Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE B. ORINGA, SIVE CHRISTIANA, VIRGINE IN ETRVRIA.


An. Chr. MCCCX.

[Praefatio]

Christiana sive Oringa, virgo in Italia (B.)

Beatæ Oringæ, siue Christianæ, ex MS. codice cœnobij S. Claræ, Florentiæ, vitam Italice edidit Siluanus Razzi Camaldulensis tom. 1. de vitis feminarum sanctitate illustrium; traditq; hoc die obiisse. Aliam paullo luculentiorem, (sed haud leuiter quandoque discrepantem, vt conferenti patebit) vulgauit ann. 1636. Cornelius Curtius Ordinis Augustiniani Historiographus generalis, qui alium ad calcem citabat F. Honorium Italum scriptorem: ait vero IV. Ianuarij vita functam Oringam.

VITA
A SILVANO RAZZI Italice scripta.

Christiana sive Oringa, virgo in Italia (B.)

Ex Italico Silvani Razzi.

CAP. I. Oringæ sancta adolescentia.

[1] [B. Oringæ I patria.] Orta est B. Christiana, vallis Arniensis municipio, quod Castellum sanctæ Crucis dicitur; humili quidem genere, sed eximio virtutum gratiæque diuinæ splendore illustranda. [nomen,] Cum primum Christiano ritu, sacro baptismo est expiata, Oringæ sortita est nomen, quod in Christianæ deinceps transiit.

[2] A primis pueritiæ annis cœpit cælestia contemplari, ac precibus assidue vacare. [sancta pueritia.] Ferunt eam boues pascētē, vt liberiori animo orationi se dederet, iis precepisse vt siluestres tantum carperent herbas, segete aliisque satis abstinerent. Paruerunt brutæ animantes, [Boues, quas pascebat, verbo coercitæ.] ita exacte ac prope religiose, vt neque pedibus conculcarent, neque ore lamberent folium vnicum aut segetis, aut herbæ alterius ex iis quibus sibi Virgo interdixisset. Ipsa interim in meditationem rerum diuinarū, precationemque non secura magis quam ardenti pietate incumbere.

[3] Vile illi, vt diximus, genus, humilisque conditio; animus tamen Christi exæstuans amore, [Humilitas:] maioris semper appetens abiectionis, etiam infra suos natales ac sortem submittere sese cupiebat. Hinc nempe diuinorum charismatum, virtutum, miraculorum e tam sublimi humilitate scaturire fons cœpit. Tantus a prima ætate lasciuarum turpiumque rerum eius animum horror incesserat, [turpium, & otiosorum quoque, verborum detestatio.] vt si quod audisset verbum minus honestum proferri, illico ad vomitum prouocaretur; atque adeo grauem a frequenti vomitu ægritudinem incurrerit. Tandem vero eiusmodi vomitum patienti vox diuinitus allapsa est, monens vti aures oppositis manibus obturaret, ne obscœna illa haurire verba cogerentur. Paret illa cælesti monito. Nec frustra: valetudinem illico recuperat. Quid? quod non impudicos tantum sermones auersabatur, sed vanos etiam otiososque; quos si imprudens percepisset, ita vultu quoque ipso perturbabatur, vt etsi tacite, acriter tamen eos proferentem reprehenderet.

[4] Cum ad nubilem iam peruenisset ætatem, anteaque Christum sibi vltro sponsum delegisset, [Ad nuptias coacta fugit, flumine nō madefacta.] ac fidem ei obstrinxisset; importune instare fratres cœperunt vti mortali cuipiam, æqualium ritu, coniungi se viro pateretur, acerbis eam conuiciis insectantes ac verberibus quandoque mulctantes. Illa vero, ne aut datam Deo fidem falleret, aut florem virginitatis contaminari pateretur, sæpenumero in a Guscianam amnem insiliit, egressa semper vestibus ita siccis ac si eas aqua non attigisset. Sed cum sentiret neque sic fratrum conatus conquiescere, tandem omnino flumen transmisit, ne leuiter quidem madefactis vestibus, ac Lucam versus iter arripuit.

[5] Cumque ad celebre xenodochium, quod vulgo bAltumpassum vocant, peruenisset sub solis occasum, obiicit se illi dæmon feroci terribilique equo inuectus, [Cōtra dæmonis terrores defenditur ab Angelis.] vt vel horrore ipso eam ab instituto itinere reuocaret. Ipsa vero nihil eius verbis minisve ac cetero terrore perculsa, constanter diuini auxilij fiducia animum erigebat atque a metu alleuabat suum. Neque fiduciam aut fefellit aut protraxit benignissimum numen. Nam subito bini candidissimis vestibus viri adstiterunt; ad quorum conspectum tetrum illud dissipatum est spectrum, & ipsi quoque sese paullo post Oringæ oculis subduxere.

[6] Iter ergo prosequitur animo assidue in oratione defixo, sublatisque ad cælum oculis: tandem in mediū sese prati amœnissimi, sed a publica via nonnihil semoti, innumeris herbis floribusque odoriferis consiti, ac fragrantissimis arboribus admirabili ordine dispositis præsepti deuenisse animaduertit; vbi & lepusculum reperit, qui circum eam subsilire ac gestire familiariter cœpit, [A lepore recreatur, & in viā reducitur.] velut si ab ea esset educatus. Ita & in sinum illius deponebat caput, blandeque saltu alludebat. Illa vero: Atqui ego te, si vellem, detinere possum: quid ita ergo adstas securus? Oriri tandem diei crepusculū, sed cum ita densis vallato arboribus prato Oringa exitum non reperiret, præire lepusculus cœpit, ac semitam commonstrare, quæ eam ad publicam viam deduxit. Tum & ipse sublatus ex oculis lepus est. Oringa iter repetiit, ac Lucam vrbem tādem appulit. Isthic se ancillam elocat viro nobili ex Aula veteri, ciui Lucēsi, probo ac pio. [Famulatur ciui Lucensi.] Nullum vero ab eo stipendium aliud operæ solui sibi postulauit, præter victum eumque tenuissimum; &, qua indueretur, vnicam vilem ac tritam lacernam, mundam tamen.

[7] Etiam media hyeme nudis pedibus incedebat, frigusque asperrimum perpetiebatur, [Nadis pedibus hyeme incedit.] vt sanguis etiam quandoque vi frigoris expressus deflueret. Plerumque, quantumuis fatigata, in nuda humo cubabat. Ita erat abstinentiæ dedita, [Humicubat.] vt sæpenumero die toto cibum omnino non gustaret. Quandoque rogata ac prope coacta, vesperi escæ aliquātum capiebat, pondere fere ac mensura pomi vulgaris. [Parce cōedit.] Interim fatebatur se, nisi vanæ gloriæ titillationem vereretur, pluribus etiam diebus nullum cibum sumpturam fuisse.

[8] Quod vero facie esset eleganti ac formosa, ne cuius ea species animum turpi sui amore inflammaret, [Faciem deturpat.] studiose sese nescio quo succo aliisque artibus deturpabat, vt vel sic quoque maiori passim contemptui esset. Pactumque cum oculis suis fecerat, vt, quoad liceret, humiliter demissi terram spectarent, ne quid forte intuerentur quo mentis puritas vel leuissime inquinari posset. [Oculos demittit.] Ita denique ab omni erat humano consortio segregata, collectoque semper & intento ad cælestia animo, vt longissimo interuallo temporis neminem agnouerit vicinorum. Si cuius operis gratia exire foras cogebatur, saxum ad ostij limen collocabat, vt heriles dein reperire ædes posset. Sermo illi blandus, pius, māsuetus. [De diuinis sapienter disserit.] Et quamuis numquam litteris operam dederat, si quando tamen inter viros sapientes adesset, ita grauiter de arduis abditisq; rebus disputabat, easque ita pertractabat & explicabat dilucide, vt omnes eam suspicerent, amarent, venerarentur, quippe quæ cælestem doctrinam traderet, ac verba vitæ æternæ haberet.

