Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO ATTICO EPISCOPO CONSTANTINOPOLITANO.


An Ch. CDXXV.

[Commentarius]

Atticus, Episcopus Constantinopolitanus (S.)

Ex variis.

§. I. Sanctitatis Attici memoria celebris:
cultus sacer. Rerum gestarum Scriptores.

[1] Mvlti S. Ioannem Chrysostomum acri studio impugnarunt, qui tamen errotem deinde suum agnouerunt, atque omni sanctitatis laude floruerunt. In his S. Atticus Episcopus Constantinopolitanus fuit, [S. Atticus initio aduersatus S. Chrysostomo.] qui zelo immoderato & nequaquam secundum scientiam abreptus, non aduersatus tantum est S. Chrysostomo, sed post Arsacium in eius, etiamtum superstitis, Cathedram succeßit. Quod crimen pœnitentia deinde & recte factis egregie expiauit, & scriptis litteris auctor S. Cyrillo Alexandrino fuit, vt Chrysostomi nomen diptychis inscriberet: quod hic postmodum, partim aßiduis S. Isidori Pelusiotæ admonitionibus, partim diuina reuelatione & Virginis Dei Matris benignitate magis exstimulatus, præstitit. Erant autem Diptycha, de quibus crebrior hic & alibi mentio fiet, Libri Ecclesiastici, gemini quidem, vnde & δίπτυχα dicebantur: alter adhuc viuentiū, in quo a Presbytero vel Diacono nomina illuminatorū & susceptorum scribebātur; alter mortuorū, qui complectebatur nomina, statum, ordinem obitumq; Hierarcharum. De his videndi Meursius in Glossario, & la Cerda in Aduersariis sacris cap.42. n.1. & c.148.n.6.

[2] S. Attici in repurgandis hæresibus vigilantiam, in orthodoxa fide propugnanda sinceritatem, [Laudatur a SS. PP. & Cælestino Pontifice.] prædicant Patres Ephesini Concilij. S. Cyrillus variis in epistolis ac tractatibus, tum potißimum libro religiosißimis Reginis inscripto, & Concilio præfixo. Theodoretus in Polymorpho, S. Prosper lib. de ingratis contra Pelagianos, & præcipue S. Cælestinus Papa in epistolis variis; a quo S. Atticus, sanctæ recordationis, reuerendissimæ memoriæ vir, & Antistes Catholicus appellatur. ita epistola 12. missa, Fl. Aetio, & Fl. Valerio VV. CC. Coss. id est an Ch. CDXXXII. ad Theodosium Imperatorem, de Maximiano electo Episcopo Constantinopolitano: Fert illi, inquit, ac si sui corporis parti Romana testimonium, quæ hunc semper inter suos habuit & numerauit, Ecclesia: ferunt suorum merita, quibus sancte adhæserat, decessorum. Ita enim reuerendissimæ memoriæ viro Attico, Catholicæ fidei propugnatori fortissimo, mente pariter & officio cohærebat, vt iam tunc futuri in eodem Episcopatus insignia prælucerēt. In epistola 13. eodem anno inscripta dicto Maximino: Sequere priorum, inquit, a quibus eruditus es & nutritus, exempla Pontificum; Beatissimi Ioannis in prædicando scientiam, S. Attici in repurgandis hæresibus vigilantiam, decessoris tui Sisinnij, cuius te successorem credimus, simplicem puritatem, vt de illa (vt solebamus) gratulemur Ecclesia. Et epistola 7. testatur ad se, gesta a Catholico tunc Antistite Attico directa: quæ cum aliis eius operibus, quorum hinc inde apud antiquos Scriptores reliquiæ supersunt, perierunt.

[3] [Colitur VIII. Ianuarij: & X. Octobris.]Alia S. Cælestini Papæ testimonia ad calcem vitæ referentur: hæc prælibanda duximus ne asperiore aliquorum in S. Atticum stylo eius fortaßis in dubium sanctitas reuocetur, cui hunc VIII. Ianuarij diem sacrum Græci in Menæis sanxerunt, his verbis: Eodem die S. Atticus Patriarcha Constantinopolitanus in pace quieuit. Non est quidem hoc die vita functus, sed fortaßis aut eleuatum tunc eius corpus est, aut honores illi cælestes primum delati. Obiit enim X. Octobris, quo eum die celebrant Carthusiani Colon. in Addit. ad. Vsuardum. Attici, inquiunt, Constātinopolitani Episcopi, & Confessoris, cuius virtutes lib. XI. historiæ tripartitæ tanguntur. Martyrologium Germanicum eodem die: Sancti Constantinopolitani Episcopi Attici, de quo legitur in historia tripartita. Ferrarius in Catal. SS. Constantinopoli S. Attici Episcopi. annotatq; eum a Cælestino Papa valde commendari.

[4] Res illisu gesta, præter citatos Auctore, prosequuntur S. Innocentius Papa in variis epistolis, qui tamen octo ante eum annis obiit. Socrates lib.6 & 7. hist. Eccles. Theodoretus lib.5. Hist. Eccl. c.34. Sozomenus lib.8. & 9. Hist. Eccl. Synesius Episcopus Cyrenes epist.66. ad Theophilum Episcop. Alexandrinum. [Gesta eius qui narrent.] Palladius Episcopus Helenopolitanus in Dialogo de vita S. Chrysostomi, seu quisquis huius auctor est, de quo agemus XXVII. Ianuarij. Atque hi quidem omnes S. Attico synchroni extiterunt. Successerunt e Græcis alij vitæ S. Chrysostomi Scriptores, Georgius Episcopus Alexandrinus, Leo Imperator, & Metaphrastes, de quibus isthic exactius agetur. Theodorus Lector lib.2. Collectaneorum. Auctor Chronici Alexandrini. Nicephorus in catalogo Episcoporū. Photius in Bibliotheca. Georgius Cedrenus in Histor. Compendio. Ioannes Zonaras, & Michael Glycas in Annalibus, ab hoc tamen non tam S. Atticus describitur, quam eius gesta aliqua Proclo attribuuntur. Demum citatos secutus plurima prosequitur Nicephorus Callistus lib.14. hist. Eccles. Ex Latinis præter citatos S. Innocentium, & S. Cælestinum Pontifices, memorant eum Cassiodorus lib.10. & 11. historiæ tripartitæ. Marcellinus Comes in Chronico. Paulus Diaconus lib.14. hist. miscellæ.Iacobus Billius lib.1. obseruationum sacrarum cap. 26. & passim recentiores Chronologi: e quibus pluribus de eo disputat Baronius tomo 5. Annal. E nostris eum referunt Petauius lib.13. de doctrina temporum, Iac. Gaulterius in Tabula Chronographica, Raderus in aula sancta Theodosij Imperatoris, & alij.

§. II. Vita priuata. Promotio ad Episcopatum.
Translatio reliquiarum S. Samuelis.

[5] Sozomenvs lib.8. cap. 27. Arsacius, inquit, cum exiquo tempore Ecclesiæ Constantinopolitanæ præfuisset, est mortuus. Huius successionem multis ambientibus, quarto post obitum illius mense ordinatur Atticus Constantinopolitani Cleri Presbyter, vnus ex insidiatoribus Ioannis. Hic quidem natione erat ex Sebastia Armeniæ: sed a puero ad religonem institutus per monachos hæresis Macedonianæ sectatores, [Patria:] qui tum temporis Sebastiæ in huius sapientiæ studio clarebant ex schola Eustathij progressi, [puerilis institutio:] quem Episcopum ac Præsulem ibi præstantissimorum monachorum fuisse iam * ante commemorauimus. Hic autem cum ad virilem ætatem peruenisset, ad Catholicam Ecclesiam transiit. [conuersio:] Et quoniam natura magis quam doctrina prudens erat, rerum agendarum insidiator fuit; vt qui & ad struendas insidias, [calliditas:] & ad easdem euitandas sufficeret, ingenio pellaci, ita vt multis gratus esset.

[6] In concionibus ecclesiasticis mediocris, vt hæ neque scripto dignæ viderentur auditoribus, neque eruditionis prorsus expertes. Nam cum affectatus esset, [conciones:] si quando occasionem nactus erat, precipuos quosque Græciæ scriptores lectitabat: & eo ipso, quod indoctus haberetur, dum de hisce dissereret, etiam doctos sæpenumero latebat. Ferebatur autem erga suæ opinionis homines industrius, aduersus diuersa sentiētes formidabilis; & facile his ipsis quoties vellet incutere metum, & mox mutatus apparere mansuetus. Atque hunc quidem talem fuisse aiunt illi, qui hominem norant. Ex quibus Sozomenum id potuisse intelligere, ætas vtriusq; probat, cum lib.9. cap.2. scribat se reliquiarum Sanctorum quadraginta militum & Martyrum apud Sebasten Armeniæ (de quibus agemus IX. Martij) interfuisse translationi, quæ contigit an. Christ. CDXXXVIII.

[7] S. Atticum adhuc Presbyterum vnum ex insidiatoribus Ionnis fuisse constat ex Pseudo-synodo Chalcedone in suburbio Ruffini, in loco qui Δρῦς, siue ad Quercum, [In Pseudo-synodo testatur contra S. Chrysostomum.] dicebatur, aduersus S. Chrysostomum a Theophilo Alexandrino ann. Ch. CDII. coacta, in qua Atticus contra eumdem S. Chrysostomum testimonium dixit; vt habet Photius in bibliotheca, Tmemate LIX. Mox terrium, quoque, inquit, accusationis a Ioanne diacono factæ caput examinatur (quod, vt ante dixit, pretiosarum rerum magnam vim diuendidisset.) In eo capite Arsacius Archipresbyter, qui ipsi Chrysostomo successit, & Atticus Prebyter, nescio quo modo testes adhibiti, testimonium dixerunt, vti & Elpidius Presbyter. Iidem & cum ipsis etiam Acacius Presbyter in quartum criminationis caput testati sunt (quod marmora S. Anastasiæ, quæ Nectarius illi ecclesiæ marmoribus ornandæ reliquerat, ipse vendidisset.) Postquam ita excussa fuere hæc, prædicti Presbyteri, ac præter eos Eudæmon & Onesimus sententiam accelerari postularūt. Itaque synodi Præses Paulus Heracleæ Episcopus omnes sententiam dicere voluit, statutumque vt ipsis visum, beatum virum Sede pellendum, incipiente Gymnasio Episcopo, & finiente Theophilo Alexandrino numero omnes quinque & quadraginta. Hæc Photius. Hæresis Macedoniana, cuius sectator in prima adolescentia fuit S. Atticus, procreata a Macedonio Episcopo Constatinopolitano, Diuinitatem Spiritui sancto eripiebat; eam exponunt S. Augustinus hær.52. S. Epiphanius 52. & damnarunt Patres in secunda synodo generali, Constantinopolitana prima.

