Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE B. AELREDO, SIVE EALREDO, ABBATE RIEVALLENSI IN ANGLIA.


An. Ch. MCLXVI.

[Praefatio]

Aelredus, Abbas Rieuallensis in Anglia (B.)

[1] In Eboracensi prouincia fluuius est Rhius, qui, vt Cambdenus in Brigantibus ait, multorum torrentū aquas secum in Dervventionem euoluit. Ab hoc vallis quædam læta, amœna, fecunda, XXIII. parochialibus ecclesiis ornata, Rhidal dicitur, quippe quam Rhius intersecat. Isthic celebre olim ordinis Cisterciensis cœnobium fuit, [Rieuallense cœnobium.] ipsius S. Bernardi ætate a Gualtero Especo fundatum. De quo Guilielmus Neubrigensis lib. 1. cap. 14. Sane paullo ante a nobili viro Walterico Espec inuitati, & felicis memoriæ Abbate Bernardo directi monachi Claræuallenses in Eboracensem prouinciam venerant, & in loco, qui nunc dicitur Rieuallis, (tunc autem erat locus horroris & vastæ solitudinis) mansionem acceperant, præfato viro tradente, & venerabili Trustino Episcopalem cum affectu paterno fauorem præbente. Eadem fere commemorat Harpsfeldius sec. 12. cap. 43.

[2] Primus hic Abbas fuit Willelmus S. Bernardi discipulus, vir laudatus, [Primi isthic Abbates.] qui a Chrysostomo Beatus appellatur, referturq; in Menologio Cisterciensi 2. Augusti. Ei succeßit B. Ealredus: huic Siluanus, quem idem 16. Aprilis celebrat. De iis hi versus referuntur Nicolai Rieuallensis a Ioanne Picardo in Notis ad Neubrigensem:

Primitias cepit Villelmus: proximus illi
Aelredus maiora tulit: Siluanus adauxit.
Tres sunt præcipue meriti vix imparis, ille
Primus, & alter ei successor, & iste supremus.
Claruit officio V denis & tribus annis:
Ter senis fuit Æ Pastor pius in Rieualle:
Ter denis ternisque simul S præfuit annis.
Tempora quattuor hic & quinquaginta recense.
Floruit, enituit, his Patribus atque Patronis,
Vallis amœna Rij, vallis sacra, vallis opima.
Anglia de tali præfulges inclyta sole.

Anno 1131. inchoatum esse hoc cœnobium tradit Robertus de Monte continuator Sigeberti: [Quando ædificatū sit illud cœnobium.] Clarauallis, inquit, duo cœnobia vno die producit, scilicet Longipontum & Rieuallem, & post paucos menses Vacellas. Eodem anno Valcellense auctarium ad Sigebertum isthæc habet: Hoc anno inchoatum est monasterium S. Mariæ, Valcellensis Ecclesiæ, in agro Cameracensi. Consentit Miræus in Chronico Cisterciensi. Id si ita est, ergo vel non ab inchoato, sed absoluto Rieuallensi cœnobio Willelmi annos Nicolaus numerat, vel aliquod inest mendum, cum a 4. Martij 1131. vsque ad 12. Ian. 1166. quo obiit Aelredus, anni sint fere 35. ipse vero VVillelmo & Aelredo simul non nisi 31. tribuat. De anno fundati illius cœnobij varie disputat Chrysostomus Henriquez in Notis ad Menologium 16. April.

