Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO ALDRICO EPISCOPO CENOMANENSI.

[Praefatio]

Aldricus, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

Circiter an. Christi DCCCLVI.

[1] Cenomanensis Ecclesiæ Præsul XXII. memoratur Aldricus a Demochare, Ioanne Chenu, Claudio Roberto; XXIII. a Petro Viello infra: Eius VII. Id. Ianuar. Natalem refert Ferrarius in generali catalogo Sanctorum. Andreas quoque Saussayus in Martyrologio Gallicano eodem die: [S. Aldrici natalis.] Apud Cenomanos S. Aldrici Episcopi & Confessoris, qui post Franconem eam Ecclesiam regens eximia cum pietatis, doctrinæ, & ceterarum dotium Episcopalium gloria; [Tempus Sedis.] æmulorum suæ celebritatis machinatione impetitus, sedeque sua deturbatus fuit. At deinde comperta eius innocentia, Sedis Apostolicæ iudicio, Gregoriique IV. Papæ præcepto Cathedræ restitutus est. Postquam autem annos XIV. Ecclesiam suam magna cum sanctitate & prudentia gubernasset, paralysi affectus, scripta ad Patres Concilij II. Suessionensis epistola, sibi & viuo & defuncto orationum Ecclesiæ subsidia humiliter petiit. Quo promisso lætificatus, placido fine in Christo obdormiuit, & velut aurum in fornace probatum, vas gloriæ factus, ad aulam cælestem euectus est. Sed fallitur Saussayus in numero annorum. Nam cum an. DCCCLIII. celebratum sit Concilium Sueßionense, necesse est saltem vsque ad an DCCCLIV. superuixisse: cumq; Concilio Aquisgranensi II. an. DCCCXXXVI. VI. Februarij habito interfuerit; constat minimum XVIII. solidos annos sedisse; vt omittam quod in vita n.6.an. DCCCXXXII. dicitur Episcopus factus.

[2] Eius ex antiquis MSS. vitam edidisse fertur Ioannes Moreau Canonicus Cenomanensis, quam Gallice vertit Petrus Viellus. Ego, quia Latinam consequi hactenus non potui, Gallicam Latine reddidi. [Vita.] Extat tom.2. Concil. Galliæ Gregorij IV. Pontificis Maximi epistola, circiter an. DCCCXXXV. data, de Aldrico Cenomanensi Episcopo non alibi quam apud Sedem Apostolicam accusando. Fuit idem Aldricus cum Herchinrado Episcopo Parisiensi a Concilio Aquisgranēsi II. an. DCCCXXXVI. habito, ad Pipinum Regem Aquitaniæ missus. Concilio Parisiensi anno DCCCXLVI. Caroli Calui VII. interfuit & subscripsit; & Turonensi IV anno DCCCXLIX. Caroli Calui X. De eodem extat Concilij Sueßionensis II. anno DCCCLIII. Kalendis Maij celebrati, Canon IV. qui ita habet: Præterea Cenomannicæ vrbis Aldricus Episcopus paralysi dissolutus epistolam direxit, causam suæ absentiæ insinuans, petensque, vt maxime sibi adhuc viuenti, & quādocumque defuncto, sacris precibus opitularentur. Quod exuberantes caritate se facturos omnes promiserunt, & Metropolitano illius, Turonicæ vrbis venerabili Episcopo Amalrico, vt ad eamdem vrbem accederet, iniunxerunt; & quæcumque essent eidem Ecclesiæ proficua, vt strenue exequeretur vnanimiter præceperunt. An sit anno proxime insequenti mortuus Aldricus, non constat. Saltem anno DCCCLIX. Concilio apud Saponarias habito subscripsit Rotbertus Cenomanensis Episcopus.

[3] Præterea quæ passus est S. Aldricus Ludouici Pij tempore, etiam Lothario regnante exagitatus videtur, coactusq; sua in Fossatensi cœnobio asseruanda deponere; quæ impij quidam homines diripere volentes, cælitus prohibiti sunt, vt infra dicitur XV. Ianuar. in miraculis S. Mauri cap.7.S. Liborij corpus Paderbornensi Ecclesiæ, id per legatos petenti, donauit, anno DCCCXXXVI. vt XXIII. Iulij ex Auctore coætaneo dicemus.

VITA.

Aldricus, Episcopus Cenomanensis in Gallia (S.)

Ex Gallica Pet. vielli.