[8] Eadem, quæ ex Sozomeno protulimus, refert Nicephorus lib.13.cap.29. Et breuiter ita perstringit Socrates lib.6.c.18. [Creatur Episcopus Constantinopolitanus.] Arsacius non diu illum gessit Episcopatum, nam sequenti anno, ad secundum consulatum Stiliconis, Anthemij autem primum, III. Idus Nouembris mortem obiit. Cum autem de Episcopo deligendo a multis vehementer laboratum esset, & ob eam caussam multum temporis præteriret, proximo anno, Arcadio iam sextum Cos. & Probo primum; Atticus, vir pietate eximius, ex Sebastia Armeniæ oriundus, monasticum vitæ genus ab ineunte adolescentia excolens,doctrina sane mediocri, sed prudentia naturaliter insita magis valens, Episcopus Constantinopol. creatus est. Fuit autem Stilico II. Consul cum collega Anthemio an.Ch. CDV. quo XI.Nouembris obiit Arsacius, a cuius obitu, cum quarto mense Atticus creatus sit Episcopus, vt Sozomenus & Nicephorus referūt, XI.Martij die Dominica id forte contigerit an.Ch. CDVI. quo Arcadius Aug. VI. & Probus Consules erant.

[9] [Reliquiæ S. Samuelis transferuntur Constantinopolim.] Eisdem Consulibus Attico iam Episcopatum gerente, Cōnstantinopolim ex Iudæa, ex oppido Silo, vt vult Salianus noster tom.3.Annal. Eccl.vet.testam. an. mundi 2977.nu.7. & 17.translatæ sunt reliquiæ magni Sacerdotis & Prophetæ Samuelis, Regum omnium Patris, Magistri ac Iudicis. Theodorus Lector lib.2.Collectan. Sub imperio, inquit, illius Arcadij, & Patriarcha Attico Constantinopolim allatæ sunt reliquiæ S. Samuelis & in prophetico ipsius loco iuxta hebdomum XII. Calend. Iulij collocatæ. Eadem habet Nicephorus lib.14.c.10. S.Hieronymus contra hæreticum Vigilantium, sacra hæc lipsana magnifica pompa translata testatur. Dolet, inquit, Martyrum reliquias pretioso operiri velamine, & non vel pannis vel cilicio colligari, vel proiici in sterquilinium, vt solus Vigilantius ebrius & dormiens adoretur. Ergo sacrilegi sumus, quando basilicas Apostolorum ingredimur. Sacrilegus fuit Constantinus Imperator, qui sanctas reliquias Andreæ, Lucæ, & Timothei transtulit Constantinopolim; apud quas dæmones rugiunt, & inhabitatores Vigilantij illorum se sentire præsentiam confitentur. Sacrilegus deinde dicendus est & nunc Augustus Arcadius, qui ossa B. Samuelis longo post tempore de Iudæa transtulit in Thraciam. Omnes Episcopi non solum sacrilegi, sed etiam fatui iudicandi, qui rem vilissimam, & cineres dissolutos in serico & vase aureo portauerunt. Stulti omnium Ecclesiarum populi, qui occurrerunt sanctis reliquiis, & tanta lætitia, quasi præsentem viuentemque Prophetam cernerent, susceperunt, vt de Palæstina vsque Chalcedonem iungerentur populorum examina, & in Christi laudem vna voce resonarent. Additur in Chronico Alexandrino: Eodem anno, Arcadio Aug. VI. & Probo Coß. delatæ sunt reliquiæ S. Samuelis Constantinopolim per gradus scalasve Chalcedonenses mense Artemesio, XIV. Calendas Iunias, pompam ducentibus Arcadio Augusto & Anthemio Præfecto prætorio, Consulibus item, & Æmiliano Præfecto Vrbi, & vniuerso Senatu. Repositæ sunt ad tempus in sanctissima Ecclesia magna. Dum forte ei templum ædificaretur, in quod transferrentur, vt Baronius in notis ad Martyrol. Rom. ad XX. Augusti, quo die de S. Samuele agemus, & in annalibus hoc anno num.56.& Salianus anno citato n.18. extructum supponunt ex his verbis Procopij lib.5. de ædificiis Iustiniani Imperat. Φρέατα δὲ, δεξαμενὰς ᾠκοδομίσατο οὕτως ἐις τὸ τοῦ ἁγίου Σαμουὴλ, φρέαρ καὶ τεῖχος. Puteos autem, vel cisternas ædificauit hoc modo. In S. Samuelis, puteum & murum, &c. An S. Attici consilio auxilioq; cœptum extrui S. Samuelis templum, nō coniicimus: proximo sane tempore extructum supponunt verba Theodori Lectoris, & Nicephori, quibus in propheticum eius locum seu fanum iuxta Hebdomum referuntur illatæ, nulla facta mentione repositionis ad tempus in sanctissima Ecclesia Magna, alia a S. Sophiæ templo, quod D. Chrysostomo eiecto a biennio conflagrarat & proximus annis reædificatum, & a S. Attico dedicatum est, vt suo loco dicemus.

[Annotatum]

* lib. 3. cap. 13.

§ III. Graues inimicitiæ inter Atticum & fautores S. Chrysostomi.

[10] [Atticus sibi communicare nolentes varie affligit.] Palladivs in dialogo de vita S. Chrysostomi circa medium, Substituitur, inquit, Arsacio Atticus Presbyter, totius contra Ioannem machinationis architectus. Qui cum animaduerteret Occidentalium sibi Episcoporum communicare neminem, neque ipsius ciuitatis populum, propter ea quæ adeo iniuste ac nefarie admissa fuerant; agit diuinarum Scripturarum imperitus, vt qui non communicarent, Rescriptis conuenti cogerentur. Habebat autem Rescriptum aduersum Episcopos huiusce minas: Si quis Episcopo Theophilo, & Porphyrio, & Attico non communicat, Ecclesia pellatur, & a suis facultatibus prorsus proiiciatur. Hinc iam alij plus æquo grauati pondere, inuiti quoque communicant. At vero pauperiores quique & in fide sana imbecilliores muneribus quibusdam ad communicandum attrahuntur. Qui vero genus & patriam, & corruptibilem gloriam, corporumque pressuram contempserunt, fuga ingenuitatem animi seruauere; Euangelicum illud crebra memoria repetētes: Si vos in vna ciuitate persecuti fuerint, fugite in aliā. [Matt. 10. 23.] Et Prouerbiorū illud sibimet dicētes: Non proderunt substantiæ in die iræ. [Prou. 11. 4.] Profecti autem sunt alij quidem Roman, alij ad montes, alij in monasteriis seruorum Dei a Iudaica iniquitate seruabantur. Continebat autem Rescriptū contra laicos, qui in dignitate erant constituti, vt magistratu & dignitate omni priuarentur, milites vt baltheum amitterent, populares & artifices reliqui, persoluto graui auri pondere, subiicerentur exilio. Verum dum ista geruntur, preces a fidelioribus quibusque sub dio magna cum afflictione sua quotidie fiebant, Saluatoris studio & amore, qui dixit: Ego sum via & veritas. [Ioā. 14. 6.] & rursum: Confidite ego vici mundum. [Ioan. 15. 33.]

[11] Hæc Palladius: Similia ab aliis in vita S. Chrysostomi referuntur. Moritur, inquit Leo Imperator, Arsacius: Ei autem succedit Atticus. Quænam ab eo fiebant? Accusationes, ordinationes, Metropolitani indigini qui mandentur memoriæ. [Legati Pōtificis aliiq; Episcopi misere exagitantur.] Quidam viri boni non ferentes hec videre, eunt Romam, ex quibus cum resciuisset Antistes, singula refert Imperatori Honorio. At mißis a S. Chrysostomo Romam legatis relatio illa anno præcedenti viuo adhuc Arsacio contigit. Concilio tum Romæ habito, mißi hoc anno in Orientem Legati, qui in via, quod cum Attico communicare nollent, dira paßi sunt, ad quos, inquit Georgius Alexandrinus destinarunt, siue qui ex Imperiali aula erant aut asseclæ Attici, offerentes eis ter mille nummos, postulantes vt persuasi Attico communicarent, sententiamque in Ioannem latam silentio tegerent. Aliquanto aliter Metaphrastes: Incertum, ait, an ex iis qui erant Imperatricis, an ex iis qui erant Attici, quidam accedentes volebant eos, non gratis, nec paruo pretio, sed acceptis tribus millibus aureorum cum Attico quidem communicare, Ioannis vero caussam negligere. Similia habet Nicephorus lib.13.cap.33. Alij quoque Episcopi, qui partim a S. Chrysostomo Romam mißi fuerant, partim eius innocentiam defenderant, omnes aut relegati aut carceri mancipati, aut aliis modis exagitati. Quibus enarratis in dialogo Palladij additur: Reliqui de communione Ioannis partim quidem Attico communicarunt necessitate compulsi, & ad alias Ecclesias Asiæ translati, partim nescimus vbi sint.

[12] Simultatem hanc cum vita S. Chrysostomi magna ex parte sopitam scribit Synesius epist.66. ad Theophilum. A morte enim eius (nam XIV.Nouemb.an. Ch. CDVII. Comanis ad Pontum Euxinum defunctus est.) Theophilus Alexandrinus libellum ad B. Atticum scripsit scitum & eruditum, quem se perlegisse testatur. [Mortuo S. Chrysostomo recipiuntur proscripsi.] Eo libello hic illum adducebat ad recipiendos homines, ob initam scilicet cum S. Chrysostomo communicationem diuersis sententiis damnatos atq; proscriptos, vel voluntario exilio extorres; vt sic licentia iis ad propria redeundi impertita, dissensiones cum morte S. Chrysostomi paullatim deponerentur. Interea Pontifex Innocentius litteras ad Imperatorem acerrimas scripsit, quibus tum ipsum, tum Augustam, tum Theophilum excommunicat, & Arsacij mortui nomen declarat ex albo Episcoporum eradendum: Atticum ne vel nominat quidem, vt ex ipsis patet litteris, quas proferunt Georgius Alexandrinus in vita S. Chrysostomi, Gennadius, Glycas, Baronius ex Codice Vaticano Græco, sed vbique translatione varias. Nos eas hic damus vt tom.1. Conciliorum ex Nicephoro recitantur, & sic habent:

[13] Vox sanguinis fratris mei Ioannis clamat ad Deum contra te, O Imperator, sicuti quondam Abel iusti contra parricidam Cain: & is modis omnibus vindicabitur. Nec id modo admisisti, sed et iam pacis tempore persecutionem magnam aduersus Deum & Ecclesiam eius concitasti. [Epistola S. Innocentij Papæ ad Arcadium Imperatorem.] Eiecisti e throno suo, re non iudicata, magnum totius orbis Doctorem, & vna cum eo Christum persecutus es. Neque de illo ita queror, (sortem enim, seu hereditatem cum sanctis Apostolis in Dei & Seruatoris nostri Iesu Christi regno consecutus est) quamuis intolerabilis iactura ea sit; sed affligor propterea, quod primum de animarum vestrarum salute, deinde de eis quæ sapientissima spirituali & diuina doctrina & institutione eius orbati, fame verbi Dei conficiuntur, sum sollicitus. Non enim Ecclesia tantum Constantinopolitana mellitæ illius linguæ iacturam fecit, sed & orbis sub sole totus ad orbitatem redactus est, viro tam diuino amisso, persuasione vnius mulieris, fabulam hanc & spectaculum exhibentis. Verum excipiet illa & præsentem hic pœnam, & futurum sempiternum supplicium non post multos hosce dies ei adueniens. Tametsi enim B. Ioannes vitam reliquit, fide seruata, & fluctuantibus confirmatis, in æterna tamen secula sempiternarum deliciarum & immortalis vitæ hæreditatem est consecutus. Noua autem Dalila Eudoxia, quæ paullatim te erroris, seu seductionis nouacula totondit, execrationem ex multorum ore sibi ipsi introduxit, graue & quod gestari nequeat peccatorum pondus colligans, atque id prioribus peccatis suis superaddens.