[3] Obiit porro B. Aelredus pridie Idus Ianuarij, quo die hæc de eo Chrysostomus Henriquez: In Anglia S. Aelredus Rieuallis Abbas, [B. Aelredi festiuitas 12. Ianua.] sacrarum litterarum scientia, & morum integritate conspicuus; qui postquam dignitates sibi oblatas humiliter cōtempsisset, omnium virtutum genere decoratus migrauit a seculo, Sanctorum numero post mortem adscriptus. In Sanctorum album relatum fatetur ipse quoque Ioannes Balæus, [Alibi 5. & II. Ianuar.] licet hostis monachorum Catholicæq; Ecclesiæ. At 5. Ianuarij refertur in Kalendario Cisterciensi Diuione edito his verbis: Alredus Doctor, Abbas Rieuallis. Et in generali catalogo Ferrarij: In Anglia S. Ealfredi Abbatis Rhieuallēsis. Sed quod in Notis addit Rhouallum, siue Rhyum oppidum, vbi eum fuisse Abbatem existimat, in Cantio esse, a Londino XLVIII. millibus passuum distans, næ ille longe fallitur: nam procul a Londino, Cantiiq; finibus abest Rieuallis. Aliud est Rhium oppidum Sussexiæ ad Cantij fines. Ast Hugo Menardus XI. Ianuarij: In pago Eboracensi S. Ealredi Abbatis ordinis Cisterciensis. Demum Martyrologium Anglicanum XVI. Martij eum refert: [& 16. Mart.] in quo corrigendum primo quod ordinis Benedictini dicitur fuisse, deinde quod antiquo monasterio Rieuallensi præfectus: nam qui potest antiquum dici, quod ipso vidente atque etiam fortaßis adiuuante erat ædificatum? Eodem quoque die Ferrarius: In Anglia S. Altredi Abbatis.

[4] [Varie eius expressum nomen.] Varie porro Aelredi nomen effertur: nam Aelredus, Alredus, Ælredus, Elredus, Adelredus, Adilredus, Altredus, Athelredus, Ealredus, Hailredus, Eleredus, Ethelredus dicitur; quibusdam etiam Aluredus, Ferrario Ealfredus, Miræo Valredus. Priora duodecim ab eadem proueniunt radice, Athel, siue Ethel, Edel, Eel, Ael, [Vnde formatum.] quod nobilem significat; & rad, siue red, consilium; vt sit Aelredus, Nobilis consilio: vet ab Al, quod omne, vel omnino sonat, vt sit Alredus, omne consilium, vel qui omnino consilio præstat. Ast Ealfredus, & Aluredus, omnino pacificus est, a fred, siue vred, id est pax.

[5] [Vita.] Vitam B. Aelredi descripsimus ex Legenda Sanctorum Angliæ Ioannis Capgrauij, ab anonymo compositam auctore. Eius meminit Trithemius lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, appellatq; eum, virum in sanctis Scripturis iugi studio exercitatum, [Laudes ex variis.] & secularis philosophiæ non ignarum, ingenio mitem, eloquio dulcem, deuotione præcipuum. Guilielmo Eysengrenio est, ad an. 1164. doctrina & eloquētia vir clarus, sacrarum litterarum studiis doctus, & in primis eruditus. Et ad ann. 1200. (videtur autem diuersos Alredum & Ethelredum existimasse) vir disertissimus, non minus vita quam eloquentia spectatus. Extat Guilielmi Neubrigensis ad ipsum Aelredum epistola, qua profitetur illius hortatu historiam scribere, licet eam ipso viuente non perfecerit. Recitat Ioannes Picardus in Notis ad Neubrigensem carmen quod Nicolaus Rieuallensis in Aelredi laudem cecinit:

Inclytus Ælredus, conditus aromate morum,
Et mellis fauus, & dulcedo fuit monachorum.
Flore iuuentutis hunc Regis * regia fouit;
Quæque nociua procul animoque manuque remouit.
De Ierico venit in Ierusalem, duce Christo.
Hic cito fructificat, spinas in lilia vertit:
Sparsa recollegit, & in vnum fracta redegit.
Celsior hinc factus, post cælica præmia nactus,
Si libet & fas est hic dicere, vera retexam.
Nec reor ordiri quicquam de stamine falsi.
Maurus erat maturis moribus, & Benedictus
Exemplo; similis Bernardo, cælibe vita,
Virtutum specimen, vitiorum scopa, decusque
Ordinis & speculum, via pacis, fibula legis.
Prætulit exuuias Pauli Hieronymus auro
Crœsi: nostra pari decoratur gemma nitore.
Intitulant alios præconia multa: sed ipse
Pacificus Salomon fuit, & mansuetus vt agnus.
Antiquo de consilio, non multa reuoluo.