[9] Ad eum pertigerat innocentiæ gradum, vt corpore esse incorruptibili videretur. [Nemini caussa est tētationis.] Porro etsi venusta facie esset, ac per quam iuuenis, atque cum hominibus satis familiariter conuersaretur, salutaribus eos monitis erudiens; videbatur tamen nec ipsa alteri cuipiam, nec ipsi quisquam inhonestæ esse tentationis occasio. Neque sane mirandum est, eam aut ita fortem fuisse ac prudentem; aut tanta cum auctoritate agere cum omni hominum genere secure ac citra periculum solitam; [Arcana animorum perspicit.] cui ipse Deus promisisset, propterea quod in nullius hominis faciem oculos coniiciebat, per faciem deinde cuiusuis hominis intima cordis arcana perspecturam.

[10] In oratione ardere eius animus videbatur: vnde vberes prorumpebant ab oculis lacrymæ ex laboriosæ Christi vitæ, mortisque meditatione expressæ: [Lacrymatur in oratione.] quibus velum eius, pectus, terra ipsa irrigabatur. Omni feria sexta non solum inedia se macerabat, [Passionem Christi meditatur.] sed ignominiosam Christi passionem mortemque acerbissimam attentissime contemplabatur. Assidue sacro quodam incredibilis erga Deum ac proximum caritatis vulnere configi sibi videbatur, cum Iesum suum cerneret maxima iniuria fraudari mercede, pro qua adipiscenda tantos tamque arduos ac multiplices labores suscepisset; totque in æternum interitum ob scelera sua vltro incurrere animas.

[11] In suprema hærentem ædium parte, vbi illius erat conclaue, noctu adortus est dæmon, [Per S. Michaelem a dæmonis terriculamentis liberatur.] tam vasto rictu oris, vt immanis quædam ianua videretur, tantoque strepitu ac fragore, vt vicina concuterentur vniuersa. Ipsa vero perculsa, omni prope euadendi spe interclusa, Archangelo Michaeli se commendat, vtque sibi in eo discrimine adsit, precatur. Nec frustra conceptæ preces. Non solum erepta periculo est, sanctissimi huius Archangeli præsidio, sed singulari ac varia consolatione perfusa. Nam turpi illo spectro depulso, multas ei res Michael obiecit, & visu iucundissimas, & odore gratissimas. Sicque eam tandem reliquit eximio mentis gaudio iubiloque exultantem.

[Annotata]

a Hic forsan amnis est, quem Mitiuolem Leander appellat, qui se Arno infert sub Phocetio, e regione S. Miniati.

b Altus-passus oppidum est haud procul Luca, cuius in Thusciæ descriptione meminit Leander.

CAP. II.
Peregrinationes ad sacra loca.

[12] Inde cum aliquot comitibus iter ad a Garganum montem, [Ad Garganū montem peregrinatur,] eiusdem sacratissimi Archangeli ædem veneratura, ingreditur. Quo in itinere ab improbis quibusdam hominibus in auios saltus sub noctem perductæ sunt, commonstrato iis veluti recto, qui isthuc ducebat, tramite. [In viam a S. Michaele reducitur, ac cibo reficitur.] Parabant enim scelerati iis & vestes eripere & pudorē. At Michael, quem Oringa religiose colebat, subito speciosissimi iuuenis forma iis adstitit, ac Diaconi fere habitu, hisque eas affatus est verbis: Filiæ, discedite hinc quamprimum; nam qui vos in deserta hæc & vasta loca induxere, meditantur non temporariis solum, sed & spiritualibus vos bonis spoliare. Tum clarissima lux emicat, dictis fidem factura: omnisque ea detergitur fatigatio: ducem iis se præbet Archangelus. Priusquam tamen in publicam viam restituit, ad amœnissimum prius fontem perduxit, vbi elegantissimum vasculum protulit, variis esculentis confertum, atque eas quo quæque maxime exoptasset cibi genere recreauit. Tum ad turrim quamdam perducit, quæ ad publicum callem sita erat, vbi & diuersorium percommodum reperere in quo omnia illis ad iter necessaria sunt abunde subministrata. Tum eas tandem dimisit admirabili solatio delibutas. Sæpe alias hoc itinere B. Oringæ visendum se sanctus idem Archangelus præbuit, eique cælestem adhibuit consolationē.

[13] Posteaquam illam Archangeli ædem summo animi sensu visitarat Oringa, [Romam abit.] Romam adiit, vti sacrosanctas ecclesias, Martyrumque reliquias veneraretur. Oranti in basilica S. Petri multum molestiæ dæmon facessiuit, [Dæmonem superat.] quem demum velut inanem vmbram a se abegit. Paullo post Frater b Rinaldus ordinis Minorum, vir singulari prudentia, cum cerneret Oringam velle Romæ commorari, esseque non corpore quam animo formosiorem, [Cohabitat piæ viduæ.] effecit vt nobilissima quædam piissimaq; vidua, Marga ita nomine, quæ dudum eiusmodi innocentis animæ contubernium exoptarat, in familiam suam libentissime eam reciperet. Quæ mox inuitæ & reluctanti suo accommodatas gradui vestes tribuit. [Vestes suas dat pauperi.] Sed non diu eas Virgo gessit: nam intra paucos dies pauperem peregrinam fere nudam reperit eamq; suis illis vestibus induit, ipsa priores quas ante posuerat resumpsit. Eo vero Christi virginem optima vidua amore prosequebatur, vt non solum eam sibi famulari non pateretur, sed ei ipsa potius versa vice famularetur, cum id mereri eius virtutem cerneret. [Christiana appellatur.] Cœpit sub id tempus Oringa, quasi per antonomasiam & excellentiæ cuiusdam testificationem, ab omnibus non iam Oringa, sed Christiana appellari, quod ei deinceps nomen adhæsit.

[14] [It Assisium.] Venerant Assisium Christiana & Margarita sepulchrum gloriosi Patris Francisci inuisuræ: cumque isthic preces funderet in eiusdē æde Patriarchæ Christiana, diuinam quamdam extasim passa, visa sibi est ad Castellum, [In extasi videt futura.] vbi nata erat, deportata, ibique cernere in vilissimo abiectissimoque loco ædificatam domum, sed angustam ac modicam, ea omnino forma qua multis deinde annis post monasterium eo loci a pagi illius inquilinis ipsi est constructum. Hic porro videre sibi videbatur habitantes religiosas virgines, seque solam credebat eas omnes (quod re ipsa deinde euenit) sustentare. Hancque visionem ipsa cuidam gentili suo, non procul Assisio Iudicis munus gerenti, narrauit; qui vnde haurire spiritualem debebat consolationem, ad scelus pellicere lasciuis persuasionibus virginem est conatus. Ac repulsam passus, [Angelus S. Cæciliæ eius castitatem tuetur contra præstigias.] incantationibus præstigiisque diabolicis impugnare eam cœpit. Igitur in locum vbi aderat Virgo, delatus, capite resupino rogare tetros spiritus cœpit, vt se iuxta virginem collocarent, quæ immensa quadam erat luce circumfusa. Negant illi se illud aggredi aut velle aut posse; quod Angelus, qui olim Cæciliam defendit, is nunc quoque præferuido quodam zelo, gladium manu vibrans, eius integritatem tueatur. Quæ effati subito cum horrisono vlulatu abscessere. Virgo signo sese sanctissimæ crucis communit, atque ad S. Francisci ecclesiā se proripit, eius identidem opem aduersus crudeles has insidias implorans. Igitur Christi virtute, Sancti Francisci patrocinio, victoria potita est, summamque adepta animi tranquillitatem.