[14] Itaque ego minimus, & peccator, cui thronus magni Apostoli Petri creditus est, segrego & reiicio te & illam a perceptione immaculatorum mysteriorum Christi Dei nostri. Episcopum etiam omnem, aut Clericum ordinis sanctæ Dei Ecclesiæ, [Excommunicantur Arcadius, & Eudoxia;] qui administrare aut exhibere ea vobis ausus fuerit, ab ea hora qua præsētes vinculi mei legeritis litteras, dignitate sua excidisse, decerno. Quod si, vt homines potentes, quemquam ad id vi adegeritis, & canones vobis a Seruatore per sanctos Apostolos traditos transgressi fueritis, scitote non paruum id vobis peccatum fore, in horrenda illa iudicij die; cum neminem huius vitæ honor & dignitas adiuuare poterit, arcana autem & abdita cordium sub oculos omnium effundentur atque exhibebuntur. Arsacium, quem pro magno Ioanne in thronū Episcopalem produxistis, [Arsacius defunctus:] etiam post obitum exauctoramus, vna cum omnibus qui cum eo consulto communicarunt Episcopis: cuius etiam nomen sacro Episcoporum albo non inscribatur: indignus enim eo honore est, qui Episcopatum quasi adulterio polluerit. Omnis siquidem plantatio, quæ a Patre nostro in cælis plantata non est, eradicabitur. Ad Theophili anathematismum addimus abrogationem & absolutam a Christianismo alienationem. [Theophilus Alexādrinus.] Georgius Alexandrinus sic concludit: Ad Theophili exauctorationem, addimus censuram excommunicationis, anathematismum & a Christianismo omnimodam ac perfectam alienationem.

[15] Nicephorus lib. 13. cap. 33. ait hanc epistolam ad Arcadium, Atticum, & Theophilum datam; qua illos excommunicationi & exauctorationi subiecit. at c.24. recitata epistola, in qua Attici non fit mentio, addit: Neque vero etiam Atticum, [S. Atticus a sacris suspensus.] qui post Arsacium thronum magni illius inuolauit, non accusauit. S. Innocentius Papa in epistola XVII. tomo 1. Concil. quæ est ad Alexandrū Episcopum Antiochenum eum a se suspensum fuisse scribit; seu, vt ante de Theophilo dixit, exauctoratum: quam censuram vtriq; necdum citata epistola ad eos missa inflictam arbitramur. Arcadius, inquit Georgius Alexandrinus, susceptis hisce litteris in mœrore constitutus, & anxio deliquio animi tabescebat. Iubet is inquiri, num qui in ciuitate supersint ex iis, qui aduersus B. Ioannem insidiosas molitiones instruxissent. Erant autem in ea ciuitate (vt fit forte) Menas, Theotecnus, & Eschœrion consobrini Theophili Alexandriæ Episcopi, & Acacius qui ab eius parte steterat; Seuerianus item Gabalorum Episcopus. Hos in ciuitate esse cum resciuisset Imperator, iubet eos omni cum ignominia & dedecore adduci, & illatos includi carceribus tantisper, dū de eorum gestis consulto inquisiisset. Tū sane sedulo inquirit aduersos eos Episcopos qui scenam tragicam peregerant. Eadem scripsit Arcadius Innocentio, vt ex codice Vaticano refert Baronius: reiecta enim culpa depositionis S. Chrysostomi in Episcopos addit: Ex quibus & qui adhuc hic extant Acacium, & Seuerianum, & eos, qui sceleratum Theophilum secuti sunt, vt quanta maxima celeritate comprehendi iussimus & eos qui illic sunt, vt pœnas dent ausibus suis debitas. In quibus altum de Attico silentium, forte quod a sacris decreto S. Innocentij suspensus, morem illico geßisset, proscriptos exulesq; Episcopos ad proprias Sedes reuocasset, & dum caussa sua discuteretur, sententiæ ferendæ acquiesceret.

[16] [Caussa eius discutitur.] Hæc insinuat Georgius Alexandrinus: Cum responsi Arcadij lectione, inquit, Innocentius Papa intellexisset Imperatoris pœnitentiam, humilem ipsius modestiam demiratus est. Porro relatione eorum, qui pro potestate agebant, cum cognouisset vltionem esse expetitam de his, qui in magnum Ioannem inclementer egerant, scribit Proclo pientissimo Cyzici Episcopo, vt ascenderet Constantinopolim, Imperatoresque efficeret participes incontaminatorum mysteriorum, & eam pasceret Ecclesiam tantisper, dum reuocaretur, caussa Attici discussa, numnam is dignus foret, cuius fidei concrederetur tantæ illius ciuitatis Episcopatus. Proclus siquidem susceptis Papæ litteris moderandæ Cyzicenorum Ecclesie subrogauit Clericos fide dignos ac sanctos, qui suam absentis vicē supplerent, & ascendit Constantinopolim. Expleto autem sacrificio eis contradidit incontaminatā hostiam. Per dies aliquot moram nectens in ciuitate, populisque scripturā enarrans, parte aliqua eorum mœrorem solabatur ac leuabat, &c.

[17] Decisionem caussæ S. Attici, quam hic non attingit, feliciter peractam opinamur, ipsis S. Innocentij verbis inducti. Hic enim multis deinde annis elapsis, cum alia quæstio ob S. Chrysostomi nomen sacris diptychis non inscriptum esset oborta, ita scribit ad Alexandrum Antiochenum: [Absoluitur.] Scripta autem Attici Episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta, suscepimus, ne per vestram iniuriam ille qui olim a nobis suspensus fuerat, repudiaretur. Et tamen satis abunde, quæ in actis statuimus, sicut dignanter relegere procurabis, quid in eius persona debeat custodiri, vt si per omnia vestri consiliis actibusque tam sanctis se rogauerit esse communem, præstetur sane fauore vestro, nostroque beneficio communionis atque litterarum a nobis gratia prorogata. subscripserunt Episcopi XXIV.

[18] [Aliam ab hac suspēnsione minorem excommunicationem postea incurrit.] Hæc Innocentius, Suspensio vero illa olim inflicta, ἀπὸ τῆς ἀκοινωνησίας, seu a negata communionis & litteratū gratia, distincta & tempore & pœnæ grauitate videtur. Suspensio enim hoc tempore quo S. Chrysostomus viuere desiit, Alexandro nondum ad Episcopatum promoto illat a est, & sublata: id enim præter citatam Innocentij epistolam, reliqua vita Attici ostendit. Altera vero ἀκοινωνησία non nisi ab Alexandri obitu Theodoto facto Antiochiæ Episcopo sublata, vt ostendetur infra ex Attici ad S. Cyrillum epistola. Quando autem inflicta fuerit, non certo constat. Similis ἀκοινωνησία appellatur a a Ioanne Morino lib. 2. Exercitationum Ecclesiasticarum c. 17. 18. & 19. minima excommunicatio, quam eo tempore plurimum vsitatam fuisse ostendit, & fere intra aliqua sequentium capitum constitisse; vt cum Coepiscopis neque ciuiliter, neq; religiose communicaret: ab eo commendati Clerici non susciperentur: ei non eset cum collegis formatarum commercium; auctoritate deniq; suffragiis, & consessu in Conciliis abdicaretur. Interim tamen in Ecclesia & diœcesi propria auctoritatem & dignitatem, cum Clericis & plebe diœcesana communionem integram & illibatam retineret. Ita iußit S. Leo Episcopos nonnullos, qui in conciliabulo Ephesino hæresi Eutychianæ consensum præbuerant, suæ diœceseos communione contentos, cæterorum caritate & amplexu mulctari. Eius verba hic attexere non erit superuacaneum, quæ ad Anatolium Episcopum Constantinopolitanum sic scribit: Illud quidem, inquit, quod præsentibus & agentibus nostris constitutum est, approbamus, vt suarum interim Ecclesiarum essent communione contenti. Sed cum Legatis nostris, quos misimus, participata tecū sollicitudine volumus disponatur; quatenus hi qui plenis satisfactionibus male gesta condemnant, & accusare magis se eligunt quam tueri, pacis & communionis nostræ vnitate lætentur, &c. Est epistola 40. data Idibus Aprilis Adelphio V. Cl. Cos. id est. an. Ch. CDLI.

§ IV. Laudabilis administratio Episcopatus.
Miraculum Iudæi inter baptizandum sanati.

[19] Socrates lib. 8. cap. 1. 2. 3. 4. Mortuo igitur Imperatore Arcadio Kalendis Maij Basso & Philippo Consulibus (an. Ch. CDVIII.) Imperatore Theodosio octauum iam ætatis suæ annum agente, [S. Attici doctrina, prudentia, & conuersatio.] Atticus triennio Episcopatum Constantinopolitanum cum maxima laude procurauerat: vir, vt supra demonstrauimus, doctrina mediocri, sed pietate & prudentia eximius: quamobrem Ecclesiæ eius temporibus magnopere fuerunt amplificatæ. Nam non modo suæ ipsius fidei fautores concordia deuinxit; verum etiam hæreticos sua obstupefecit prudentia: quibus certe nihil voluit exhibere molestiæ ille quidem, sed vbi eos perterrefecerat, rursus se erga illos mansuetum & facilem declarauit. Quin etiam neque doctrinæ studia neglexit: quippe in veterum scriptorum monumentis euoluendis multum operæ posuit, inque eisdem magnam noctis partem cōtriuit, & propterea neque philosophorū, neque sophistarum argutiis capi & obstupefieri potuit. His qui cum eo in colloquium veniebant vrbanus & blandus; qui autem erant affecti mœstitia, cum illis condolescere visus est. Ne multis, omnia (vt est apud Apostolum) omnibus factus. [1. Corint. 9. 22.] Primum, cum Presbyterij gradum obtinuisset, conciones quas summo studio confecerat, ad verbum ediscens, in Ecclesia recitauit. Postea crebro vsu & diligentia maiorē audaciā adeptus, ex tempore concionari cœpit, rationemque docendi magis popularē secutus est. Verum eius conciones non eius generis fuere, vt merito vel ab auditoribus studiose perdiscerentur, vel monumentis mandarentur litterarum ad posteritatem. Sed de eius natura, moribus, doctrina denique, satis superque videmur disseruisse. Iam vero ad res eius temporibus gestas, quæ sunt dignæ hominum memoria, explicandas veniamus.

