Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. BLIDMVNDO, SIVE GOGO
ABBATE IN GALLIA.


Secvlo VII.

[Commentarius]

Blidmundus sive Gogus, Abbas in Gallia (S.)

BHL Number: 7014

[1] Hvgo Menardus Martyrologio Benedictino III. Non. Ianvar. In territorio Ambianensi S. Blidmundi Abbatis, discipuli S. Valetici. De eo agitur in vita S. VValerici fuse 1. Aprilis. Ipsius quoque vitam Blidmundi ita describit idem Menardus lib. 1. obseruation. ex monumentis monasterij S. VValerici:

[2] [S. Blidmundus a S. VValerico curatus fit monachus.] S. Blidmundus nobilibus parentibus natus est in quodam castro Delphinatus ad Isaram fluuium. Adolescens omnibus membris captus, diuturno languore contabescebat: donec ad S. Valericum Abbatem, cuius fama per vniuersam Galliam percrebuerat, delatus, eius precibus sanatus est. Blithmundus tanti beneficij non immemor, se totum Deo tradidit sub magisterio S. Valerici.

[3] Post eius mortem S. Blithmundus omnium suffragiis & votis ei suffectus est. [Eligitur Abbas.] Sed cum bella in dies deflagrarent, monachis huc & illuc dissipatis, ad S. Attalam Bobiensis in Italia monasterij Abbatem venit: [Bobij degit.] vbi aliquot annos sub districtioris vitæ disciplina commoratus est. Extincto bello in Picardiam ad sepulchrum sancti sui magistri redire appetiit: quod illi concedere S. Attala nolebat, quia a tam sancto viro distrahi non poterat. Interea contigit S. Attalam membrorum vsu orbari, ita vt ire in templum non valeret, nisi a S. Blithmundo suffultus. Cumque hoc pacto simul incederent, videbatur S. Attalæ, se per aëra sublatum trium pedum altitudine cum S. Blithmundo ambulare. Quo permotus S. Attala ipsi ad sepulchrum S. Valerici remeare concessit.

[4] Cum igitur ad locum venisset S. Blithmundus, eum vepribus & spinis horrentem inuenit. [Monasterium S. VValerici restaurat.] Iis accisis cellam ædificauit, in qua aliquot annis vitam eremiticam egit. Cum vero non pauca per Dei gratiam operaretur miracula, multi vitæ monasticæ studio ad eum concurrerunt, & constructo monasterio eum Abbatem elegerunt. Ibi vitam Angelis quam simillimam monachi cum beato suo Abbate traducebant.

[5] [Reliquias paganismi extirpat.] Circa eumdem locum erant quædam antiquæ superstitionis reliquiæ, quas S.Blithmundus cum suis monachis extirpauit, prostratis etiam quibusdam simulachris, quæ ibi residua erant. Tandem multis exantlatis pro Christo & animarum salute laboribus in cælum traductus est. Eius sacræ reliquiæ adhuc visuntur in monasterio ab illo ædificato, [Moritur.] quod de nomine S. Valerici dicitur, situmque est ad littus maris in diœcesi Ambianensi. Eius festum celebratur III. Ianuarij in eodem monasterio, ex cuius veteribus monumentis hæc vita deprompta est.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Blidmundus (Gogus)

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Blidmundus (Gogus)

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.