[15] Quin & mox in cælum rapta est, vbi Christum conspexit splendore suo immenso supernæ illius ciuitatis immensa spatia collustrantem, [Cæli gloriam in extasi speculatur:] præ cuius radiis corporei solis lux omnis obscura quodammodo erat. Videbatur qui a vestimentis ac throno Christi absistebat splendor, materialem nostrum solem illuminare, non secus atque Sol ipse Lunæ lumen communicat suum. Ipsam quoque vidit gloriosam virginem Deiparam in vno cum filio throno considere, eodem conspicuam splendore, alba veste pretiosissima indutam. Hanc porro Augustam Reginam Angeli ac Sancti omnes venerabantur, singulari gaudio exultantes. Tum turmatim a throno abscedere, cælestique illa regione peragrata, iterum ad eius se prosternere pedes, atque ab ea fauoris ac beneuolentiæ exhibito testimonio ac benedictione impertita reuerti, suauissime interim psallentes, decentissimeque tripudiantes: atque id sæpius factitabant. Quæ dum fierent prostrata ad Dei solium Oringa stuporis plena, cum beatis illis cæli ciuibus Christum ac Christi matrem adorabat. [& Sanctorum lætitiam die conceptionis D. Virginis.] Compellat interim eam Christus: Miraris Christiana honorem, qui ab Angelis hodie matri meæ gloriosæ exhibetur, & qua induta est, vestem: sed scito hodie agi in cælo celebritatem immaculatæ Cōceptionis eius, quæ me deinde cōcepit ac peperit, verum Deum ac hominem, illibata semper virginitate. Vestimenti eius candor prærogatiua est singularis innocentiæ: sola enim mater & virgo esse meruit. Scito vero filia vbi tempus tuæ resolutionis aduenerit, in hanc te quoque gloriam deportatum iri.

[16] Ad se reuersa Oringa, ad visionis huius testificationem tria in se admiranda raptus illius indicia remansisse animaduertit; corporis agilitatem, [Diu signa huius raptus retinet.] quæ aliquanto tēpore tanta fuit, vt sæpius sese palpando, corpore sibi carere videretur; odorem quemdam incredibilem raptus illius tempore ex arborum florumque cælestium fragrātia naribus suis adspiratum; eximiam in auribus suauitatem, ab cælesti concentu, adeo vt nouem ipsos menses in eadem versari gloria, fruique cælesti harmonia instrumentorum ac floribus videretur. Propter hanc visionem voluit Christiana monasterio, quod deinde erexit, nomen esse S. Mariæ Nouellæ. Statuitque vt in eodem (salua sacræ Sedis Apostolicæ, summique Pontificis auctoritate & reuerentia) quotannis sacræ Conceptionis solemnitas celebraretur.

[Annotata]

a De celeberrimo hoc Apuliæ monte agemus pluribus 29. Septemb. cum de S. Michaelis apparitione.

b Curtius Monaldum vocat.

CAP. III.
Constructum cœnobium. Vaticinia, aliaq; miracula.

[17] Discessit e S. Francisci æde atque vrbe Christiana venitque Castellum Florentinū a B. Viridianam honoratura. [In patria sua vi diuina retinetur.] Vt vero ab ea didicit Margarita quam prope ab eius patria abessent, eam se dixit velle visere. Inuita ac fere coacta ad sanctæ Crucis pagum eam perducit Christiana. Dum paullo post inde parant discedere, nescio quo diuinitus addito pondere earum retenti sunt pedes, quasi terræ essent affixi. Vt sententiam mutauit Christiana, statuitque inde non recedere, hoc solutæ ambæ pondere sunt. Romam ergo reuersa est Margarita, Christiana isthic substitit, sed certa religiosum cum aliis virginibus viuendi genus arripere, vti etiam illi incolæ Castelli Franci, sanctæ Crucis, vicinique persuadebant.

[18] Dum quadam die pergit ad locum, in quo deinde monasterium ædificauit, [Monasterium loco cælitus monstrato, construit.] radios intuetur e e cælo vibratos omne illud suauissima luce solum perfundere. Et breui isthic vt cœnobium construeretur, ab accolis vicoque sanctæ Crucis obtinuit. In illud vero sese inclusit cum aliquot sororibus, quibus tamen præesse aliqua officij, gradusve prærogatiua noluit: neque vllam sibi ministrare quantumuis gradu aut ætate inferiorem permisit. Si fortassis, etiam leuiter, vllam sororum, [Eius humilitas,] etiam iuuenculam verbo offendisset, subito sese peccatricem accusabat, culpamque flexis genibus professa, veniam precabatur.

[19] Paupertatem semper dilexit, multo impensius (quod rarum & illustre) quam etiam auari diuitias; atque in ea inopia veluti in amplissima copia, singulari Dei benificio, [Diues paupertas.] abundare videbatur. Nam cum bene longo temporis spatio non nisi cucurbitam vini haberet, quæ totius erat penu monasterij, atque excisum in muro armarium ad recondendum cibum; omnibus tamen præbitum annonæ quantum naturæ necessitas poscebat, honestusq; vestitus: quodque magis mirandum videtur, omnibus egenis ac seruis Dei magno numero ad earum monasterium concurrentibus, quo quisque egebat benigne largiebantur: ita vt cum nihil haberet, simul tamē, cum eo qui est omnia in omnibus, omnia possidere viderentur. [Vestem suam & omne peculium dat pauperi.] Fuit cum poscenti eleemosynam egenæ propriam tunicā & florenum, quem vnicum habebat, tribueret Christiana; itaque paucis ac vilibus panniculis induta, omni, quo sibi suisque necessaria compararet, peculio orbata.

[20] [Tempore famis fabas suas publicas facit.] Alias in summa annonæ caritate cum in agello quodam, quem solum possidebat id cœnobium, fabas haberet; instar vexilli signum erexit, vt liceret omnibus isthic fabas carpere, ac si ager publicus foret. Complures eo facto permoti exemplum sunt imitati. [Eæ cælitus multiplicantur.] Creduntur plurimi, cætero quin fame morituri, vitam iis fabis, cælesti miraculo multiplicatis, sustentasse.

[21] Alias vini perparum, quodque vix ad diem vnū satis esset, [Vinum eius precibus auctū.] in vase reliquum erat, quod ita Oringæ precibus a Deo auctum est, vt vini penuriam nullam optimæ virgines passæ sint. Id miraculum, vt solis erat domesticis exploratum, omnino celari externos iussit Oringa. Id vero ipse Deus publicauit: nam cum quidam iis vinum attulisset, cœpissetque id vasi, quod vacuum videbatur, infundere, vix medium vulgati canthari instillarat, cum redundare vndique vas cœpit. Quod ille conspicatus, vt foras exiit, palam id prædicauit miraculum.

[22] [Multos dies rapta permanet.] Adeo inflammata ac vehemens erat Oringæ precatio, tamque arcta mentis cum Deo coniunctio, vt plures dies continenter persisteret omni carens corporis cibo, a sensibus suauissima extasi alienata, itaque in Deum ipsum immersa quasique absorpta, vt crebro in diuinæ claritatis speculo hominum corda consiliaque cognosceret, [Multa prædicit;] ac res futuras prædiceret. Et fere vaticinia eius, vt certus, ita celer, sequebatur euentus: vt cum cladem incolis sanctæ Crucis a b Fucecchianensibus illatum iri præmonuit. Nam cum inter eos populos acerbum esset dissidium odiumque, quodam die summo mane erumpere cum armis, hostesque inuadere Sanctacruciani parabant. [cladem nō parentibus suo consilio:] Christiana cogi conciliū rogat: multis solidisque rationibus eam illis expeditionem dissuadet: edicit nisi ab ea desistant multos ipsorum interficiendos, multos in hostium venturos potestatē. Atque ita euenit. Nam spretis salutaribus Oringe monitis, ipso die aduersarios aggressi, fusi fugatique sunt, multi trucidati, multi captiui Fucechium abducti. Ei vero qui repudiandi Oringæ consilij auctor populo extitit, mortuo, vti & filio eius, euulsa retrorsum est lingua.