[20] Theodosius quidam Synadorum vrbis Phrygiæ Pacatianæ Episcopus, [Theodosius Episcopus Agapetum hæreticum persequitur ex auaritia.] hæreticos (in ea namque vrbe complures erant ex secta Macedonianorum) grauiter persecutus est, eosque non modo e ciuitate, verum etiam ex agris relegauit. Atque istud aggressus est, non de more Orthodoxæ Ecclesiæ, quæ homines persequi non solet; neque studio rectæ sinceræque fidei incitatus; sed turpis quæstus auiditati inseruiens, vt ex hæreticis pecuniam cogeret. Itaque nihil reliquum fecit, quod ad Macedonianos vexandos pertineret: manusque Clericorum, qui de eius erant Ecclesia, contra eos armare, ac infinitis fere machinis, quibus illos conturbaret, vti cœpit: in iudicio vinctos sistere non desiit: maxime omnium Agapetum, illorum Episcopum, variis incommodis & molestiis affecit. At cum primarij prouinciæ viri non satis habere virium & auctoritatis ei viderentur ad supplicium de Macedonianis sumendum, Constantinopolim celeriter contendit, mandatumque Præfecti prouinciæ postulat. Dum Theodosius Episcopus his de rebus Constantinopoli moram facit, Agapetus, quem sectæ Macedonianæ præesse docui, ad rectam sanamque de fide opinionem redit. Nam consilio cum vniuerso Clero inito & populo Ecclesiæ suæ conuocato, persuadet, [Hic eo absente conuertitur, & vt verus Episcopus, recipitur.] vt fidem Consubstantialis recipiant. Quo facto cum ingenti multitudine, imo vero cum populo vniuerso ad Ecclesiam ire maturat. Ac precibus peractis, Sedem, in qua Theodosius considere consueuerat, capessit. Simul atque populum concordiæ vinculis in vnum colligauerat, de reliquo fidem Consubstantialis docuit: vnde Ecclesiarum administratione ad vrbem Synada spectantiū potitus est.

[21] His rebus ita constitutis, post paullo Theodosius Synada reuertitur, Præfecti mandato fretus, quod secum attulerat. Atque ignarus rerum, quæ ipso absente acciderant, extemplo ad ecclesiam pergit. Inde ab omnibus, qui ibi aderant expulsus, Constantinopolim denuo proficiscitur. Qui simul atque eo aduentabat, [Atticus suadet Theodosio vt quiescat:] grauiter suum statum coram Attico Episcopo deplorare, se inique Episcopatu eiectum docere cœpit. Atticus autem, vt intellexerat rem feliciter ad Ecclesiæ commodum cecidisse, verbis Theodosium lenire, suadere vti genus vitæ quietum & vacuum a molestiis consectaretur, communemque omnium vtilitatem suis priuatis commodis anteferret. [Agapetum confirmat.] Scribit præterea Agapeto, vt Episcopatum teneat nihilque molestiæ sibi ex offenso Theodosij animo suspicetur euenturum.

[22] Atque vt hæc vna res, quam temporibus Attici accidisse modo commemoraui, permultum profuit Ecclesiæ; sic eadem tempora & miraculis & donis sanationum nobilitata fuerunt. Nam Iudæus, qui a multis iam annis paralysi conflictatus, in lecto decubuerat, cum omnia curationum & medendi genera, omnesque Iudaicas preces ac vota expertus, nihil plane inueniret remedij, tandem ad baptismum Christianorum confugit, pro certo persuasus, [Iudæus paralyticus, ab Attico baptizatus, subito conua lescit.] huius tamquam veri medici adiumento, se ad integram valetudinem restitutum iri. Quæ res erat quamprimum Attico significata. Ille igitur Iudæum fidei articulis instituens, & spē in Christum ei annuntians, iubet ad baptisterium in lecto apportari. Iudæus paralysi oppressus, simul ac baptismum sincera fide receperat, & ex lauacro baptismatis erat elatus, confestim morbo liberatus est, & ad sanitatem restitutus. Hæc curatio diuina Christi virtute nostris temporibus hominibus declarata fuit. Qua quidem ex gentilibus complures ad credendum inducti, baptismum receperunt. Iudæi autem quamuis signa & miracula quærerent, signis tamen ad credendum induci non poterant. Eadem narrat Nicephorus lib.14. cap. 11. & 12.

[23] [Contigit id anno 409.] Paulus Diaconus lib. 14. historiæ Miscellæ cap.1. & Cedrenus ad annum Theodosij II. Christi CDIX. hoc de Iudæo sanato referunt miraculum. Anno ab Vrbe condita, inquit Paulus, MCLXV. Theodosius Iunior in Oriente imperat: cuius imperij anno secundo Atticus Episcopus Constantinopolitanus Iudæum quemdam paralyticum monens, suadens, atque baptizans, sanum ex lauacro reduxit: secundum enim Deum dicitur prouectus fuisse. Cedrenus etiam: Secundum, ait, Theodosio minore imperante annum, Atticus Constantinopolis Episcopus Iudæum quemdam luxatione membrorum affectum, cum persuadendo ad Christianam religionem perduxisset, baptizatum a se sanum lauacro eduxit. Baronius idem ex Socrate narrat, sed anno Theodosij primo, seu Christi CDVIII.

§ V. Ob nomen S. Chrysostomi diptychis non
inscriptum dissensio. Varia Attici in Diuos & proximos pietas.

[24] [Nomen S. Chrysostomi diptychis inscribere recusat Atticus.] Etsi eximia Attici virtus late splendesceret, nebula tamen adhuc aliqua obscurabatur, quod S. Chrysostomi nomen, falsa persuasione adductus, diptychis seu tabulis sacris non inscriberet; ideoq; ipse ab Innocentio Papa aliisq; Occidentalibus Episcopis in communionem non reciperetur; frustra hac de caussa Maximiano Episcopo apud Innocentium Papam instante, vt ad Atticum litteras communicatorias daret. Erat hic Maximianus vnus ex iis Macedoniæ Episcopis, ad quos extat S. Chrysostomi, cum exularet, epistola 163. cuius quoq; mentio fit in Epistolis Innocentij, vna ad Episcopos itidem Macedoniæ sub Consulatu Constantij an. Ch. CDXIV. in Synodo prouinciali congregatos, altera item data in caussa Bubalij & Tauriani, cum ipse Maximianus Romæ fungeretur legatione; hæc VII. illa XVI. refertur Innocentij epistola tom.1. Conciliorum parte 1. Andreas Schottus noster in elogio suo de vita & scriptis S. Cyrilli hunc Maximianum appellat Patriarcham Constantinopolitanū, quasi idem sit, qui Nestorio successit. Verum Schotto nō aßentimur, quod diu a morte S. Attici, cum ante in monastica vita vixisset, ab ordine Presbyterorum, non Sede aliqua Episcopali, in locum Nestorij ad Patriarchatum fuisse assumptum Maximianum scribat Nicephorus lib.14. c.37. Innocentij ad hunc Maximianum in causa Attici datæ litteræ sic habent:

[25] [S. Innocentius Papa negat ei litteras cōmunicatorias.] Miramur prudentiam tuam, scripta ad Atticum Episcopum Constantinopolitane vrbis a nobis & persecutione propria, & dato libello, qui subter annexus est, postulare: a quo nec missas vllas saltem epistolas ad nos, vel ad vestram synodum vtique pertulisti. Idque non petenti tribuendum existimes, quod vides deprecantibus, discussa ratione, concessum. Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, iam esse detersas, & profitenti conditiones pacis impletas. Quod neque apud vos, neque apud nos, (vt dixi,) Atticus missis aliquibus suorum, vel dicere voluit, vel demonstrare cōpletum: quēadmodum Antiochenæ Ecclesiæ frater & Coepiscopus noster Alexander digna legatione & persecutus est & probauit. Quibus omnibus vtique interesse dignatus, cognouisti quemadmodum singulatim omnia scriptorum nostrorum antehac de caussa beatissimi Ioannis quondam Episcopi nostri discusserim, vt quæ illi in omnibus satis ostenderint, vniuersa quæ apud Antiochiam fieri debuerint, fuisse completa. Quorum amplexati pacem, vtique fidem facimus, & magno tramite omnibus eamdem postulaturis ostendimus; si modo quæ discussa sunt atque completa, etiam ipsi se pro suo loco fecisse, vel complesse, aliquando monstrauerint, cōmunionemque, vt isti, legatione solemniter destinata, sibi rogauerint redhiberi. Expectamus ergo & professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas diuersis temporibus prædiximus, & petitionem communionis: vt recte & petenti & probāti se eamdem mereri, reddamus, frater carissime. Nam de omnibus plenissimas ad sanctam nostrorum fratrum synodum dudum litteras percepisti. Baronius has litteras refert ad annum Christi CDVIII. verum non nisi post Synodū Macedoniæ prouincialem, ad quam Innocentium an. Christ. CDXIV. scripsisse diximus, ipsa Synodus in epistola citata datas indicat. Alexander Antiochenus Episcopus, quem primum magni Ioannis nomen in tabulis Ecclesiæ inscribendum curasse notat Theodoretus lib.5. hist. Eccl. c.35. & cuius reconciliationem Innocentius epistola XV. ad eum data nominat primitias pacis, ille, inquam, Alexander ad ann. Ch. CDXX. aut vltra, Antiochenam Ecclesiam rexit, vt infra ostendetur.