[1] [S. Aldrici genus.] Aldricvs XXIII. Cenomanensium Episcopus fuit: antiqua ac nobili prognatus familia, quam propriū quoddam Catholicæ tuendæ religionis, exercitandæque virtutis studium commendabat. Pater Syonius in Gallia ortus, Gerilda mater ex Germanis genus ducebat. A prima ætate ad omnem virtutem ac sapientiam efformatus disciplina ac domestico conuicto duorū Cenomanensium Præsulum a Franconis I.ac II. quorum eximia probitatis eruditionisq; laus celebratur. Hinc ad b Caroli Magni aulam a patre est deductus, [vita aulica:] virtutis omnis bonarumque artium palæstram. Ludouico deinde Pio, non imperij magis quam pietatis ac magnanimitatis paternæ heredi adhæsit. Vtrique indolē probauit suam, vtriusque celeriter gratiam sibi beneuolentiamque conciliauit; ceteris quoque aulicis carus.

[2] [Virtutes:] Singulari prudentia, vitæ ipse suæ modum ducebat, stabili gradu in præcipiti humanæ consistens felicitatis: quippe quem neque auitæ opes splendorque generis, neque aulæ fauor ac dignitas, [humilitas.] ab insita modestia ac submissione reuocarent. Eo ad res diuinas studio ferebatur, vt plurimorum animos tam præclari cōsectandi exempli cupiditate inflammaret. Ab ludis aulicisque deliciis alienus, tempore frugaliter sapienterque vtebatur; ex consortiis ceterorum suæ eliciens incitamenta virtutis. Nullum ab Ecclesia præscriptum ieiunium violauit, nullam sacrarum feriarum neglexit celebritatem. Præcipuæ illi curæ caritatis officia erant.

[3] Ab his initiis ad summa sensim nitentem peculiaris diuinæ gratiæ instinctus afflauit. [Consilium mutandæ vitæ.] Nā cum c Aquisgrani, quo plerumque loco Pius Imperator degere consueuerat, in templo preces ad Deum insigni animi ardore funderet, vrgeri se diuinitus sensit, vt humana abdicaret studia, Deique obsequiis totum sese consecraret. Obsecundat igitur diuino Spiritui, sed ea moderatione ac prudentia, vt nemo omnium esset, qui mutationem hanc leuitati mentis, haud satis rerum mundanarum gnaræ, imputaret. Prius enim quam quod cogitarat aggrederetur, Deum certiora precari institit diuinæ suæ voluntatis indicia, ne qua inimici fraude circumueniretur. Nec frustra conceptæ preces. Cælitus confirmata est illius in eo proposito mens.

[4] [Fit Ecclesiæ Meten. Canonicus.] Missionem a Rege postulat, atque ægre tandem impetrat; opimumque in Metensi Ecclesia Sacerdotium, atque alia singula geminis suis sodalibus. Plane induxerat in animum vitam isthic sanctam atque ab omni humanæ conuersationis strepitu alienam ducere. Benigne eum honorificeque d Gondulphus Metensis Antistes excepit; ac mox explorato eius proposito, regiisque, quibus prolixe commendabatur, perlectis litteris, Clericorum eum ordini adscripsit. Annum in eo sacrarum functionum tirocinio posuit, ac deinceps sanctioribus sacris initiatum e Ecclesiæ S. Stephani Diaconum dixit. Triennium in eo munere exegerat, cum mortuus est Gondulphus, cui f Drogo Caroli Magni filius successit. Magno hic Aldricum amore complexus est, & quem præstare ceteris modestia & castimonia didicerat, Sacerdotem consecrauit, atque Ecclesiæ suæ Precentorem constituit. Post quibusdam quasi virtutum gradibus, ad Primicerij dignitatem, totius Cleri consensu & suffragiis, ascendit. Omnibus suam in hoc gerendo munere industriam modestiamque probauit. Nam cum secundum ab Episcopo locū dignitatis teneret, nihil tamen ille aut de morum remisit benignitate, aut ad familiæ ornatum noui adsciuit splendoris. Virtus illi auctoritatem, modestia omnium beneuolentiam conciliabat. Etiam qui superbia, honorumque cupiditate maxime ardebant, paullum eius consuetudine vsi, ad summissionem animi fluxarumque contemptum dignitatum sensim sese conformatos deprehendebant. Vt quisque arduis negotiis litiumque difficultatibus erat implicitus, ad eum studiosissime concurrebat: nisi opportuno rebus suis consilio instructus recedebat nemo.