[23] [reconciliationem inimicorū:] Prædixit duarum familiarum Sanctæcrucis, quæ sæpius infestis telis concurrerant, prius confringenda vtrimque arma, quam quisquam eorum ex hac dissensione occumberet: [prolem, vitæ genus:] idque deinde est factum. Ciui Lucensi prænuntiauit nascituram ei filiam, quæ deinde in suo cœnobio religiosum institutum capesseret: nata est, ibique religiosa effecta.

[24] Audiebat vagientem in cunis infantulum, Ploret, inquit, [mortem infamem infanti:] pessimam vitam acturus puer, mortemque infamem obiturus: nam vbi adoleuerit, scelera addet sceleribus, tandemq; patibulo appendetur. Huic quoque vaticinio exitus respondit.

[25] Salutauerat sanctam virginem agmen religiose peregrinantium Assisium ad S. Francisci indulgentias, [reditum cuiusdam sibi ignoti, contrariū parantis.] cumque post modicam quietem discessum pararent, accersito Fratre Ioāne cœnobij Sacellano, Ex hoc cœtu, inquit, solus huc reuertetur iuuenis quidam, Thomasinus nomine, (signis, quem non viderat oculis, describit) hicque commorabitur Deo famulaturus. Quare omni illum officio ac beneuolentiæ significatione prosequere. Cogitabat Thomasinus alio cum comite abire, ceteri vero isthac redire statuerāt. Abscesserunt paullo post ab inuicē ad vicena prope millia passuum; ac Thomasinus priore abiecto consilio solus ad Oringæ monasterium rediit, vbi benigne exceptus substitit, fuitque deinceps monialium Sacellanus, vti ab Oringa erat prænuntiatum.

[26] [Quidquid petit a Deo impetrat.] Quidquid Deum rogabat Christiana (magnū diuini fauoris argumentum) illico impetrabat. Iter illa cum quodam Castellifranci municipe Alexandro ad montem Rapolim faciebat: obuiam iis venerunt quidam ex pago Martio, quibuscum Castellofrancinis controuersia erat. Hi Alexandrum cum socio captiuū abducunt, nequidquam deprecante Christiana. Hæc tandem in desertam ingressa ecclesiam, quæ propter viam erat sita, Deum cœpit precari. [Captiuum precibus liberat.] Egressa Alexandrum inclamat, signumque sancte crucis efformat, monetque libere abeat, nihil metuens, quo libuerit. Paruit ille nemine prorsus obsistente. Quæ res aduersarios male habuit, mirantes qui eum dimisissent innoxium.

[27] Dum adhuc in æde S. Francisci Assisij versaretur, aderant proscripti duo, quos Banditos vocant, [Alium ex satellitum manibus, sacræ hostiæ contemptore punito.] qui dum diuina mysteria peragerentur in somnum inciderunt: tempore consecrationis eos compellat arguitque, ac hortatur vt surgant, ac reuerentiam augusto Sacramento exhibeant. Monentem ambo audierunt, tamen vnus dumtaxat surrexit & sacratissimam hostiam adorauit, alter quasi virginem irridens, iterum somno se dedit. Interim in templum ingreditur familia Rectoris prouinciæ; dum ante venerabile Sacramentum venerabunda subsistit, fortuito conspicatur eum qui Virginis obtemperarat monitis, eumque in vincula compegit, capite plectendum. Quod cum Christiana cerneret, ad Deum conuersa, Domine mi, inquit, Iesu Christe cur id pateris, vt qui monitus illico surrexit, teque adorauit, capiatur, trahaturque ad mortem? Te deprecor Domine, mihi, vt eum liberum incolumemque restituas. Vix ea Virgo protulerat, cum ipse ex eorū manibus elapsus, qui eum arcte constrictum tenebant, profugit, nec multo post in ordinem S. Francisci adscriptus est, in quo pie ac religiose vitam conclusit. Alter vero captus plexusque capite est.

[28] [Res amissæ eius meritis & indicio repertæ.] Venerant ad B. Christianæ monasterium fratres quidam ex ordine c S. Dominici, graui animi mœrore afflicti: nam cum in Tartariam essent profecturi, in itinere priuilegia quædam Apostolica, ac litteras Magistri sui Generalis amiserant, quibus auctoritas continebatur, qua vti in illis barbarorum regionibus possent. Preces Virgo effundit: postridie monet vt ad locum quemdam procul a monasterio remotum abeant, res suas sub iunipero reperturi: quod ita euenit.

[29] [Vulnus curat architecto.] Architectus quidam nescio quid moliens operis, clauo pedem sibi transfixit, summo cum dolore ac periculo: sed cum vulnus ei Virgo obligaret, magna mota commiseratione, subito dolorem illi omnem abstersit, vulnusque persanauit.

[Annotata]

a Eius vitam dabimus I. Februarij.

b Phocetium horum oppidum vocat Albertus, a Phocensibus Pelasgis.

c Curtius Franciscanos ait fuisse. Missi certe & Dominicani & Franciscani ad Comanos aliosq; Orientales barbaros a Nicolao IV vt ad an. 1288. n.11. Bzouius refert.

CAP. IV.
Aegritudo, mors, miracula.

[30] [Paralysi corripitur:] Tandem 70. annos nata paralysi correpta est, lectoque tres annos afflixa decubuit, itaq; morbi molestiis est extenuata, vt mortem in lucro merito posset reponere: cum ei miserabilis hæc vita assidua mors esset. Etsi vero diuturno illo situ dextrum illi latus plane emortuum esset, & reliquum omne corpus grauissimos dolores sustineret; tantam illa tamen animi alacritatem præse ferebat, quantam vix alius quilibet etiam maxime firma ac vegeta valetudine.

[31] Cum vero finis vitæ instaret, vetuit monasterij Præfecta ne se amplius sub tempus eleuationis viuificæ hostiæ deportari ad oratorium curaret, vti consueuerat, quod & sororibus ceteris molestia, [Christus ei sæpe apparet.] & grauior ipsi dolor crearetur. Deinceps igitur (vti ipsa F. Ioanni Capellano suo sub secreto confessionis aperuit) quotidie cum in sacra æde sacrificij tempore sancta hostia eleuaretur, Christus se corporea specie in loco, in quo decumbebat, [Ipsa diem mortis, aliaq; prædicit.] spectandum illi offerebat. Eidem Fratri Ioanni octiduo ante diem suæ mortis prædixit, euenturas patriæ calamitates, aliaque complura ad monasterium illud pertinentia. Ipsa obitus sui hora tanta relucebat in eius vultu lætitia, serenitas, splendor, vt facile appareret felicissimam illam animam migrare ab hac vita, vt Christo æternum coniungeretur in cælis. Conuocatis igitur vniuersis sororibus, [Moritur, splendenti facie.] suauissimis verbis materno affectu eas consolata, feliciter requieuit in Domino sub initium Ianuarij mensis, anno 1310.

[32] Pia quædam matrona, Tergia nomine, dum precibus in maiori æde Pisana vacat, ipsa qua e vita excessit hora, eius animam vidit in candidissima veste ab Angelis in cælum gloriose deportari, [Animam eius in cælum deferri videt quædam.] quæ & ipsam his visa est verbis affari: Mecum nunc exulta amica mea Tergia, nam, vt cernis, Angelorum obsequiis ad æternæ vitæ stationem deuehor. Permansit corpus eius a morte multo quam ante speciosius & clarius; oportuitque, vt populi vndique magno numero concurrentis pietati fieret satis, decem ac septem dies insepultum illud asseruare. [Impudicos etiā mortua auersatur.] Non est vero silentio prætereundum, inter ceteros adfuisse quamdam non integræ famæ feminam, quæ vt in sacrum Virginis corpus defixit obtutum, illico Oringa faciem sibi veste, qua erat cooperta, propriis manibus contexit.