[26] Eodem tempore, quo Maximianus pacis Ecclesiarum studiosus apud Innocentium Attico patrocinabatur, [S. Atticus dedicat templum Sophiæ.] hic cum Constantinopolitano populo augustissimam ædem Sophiæ, quæ S. Chrysostomo in exilium ablegato, cum vniuerso ornatu in cineres redacta fuerat, restaurabat. Quod opus an. Chr. CDXV. perfectum scribit Marcellinus Comes Indict. XIII. Honorio X. & Theodosio VI. Coss. Ecclesia, inquit, Constantinopolitana dudum igni cremata, his Coss. restaurata dedicataque est, Attico Episcopo eandem regente Ecclesiam. & Auctor Chronici Alexandrini: Eodem anno dedicata est Ecclesia magna Constantinopoli mense Gorpieo, VI. Idus Octob, die Dominica, translatæque sunt Cōstantinopolim per scalam Chalcedonensem reliquiæ Iosephi filij Iacob, [In eo reliquias S. Iosephi Patriarchæ, & S. Zachariæ reponit.] & Zachariæ patris S. Ioannis Baptistæ mense Gorpieo VI. Nonas Octob. die Sabbathi, gestantibus pignora in duabus arculis Attico Patriarcha Constantinopolitano & Mose Antaradeno Phœnicis Episcopo, sedentibus ipsis in Burichaliis, quæ in magna Ecclesia deposuerunt; pompam præcedente Vrso vrbi præfecto cum vniuerso Senatu. Sunt autem Burichalia non nauigij aliquod genus, vt opinatur Raderus, sed instrata equorum, vt obseruauit etiam Meursius in Glossario; & βουρίχος a Græcis, & Buricus a Paulino epist.10. quæ est ad Seuerum, pro equo accipitur.

[27] [Quis ille Zacharias.] De S. Iosepho agunt Græci in Menæis XIX. Decemb. De S. Zacharia patre S. Ioan. Baptistæ Martyrol. Rom. V. Nouemb. Verum reliquias vetusti Prophetæ Zachariæ sub Theodosio iuniore inuentas fuisse referunt Sozomenus lib.9. cap.16. & 17. eumq; secuti Nicephorus lib.14. cap.9. Baronius hoc CDXV. anno, & Raderus cap.13. Aulæ sanctæ. eumq; omnes affirmant Zachariam, quem Ioas Rex Iudæ in atrio domus Domini interfecit, Paralip. lib.2.cap.24. v.21. Baronius in notis ad Martyrol. Rom. VI. Sept. ait fuisse corpus Zachariæ Prophetæ & Hagiographi, qui cum altero Zacharia eo die colitur; remittit Baronius lectorem ad citatos suos Annales, ad Sozomenum quoque & Nicephorum. Tirinus noster in Præfatione ad Zachariam assentitur Baronio. Cedrenus refert hanc translationem ad annum Theodosij vndevigesimum his verbis: Anno vndeuigesimo reliquiæ Zachariæ vatis, ac principis Martyrum Stephani, & Laurentij depositæ sunt. Tunc primum memoria Ioannis Chrysostomi solemniter celebrata est. Sed hæc post obitum S. Attici contigissent. In Chronico Alexandrino a Radero edito, alteroq; a Scaligero ad Eusebianum Chronicum adiecto, legitur hæc translatio contigisse μηνὶ Γορπιέῳ πρὸ ς Νωνῶν Σεπτεμβρίων ἡμέρᾳ σαββάτῳ mense Gorpieo VI. Nonas Septembris, die Sabbathi. Mendum est in VI. Nonas Septembris, & reponendū Octobris, cum dies Sabbathi, & mensis Gorpieus consentiant; at September IV. tantum Nonas censeat.

[28] [Atticus librum scribit de fide & virginitate.] Theodosius, animaduersa sororis S. Pulcheriæ, diuina prudentia, pietate, castimonia, vt X. Septemb. in eius vita dicemus, multo certius se Imperium administraturum putauit, si in partem regiminis & consilium tantam sororis sapientiam adhiberet. Ergo Indict. XII. Constantio V. C. & Constante Coß an. Ch. CDXIV. IV. Nonas Iulias, Augustam nominauit. Ita Chronicon Marcellini Comitis, & Alexandrinum. Pulcheria vt fratri Imperium firmaret, & ipsa a nuptiis abstinuit, & ad idem votum trigeminas sorores induxit. Quæ hisce in rebus consilia suggesserit Atticus, scriptores silentio inuoluunt: multa & præclara eum peregisse colligimus ex Chronico Marcellini Comitis, in quo Ind. XIV. Theodosio VII. & Palladio Coss. hæc leguntur: Atticus Constantinopolitanus Episcopus scripsit ad Reginas, Arcadij Imp. filias, de fide & virginitate librum valde egregium, in quo præueniens Nestorianum dogma impugnat. Hæc aliaq; industriæ, sapientiæ, pietatisq; eius monumenta tempus edax rerum consumpsit. Quanti autem tum ponderis fuerint, ex Theodoreto, Cyrillo, & Patribus Concilij Ephesini discimus, qui ex eo vt erudito & orthodoxo Antistite, Nestorium aliosq; hæreticos oppugnant. Horum aliqua loca non abs re iudicamus hic proponere.

[29] [Fragmēta operum eius.] Theodoretus dialogo 2. Polymorphi hæc ex Epistola eius ad Eupsychium profert: Quid ergo oportuit facere sapientissimum? Assumptæ carnis intercessione, & Dei Verbi ex Maria genito homini vnione fit vtrumque, vt qui ex vtrisque vnitus erat Christus, diuinitate quidem disponens, in sua impatibilis naturæ maneret auctoritate; cum carne autem morte conuersans, simul quidem & carni, cum qua generis affinitate iunctus erat, se mortem per mortem despicere ostenderet; & simul etiam noui testamenti iura morte confirmaret. S. Cyrillus in libro religiosißimis Reginis nuncupato, qui parte 1. Concilij Ephesini extat, hæc ex S. Attici concione, vt apparet, die natali Christi habita recitat: Hodie Christus Dominus pro sua benignitate homo natus est. Nam ex Deo iam pridem ante natus erat. Addit his rursum: Benignitatis Verbū cum suapte natura exinanitionis capax non esset, exinanitur. Seruili enim forma suscepta, semetipsum exinaniuit. Qui expers erat carnis, carne induitur. Verbum caro factum est. Qui ob naturam corporis expertem sub tactum non veniebat, palpabilis efficitur. Qui principium nesciebat, secundum corpus initium sortitur. Qui absolute perfectus erat, incrementa sumit. Qui conuerti non potest, proficit. Qui diues est, in diuersorio gignitur. Qui cælum nubibus tegit, fasciis inuoluitur. Qui Rex erat, in præsepio deponitur. Eadem parte 2. Conc. Ephes. act.1. a Patribus ad hæresin Nestorij refutandam referuntur: [III] Deinde ex eodem hæc adduntur. Si quem ambiguum facit Vnigeniti inhumanatio, & Virginis partus, & passionum communicatio & crux, & mors & resurrectio, discens agnoscat hæc mundo salutē parere: non tamē indigna benignitate præstantioris existimari debēt. Si enim turpe est Deo in Virgine habitare, turpius fuerit & eam condere. Quod si eam cōdens, nullam incurrit ignominiam, nec habitare in creatura dignū opprobrio iudicauit. Si vero pati malum est, liberari passionibus quantum est? Quare & mortuus est immortalis existens, vt mortem morti inferret, & resurrexit nostram constituens resurrectionē. Et hæc omnia suscepit, non natura Deitatis, sed assumptione carnis: illa quidem in asylis suæ habitans impassibilitatis, hac autem omnia passus & tolerans, vt fieret optimi instituti dux & legislator. Num hæc ex egregio eius de fide & virginitate libro desumpta sint, dubitamus.

[30] Petauius lib. 13 de doctrina temporum refert ex Theophane Isdegerdem Persarum Regem Maruthæ Mesopotamiæ Episcopi sanctitate & miraculis impulsum, pœne Christianum esse factum: sed eo mortuo cum Abdaates Episcopus Persarum præpostero zelo templum Ignis incendisset, grauem an. Ch. CDXV. ortam in Christianos persecutionē ad annos V. Certe indict. III. Theodosio IX. & Constantio III. Coss. id. est an. Ch. CDXX. in Perside in Christianos persecutionem desæuiisse scribit Marcellinus. In hac persecutione Christianis ex Perside ad Romanos confugientibus a S. Attico misericordiæ viscera fuisse expansa scribit Socrates l.7. cap.18. Isdigerde, ait, Rege Persarum qui Christianos Persidem incolentes minime fuerat persecutus, [Opitulatur exulibus Christianis.] mortuo, Baratanes eius filius susceptis regni gubernaculis a Magis ad eam rem impulsus, Christianos acerbe exagitare, cruciatus & tormenta varia Persarum more illis infligere. Itaque Christiani, qui inter Persas habitabāt necessitate coacti ad Romanos confugere: orare ne illos tam misere opprimi patiantur. Atticus Episcopus illos supplices benigne excipere: omnem suam curam & cogitationem ad opem illis ferendam conuertere: Imperatori Theodosio rem palam facere.

§ VI. Nomen S. Chrysostomi diptychis inscriptum.

[31] Inter præclara hæc pietatis opera S. Atticum credimus ad Pontificem Romanum Innocentium subinde scripsisse: sed quod oborta controuersia de inscribendo tabulis sacris nomine S. Chrysostomi, necdum sublata esset, communio litterarum negata coegit Atticum sua scripta per Alexandrum Antiochenum communicare, vt ex epistola S. Innocentij ad Alexandrum §.2. diximus. Moritur interim S. Innocentius Papa an. Ch.417. a cuius morte scribit Georgius Alexandrinus abrogatas & interlitas esse litteras Episcopatus Attici. S. Innocentio subrogatus S. Zosimus Græcus: cui sub finem anni sequentis defuncto succeßit S. Bonifacius. [Legatos Romam mittit.] Ad hos potißimum opinamur eas ab Attico legationes destinatas, quarum meminit Theodoretus lib.5.hist.Eccl.cap.34. Quin etiam, inquit, isto excellenti totius terræ Doctore (Chrysostomo) mortuo, Episcopi Occidētis non prius cum Episcopis Ægypti, & Orientis, & Bospori, & Thraciæ communicare voluerunt, quam nomen illius sanctissimi viri in tabulas, quibus nomina Episcoporum mortuorum continebantur, retulissent. Atque Arsacium eius successorem ne salutare quidem dignati sunt. Atticum autem qui succedebat Arsacio, quique sæpe Legatos ad eos miserat, sæpeq; pacem postulauerat, postea tandem cum Ioannis nomen in tabulis inscripsisset, receperunt.