[5] [Confessarius Imperatoris.] Iterum ad aulam eum Imperator accersit, suæque regendæ conscientiæ ei arbitrium credit: quam ad rem non facile aptiorem poterat in Gallia vniuersa reperire. Tantum hic auctoritate apud omnes ordines valuit, vt eum ceu Patrem omnes reuererentur. Neque patrisfamilias maior esse in sua instituenda, regenda, formanda ad virtutem, idoneis emolumentis augenda familia sollicitudo ac industria potest, quam erat Aldrici in palatij domesticis ac clientibus fouendis studium. Non adulabatur ille cuiquam, non quæ peccarentur dissimulabat. Regem ac Magnates absque vlla personarum acceptione libere admonebat. Ipsi vero omnia æquissimis animis accipiebant. Tanta eius verbis gratia inerat, insigni condita grauitate, quæ Pontificem, quæ Dei Regum Regis ac Domini dominantium Vicarium deceret.

[6] [Episcopus Cenomanensis.] Interea Franco iunior e viuis excedit. Successor ei ab Rege datur Aldricus, Proceribus Cleroque Cenomanensi consultis. Ab Archipræsule Turonensi g Landrano XI. Kalend. Ianuar. an. DCCCXXXII. Episcopus consecratur. Insigni nobilium virorum comitatu ad suam vrbem Ecclesiamque deductus, tanta populi ac Cleri alacritate atque amore susceptus est, ac si missus e cælis Angelus adesset, Ipse eum haud multo post Ludouicus Pius Imperator inuisit: ab eo atque Optimatibus prouinciæ Cenomanicæ summo honore acceptus, octiduo isthic substitit, atque interea possessiones quasdam eius prædecessoribus ereptas restituit, inter quas h Villæ-nouæ Dominium censetur. Adeo illi grata Antistitis populique in se studia ac publici plausus acciderant.

[7] [Præclara eius opera: Aquæductus.] Animum mox ad basilicarum vrbisque ornatum adiecit Aldricus. Cum ergo ciues videret aquæ penuria conflictari, quam foris in vrbem importati, pretioque redimi oportebat; tantum industria magnificentiaque promouit, vt subterraneis aquæductibus e longinquo in vrbem aquæ deriuarentur, atque ante ipsam sacram ædem copiose effluerent, vbi haud modico sumptu insignem illum fontem erexit, qui etiamnum i S. Iuliani appellatur. Tum vero vt Canonici tanto ecclesiæ viciniores, nec vulgo permixti, habitarent, ædificia satis, vt tum vsus habebat, opportuna construxit: [Claustrum & conuictus Canonicorum.] adhuc locus nomen retinet, vt Claustrum Canonicorum dicatur. Quid, quod communem eis conuictum aut præscripsit, aut persuasit? Ædificatam olim a S. Iuliano basilicam ætate nonnihil labefactatam restaurauit: [S. Iuliani ecclesia & translatio.] sed quod angustiorem cerneret, quam vt tantam hominum multitudinem, quæ certis temporibus precum fundendarum, votorumque persoluendorum gratia concurrit, capere posset, nouum ipse templum magnis impensis ædificauit, quod nunc S. Iuliani chorus nuncupatur, quia in illud transtulerit Aldricus S. Iuliani Cōfessoris reliquias, ex k Pratensi cœnobio, vbi antea fuerant sepultæ. Propter illustre hoc depositum, S. Iuliani nomine eam basilicam insigniuit, quæ primum Virginis Deiparæ fuerat honori consecrata, deinde sanctorum Martyrum l Geruasij ac Protasij. Facta hæc est Translatio anno Christi DCCCXXXIV. m VIII. Kal. Augusti. Ad n Sartam deinde flumen vico Berullo, insigne condidit monasterium, atque amplo censu dotauit, ad virorum religiosorum sustentationem. o S. Vincentij cœnobium, bellorum iniuria Præsidumque negligentia fœde collapsum restituit. [Monasteria restaurata.] Domum Pratenses monachos reuocauit, quos fugarat metus p Normannorum, aduersus quos tum Cenomanorum Comes bellum gerebat.

[8] Non potuit tamen, quem cœperat, cursum tranquillum ac pacatum tenere. Nam cum improbi homines q Ludouici Pij liberos aduersus patrem concitassent, qui Pij partes tuebatur, [Eiectus, per Pontificem restituitur.] eiectus de Sede sua est Aldricus. Occupato Episcopatu, vniuersas eius facultates sacrilegi homines diripuere, nec a templis quidē ac monasteriis nefarias manus abstinentes. Nullum extorri perfugium patebat, nisi ad sanctissimum Patrem, supremumque omnium Antistitem, Papam Romanū. Ab hoc benigne acceptus, eius præcipue nixus præsidio in Galliam tutus rediit, Ecclesiam patrimoniumque recuperauit: conductis fabris, quæ factiosi impiique homines conuellerant, reparauit.