[6] [Scripta.] Multos B. Aelredus conscripsisse libros legitur, qui a Ioanne Pitseo, Chrysostomo Henriquez in Phœnice reuiuiscente, aliisq; referuntur. Eos solos vidimus, quos Richardus Gibbonus noster edidit; nimirum, Sermones 31. de onere Babylonis, in cap. 13. Isaiæ. Speculum caritatis, lib. 3. Compendium speculi. De spirituali amicitia, lib. 3. Homiliam de Iesu puero duodenni. Vita S. Eduardi, quam 5. Ianuar dedimus, ipsius quoque esse fœtus perhibetur.

* in MS. Io. Picardi in margine erat additum Scotiæ.

VITA AVCT. ANONYMO,
Ex Legenda Ioan. Capgrauij.

Aelredus, Abbas Rieuallensis in Anglia (B.)BHL Number: 2645

Avct. Anonymo, ex Capgravio.

CAPVT I.
B. Aelredi adolescentia, ingressus in Religionem.

[1] Venerabilis Alredus cum infantulus in cunis iaceret, venit ad domum patris eius Archidiaconus quidam, nomine VVillelmus, vir quidem a præclarus genere, & secundum carnem Alredo propinquus. [Omen futuræ sanctitatis.] Is enim ad infantulum respiciens, videt faciem illius in speciem solis conuersam, & splendidissimis coruscare radiis, vt suæ manus appositæ vmbra succederet: tamq; serenus innotuit paruuli vultus, vt tamquam in speculo perfecte videri posset. Affirmauit ergo Archidiaconus illum in oculis Dei magnum futurum, cui tanta gratia in sua infantia arrisisset.

[2] [Alredus puer absentia cognoscit.] Cum autem puerulus de puerorum ludo regressus domum intrasset, intuens eum pater dixit: Eia fili, inquit, quales nobis edicis rumores? Et ille: Archiepiscopus Eboracensis hodie obiit, pater mi. Ridet ille his auditis cum vniuersa familia, & dixit: Vere fili, inquit, ille obiit, qui b male viuit. Et puer: Aliter iste, pater: nam carne solutus vltimum hodie valefecit mortalibus diem. Tertio vero post hoc die, quod puer prædixerat, cūctis de Episcopi obitu verum apparebat.

[3] [Incendium mirabililiter restinguit.] In hospitio Rieuallis, Eboracensis diœcesis & Cisterciensis ordinis, cum esset, pridie antequam ad habitum reciperetur, in cella Nouitiorum ignis in domo illa accensus, vsque ad laquearium iuncturas sæuiēs vehementer præualebat; vt culmen ædificij in momento consumere crederetur. Alredus cum ceteris ad mensam sedens, apprehendit scyphum, & extensa manu siceram, quam continebat, in medium flammarum cum fiducia proiecit: & confestim flammam ignis exstinxit.