[32] Hanc nominis S. Chrysostomi in diptycha relationem ita describit Socrates lib.7. cap.25. Atticus Episcopus mirum quantum rebus Ecclesie dederit incrementi: quippe tum eas prudentia administrauit, tum populum doctrina ad virtutem studiose cohortatus est. Qui cum videret Ecclesiam propterea diuisam esse, quod Ioannitæ extra eam cōuentus agebant, præcepit, vt de Ioanne, sicut de aliis Episcopis solet, [Nomen S. Chrysostomi tabulis sacris inscribit,] in precibus mentio fieret. Nam ea ratione complures eorum ad Ecclesiam redituros sperauit. Id anno Theodosij Imperatoris XIV. (Christi is erat CDXXI) contigisse vult Cedrenus. Eodem anno, inquit, Atticus Episcopus Ioannis Chrysostomi nomen in sacras tabulas retulit. Cum constet ex ipsius S. Attici epistola ad S. Cyrillum, qua ei persuadet vt nomen quoq; Chrysostomi sacris tabulis inscribat, obitum Alexandri Antiochenorum Episcopi, [circiter an. 421.] eiusq; successoris Theodoti consecrationem ante contigisse, quam S. Atticus memoriam S. Chrysostomi sacris precibus insereret, non nisi an. Ch. CDXXI. vt Cedrenus scribit, aut sequenti CDXXII. id factum videtur. Baronius refert ad an. Ch. CDXII. & obitum Alexandri ad præcedentem; in quo eum falli, præter citatum Cedreni locum, pluribus probari argumentis potest.

[33] Theodoretus lib.5. hist. Eccl. cap.35. docet Alexandrum Antiochenam administrasse Ecclesiam, cum S. Cyrillus Alexandriæ Theophilo succederet; quod factū mense Octobri an. CDXII. Non ergo obierat Alexander anno præcedenti [Alexander Antiochenus quamdiu superstes fuerit.] Verba Theodoreti sunt: Eodem tempore Cyrillus, filius sororis Theophili, Alexandriæ Episcopus fuit, auunculi in eo Præsulatu successor. Ecclesiæ Hierosolymitanæ Episcopatum tunc gessit Ioannes, vir plane insignis, successitque Cyrillo, de quo supra facta est mentio. Ecclesiam vero Antiochenam administrauit Alexander, cuius pia vitæ ratio pulchre cum Episcopatu consentiebat. Constat deinde ex supra relata epistola Innocentij Papæ ad Episcopum Macedoniæ Maximianum, post synodum isthic prouincialem habitam an. Ch. CDXIV. scripta, a S. Attico nec missas vllas ad eum, vel ad synodum fuisse litteras, adeoq; eidem communionem negatam: quod biennio post factum, quam putetur nomen S. Ioannis sacris tabulis inscriptum. Deinde Alexandrum Episcopum ad an. Ch. CDXX. superfuisse certißime conuincitur ex Theodoreti Theophilo, seu lib.9. de vitis Patrum cap. 12. S. Zeno (quem eo capite descriptum, celebrabimus X. Februarij) a morte Valentis (quæ contigit ipso Valente VI. & Valentiniano II. Coß. vt notat Idatius, in fastis Cons. id est an. Ch. CCCLXXVIII. V. Idus Augusti) vitam anachoreticam auspicatus, quadraginta in ea annis perseuerarat; cum senex quidem, sed satis adhuc robustis viribus vrnam manu ferens cognitus est ab ipso Theodoreto, qui tum sacros libros legebat Dei populo Antiochiæ iuuenis ipse, paucam quandam lanuginem producens, vt de se testatur. Annum hunc Christi fuisse CDXVIII. satis perspicue colligitur. Aliquo deinde elapso tempore, (dubium quanto) valetudine aduersa afflictus Zeno, quas habebat pecunias tradidit Alexandro Episcopo, in pauperes distribuendas, atq; altero cum superuixisset anno, e vita deceßit, cui Alexander vt testamenti executor supponitur superfuisse. S. Zeno forte X. Februarij an. Ch. CDXX. e viuis sublatus est, quem eodem labente anno fuerit secutus Alexander, adeoq; Theodotus factus fuerit Antiochenus Episcopus anno sequenti; quo S. Atticus, inscripto tabulis sacris S. Chrysostomi nomine, ad S. Cyrillum potuit scripsisse. Itaq; S. Cyrillus scribitur a Nicephoro lib. 14. cap. 28. præsumptæ contra S. Chrysostomum, quam dudum patruum suum Theophilum secutus conceperat, opinioni inseruiisse. Quibus innuitur moram aliquam annorum fluxisse ab Episcopatu S. Cyrilli ad tempus, quo hæc difficultas fuerit submota. [Quando illi Theodotus successerit.]

[34] Euidentius hæc ex epistola S. Attici ad S. Cyrillum patebunt; vt mirum sit ob hanc obitum Alexandri a Baronio accelerari & erroris condemnari qui Alexandrum ad Bonifacij tempora superfuisse scribunt. Theodoretus certe lib. 5. hist. Eccl. cap.37. & Nicephorus lib.14.cap.30. de vtriusq; sedis, Romanæ & Antiochenæ succeßione, ita scribunt: Innocentio Episcopo Romano successit Bonifacius, Bonifacio Zosimus (inuerso ordine, cum Zosimus Bonifacium præcesserit) Zosimo Cælestinus. Antiochiæ vero D. Alexandro vita defuncto Theodotus, continentiæ velut margarita, Ecclesiæ præsulatum obtinuit, &c. qui locus ob huius laudem prolatus, videtur Pontificum Rom. catalogum texere ad Theodoti succeßionem indicādam. [Quamdiu sederit.] Nicephorus alter in catalogo Episcoporum Antiochenorum, Theodoto (vt ab eius in Episcopatu mora etiam ratio temporis petatur) quatuor solum annos attribuit. Baronius anno Ch. CDXXVII. obiisse decernit, quem tamen vult ante Synodo alicui, cum Sisinnio Episcopo Constantinopolitano, contra Messalianos interfuisse; locum ignorari asserit. Petauius lib. 13. de doctrina temporum synodum Sidæ in Pamphylia habitam scribit. Sed Photius, qui solus eius meminit Tmemate 52. Constantinopoli habitam clare indicat; quo Sisinnij consecrandi gratia dicit euocatum cum reliquis Episcopis Theodotum. Facta est ea consecratio Theodosio XIII. & Valentiniano II. Coß id est an. Ch.CDXXVI. pridie Kal. Mart. ita Marcellinus & Socrates. Vt ad eum annum vixerit, & solum quatuor annos Episcopus fuerit, non potuit nisi an. CDXXII. succeßisse Alexandro: adeoq; hoc demum anno Atticus, inscripto diptychis S. Chrysostomi nomine, ad S. Cyrillum epistolam sequentem dederit; quam cum altera de eodem argumento ad Petrum & Aedesium Diaconos ex Nicephoro lib.14. cap.26. hic inseremus.

§ VII. Epistola ad S. Cyrillum
de nomine S. Chrysostomi diptychis inscribendo.

[35] Atticvs Cyrillo felicitatem. Incidimus eo quo non putaueramus, & acquiescimus necessitate in eo quod minus ex sententia nostra processit, vtilitatem a iustitiæ præponentes. Et cogitationibus nostris ad populi cōcordiam inclinati, [In seruandis sacris canonibus, etiam tempori seruiēdum.] canonibus quidem Patrum detrimentum nullum afferimus, exactæ autem verborum obseruationi vniuersi orbis pacem præferimus. Non ignoro equidem & b B. Paulinum, cum Ecclesiasticas ederet constitutiones, sapienter occasionibus prouida dispensatione vsum esse. Scio etiam, qui in Sanctorum numero censetur, Patrem tuum Apostolicum c Theophilum in confusione & turba a Græcæ superstitionis studiosis excitata, exactum ad breue tempus obseruationem paci posthabuisse. Maximæ enim quæque vrbes pelago fluctibus exagitato persimiles, ex sententia, ciuium non tam summa legum & constitutionum obseruatione, quam expeditissimis consiliis atque iudiciis ad pacem & concordiam facientibus, regi atque administrari solent. Qua vero de caussa litteras hasce scribam, accipe.

[36] Nouit sanctitas tua, ac potius illis ipsis oculis intuetur, quibus, qui in sanctis est, [Foris conuentus agūt Chrysostomi fautores.] quibus, qui in sanctis est, Pater noster Theophilus conspexit, qualis & quam ingens turba magnā hanc inuaserit vrbem, atque vt in ea sanctior fides & pietas, ne funditus erueretur, periclitata sit: adeo etiam, vt populus maiore ex parte per factionem scissus, extra muros conuentus egerit: & plerique Sacerdotes & collegæ nostri Episcopi a mutua communione desciscentes, bonam plantationem Domini Iesu Christi, parum abest quin euulserint, pacis commoditate scilicet aliquantulum distracta. Sedenim multo sane labore, multo sudore, & periculis multis desperationis plenis, plurima & maxima quæque communium Patrum nostrorum, atque etiam pietatis tuæ precibus & d conspiratione sopita sunt mala. & turba quidem illa conquieuit, [Laborat Alexāder, vt nomen eius recipiatur in diptycha.] concordia vero & serena tranquillitas in orbis vniuersi Ecclesiis obtinet.

[37] Cum vero nonnulli nomen tantum Beati Ioannis mysticis tabulis inscribi vellēt; beatus Episcopus Alexander, Antiochenum istum dico, Constantinopolim venit, & multa ore confidenti verba fecit, vehementerque excitare populum voluit, vt vel nobis inuitis necessario eius, quem diximus, nomen ita inscriberetur. Quam rem accurate prorsus pietati tuæ ministri Dei religiosissimi Diaconi, Petrus & Ædesius exposuerunt. Præteriit e longū tempus; & nos necessitate ea, quæ a populari rerum administratione prouenit, premi incipiebamus, neque tamen quidquam schismatis & dissidij reliquias curabamus: cum ad nos ex Oriente Dei amantissimus f Acacius litteras dedit, religiosissimum Antistitem Antiochiæ Theodotum a populo, [Idem suadet Acacius.] vt nomen Ioannis in sacras tabulas referret, coactum esse, vt veniam rei ei, quam necessitate ille adductus fecisset, daremus, petens. Et tum bonus ille qui litteras ad nos pertulit Presbyter, caussam aduentus sui indicans, rem hanc in vulgus magnæ vrbis propalauit, & sententiam datæ ad nos epistolæ populo vulgauit: adeo vt parum abfuerit, quin tumultu plebis vniuersæ vrbs repleta sit. Ego vero hic demum perturbatus, & de rebus maximis discrimen summum veritus, piissimum Imperatorem adij, & cum eo de pace & tranquillo rerum statu egi. Atque ille, [Consentit Theodosius] nihil esse periculi aut incommodi, respondit, si defuncti viri nomen, trāquillitatis, pacis, & populi concordiæ gratia inscriberetur.

