Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. BALTHASARE REGE.

[Commentarius]

Balthasar Rex, unus e tribus Magis (S.)

Ex variis.

[1] Svpra diximus sanctorum trium Regum Magorum agi quidem die Epiphaniæ memoriam, Translationē celebrari Coloniæ XXIII. Iulij, singulorum tamen diuersis diebus natalem recoli, [Triū Regum natales:] Gasparis quidem I. Ianuarij, Melchioris VI. Balthasaris XI. quamquam non desunt, qui Melchiorem I. Balthasarem VI. Gasparem, quem tertium inter sanctos illos III viros faciunt, XI. venerentur. Ita enim MS. SS. Florarium hoc die: Commemoratio obitus certij Regis in Oriente, scilicet S. Iaspar, qui obiit anno ætatis suæ CIX. Molanus in addit. ad Vsuardum: Coloniæ, obitus Iasparis, tertij Regis. festum duplex. Ferrarius: Coloniæ Agrippinæ festum S. Gasparis Magi. Consentit Saussaius in supplemento Martyrologij Gallicani, & Broelmannus infra.

[2] [S. Balthasaris XI. Ianuar.] Secuti sumus martyrologia: antiquum Coloniense excusum ann. 1490. in quo isthæc habentur: In Oriente S. Balthasar Regis & Antistitis; qui hac die obdormiuit in Domino, diuino sacrificio in ecclesia prius celebrato ac sumpto. Carthus. Colon. in addit. ad Vsuardum editis anno 1521. In Oriente S. Balthasar Regis & Episcopi; qui tertius inter tres Magos, hac die obdormiuit, diuino sacrificio in ecclesia prius celebrato ac sumpto. Eadem fere Martyrologium Germanicum.

[3] [Aliorum eo die commemoratio.] In eadem Coloniensi Ecclesia commemoratio fit hoc die omnium trium Regum. Iidem Carthusiani Colon. Hoc etiam die, vel secundum aliquos sequenti, festiua memoria agitur trium insimul Magorum. Consentit Martyrologiū Germanicum, & quædā Kal. MSS. Galesinius VII. Ianuarij in Notis, eo die illorum consignat natalem his verbis: Hoc ipso die agitur etiā dies natalis trium sanctorum Magorū.

[4] De hac tum cōmuni trium Regum, tum peculiari S. Balthasaris solennitate, isthæc ex Aegidij Gelenij, viri eruditißimi, MSS. Fastis Sanctorum Coloniensium, nobis suppeditauit Ioannes Gamansius noster III. Id. Ianuarij: Metropolitana Coloniensis Ecclesia, præsentibus Canonicis Diaconis collegiorū Cunibertini & Mariani in gradibus, & Scabinis Coloniensibus, celebrē agit natalem obitus tertij Regis ex illis tribus Orientalibus Euangelicis Magis, Getium primitiis, qui natum Saluatorem cum muneribus adorarunt: in cuius honorem totus chorus quasi festiui tripudij signum prodit, quod omnes dextra facem tenentes, diademate hederino, [Huius diei Coloniæ celebritas.] aurichalco & purpura intexto, coronati, diuinis assistāt. Reliquis quidē duobus sanctis Magis, in vetustis MSS. & ex Ecclesiæ Coloniensis traditionibus, suus emortualis dies adscribitur; videlicet ipsæ huius mensis Kalendæ, & sexta dies; sed quod vniuersalis Ecclesia illis diebus maioribus festiuitatibus præpediatur, proprio officio diuino non honorantur, atque hic tertius, de quo MSS. nostra Martyrologia sic loquūtur: III. Idus Ianuarij, in Oriēte S. Balthasaris Regis & Antistitis, qui obdormiuit in Domino diuino sacrificio in ecclesia prius celebrato ac sumpto. Vsuardus MS. Philippus Ferrarius hodie de S. Gaspare habet multa. Ipsis Euangelicis Magis L. Flauius Dexter martyrij palmam tribuit. In vetustis rituum sacrorum libris dicitur, hodie in obitu tertij Regis tripudium esse.

