Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE B. BENINCASA, ABBATE VIII. CAVENSI.


An Chr. MCXCIV.

[Commentarius]

Benincasa, Abbas Cauensis in Italia (B.)

[1] Cava ciuitas est in Campaniæ agriq; Picentini confinibus, a situ loci vocata, vt Leander in Campaniæ descriptione, media fere inter Salernum ac Nuceriam. Iuxta Cauam antiquissimum amplissimumque & opulentissimum prædiis cœnobium est, [Cauense cœnobium.] Caue nominatum. De huius fundatione agemus in vita S. Alferij. Coluntur quatuor primi Abbates officiis propriis & Mißa, [Eius sancti Abbates.] S. Alferius XII. April. S. Leo XII. Iulij. S. Petrus IV. Martij S. Constabilis XVII. Februarij. In aliorū multorum solemnitatibus fit sacrum de sanctißima Trinitate, nimirum B. Simeonis quinti Abbatis XVI. Nouembris, B. Falconis sexti V. Iunij, B. Marini septimi XV. Decembris, B. Benincasæ octaui hoc die, B. Petri II. noni XIV. Maij, B. Balsami decimi XXIV. Nouembris, B. Leonardi vndecimi XVIII. Augusti, &c.

[2] [B. Benincasæ natalis,] B. Benincasæ X. Ianuarij natalem consignant Hugo Menardus, Benedictus Dorganius, Arnoldus VVion in Martyrologio monastico, his verbis: In monasterio sanctæ Trinitatis Cauæ, depositio B. Benincasæ Abbatis. addunt VVion & Dorganius: miraculorum gloria insignis. Electus est illius monasterij Abbas Kalendis Februarij 1171. præfuitque vsque ad IV. Id. Ianuarij 1994. quo vita excessit, [ætas.] & in sacra crypta cum ceteris sanctis Patribus cōditus est.

[3] [Montis regalis in Sicilia monasterium.] Hic vir beatus ex Cauensi monasterio centum monachos sub Theobaldo Patre in Siciliam destinauit ad famosissimum Montis regalis cœnobium, quod anno Domini 1174. Rex Guilielmus II. cognomento Bonus, mirifico sumptu constructum atque dotatum, eidem iuxta Cauensis cōgregationis normam instituendum, ac diuino cultui regularique obseruantiæ mancipandum commiserat. Fuitque Theobaldus ipse eiusdē monasterij primus Abbas, eiusq; successor Guilielmus Abbas & Archiepiscopus, aliique post ipsos aliquot Cauenses monachi eiusdem dignitatis & regiminis successores. Hæc ad nos Neapoli ex Cauensis monasterij monumentis Antonius Beatillus noster. Quibus consentanea refert VVion in Notis. De eodem Montis regalis cœnobio Fazellus rer. sicular. decade 1.lib.8 illud inter cetera scribit, omnibus fanis non solum Italia, sed toto etiam terrarum orbe excitatis, eo genere structuræ præferendum, &c. Agit de eodem decade 2. lib.7. vbi tradit Guilielmum secundum eius Abbatem, auctoritate Lucij III. (qui ab an. 1181. ad 25. Nouembr. 1185. sedit) Archiepiscopum esse factum. Citat ibidem Fazellus diploma variarum donationum ei monasterio factarum an. 1176.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Benincasa

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Benincasa

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.