[33] Præter alia innumera signa ac miracula eius meritis & intercessione perpetrata, [Multi reconciliati in eius morte.] multa hominum millia sub mortis eius tempus, vti ipsa prædixerat, cum ante animis dissiderent, tum diuini Spiritus gratia cōpuncti, in gratiam mutuo rediuerunt. Aliquot ab obitu illius diebus Thomas Clericus, [Dolor capitis curatus eius meritis.] de quo supra egimus, cum graui capitis dolore torqueretur, Virgini beatæ se commendat, & subito est liberatus.

[34] Quidam ex Comitatu Florentino iam ab annis quatuordecim cœcus, [Visus restitutus.] visitato sacro corpore visum recepit.

[35] Puerulum quemdam ex pago S. Miniati ad Tedescum in fossam aqua plenam prolapsum, [Mortuus suscitatus.] ac die integro submersum, sub noctem inde mœsti parentes eduxerunt, ac Virgini commendarunt, voto nuncupato: is subito restitutus est vitæ.

[36] Alia plurima acciderunt miracula meritis beatissimæ huius Virginis. [Corpus Oringæ diu integrum, cum templo cōbustum.] Cuius corpus diutissime integrum, formosumque permansit, quasi recentissime vita esset destitutum. Sed Deo id permittente anno 1514. cum candela accensa esset relicta ad sacras reliquias, ingens exortum est incendium die 14. Augusti, quo & illud sacrum pignus omnino consumptum est, & pars magna monasterij. Orate pro nobis.

ALIA VITA
AVCTORE CORNELIO CVRTIO, Ord. Augustiniani Historiographo Generali.

Avct. Corn. Cvrtio.

Christiana sive Oringa, virgo in Italia (B.)

CAPVT I.
Oringa vt virginitatem seruet, domo profugit.

[1] In Etruriæ valle ad flumen a Arnum castellum vetus est, nomine sanctæ Crucis illustre, pauca millia passuum distans a Florentia, b cuius imperium semper hactenus tulit. Ibi Virgo nostra lucem accepit, [Christiane patria & natales.] obscuris progenitoribus & non extra viciniam notis. In lustrali fonte nomen ei Oringæ datum, quod postea vsu perdidit, Romano populo eam a virtutibus nuncupante.

[2] Ætatem primam duxit puritate ipsa puriorem. Verba prætextata, quæ hodie pueri prima fari docentur, [Pueritia purissima.] auditu illi tam molesta erant, vt a fundo stomachū cierent ad certum vomitum. Non ferebat candidus ille cælestis Sponsi thalamus vel minimi puluisculi asperginem. Sermo omnis impurus illi morbus erat: &, quia non aliquando eum audire non poterat, infirma admodum valetudine vtebatur. Ab hoc ergo malo in ætate adhuc puerili febrientem accedebat Sacerdos inuocatus, vt eam de noxis, quas non potuit nisi leuissimas habere, absolueret: sed quam pæne illam de vita prius absoluisset. Vt enim sub eius oculos venit, tota cohorruit Oringa, ab intimis viscerum sedibus turbata, vt tantum non animam excreauerit: ita nescio quo occulto flagitio sordidus Presbyter ei continuam stomachi tempestatem, & perpetuum vomitum commouebat. Diceres eam, mare, sordium omnium impatientem. Quas vt euitaret, præmoneri a cælo, & præmuniri debuit illo Ecclesiastici antidoto: Sepi aures tuas spinis. [Cap. 28. 28.] Igitur intra domus suæ cancellos, conchæ in modū, se cohibuit. Oportuit bene magnum esse necessitatis articulum, qui eam foras extruderet. Quando tamen prodeundum erat, signabat nota aliqua ædium suarum limen, & vltimum plateæ angulum, quæ agnosceret reuersura: ita varo viciniam exibat. Credidisses eam oculis orbam esse, quos in terram fixos numquam inter ambulandum atrollebat; non curiosa obtueri alios; verecunda magis ab aliis videri. Imo vt despicatui esset omnibus, adfectata sorditie deturpabat vultum. Culcitam, somnumque humi capiebat, nuda pedes hibernis etiam in niuibus, quas sanguinis sui purpura passim tingebat.

[3] Quamprimum fari didicit, didicit affari Sponsum suum, cui a cunis ipsis placuerat. Huic totas noctes sæpe dabat: dies non poterat, præsertim in ætate maiuscula, quando ad rusticum opus domesticæ ærumnæ eam vrgebant. Abi Oringa, & hunc scipionem in manus sume, ac curam gere boum pascendorum; patris præceptum erat. Quid reponeret puella octennis? Vidisses alteram istam Rebeccam, confestim ad patris nutum se accingere, ad pascua boues voce manuque abigere, [Boues, quos pascit, illi obediunt.] domum redigere Sole vocante. Sed dum pecua ruri Virgo pascit, suum interim Pastorem non negligit. In silua aut campis designat bobus certum pascuiloci spatium, præcipitque vt ne frumentum bonum vel lambendo attingant, herbis tantum sibi proficuis vescantur. Illa interea in foueam aliquam aut truncum arboris sese abdit, & Sponsum, cuius amore flagrabat, repetitis precibus inuocat. Quis non credat prorupisse e carectis statim cælestem istum Amasium, & ad desideratæ suæ calida vota aduolasse? Enimuero, dum Oringa Sponsi deliciis fruitur, boues magistræ suæ sarta tecta mandata seruare, graminibus vagis & siluestribus se implere, vltra præscriptum spatium ne latam quidem vngulam transire. Quidni bruta illi obedirent, quando, qui ea creauerat, Sponsæ suæ seruire non abnuit?

[4] Vix alterum vitæ suæ lustrum superauerat, cum germani eius fratres (ad plures abiuerat cum matre pater) illam nuptū collocare volunt. Quid hoc erat aliud, [Ad nuptias a fratribus frustra cogitur.] quam saxa & lapides virgini loqui? Ea, quæ cælo se desponderat, quomodo cœnum amet? Quis ei nuptias persuadeat, cui verba nuptialia vomitum excient? Oringa benigne respondere fratribus; Christo se copulatam esse, non posse alij coniugari. Illi vero, ceu fatuam, sororem increpare, & ad nuptias vrgere verbis, cogere etiam verberibus obstinatam. Nihilo tamen illa mollior, iam cautem induerat, indurueratque ad omnes linguæ & manus iniurias. Quotidiana tamen procella, qua in puellam teneram sæui fratres immaniter debacchabantur, minabatur aliquod naufragium, nisi ratem huic tempestati commode subduceret. Æstu ergo cogitationum dubia huc illuc se flectit, quæritque qua porro euaderet. Vt erat ætate & sexu infirma, alieno consilio atque auxilio indigebat. Vtrumque solus ei Sponsus dare poterat. & qui negaret?

[5] [Fugienti flumen cedit.] Auctore illo proripit se in fugam, procul a malesuadis fratribus. Sed curriculum eius nimis cito stitit obuium sine ponte flumen. Hic instar damæ trepidans a latratu insequentium canum, vertit se ad eum, cuius instinctu tantum stratagema adornarat; & in preces effusa, eum integritatis suæ tutorem inuocat. Satis erat se illi commendasse. Non vltra sollicita, recta flumen ingreditur: & ecce, diuidentibus se, & in muros crystallinos aquis surgentibus, via aperitur Virgini, quam pede omnino non madidato transiuit.