[4] Adolescens enim tanto amore a Rege Scotorum c Dauid complexus est, vt quasi secundus in curia eius factus, [Carus Regi Scotia.] ad Episcopatum eum promouisset, nisi ad Cisterciensem ordinem citius aduolasset. Ita pium in omnibus & mansuetum se exhibuit; vt læsus non turbaretur ad iram, maledictis stimulatus non prouocaretur ad vindictam: amorem pro odio, bonum pro malo, pro inuidia obsequium semper reddere satagebat. Miles quidam videns illum a Rege præ omnibus amari, [Patienter fert iniurias.] & plus ceteris honorari, illum persequi cœpit, & graui odio insectari: quandoque etiam coram Rege illum verbis iniuriosis appetere. Cui ille: Bene, inquit, dicis, o miles, optime loqueris: & vera sunt omnia quæ dicis, & mendacium odis: meque, vt credo, diligis. Tandem miles ille considerans Alredum non turbari, a virtute in aliquo non auelli, pœnitentia ductus, veniam petiit: & firmum amicum de reliquo se illi fore spopondit. Cui ille: Fateor, inquit, congaudeo pœnitentiæ tuæ, & idcirco multo magis te amabo; quia odio tuo in amorem creui Domini mei: & patientia mea per hoc excitata & probata, forte aliquantulum profeci apud Deum.

[5] Veniens post hæc ad monasterium Ryeuallense, & habitum monachorum suscipiens, & in vitæ conuersatione proficiens, [Fit Magister Nouitiorum.] cum cura Nouitiorum sibi iniuncta fuisset; quidam Clericus ordinem intrans valde instabilis effectus, velut arundo mutabilis ferebatur. Super quo motus Alredus, dixit Deo in corde suo: Da mihi animam huius, & quod ipse minus habet salutis, licet indigno gratia tua concedere digneris, Domine Deus meus. Non multo post Frater ille ad seculum redire desiderans, rem Magistro indicat; & desiderium prauæ mentis suæ exponit. Cui Alredus ait: Noli, Frater, perire: nam non poteris, quam quam & velis. [In vocatione nutantem mirabiliter confirmat.] Et stultissimum est hoc ipsum velle, cuius contrarium cupiunt omnes Sancti: omnes enim saluari desiderant. Sed ille monita salutis non audiens, a monasterio recessit; & per deuia saltus tota die vagabundus oberrat: & parum ante solis occasum ad viam rediens, subito infra murum monasterij transpositum se sensit. Alredus obuiam illi occurrens amplectitur collum eius, deosculatur faciem eius, & dicit: Fili quid fecisti mihi sic? Ecce fleui pro te hodie multis lacrymis: & credo in Deum, quod sicut petij a Domino, & tibi promisi, nō peribis.

[6] [Pœnitentiæ deditus:] Fecit enim in probatorio cacellam testeam ad modum paruulæ cisternæ sub terra, cui per occultos riuulos aqua influebat. Ne autem deprehenderetur, os eius lapide latissimo claudebat. In illam intrans sæpe aqua frigidissima calorem in se omnium extinxit vitiorum.

[Annotata]

a Ipsum quoque Aelredum Pitseus, Chrysostomus Henriquez in Phœnice cap. 7. & in Fasciculo lib. 2. dist. 26. cap. 23. genere nobilem fuisse tradunt.

b Tres reperiuntur Aelredo adolescente sedisse Eboraci Antistites, Girardus, siue Gerardus, qui anno 1108 obiit; Thomas, qui 1114. & Thurstinus, qui præfecturam diu administratam, vltro dimisit. At Thomæ ac Thurstini a plerisque pietas laudatur. Girardus variis fuit vitiis infamis. Sed si de eo hic agi velimus, fuerit sane Aelredus, cum anno 1166. obiit, plusquam 57. annorum, imo minimum 67. qui id anno 1108. puer pronuntiarit.

c Hic Alexandro fratri successit anno 1125. vt habet VVestmonasteriensis, qui virum magnæ sanctitatis & munificentiæ vocat. Obiit 1152. Hinc porro corrigas quod scribit Pitseus, postquam Abbat iam esset creatus, innotuisse eum primum Regi Dauidi.

CAPVT II.
Præfectura, virtutes, miracula.