[5] De hoc tripudio & celebritate idem Gamansius ex MS. Kalendario Sanctorum Coloniensium Stephani Broelmanni V. CL ista nobis eruit: Celebris natalis est in Metropolitana Coloniensi basilica, non aliis, obitus tertij Regis, qui Gentium primi primitus obtulerunt cum adoratione sua munera. Vt Sancti in Metropolitana eadem Coloniensi Ecclesia in generali Litania (Sancti tres Reges orate pro nobis) inuocantur, & nocturnos habent Lectionum IX. Memorabile, quod pro Lectionibus matutinis basilica Metropolitana tunc canit: Anno Christi Saluatoris LIV. (opinio an a Passione an a Natiuitate) Magos hos, iam Sacerdotes post euangelizationem, ac velut Episcopos, ad Natalitia concelebranda in regalem ecclesiam vrbis Sevve cum aliis pluribus conuenisse, ibique natu maiorem, Melchiorem nomine, centum decem & sex annorum, octaua Natalis Domini, quæ Ianuarij prima est; [Mors triū Regum & sepultura.] inde sexta mensis eiusdem die Balthasarum secundum, suæ ætatis annum duodecimum centesimum agentem; mox & tertium Iasparum anno ætatis CIX. & singulos quidem peracto liturgiæ sacrificio feliciter decessisse: ipsoque in sepulchro, humationis tempore, pluribus aspicientibus, primum secundo dexterum locum, duos medium tertio veneranter cessisse. Cui relationi consentit insignis vetus pictura, quæ hodieque conspicitur interiori facie muri, quo meridionale latus chori basilicæ Metropolitanæ clauditur. Ibi quoque cum habitu Episcopali & infulis depinguntur, velut qui gentibus euangelizarant Asiaticis, quod item etiam coloribus expressum est.

[6] Inter Ecclesiasticos nostros sæpe quæstionibus iactitatum recordor, [Tripudiū eo die.] quid sibi velit illud quod in vetere Breuiario quoque notatur, ex responsoriis de festo tribus postremum non cani, vt habent notationis verba, Propter tripudium. Vbi fabellam alij, quasi quod Capitolinæ Virgines cum Metropolitanis Canonicis in claustro sanctorum Apostolorum choreas aliquando publice celebrarint, quibus videndis decurtatæ preces vesperarum. Alij quod pro veteri more Christianorum in signum lætitiæ Natalitiorum festorum, cum cantu ab laicis in ecclesiis tripudiatum: cui locū dederint breuiatæ preces solitæ. Sicut & hodie pueriles retenti cātus cum tintinnabulis & cantu. Et Hispanorum saltationes festiuæ militum hisce in partibus, ac nostratium laicorum multis locis obseruat consuetudo, more ab Iudæis accepto, Iudicum libro, cap. vlt.

[7] Qui primam tenuere sententiam, ioco credo lepidam dare voluerunt & ridiculam fabulam: præterquam enim quod tripudium in tali loco ac tempore, inter tales personas, longe fines excedat honestatis, & disciplinæ Clericalis, quod notissimum; [Quale illud.] certum etiam non multos supra centum annos excurrisse, cum Capitolinæ Virgines, sub S. Benedicti regula, satis arcta clausura tenebantur, nondum seculares Canonicæ factæ. Posterior sententia viris doctis perplaceret, si qua moris istius apud nos reperiremus vestigia. Ecquid vero vetat coniicere, tripudium notare festiua cantica Natalitia, quæ de more Ecclesiarum nostrarium Natalitiis diebus frequenter ac prolixe, versibus alternis ab choris, tum canentium tum organa musica pulsantium, certatim, ac prolixius hoc die, exaudiuntur: cui bono ac zelo ordinariæ preces aliquantum abscissæ tripudioque tali Christiano locus datus sit? Equidem absque auctore, sola fide mea, nihil asseruerim. Et bene habet: etiam maiores nostri dum Breuiarium reuiderent recudendum, velut impertinens absciderunt.

[8] Hæc Broelmannus. At quod subtimide coniicit, id omnino verum existimamus; nam in vitis Sanctorum aliisq; scriptis Ecclesiasticis vox illa Tripudium frequentissime ea significatione occurrit. [Tripudiū pro iubilo vsurpatū.] Vnum idem suggeßit Gamansius ex historia Translationis S. Annonis an. Domini 1183. factæ, cui scriptor ipse interfuit, & visa narrans ait: In crastinum, quod erat Dominica intra Ascensionem Christi & Pentecosten, eadem Canonicorum candidata & spectabilis multitudo, Fratrum se conuentui deuote immiscuit, ita vt choro dimidiato vnam partem Canonici, reliquam monachi adimplerent: ibi cum tanta solemnitate & tripudio, in voce exultationis, Deo & sancto Confessori processionis insignia, ac Missarum solemnia, in communi persoluerent, &c.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Balthasar

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Balthasar

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 17.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.