[Annotata]

a Arnus Florentiam Pisasq; perfluit, nobiles Etruriæ vrbes.

b Siluanus Razzi dicit esse in Comitatu Pisano. Fere medio inter Pisas Florentiamq; spatio situm est.

CAPVT II.
Lucam tendit, ciui ancillatur, peregrinatur ad montem Garganum.

[6] [Dæmonē ei vim minantē Angeli fugant.] Nondvm tamen putauit se reperisse securum a fratribus tutamentum, nisi Lucam eodem pede iret. Et iam Altumpassum attigerat, Sole pæne emortuo, cum alterum Virgini obicem molitus est omnis boni æmulator diabolus. Ille monstrum pro more fœdum horridumque induerat, ascenderatque equum terribilem & omnimodis informem; videbaturque furiali cursu ruere in Oringam. Illa autem subito pauitare, & credere se iamiam obtritum iri immanibus huius equi soleis; nisi submissi cælo candidi duo equites atrum istum suo obtutu ceu fulmine dissipassent. Sed & illi ipsi sensim agnorum mitissimorum instar disparuerunt. Ibi Oringa, Dominus, inquit, mecum est, quasi bellator fortis: qui persequuntur me, cadent, & confundentur vehementer. Tranquillitatem porro hanc tempestas noua & repentina turbauit.

[7] [In silua pernoctātem illi iidem recreant.] Ceciderant de altis montibus densæ vmbræ, & lucem mundo eripuerant: surgebant siluarum crebra dumeta, quæ viam mero meridie impedirent. Hic manere Oringa, hic sub dio noctem traducere, & hospitium gratuitum capere debuit, ferarum omnium rictibus exposita. Cui hæc etiam virilem animum non frangant? Vt ne virgineum turbarent, effecit cælestis anteambulo, qui splendore multo illustrauit, eamque nemoris partem florida amœnitate temperauit. Attollebant se per continuum ordinem hinc inde veluti industria manu consitæ arbores; fragrabant sub pedibus suaueolentes herbæ; ridebat multicoloribus passim floribus variegatum pauimentum: totum denique locum dixisses opus esse illius qui paradisum plantauit. Accedebat ad tantas delicias aliud solatium, quo Virgo noctem & curas falleret. Lepusculus, qui hominis etiam vmbram timet, ausus est Oringam adire intrepide, & ludos facere; non aliter, quam in nutricis manu catellus, familiariter blandiri, in gremium eius declinare caput, & omnino suauiari. Admirata Virgo animalculi confidentiam, Cur non arripis citam fugam, inquit, o miselle lepuscule? Quid si te prehendam? liceret enim, si liberet. An in isto meo sinu te securum putas, quæ ego ipsa trepida fugam capesso? Inter hæc puellæ & lepusculi suauiludia, aurora mari caput suum extulit, & Solem ac diem vicinum nuntiauit. Vbi nunc cælestis ille ductor, qui Oringam in viam regiam collocet? nullum enim vestigium apparet, nullum rectum iter, quod queat insistere. Ibi lepidus ille lepusculus ducis assumit officium, monetque hæsitantem nutu, supra quam brutali, vt sequatur. At vero, vbi Lucensis semita videri potuit, lepusculus, quisquis ille fuit, seu Angelus, seu lepus Angelicus, videri etiam desiit.

[8] [Pro ancilla seruit.] Lucam vbi ventum est, fortuito, sed non sine numine, reperit illic primi nominis ciuem quendam; cui in obsequium se dicauit, nihil pro seruitio pacta, præter spatium aliquod temporis extra ordinem liberum, quod supremo Domino impenderet. Iusta ab iustis impetrare facile est. Non tantum ergo de die solido bona pars, sed totæ illi noctes concessæ, quas genuflexa inter preces sæpe integras transmittebat.

[9] [Dæmonē iterum ei insidiantē S. Michael repellit.] Secretum porro elegit in summo ædium, vbi procul a strepitu Deum suum alloqueretur. Bene si turbā hominum fugiebat: sed dæmonum insultum neque illic potuit effugere. Primum ergo infernalis hostis occultam pugnam & vim animo eius facere suggestionum ignitis iaculis; deinde, cum frustra conatus iste esset, manifestum bellum bellare. Orantem noctu aggreditur, hortendum hians, ore tam late diducto, vt ipsam inferni ianuam crederes. Fremitum addidit, ediditque tam immanem, vt contiguæ domus a fundamentis concuti, & susque deque rapi viderentur. Virgo primo quidem pro naturæ suæ imbecillitate tremere ad rictum tam horrendum monstri tartarini; sed paullo post animum recipere, & conuertere se ad principem cælestis militiæ Archangelum, quem subitario in timore inuocare assueuerat. Simul adfuit, & solo adspectu longe iubens facessere inane terriculamentum, Oringam plenis solatij gaudiis inundauit.

[10] [Alio migrare diuinitus iubetur.] Diuinis ergo quotidie ostentis recreata cœpit magis ac magis suo se Sponso Iesv allegare: a quo deinde iussa alium terræ angulum, vbi habitaret, quærere, statim herum suum adiit, &, vt nutum suum cælesti imperio subscriberet, obsecrauit. Ille autem, cui religio erat Dei placito non extemplo obsecundare, vale illi libentibus quidem, sed madentibus oculis dixit.

[11] [Ad Garganum montem peregrinatur.] Inde paullulum prouecta, reperit aliquot de sexu suo comites paratas ire ad Garganū montem; vbi summo Angelorum Michaeli, cui iam pridem religiose deuota erat, singulari obsequio, pro præstita paullo ante ope, gratias ageret. Et iam isto in itinere plusculos dies insumpserat imbellis hæc turba; cum altera sexus alterius eam assequitur, visa ad simile pietatis officiū idem iter moliri. Sed reuera latrones erāt, quibus de earum corpore simul & anima rapere spolia certus animus erat. Vna ergo itum est; donec ambigua quædam semita occurreret, qua in transennam duci possent imperitæ; Sole etiam, qui cubitum abibat, conniuente.

[12] [Ope S. Michaelis ptædonū manus euadit.] Trahunt prædones femineum hunc cœtum in viam auiam, ad desertam casam, destinatum latrocinio specū, iam nunc exercituri ad vim brachia; nisi iste, cui hanc peregrinationis molestiam consecrauerant, in tempore, nouo auxilio, adfuisset. Ecce enim, iuuenis quidam exuuias draconis indutus, homine altior, illustratis luculēto radio tenebris (pro Hercule suo Ethnici eum adorassent) voce Stentorea; Exite, exite, ait, filie: frustratur vos animarum corporumque latro capitalis, & vtrorumque vobis bonum eripere ardet. Dixerat, & a via fatigatas intus atque extus recreat, & sequi se iubet. Porro cum illis secedens ad fontem, aquis supra omnem ambrosiam dulcibus scaturientē, eduxit, quod sub veste gerebat occultum, haustrū, & liba quædam; eaque cum fonte, pro cibo & potu illis propinauit. Manna sumpsisse se dicebant, quod pro palati diuersitate diuersos saporis dulcedine appetitus earum accenderet potius, quam satiaret. Inde itum ad honestum diuersorium, in quo corpora humano modo curarent; si quid curandum restabat, post cauponis illius diuini Angelicum epulum. Ibi tum S. Michael euanuit, qui tamen post iterum iterumque illas in via aspectu suo recreauit.

CAPVT III.
Roma Assisium profecta, sæpius diuina ope defenditur, illustratur.