[7] [Fit Abbas de Reuesby.] Idem Frater, cuius animam Dominum rogauit vt sibi daretur, pristinæ mutabilitatis incendio con flagratus a monasterio recedere volebat, & veniens ad Alredum tunc Abbatem de a Reuesby factum, dixit: Domine grauitatem ordinis leuitas mea non sustinet. Res omnes contrariæ sunt naturæ meæ: diuturnos labores non fero. Angor & crucior in mora longa vigiliarum: laboribus frequenter succumbo manuum: vestium asperitas carnem penetrat: voluntas mea delicias appetit seculares, & amores mundi & voluptates suspirat. Et ego, inquit Abbas, lautiores cibos & blandiora vestimenta tibi præparo: & omnia, quæ monacho debentur, [Iterum tētatum, precibus retinet.] portabiliora indulgeo. Nolo, inquit ille: licet mihi dedetis omnes diuitias domus huius. Et Abbas: Nec ego gusto cibum, donec inuitum aut volentem te reducat Dominus. Currit alter ad portam, vt recedat; alter in cubiculum intrat, & orat. Lamentatur pius Abbas filium, & suspiriis intimis cordis erroneum plangit, & consolationem contemnit. Fugitiuus autem ad portam veniens, ianuis apertis, quasi murum ferteum sensit: & sæpius exire tentans, cum propositum suum nullo conatu implere posset, ad Abbatem compunctus redit; & veniam petens, stabilitatem promittit. Cui Abbas dixit: Euge fili mi, bene venisti; vere misertus est mei Deus meus, qui te sanum reduxit.

[8] [Ægrum sanat.] Nec multo post brachium cuiusdam Fratris tumore inflatum, signo crucis tumorem fugauit, & sanitati reddidit.

[9] [Fit Abbas Rieuallis.] Factus post hæc Abbas Rieuallis, ita parcus in cibo extitit, vt eum non hominem, sed spiritum esse putares. Numerum monachorum vsque ad centum quadraginta, & quingentos Fratres in monasterio suo ampliauit. Licet enim calculo, & arthritica passione, [Laborat calculo, & arthritide.] ante obitum per decennium vexatus fuisset, in humilitate tamen & patientia perseuerans, Fratribus sæpius hoc dicere solebat: Filioli, loquimini quæ vultis, tantum non exeat de ore vestro verbum turpe, detractio in fratrem, & blasphemia contra Deum.

[10] Scripsit enim vitam b S. Edvvardi Regis & Confessoris, vitam c Dauid Regis Scotie, d S. Margaretæ Reginæ Scotiæ; e triginta tres homilias super onus Babylonis in Isaia; [Libri ab eo scripti] tres libros de spirituali amicitia; f de natura animæ, & quantitate, ac subtilitate, libros duos; multas quoque scripsit g epistolas: & quod in litteris commendauit, hoc in vita complere curauit. [Isa. 13.] Digitum autem suum in os Fratris cuiusdam muti posuit, & ipsum loqui præcepit, dicens: Loquere, mi Frater, in nomine Domini. [Muto impetrat loquendi facultatem.] Qui statim omnibus admirantibus respondit: Libenter loquor tecum, benedicte Domine. Et Alredi meritis confestim sanus effectus, laudes Domino referebat.

[11] h Syncopis passio Fratrē quemdā perurgens vexabat, vt neque vox neque sensus in illo apparebat. [Ægrum verbo sanat.] Cui accedens Abbas dixit: Dilecte fili, saluet te Filius Dei. Nec mora: omnis dolor in eo conquieuit.

[12] [Ei maledicens punitur.] Quidam Abbas ei subditus, multa conuicia, improperia, & blasphemias Alredo inferens, eum iniuste commouit, & spiritum eius merito contra se prouocauit. Cuius malitiam grauiter ferens, ad cælum oculos & manus eleuans, dixit: Domine Rex æternæ gloriæ, sentiat, quæso, cito iste finem malitiæ suæ, quia tu scis falsa esse, quæ nomini meo nititur ascribere. Cūque Abbas ille cœnobium suum intrasset, in lectum decidit, & die septimo cum magnis cruciatibus vitam finiuit.