[38] Itaque ego ea re persuasus (quomodo enim necessitate præuentus id non facerem? [Atticus tandem id facit.] ) ne religionis nostræ res ex multitudinis arbitrio, exemplo vno permisso, penderent, neue vrbem ipsam populari administrationi assuefaceremus; nomen id in album referri iussi. Quare (vt equidem puto) neque in sacros canones commisi, neque iudicio Patrum fraudem feci. Mentio namque eius fit cum defunctis non solum Episcopis, sed & Presbyteris, Diaconis, & laicis ipsis, mulieribusque, cum quibus omnibus nobis Sacerdotij communio, aut earum rerum, quæ in sacra mensa mystice percipiuntur, participatio non est. Magna enim est inter defunctos & superstites differentia: ita vt etiam libri proptet differentem eorum, quorum memoria conseruatur, statum, discreti sint. Nihil enim Dauidi obfuit honorifica Saulis sepultura, neque Apostolis Arij impietatis sectator g Eudoxius sub eadam sanctiore sacrificij ara positus; neque h Paulinus & Euagrius Ecclesiæ, qui schismatis & dissidij duces in Ecclesia Antiochena fuere, quod post obitum i non paucis hinc ab annis propter populi pacem & concordiam mysticis tabulis sunt inscripti. [Idem suadet Cyrillo.] Quamobrem ipse quoque Ægypti Ecclesiis, Ecclesiarum orbis totius pacificandarum gratia, vt mortui illius nomen inscribant, præcipe. Ita enim cum Patrum canones non transgrediere, tum Ecclesiarum simul omnium concordiam plurimi facies. Te vero ea nobis, quæ conuenit, rescripturum esse ad communem consensum & fraternitatem respicientē, persuasum habeo. Fraternitatem quæ tecum est, omnē ego, quique mecum sunt, saluere iubemus.

[39] Hæc ad Cyrillum Atticus scripsit. Rem autem istam magis etiam vrgens, aliam quoque epistolam ad Petrum & Aedesium diaconos eius, hisce verbis dedit: Ad Dei amantissimū Episcopum, fratrem nostrum Cyrillum, ita vt decuit, per epistolam scripsimus, ea quæ nomine Ioannis in Ecclesiasticas tabulas relato, acta sunt. Nihil vero minus & ad pietatem vestram scribimus, quæ melius quā alij res nostras nouit, ad pacem videlicet & tranquillitatem eas euasisse, de sententia præcipue piissimorum Principum, & omnium deinde Orientalium Episcoporum, ipsorumque adeo Occidentalium quoque; de Ioanne sacris tabulis, non vt Episcopo, sed qui aliquādo Episcopus fuerit, inserto, vt memoria eius, propter communem orbis vniuersi pacem coleretur. Scribimus autem, ne concordia vbique propemodum obtinente, solis nobis ei non astipulantibus, simul & piissimis Principibus aduersari videamur: & summe necessariis rebus nostris, ventis aliquibus aduersis obortis, & Ecclesiæ Christi noceamus. De his hactenus. In magnum vero desiderium nos profectio vestra adduxit, quod non eamdem ex eorum qui nunc nobiscum sunt, quam ex vestro conuictu percipiamus iucunditatem, adeo vt nouitate familiaritatis eorum, quæ a cōsuetudine vestra multum differt, fere perturbemur. Quapropter rebus omnibus postpositis, operam date, vt deinceps ad nos recurratis, propter morum, quod experti sumus, discrimen, apud nos vehementiorem quam antea reperturi caritatem. Litteris eiusmodi Cyrillus receptis, addit Nicephorus, maximopere rem eam auersatus est, sicuti ex litteris eius satis liquet, quas c.27. recitat, de quibus & nos in eius vita XXVIII. Ianuarij. Earum partem recitat Facundus Hermianensis Episcopus lib.4.

[Annotata]

a Caritas & vtilitas publica de seueritate constitutionum, (quas ardēti nimium zelo hactenus sibi defendendas opinatus fuerat Atticus) semper aliquid remittendum suadet.

b Paulus dicitur in editione Græcolatina ex recognitione Frontonis Ducæi, in antiquioribus Paulinus.

c De eius obitu ex Isidoro Diacono, S. Ioannes Damascenus lib.3. de imaginibus circa fin. narrat eum quod S. Chrysostomi nomē passus non fuisset in Ecclesia recitari, non potuisse animā agere, donec ei allata fuit imago S. Chrysostomi: eam vero cū adorasset, spiritum emisisse.. V. Martij referunt eum Petrus de Natalibus, lib.3.c.178. & Ghinius in Natal Sanctorum Canonicorum.

d S. Cyrillus, pridem auctoritate nixus Episcopali, remedium hisce malis attulerat.

e Videntur anni aliquot interiecti,

f Acacius Berœensis Episcopus, de S. Chrysostomo pessime meritus, sed eam deinde labem detersit cum ad eum hac de re Innocentius Papa epistolam scripsisset, quæ est 19.tom.1. Concilior. par.1. Sed infelix oborta postea hæresi Nestoriana, aduersus S. Cyrillum & alios orthodoxos obstinate dimicans, labem abolitam fœde duplicauit.

g Hic ille est Eudoxius Arianus, a Constantio Imperatore ad sedem Constantinopolitanam promotus. De quo Sozomenus lib.4.c.25. Theodoretus lib.2. c.29 Baronius tom.3. Ann. an. Ch.360. num.21. & seq Gaulterius in Tabula Chronol. sæculo 4.

h Hi fuere Episcopi Antiocheni, factionis Eustathianorum, Catholici. Paulinus electus est an. Ch. CCCLXII. cui Euagrius successit an. Ch. CCCLXXXIX. De iis agetur XII. Februar. in vita S. Meletij.

i Eos ab Alexandro Episcopo Antiocheno sacris tabulis in scriptos colligimus etiam ex epistola Innocentij 17. ad Alexandrum, & 19. ad Acacium, & Theodoreti lib.5. cap. 35.

§ VIII. Conuersio Eudociæ Imperatricis.
Attici auctoritas Ecclesiastica. Eleemosynæ
.

[40] Indict. III. inquit Marcellinus in Chronico, Eustathio & Agricola Coss. id est ann. Christ. CDXXI. Theodosius Imperator Eudociam Achiuam duxit vxorem. Consentit Chronicon. Alexandrinum his verbis: Hoc anno, iisdem Coss. & Indict. citatis, Theodosius Augustus accepta in coniugem Athenaide dicta Eudocia, celebrauit nuptias mense Desio, VII. Idus Iunias. Hanc Athenaida, [Athenais baptizata ab Attico, Eudocia dicitur:] inquit Socrates lib.7. ca.21. cum Imperator vxorem duceret, Atticus Episcopus, qui eam Christianā efficiebat, inter baptizandū Eudociam appellauit. Cedrenus etiam, Eodem anno, inquit citatum referens, mortuus est Athenis Leontius Philosophus: is testamento suo omnes facultates filiis legauit, Athenaidi filiæ tantum aureos centum, addita hac caussa: Sua ei sufficiet fortuna. Hanc Athenaidem, Athenis Constantinopolim adductam, cum videret Pulcheria & forma corporis præstare, & ingenio esse egregio atque facundia ornatam, ad Episcopum vrbis Atticum missam baptizauit, Eudociæque nomen tribuit, Imperatorique fratri suo nuptum tradidit. Hæc Cedrenus. Patris obitus, Athenaidis aduentus Constantinopolim, & ad fidem Christi conuersio, ad præcedentem annum referuntur in Chronico Alexandrino, quod sequitur Raderus noster cap.4. Aulæ sanctæ. Paulus Diaconus lib.14. histor. miscell. narrata quam Theodosius Persis intulerat clade, addit cap.7. Victoria siquidem auxilio Dei de Persis collata, Romani plurimi pollentes eloquiis conscribebant laudes Imperatoris: [Egregie erudita.] cuius vxor heroico metro poemata multa confecit, erat enim eloquens, filia Leontij Sophistæ Atheniensis, a patre omnibus lectionibus erudita; quam dum Imperator ducturus esset vxorem, Christianam Atticus fecit Episcopus, & in baptismate, cum prius vocaretur Athenais, Eudoxiæ nomen imposuit.

[41] Hoc eodem anno rescripsit Theodosius, Constantinopolitani Præsulis iura ad Illyricum extendi, L.6. de Sacrosanct. Eccles. & L.45. de Episc. & Cler. C. Theod. Legis hic est textus: Omni innouatione cessante, [Sedis Constantinopolitanæ eminentia, post Romanam.] vetustatem & canones pristinos Ecclesiasticos, qui vsque nunc tenuerunt, etiam per omnes Illyrici prouincias seruari præcipimus. Si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reuerendissimi sacrosanctæ legis Antistitis Ecclesiæ Constantinopolitanæ, quæ Romæ veteris prærogatiua lætatur, conuentui Sacerdotali sanctoque iudicio reseruari. Dat. Pridie Idus Iulij, Eustathio & Agricola Coss. Hæc veteris Romæ prærogatiua, conceßa aut certe arrogata fuit canone 3. Concilij II. Oecumenici Constantinopoli habiti an. Ch. CCCLXXXI. his verbis: Constantinopolitanæ ciuitatis Episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum Episcopum, propterea quod sit noua Roma. Quod decretum etsi ratum non habuit Romanus Antistes, videtur tamen aut Attico peculiariter eum potestatem delegaße, aut potius dißimulaße. Id Socrates innuit lib.7. c.28. Mortuo, inquit, [Peculiariter Attico concessa.] Cyzicenorum Episcopo, Sisinius Proclum Cyzici Episcopum designat. Quem ad illam vrbem profecturum anteuertunt Ciziceni, Dalmatiumque Monachum Episcopum ordinant. Hoc ab illis factum est, neglecta illa lege, quæ iubet, ne quis Episcopus designetur absque sententia & auctoritate Episcopi Constantinopolis. Legem autem propterea neglexerunt, quod Attico soli, vt illi putabant, nominatim illam auctoritatem concederet.

[42] Eius egenos liberalitatem ita describit idem Socrates cap.25. Porro ad dandum, inquit, adeo propensus fuit, [Attici liberalitas in pauperes.] vt non modo pauperibus, qui in ipsius Ecclesiis erant, diligenter prospiceret; verum etiam vicinis ciuitatibus pecuniam mitteret, qua egentium leuaretur inopia. Nam Calliopio Ecclesiæ Nicænæ Presbytero misit trecentos aureos, simulque litteras dedit in hanc sententiam: Calliopio Atticus in Domino salutem. Certior equidem factus sum, infinitos in vestra vrbe fame opprimi, piorumque egere eleemosyna. Cum infinitos dico, intelligo multitudinem, cuius certum numerum ostēdere nequeo. Quoniam igitur numerum pecuniæ ipse ab eo accepi, qui diuitias large, & quasi plena manu, iis qui eas probe administrant, suppeditat, vsuque venit, vt nonnulli egestate premātr, quo alij qui opes habent, easque minime istis largiuntur, penitus explorati sint; tu frater carissime, istos trecentos aureos a me accipe, eosque in pauperes, vti volueris impende. Velis autem in eos conferre, [Quibus præcipue vellet succurri.] non qui ventris caussa quasi mercaturam per totum vitæ tempus mendicando exercēt, sed qui mendicare erubescūt. Neque in hac officij parte vllam sectæ aut religionis cuiusquam rationem ducas, neque porro respectum ad eos, qui a nobis in fidei sententia dissentiunt, habeas: sed in illud vnum incumbas, vt qui fame cruciantur, eos alimentis subleues. Hoc modo ab illo egentibus, etiam qui longo locorum interuallo ab eo distabant, sedulo prospectum fuit.

