ecclesiam Northam, multis ibidem, vt fertur ab habitatoribus ipsius loci, miraculis claruit. Translatio illa eo tempore facta videtur, quo S. Cuthberti & aliorum Sanctorum, de qua Malmesburiensis lib. 3. de gestis Pontificum Anglorum. Cum enim Dani & Norvvegi littora Angliæ sub finem octaui seculi infestarent, ipsamq; Lindisfarnen insulam essent depopulati, pensato consilio decretum est, inquit Malmesburiensis, vt ab insula illa, quæ esset maritimorum prædonum hiatibus exposita, corpora Sanctorum in continentem transferrentur. [Corpus in Hiberniam auehi non potest:] Tunc beatum magni Cuthberti corpus cum quidam religioso (vt putabant) furto Hiberniam transuehere ambirent, perdiderunt fructum operæ; dum aut multis diebus ventum operirentur in littore, aut flatu aliquantum concitatiore in altum prouecti, statim repellerentur. Quocirca cum honore debito sacrum corpus apud Bulbeford, incertum an Episcopatus Sedem, deposuere, iuxta amnem Twyda. Hæc ille. Sed quod Bulbeford vocat, alij Bubedford, Cambdenus Vbbanford dictum scribit: nunc Norham, [transfertur in Northam:] siue Northam dicitur, estq; Dunelmensium Episcoporum oppidum, vt idem testatur, iuxta Tvvedam flumen, ad ipsa Scotiæ confinia. Extare isthic templum, in quo conditus est Ceolvvulphus Rex, testatur idem Cambdenus. Miraculorum Ceolulfi meminit quoque Harpsfeldius.

[11] Est illius in Martyrologij Anglicani priore editione ad XIV. Martij adscriptum nomen. [nomen sacris Fastis inscriptū.] quo die eum quoque Ferrarius refert, sed perperam Gonulfum vocat. Verum XV. Ianu. eum in Martyrologio Benedictino recenset Hugo Menardus, quem in posteriore Anglicani sui Martyrologij editione sequitur VVilsonus, qui tamen quod vtrobique scribit anno circiter 737. mortuum, refellitur a ceteris rerum Anglicanarum Scriptoribus, qui anno 738. regno se abdicasse tradunt, licet quamdiu in cœnobio vixerit non consentiant.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ceolwulf von Northumbrien

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ceolwulf von Northumbrien

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.