[13] Descendens in i Galvvediam Alredus, inuenit k Regulum terræ illius contra filios suos iratum, filios in patrem sæuientes, [Galvvediæ incolarum pessimi mores ea ætate.] & in se inuicem fratres. Est autem terra illa fera, siluestris, & barbara; bestiales homines & barbarum omne quod gignit. Veritas ibi non inuenitur, sapientia locum non habet. Nam neque fides neque caritas diu perdurat in ea. Castitas toties patitur naufragium, quoties libido voluerit, nec est inter castā & scortum vlla distantia: mulieres per menses viros alternant. Inter religiosos tamen quidam aliorum consilio & ductu satis religiosi existunt, sed propria industria raro perfecti. Sunt enim naturaliter hebetes, & animalem habentes spiritum, voluptatibus carnis semper intendunt. Inuenit itaque Alredus Principes prouinciæ ira & dissensione turbatos: quorum odia & rancores nec l Rex Scotiæ humiliare, nec Episcopus mitigare suffecit, [Principem ferocem ad religionem inducit.] multoque sanguine terram polluerunt. Quos Alredus non tantum pacificauit, verum patrem filiorū habitum religionis suscipere inflexit: & qui multa millia hominum vita priuauerat, vitæ participem æternæ fieri docuit.

[14] [Cuidam precibus succurrit.] In ore viri, qui aquam potando ranam deglutiuerat, digitos imposuit, & eleuatis oculis ad cælum, dixit: Domine Rex omnipotens, obsecro per filium tuum Dominum Iesum, respice super hanc creaturam tuam, & fac huic sicut vis & scis. Nec mora: rana ad digitos suos ascendit, & humore magno & putredine sequentibus, in terram cecidit.

[15] [Abstinentiæ mire deditus;] Per quatuor ante obitum suum annos, ab omni vitæ præsentis iocunditate corpus absoluit: ob nimiam corporis maciem, & faciei extenuationem cutis ossibus adhærebat. Parum namque comedens & minus bibens, ciborum appetitum incredibili abstinentia exstinxit: medicorum consilia spreuit, & pro Deo corporis remedia contemnens, animæ sanitati consulere satagebat.

[16] [Et piæ lectioni.] Legebat autem libros, quorum lectio lacrymas elicere solet, & ædificare mores: & maxime Confessiones Augustini manibus assidue portabat. Sedebat sæpe in fouea in solo oratorij sui facta, [Apparent ei & colloquuntur Angeli.] cogitans quia puluis esset: vbi lux Angelicæ visitationis resplenduit super caput eius; & quasi cum hominibus, ita cum spiritibus cælestibus loquebatur: & cum solus sæpe esset, plurimorum voces cum illo auditæ sunt.

[17] [Spiritu prophetiæ arcana cognoscit.] Spiritu quoque prophetiæ claruitinam Fratribus quibusdam, antequam confiterentur, peccata iussit cōfiteri, & quæ occulte commiserant, prædixit, locum & tempus adiungens. Fratres duo cum nocte quadam in dormitorio exclamarent, & Fratres ad horrendam eorum vocem excitassent, Fratri illud in crastino Alredo referenti, dixit: Vere, fili, inquit, inter fratres nostros, nocte ista diabolus aduenit, & aliquem seducere cogitauit, sed sine effectu attentatæ malitiæ cum confusione quantocyus abscedere compulsus est. Verumtamen aliquantulum ei quispiam consensit.

[18] [Item occulta suorū peccata.] Post quemdam sermonem in Capitulo factum, inter cetera Fratribus dixit: Videte, Fratres, vitam vestram, corrigite mores, saluti vestræ intendite, quia pro certo affirmo, aliquis vestrum ad damnationem suam ad corpus Christi accedit, quem publicare nolo, eius correctionē diligo, & rubori parco. His cum admiratione magna auditis, qui reos se cognouerant, venientes secreta cordis sui ei aperire festinabant.