[13] Amonte Gargano descendit ad sacra Apostolorum limina; [Romæ in familiam cuiusdam matronæ transir.] quæ, & alia Vrbis templa, religiose deuenerata est. Inter hæc pietatis exercitamina, de monasterio extruendo consilium capit: quod obturbauit, diuino indubie nutu, Monaldus Franciscanus, qui Margaritæ viduæ cuidam piæ atque opulentæ eam commendauit. Placuit matronæ eximia Virginis indoles: quam benigne habitam, iuxta morem Vrbis & familiæ suæ, splendida veste amiciuit. Oringa vero, quæ aurato vestitu non plus delectabatur, quam equus phalerato tegmine, peregrino primum obuio amictū hunc pretiosum condonauit, vili suo & paupertino integumento contenta. Quod non semel ab ea factitatum, vrgente, qua erga pauperes ardebat, caritate. Illudque non modo Margarita vidit oculis non iniquis; vt etiam sibi blandiretur & gauderet animo de hac famulæ suæ prodigalitate.

[14] Imo illa ipsa, quæ, vti matrona, poterat ab ea abiectiora obsequia exigere, [Illic a virtutibus nomen Christianæ accipit.] in parte felicitatis habuit, si Oringæ suæ posset ancillari. Denique tam rara in Virgine hac eminebant Christianarum virtutum specimina, vt passim Romæ solo Christianæ nomine appellaretur. Quod vsucapione tam celebre esse cœpit postea, vt Oringam nemo cognosceret.

[15] Romæ non admodum diu hæserat, cum interea loci sentit accendi se desiderio visendi Assisium Vmbrie oppidum, [Assisium tendit.] celebri fama & religione S. Francisci insigne. Postquam secum, deinde cum Deo rem serio deliberasset; viduam etiam, quam pio sanctæ necessitudinis vinculo sibi arctissime obstrinxerat, comitem peregrinationis istuc trahit. Simul eo peruenit, venerabunda templum ingreditur. Ibi porro quid inter orandum ei acciderit, operæ magnum pretium est cognoscere.

[16] Precibus longis feruentibusque cælum seque fatigauerat, cum repente dulcis illi obrepit somnus, rerum post venturarum clara imago. Videt monasterij (quod Crucis-Castellani postea ciui suæ erexerunt) prototypum exemplar; [Ædificādi monasterij graphidem in somno videt.] & in eo virginum egregium gregem, quas in clientelam tutelamq; suam Deus dato fidelis promissi arrhabone recipiebat. Videt quoque angulum oppidi, fundandi cœnobij locum vilem atque abstrusum celebrari, & animarum diuite cum lucro statim inclarescere. Incredibile memoratu est, quanto istud non inane in somno simulacrū eam gaudio perfuderit: vt partem eius dare voluerit populari cuidam suo, qui id temporis magistratum Assisij gerebat. At ille, veluti anilem fabellam & merum somnium risu excipiens, cœpit spiritualē istam sementem vertere in carnale zizanium. [Pudicitiā eius quidam tentat.] Captus est, inquam, forma Virginis, & insano amoris igni correptus ardere visus est furialem in modum. Cuius incendij non iam scintillæ, sed faces erant putida impudentis linguæ lenocinia, quæ inuerecundo & prorsus in omnem lasciuiam solutissimo ore, vesanus ille procus eiaculabatur. Virgo mirari primum ineptiam petulantiamque hominis; deinde reddere illi pro blandis aspera, pro libidinantibus minacia mordaciaque verba, & indignatione totum accendere, qui prius amore arserat.

[18] Iudex igitur duplici igne æstuans & amoris & furoris, [Cum ille nihil posset, diaboli opem aduocat.] cum humana omnia molimina incassum fore diuinaret, diabolica implorauit; quibus infestam Virginem habuit miserandis modis. Illa, vbi sensit immanem hostis occulti impetum, desperare de victoria, nisi aliud alicunde præsidium inueniret. Ergo vno curriculo ad ædem sacrā confugere, in qua S. Francisci auxiliatricem, Sponsi vero sui in primis protectricem manum inuocauit. Dum pugnam autem hanc pugnat Christiana, & vincit, ad lauream immortalitatis inuitatur mirabili ostento.

[19] Ecstatico animi motu extra se rapta vidit mentis oculis vrbem nouam Hierusalem; [Ostento mirabili a Deo honoratur.] quam Angelus non memorabili fulgoris sui radio tam clare illustrabat, vt Sol, qui diem nobis facit, nox videri possit ad hanc Angeli lucem comparatus. Vidit & sedere Sponsi sui Matrem Virginem, quæ augusto in throno Filij sui, induta sidereum vestimentum, ex argenteis quasi stellis diuina manu contextū, præ se ferebat humana omni maiorem maiestatem. Porro ciues nouæ illius Hierusalem, veluti sacri quidam Salisubsuli, ad numerum & in orbem circum vrbem totam saltabant numquam cessante tripudio, nisi cum thronum perfecto circulo repeterent; vbi tum cernua modestaque veneratione Reginæ inclinabant. Christiana vero dum humi flexis humiliter poplitibus, & in preces, corde, quātum erat, effuso adorat Sponsum suum, Genitricem que eius, & sanctum Saliorum istorum chorum, audit Christum in hæc dulcissima verba loquentem: Cara mihi sponsa Christiana, attonito animo miraris tantum honoris deferri Matri meæ a cæli incolis; obstupescis ad chlamydis ornamentum, quo fulget. At nescire non debes, solenniter hodie celebrari in cælis festum Conceptionis eius quæ me Deum hominem, sancto Spiritu cooperante peperit; vestem quoque illius, singulari candore illustrem, significare virginitatis eius incommunicatum aliis priuilegium, quo meruit esse semper Virgo Mater. Subdiditque: Tu autem promissam huius gloriæ partem a me accipies, quando naturæ, quod debes, solueris. Et cum aperto ore quasi hians conaretur dignas Creatori suo gratias dicere, ecce, eodem in loco, quo precandi initium fecerat, solam se videre doluit, quæ paullo ante Beatorum consortio se frui in cælo gaudebat. Neque statim credere sibi potuit se esse Christianam: quod perpetuaret in vultu eius splendor quidam cælicus, nares floridulum adhuc odorem spirarent, aures Angelicæ harmoniæ musico sonitu tinnirent, ipsum denique corpus, quasi carnis excussa mole, agilitatem spiritualem induisset. Ab hoc viso cœnobium suum nomine Mariæ Nouellæ indigitauit, & sanctæ Conceptionis festum quotannis celebriter colendum perpetua lege sanxit. Sed vnde abieram, ad impudentem atque impudicum istum amasium, Iudicem Assisiensem reuertor.

[20] Is ad decerpendum, qua vi, qua astu, hoc castitatis pretiosum lilium, impurum animum obstinauerat. [Qui vitiū afferre Virgini tentat, a dæmone rapitur.] Infernales ergo genios horrendo euocare metro placuit; a quibus in Virginis oratorium se transferri seuero magici imperij edicto iubet. Rapiunt miserum dæmones capite resupinum, proxime loco, in quo, splendidissimo miræ lucis radio circumfusa Christiana cum Deo loquebatur; neque potentes aut obtueri in Virginem, aut adire propius, vlulando horrendum clamitant, Actum se agere & operam perdere; Cæciliæ olim custodem Angelum Christianæ adstare, manumque exerere & fulminantem gladium minitari in accedentes. Quo dicto, immanem vlulatum repetunt, & quem aduexerant sceleratum Iudicem, abripiunt secum ad carceres pœnarum æternarum.