[43] Et paullo inferius: Eodem accedit, inquit, quod Atticus in nominibus rebus imponendis disertus fuit. Nam stationem quæ in ostio Ponti Euxini sita est, [Nomina quibusdā locis apta imponit.] vetere nomine φαρμακέα, id est veneficam appellatam, ille θεραπείαν, id est medicinam vel curationem vocauit: ne cum ibi forte conuentus ageret, locum ad eam rem fœdo nomine nuncupatum præscriberet. Quin etiam suburbium quoddam Constantinopolis Argyropolim nominauit, tali caussa adductus: Chrysopolis est vetus statio in ipso capite Bospori. Huius mentionem faciūt complures veteres scriptores, vt Strabo, Nicolaus Damascenus, & admirabilis ille ac disertus Xenophon, qui tum in libro sexto de Ascensu Cyri, tum in primo de rebus gestis Græcorum de eo memorat, quod ab Alcibiade muro circumdata fuit, & δεκατευτήριον, id est, locus ad decimas exigendas in illa constructum; nam qui a Ponto naue conscensa soluunt, ibi decimas pensitant. Itaque Atticus cum intelligeret locum e regione situm tam splendido nomine donatum, hunc etiam Argyropolim nominandum esse dixit. Quod simul atque protulerat, locus illico illud nomen obtinuit.

§. IX. Ecclesia contra
Hæreticos propugnata. Obitus S. Attici
.

[45] Lavdatvr S. Atticus a plurimis sanctis Patribus quod insignis fuerit orthodoxiæ, & acer hæreseon expugnator. Egregium eius facinus in Pelagianorum legatione confutanda atque reiicienda S. Prosper lib. de Ingratis, [Refutat & reiicit Pelagianos.] contra Pelagianos, deprædicat his versibus:

Quid loquar & curam, magna quam gessit in vrbe
Constantinopoli, docto bonus ore sacerdos
Atticus, antiqua legatos hæreticorum
Confutando fide; de qua tunc impia corda,
Quamuis se obducto tegerent velamine formæ,
Iudicij & tacitæ tulerint tormenta repulsæ?

Sed & Augustinus, inquit Baronius an.425. num.20. dum agens contra Iulianum affirmat Pelagianam hæresim fuisse damnatā Constantinopoli, Attici Episcopi præconia celebrauit. [Contra Messalianos rescribit.] De eius contra Messalianos hæreticos zelo ita Photius in Bibliotheca, tmemate 52. Scripsit & Atticus Constantinopolitanus Episcopis in Pamphylia existentibus, vt vndique Messalianos veluti sacros ac detestandos exturbarent. Quin & idem ad Amphilochium Sidæ præsidentem similiter scripsit. Fuit hic Amphilochius Iconij Episcopus, qui cum aliis viginti quinque Episcopis Sidæ in Pamphylia contra Messalianos synodum habuit. Horum errores breuiter & dilucide enumerat Gaulterius in Tabula Chronographica seculo 4. cap. 21.

[46] [S. Mariam virginem, Deiparam appellat.] S. Cyrillus Alexandrinus sacratissimam Virginem Mariam a S. Attico Deiparam fuisse nuncupatam testatur epist.2. ad Nestorium, ep. 7. ad Clericos Constantinopolitanos dißidiis ideo laborantes, ep.14. ad Acacium Beroœensem Episcopum, vbi ad hanc Nestorij blasphemam excommunicationem si quis Mariam Deiparam esse dicit, anathema sit. ita arguit: Quid igitur in Ecclesiis orthodoxorum cum sanctis Patribus anathemate percussi faciemus? Inuenio namque in commentariis etiam celeberrimæ memoriæ Athanasium Episcopum sæpenumero eam nominasse Deiparam. Nec hunc solum, sed & beatum Patrem nostrum Theophilum, & multos alios ex sanctis Patribus illorum temporum Episcopos, tam Basilium quoque quam Gregorium, & ipsum etiam beatū Atticum. Arbitror autem neminem fuisse orthodoxorū, qui Deiparam eam vocare sit veritus, &c.

[47] Socrates cap. 25. citato refert eum, ne Sabbatiani suæ factionis auctorem colerent, effecisse, sublato clam eius cadauere. Porro, [Corpus Sabbatij hæretici clam effodi iubet, ne a suis colatur.] inquit, cum audiret aliquando, eos qui se a Nouatianis propter festi Paschatis obseruationem separauerant, corpus Sabbatij ex insula Rhodo (in ea namque exul mortem oppetiit) transportasse, sepultura cohonestauisse, & super tumulum ei preces adhibuisse; quosdam noctu eo misit, illisque dedit in mandatis, vt corpus Sabbatij in alio sepulchro conderent. Qui autem illuc de more suo venerunt, cum tumulum effossum reperirent, de reliquo sepulchrum Sabbatij colere destiterunt.

[48] De Socrate obseruauit Billius lib. 1. obseruationum sacrarum cap. 26. eum maluisse Nouati perfidiam, atque impium schisma sequi, quam Ecclesiæ fidem & vnitatem amplecti; ideoq; non modo oblata, sed etiam interdum quæsita occasione in Nouationorum laudem multa commemorare; miracula eorum pietati & vitæ sanctitati attribuere atq; affingere, &c. quo ex genere ea esse apophthegmata, quæ sequuntur, & ab Attico non tam pronuntiata. quam ei a Socrate afficta credunt Billius & Baronius. Hæc ante præstringenda duximus, quam verba Socratis proferremus. Præterea, inquit loco citato, cum quidam ei dicerent, Nouatianos non debere intra ciuitates cōuentus agere, respondit: Non nostis quanta sint incōmoda perpessi, dum nos, regnantibus Constantio & Valente, graui persecutionis procella iactaremur; [Quædam in fauorem Nouatianorum dicta fastaq; ab Attico, aut ei a Socrate Nouatiano afflicta.] & quod aliis quoque temporibus se testes fidei nostræ præbuerint? Quinetiam iam olim ab Ecclesia separati, nihil de fide nouare aggressi sunt. Adde his, quod cum Nicæe esset Episcopi ordinandi gratia, ibiq; Asclepiadem Nouatianorum Episcopum ætate admodum ingrauescente cerneret, rogauit, quot annos fuisset Episcopus? Cui quinquaginta, respondenti; Beatus, inquit, es reuera qui tanto temporis spatio tam præclarum munus administraueris. Ad eumdem porro Asclepiadem dixit: Nouatum equidem laudo, Nouatianos autem neutiquā probare possum. Hoc eius dictum tamquam insolens, & valde peregrinum admiratus Asclepiades: Quomodo, inquit, istud dicis Episcope? Tum Atticus: Ego, inquit, illum laudo, quod cum illis qui idolis sacrificassent, cōmunicare recusauit; nam istud ipsum ipse equidem fecissem. At Nouatianos minime probo, quod laicos, qui leuiter deliquerint, communione excludant. Ad hæc respondet Asclepiades: Præter idolis sacrificandi peccatum, sunt alia multa peccata ad mortem, vti ex sacris litteris perspicuum est: ob quæ vos solum Clericos, nos laicos etiam cōmunione excludimus, potestate soli Deo illis ignoscēdi permissa.

[49] [Suam mortem prædicit Atticus.] Idemque Atticus suam ipsius mortem præsciuit. Quippe Nicæa decedens, dixit Calliopio, illius Ecclesiæ Presbytero: Matura Constantinopolim ante autumnum accedere, vt me viuum denuo cernas: quod si moram feceris, non me vita fruentem reperies. Neque cum istud diceret aberrauit a vero: quippe vigesimo primo anno, quo Episcopatum gesserat, VI. Idus Octobris morte occubuit, [Moritur 10. Octob. anno 425.] ad vndecimum cōsulatum Theodosij, & Cæsaris Valentiniani primum. Imperator Theodosius Thessalonica reuertens, ad funus eius efferendum non peruenit. Nam pridie quam Imperator Constātinopolim ingrederetur, Atticus sepulchro conditus fuit. Hactenus Socrates. Eadem fere Nicephorus lib.14. cap.24. quibus reliqui omnes in anno mortis & tempore dignitatis Episcopalis administratæ consentiunt. Deniq; S. Cælestinus Pontifex epistola 7. quæ extat tomo 1. Concil. Ephesini cap. 17. scripta ad Nestorium Theodosio XIII. & Valentiniano III. AA. Coß. (is est annus Chr. CDXXX.) hoc eum elogio exornat: Sanctæ recordationis Atticus, Catholicæ Magister fidei, & vere B. Ioannis etiam ad ista successor, eos (Pelagianos) ita persecutus est pro Rege communi, vt iis nec standi quidem illic copia præstaretur. [Laudatur a Cælestino Papa.] Mansit nos post eius exitum sollicitudo vel maxima, cum successor ipsius, vtrum etiam in eius fide succederet, quæreremus, quia difficile est continuari, quæ bona sunt: nam sibi sepe alternis vicibus mala succedunt. Habuimus tamen post hunc, a quo eramus continuo deserendi, sanctum Sisinnium celebratum simplicitate & sanctitate collegam, eam fidem, quam inuenerat, prædicantem. Eum celebrant Græci in Menæis XI. Octobris. Sisinnio succeßit Nestorius, quo ob impietatē in exilium acto, fuit Episcopus Maximianus, cuius, ante meminimus. Hic successorē habuit S. Proclum, qui (vt verba Socratis lib.7. cap.40. huc transferam) cum ad ætatem virilem perueniret, multum cum Episcopo Attico versatus est, illiusque scriba fuit. Quem in litteris & virtute admodum proficientem Atticus ad gradum diaconatus euexit. Ac cum presbyterij honore dignus putaretur, a Sisinnio, vt supra demonstraui, ad Episcopatum Cyzici designatus est. Sed hæc iam ante factitata erant. Id temporis vero sedem Episcopalem Ecclesiæ Constātinopolitanæ obtinuit. Vir erat morum probitate præter ceteros eximius. Quippe institutus ab Attico omnes eius virtutes sedulo imitatus est. Tolerantiam, qua etiam Atticus præditus fuit, multo magis quam Atticus excoluit. Nam Atticus cum tempus postularet, hæreticis terrorem incussit. Proclus omnibus se mansuetum & facilem præbuit, &c. De S. Proclo cum Martyrologio Romano fusius agemus XXIV. Octob.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Atticus von Konstantinopel

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Atticus von Konstantinopel

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.