[Annotata]

a Alij Renesby scribunt. Monasterium fuit in diœcesi Eboracensi, a Rieuallensibus erectum.

b Dedimus V. Ianu. vitam S. Eduardi: sed ex iis quæ ibidem diximus, colligi potest alia de S. Eduardo ab Aelredo scripta, ac fortassis vitam, quæ isthic extat, non esse genuinam illam ab Aelredo scriptam.

c Pitseus vitæ illius initium citat, Religiosus & pius Rex Dauid, additq; scriptum præterea ab Aelredo planctum mortis eiusdē.

d Matris eiusdem Dauidis. De ea agemus X. Iunij.

e Solum extant 31. editæ a Gibbono.

f Pitseus habet: De natura animæ, librum vnum. De dotibus animæ librum vnum.

g Pitseus: Epistolarum trecentarum lib. 1.

h Est syncope, grauissima virium concisio, cum proximo mortis periculo. Ea syncops dicitur vulgo medicorum.

i Gallvvallia aliis, & Gallovidia dicitur. Ab Hibernis, inquit Cambdenus, qui olim occuparunt, & se Gael sua lingua contracte vocant, facta appellatione. Regio est Scotiæ, Hiberniæ Angeliæq; finitima, quam Nouantes olim tenuere.

k Hic erat Fergusius, qui factus deinde Edenburgi ad sanctam Crucem Canonicus memoratur. Vcthredum eius filium Gilbertus frater natu minor prælio vicit, & lingua excisa oculisq; erutis misere vita & principatu exuit. Huic tamen postea Rolandus Vcthredi filius successit.

l Scribit tamen Cambdenus, Fergusium, post multas quas dederat turbas, eo a Malcolmo adactum, vt filium Vcthredum obsidem dederit. Sed verisimile est B. Aelredi consilio id potius perfectum a Malcolmo IV. nepote Dauidis, quam armis.

CAPVT III.
Eximia mansuetudo; morbus, obitus.

[19] [Imminens eius obitus, Fratri cuidam in somno ostēditur.] Frater quidam aspiciebat in visu noctis, & vidit coram facie eius quoddam excelsum ædificium artificiose constructum, amplum, & venustum, vnoque tantum ostio introitum ostendens. Fenestræ in illo nullæ, nulla foramina, nullum ibi lumen, nisi per paruum solis radium, qui ostio aperto infundebatur. Ligna domus omnia odorifera & fragrantia erant. Quanto propius accedebat, tanto in illius suauitate odoris amplius delectabatur. Et aspiciens per ostium, vidit lectum in pauimento positum, & in lecto iacentem Abbatem suum. Cum autem ingressus Abbatem mortuum videret, vbertim eiulare & flere cœpit. Et eleuans oculos ad tectum domus, vidit imaginem hominis relucentem supra omne quod carnalis oculus in hoc mundo conspexit; totumque ædificium tamquam mille luminaribus illustratum refulsit. Per medium omnium membrorum imaginis ita clare vidit, ac si in parte altera præsens affuisset. In medio autem domus imago in aere apparebat, subtus vel supra nullo adiutorio suffulta. Nubecula tamen quædam subobscura, iuxta vmbilicum visa est, quæ non adhærebat luci figuræ, sed ibi patumper motabilis dependebat. Et ecce vir a latere assistens, vultu & habitu gratus, Fratri ineffabiliter admiranti ait: Quid miraris? Quare non potius respicis ad Patrem tuum, qui ante te iacet, vt æstimas mortuum? Et ille: Gloria, Domine, huius imaginis obliuisci me fecit mortem dulcissimi Patris mei. Et alter: Non est mortuus Pater tuus. Nam & figura hæc, quam vides, anima illius est. Tantum autem in operibus eius restat illuminandum, sicut illa nubecula, quæ circa vmbilicum mouetur imaginis. Quod cum fuerit illuminatum, migrabit ad Dominum. Et vt scias, inquit, quod hæc imago anima illius sit, ecce ingreditur corpus eius. In ictu oculi, illa figura in corpus per os eius illapsa, vidit statim Abbatem se mouere, quasi vellet de loco consurgere. Et præ gaudio Frater ille ita valide exclamare cœpit; vt ceteros Fratres de lectis surgentes, eum excitare cogeret.