[9] [Crucifixi statua illustris.] Inter magnifica eius opera Iesu Christi cruci affixi statua eminebat argentea, auro eleganter oblita, quæ ad nostram vsque ætatem est asseruata, magna populorum religione, donec scelerati quidam homines, vipereo semine eorum qui Aldricum olim impugnarant exorti, augustum hoc monumentum rapuerunt, confregerunt, profanarunt, cum aliis sacrorum locorum reliquiis: illustre documentum, non aliter erga mundi Saluatorem esse animis affectos, quam isti ipsorum maiores extitere, titiones tartarei, qui nunc æternis inferni flammis exuruntur.

[10] [Miraculis claret Aldricus.] Aldrici ea demum pietas fuit, vt miraculis viuus sit a Deo cohonestatus. Nam cum ædem S.Iuliani dedicaturus sacrum officium perageret, ægri complures, vespertinarum precationum tempore, integram sanitatem recuperarunt, interque eos claudus gradiendi facultate donatus. Postridie, matutinarum tempore, surdus auditum consecutus est: alius a primo suo ortu mutus loqui ac collaudare Deum cœpit: energumenus ab infami hospite liberatus: cæcus, dum Missæ sacrificium Aldricus offerret, visum recepit. Quæ non tam S. Iuliani meritis, quam Aldrici precibus tribuenda sunt; testante Deo quam sibi doctrina eius ac vita, tot piis sanctisque operibus cumulata, placerent. Tandem cum quatuor & viginti annis diœcesim suam sancte ac feliciter administrasset, r lenta febri exhaustus obiit, sepultusque est VIII. Ianuarij in D. Vincentij templo, ac vitam cœpit viuere cum Christo beatam ac immortalem, cui sempiternus sit honor & gloria, Amen.

[Annotata]

a Franconem I. ait Claudius Robertus sedisse annis XXII. mensibus III. diebus III. Franconem II. annis XVI. mens. V. dieb. XV. vnde sequeretur, non potuisse a Francone II. institui Aldricum, ac deinde ad Caroli Magni aulam venire; nisi vel post Franconis mortem diu vacasse Sedem dicamus, vel certe ab eo institutum viuo etiamtum Francone I.

b De eo XXVIII. Ianuar. obiit an. DCCCXIV.

c Celebris in Gallia Belgica vrbs, inter Coloniam & Traiectum Mosæ.

d Obiit Gondulphus anno DCCCXXIII.

e Ea est Cathedralis.

f Drogo Caroli Magni filius naturalis, sub canonico habitu nobilissime viuens, vnanimi Cleri ac populi consensu electus est Episcopus, eodem anno.

g Aliis etiam Lantrannus, & Landrannus dicitur. Numeratur inter Missos Dominicos Ludouici Pij, post Concilium Attiniacense ann. DCCCXXII. habitum. Iterum in Capitulari III. anno DCCCXXVIII. capitulo I. nominatus reperitur, & in Conc. Parisiensi VI. an. DCCCXXIX. ac tandem in depositione Ebbonis ad Theodonis villam.

h Vicus est ad læuum Sartæ fluuij latus, supra Cenomanorum vrbem.

i S. Iuliani vitam dabimus XXVII. Ianuarij.

k Vulgo id cœnobium S. Iuliani de Prato dicitur: est monialium Ordinis S. Benedicti.

l Coluntur XIX. Iunij.

m Eo die adnotatur ea translatio in Martyrologio Germanico, & Vsuardi aucto a Carthus. Colon. itēq; in edito Parisiis an. MDXXXVI.

n Sarta Alençonium, post Cenomanorum vrbem alluit; ac deinde Meduanæ permistus in Ligerim se exonerat.

o Est id iuxta vrbem; nunc congregationis Casalensis, vt testatur Cl. Robertus.

p Normanni circa S. Aldrici ætatem maritimas Galliæ prouincias infestarunt, vt videre est apud du Chesne in Normannicis.

q Id anno DCCCXXXIII. contigit.

r At supra dictum est paralysi confectum; nisi, quia ea fuisse videtur diuturnior, febris etiam accesserit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Aldrich von Le Mans

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Aldrich von Le Mans

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 21.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.