[20] Per integrum ante obitum suum annum tussis sicca pectus eius ventilans cum aliis infirmitatum generibus in tantum debilitauit eum, [Sicca tussi laborat.] vt sæpe Missarum solemniis celebratis in cellam rediens, per vnam horam nec loqui, nec se mouere præualens, immobilis in stratu cubaret. Demum vocatis in vnum Fratribus, inter cætera illis dixit: [Mire māsuetus.] Deum inuoco testem, quod nullius malitia, detractione, vel lite exarsi, ex quo habitum suscepi religionis, quæ aliqua commotione diei finem in corde meo valuit expectare, semper pacem & fraternā salutem, & propriam quietem diligens. Hoc gratia Dei animo imperaui, ne turbata mentis meæ patientia solis occasum pertransiret.

[21] [Diem obitus sui cuidam in somnis prædicit.] Dormienti cuidam Fratri Abbas infirmus apparens, dixit: Quando, Frater, putas transibo? Nescio Domine, inquit ille. Et Abbas: Pridie Idus Ianuarij migrabit ancilla Domini anima mea a domo sua terrena, quam hucusque inhabitauit. Et factum est ita. Nam secunda die post hæc circa quartam vigiliam noctis, [Moritur.] pridie Idus Ianuarij, migrauit ad Dominum a anno Domini MCLXVI. & anno vitæ suæ quinquagesimo septimo.

[22] Abbas iste adhuc viuens, cum passione colica, & torsione calculi multum vexaretur, & super mattam iuxta ignem sedens, [Laborarat colica & calculo.] inter genua caput prorsus habere videretur; superuenit Frater quidam, fremens atque crudeliter dentibus frendens, & manibus suis Abbatem cum matta apprehendit, & totis viribus in ignem proiecit, clamans & dicens: O miser, ecce modo te occido, modo te morte dura perdo. [Ei, qui ipsū in ignem coniecerat, ignoscit.] Quid hic iaces fictissime ? A modo non erit quod mentiaris, quia nunc vtique morieris. Inter hæc monachi venientes, Patrem ab igne extrahunt, & zelo accensi in filium pestilentiæ manus iniicere voluerunt. Sed oblitus infirmitatis, & caritatis memor, præcepit illis Abbas, dicens: Nolite, quæso, nolite filij, Patrem vestrum tunica patientiæ spoliare. Non sum commotus, non sum læsus, turbatus non sum, quia filius meus est qui me proiecit in iguem, & per hoc purgauit, non peremit. Filius meus est: sed infirmus est. Ego quidem corpore non sum sanus: sed sanauit me in anima infirmus ille. Et apprehendens caput eius deosculatur, benedicit, amplectitur, & quasi nil mali sensisset, vel passus fuisset, dulciter lenire studuit furorem irascentis in se sine caussa.

[Annotatum]

a Subscribunt alij, Pitseus, Gibbonus, Henriquez in Phœnice & Fasciculo; verum hic in Menologio, quod postremo edidit, scribit migrasse anno 1200. ætatis suæ 50. Trithemius floruisse scribit circa ann. 1200. Menardus 1161. Ioannes Picardus ait Translationi S. Eduardi interfuisse an. 1164. Probabile id quidem videri potest, etsi non recenseatur inter ceteros Abbates qui tum adfuere. Verum non 1164. sed 1163. 13 Octob. die Dominica, facta est illa translatio, vt supra 5. Ianuar. diximus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Ælred von Rievaulx

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Ælred von Rievaulx

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 16.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.