[21] Per idem tempus Assisij, dum in æde D. Francisci assidua est, contigit res maxime memorabilis, [Virum legibus proscriptum satellitum manibus eripit, & ad Deum conuertit.] quæ de pietate eius erga Deum & homines palam fecit. Illic dum forte sacris assistit, subintrant viri duo legibus proscripti, & contra omnem loci atque officij, quod sacerdos in ara peragebat, reuerentiam, ad sessibulum & somnum sese componunt, & condormiscunt. Ad arcanum sanctæ trāssubstantiationis mysterium ventum erat, & illi non mouere se. Quod limis oculis notat Virgo, impiosque aggreditur, & verbis acribus castigat, simulque iubet corpus & cor erigere ad Deum quammox sub panis vmbra aspectabilem. Vnus sermo non eodem modo vtrumque pupugit. Hic enim cum luctantes somno oculos detersisset, genu ad pietatem flexus adorauit latentem sub orbiculo orbis conditorem: ille vero ad ronchos caput declinauit iterum, Dei suique negligens. Culpam pœna premit comes. Ecce, ædem ingreditur cum apparitoribus suis Prætor, ære campano ad Christianæ pietatis iussum obsequiū vocatus; an ad vindictam potius tanti flagitij diuinitus missus? & proscriptos hosce a vultu & notis aliis confestim agnitos raptari iubet ad vincula & supplicium vltimum. Obstupida quasi ad hanc vim Virgo, Bone, inquit, Iesv, istene ad mortem rapiatur, quem ego impio lethargo eripui atque excitaui ad verā tui latriam? Obsecro te, Domine clementissime, vt hunc, quem tibi quodammodo peperi, filium mihi restituas. Dictum, factum. Proscriptorum iste se expediuit e vinculis satellitum, omisso pallio, effugitq; virtute eius, cui omnia obediunt. Asylum autē reperit ædem eamdem S. Francisci: vbi monachum quoque induit, & vitam religiosam sancto fine trāsegit. Alter vero, qui aures bene monenti Virgini dare noluit & Deum suum agnoscere, agnouit Iudicem, caputq; dedit carnifici amputandū.

CAPVT IV.
Cœnobium construit: obstacula perrumpit.

[22] Cetervm Assisio egressura, locum in valle Elsæ non obscurum, [B. Verdia nam inuisit.] Castrum-Florentinum petere instituit, B. Verdianæ salutādæ ergo, quæ Vallis-Vmbrosiani Ordinis sanctionibus conformiter viuere professa, illic ab hominum adspectu reclusa habitabat. Quia vero illinc non multa passuum millia aberat Crucis-Castellum, Christianæ natale solum, Romana vidua eius videndi cupidine vrgeri cœpit. Reluctari primum visa est Christiana: sed cum eodem cælum impelleret, eundum tandem erat.

[23] Ibi cum hæsissent ambe dies aliquot, ambæ exite frustra nitebantur: Christianam enim pedes deficiebant. Vt sciret non esse de nihilo hanc infirmitatem, [Ex oppido Crucis-Castellano exire volens occulta vi tenetur.] in Castello ambulabat gressu quidem libero; sed non tam cito de exeundo cogitauerat, quam obrigescerent illi pedes, terræ quasi adfixi. Stupere vtraque, & mirari miraculum. Quid facerent? Deum vocantem sequi Virgo cogebatur: eidem non obsequi vidua nefas putabat. Videns igitur se diuelli ab ea, quam Christus tenebat, tenerrimo osculo Christianā suam amplexata, cum se eius precibus amice commendasset, abiit vnde venerat.

[24] [Ibidem parthenonē, iuxta visam ante graphidem, instituit.] Sola iam Virgo, inter primas statim curas secum reputat, quibus eximiis studiis Sponsum sibi potissimum demereri queat. Redit memoria instituendi parthenonis, cuius voto iam diu ante flagrauerat: accedebat & accendebat ciuium amor, desiderio eius impense fauentium. Statuit ergo Dei nutum examinare pensiculatius, & rogare, vt, quid a se fieri velit, manifesto ostendat. In medio harum sollicitudinum æstu animo varie fluctuata, videt luminosos a cælo radios descendere, qui totum illum locum, quantus nunc monasterij est, incredibili splendore colluminabat. Non diu deliberandum fuit, quid magistra hæc lux doceret. rogauit, impetrauitque a Crucis-Castellanis ciuibus fundum illum, vbi nascituræ familiæ cunabula poneret.

[25] Succedebat pulchre sub manus nouum ædificium, non tam lapidum mole, [Vicinam ædiculam cum heres pretio vendere nollet, gratis impetrat.] quam virginum, quas congregauerat, sanctitate admirandum. Sed incommodabat nouo huic collegio exiguum in vicinia domicilium, quod ciuis quidam nomine Tridianus possidebat. Interpellat heredem Virgo, non hominem, sed lapidem, imo omni lapide duriorem; neque prece neque pretio vllo flexilem. Ad cælum ergo conuersa, quod multo esse mollius sæpe experta fuerat, cum Matre-Virgine Filium inuocat, qui rigidum hunc virum cælesti virtute flectant, aut certe frangant. Audiit cælum. Postridie multo mane festinat Tridianus ad monasterij ianuam, & crebro grandique sonitu euocatis sororibus offert suapte sponte, prius denegatam ædiculam. Accipite eam, inquit, si libet, etiam sine pretio. Isto enim in loco conspicabilem se mihi præbuit hac nocte Cælitum Regina, & quam nunc fixam teneo, mentem indidit. Vt autem pro beneficio gratiarum officium Christiana redderet, aram illic erigi iussit Mariæ Benefactrici.

[26] Vix etiamdum procellosus hic contumaciæ vētus posuerat; [Episcopū Lucēsem Virgini difficilem Deipara terrefacit.] ecce alius a sacro ordine surgit longe periculosior turbo. Potentem enim aduersarium Lucensem Antistitem experta est; qui de iure suo, quod perditum iri quadantenus dicebat per hoc oratorium, nihil remittere voluit. At vero Episcopi pertinaciam fregit illa ipsa, quæ Tridianum; minitando eidem asperrime, si sancto ancillæ suæ proposito obicem vel minimum poneret.

[27] Et tamen non est veritus nouam illi & multo acriorem tempestatem quidam ad S. Viti Curio excitare. [Parochū sibi aduersarium precibus conciliat:] Erant per ea tempora in oppido Crucis-Castellano parœciæ quatuor, S. Viti, S. Andreæ, S. Thomæ, & S. Donati, quæ postea in vnum Canonicorum collegium coaluerunt. In ista autem S. Viti diœcesi cœnobium situm erat. Hic, inquam, Curio grauiter sæpe aspereque cum B. Christiana contendere, & velle plenissimum in toto Ecclesiæ suæ territorio ius dicere, & seruare. Mollia quidem verba benigna Virgo reponebat; quibus non modo non mitigauit implacabilem viri iracundiam, vt etiam magis extimulauerit, odioque tanto accenderit, vt iam clare & palam monasterij se hostem profiteretur. Quam animi præfracti plusquam ferream obstinationem dolens Virgo (nam cetera vir probus erat) indixit sodalitio suo feruidas pro Parocho preces, persuadens certo sibi & sororibus, intestinum istud odium aliquando in amorem sincerum conuersum iri. Fusæ preces ex corde intimo: quæ vi quasi diuina grassatæ in cor viri penitissimum, ita turbarunt a fundo, mutaruntque; vt quanto antea opere cœnobium oderat, tanto id postea tueri & protegere, qua verbis, qua factis, voluerit.

CAPVT V.
Monasterium ordinat. litterarum cantusq; scientiam sibi suisq; impetrat.

[28] Perfvncta feliciter omnibus hisce molestiis, conuertit ad virgines, quas legerat, animum: [Statum sui cœnobij viso cognoscit:] quarum cœtus eximius videbatur, & de quo sibi blandiri Christiana posset. Sed pretium hic virtutem, non numerum facere, in mediæ noctis tenebris satis clare didicit: quando sepultis somno profundo sensibus, mentis oculis aperuit, viditque in cœnobij sui area excreuisse multis ramosam brachiis arborem nucem; sub ea autem iacere magno numero dispersas iuglandes: virginum quoque vnam, ex primis, quæ in disciplinam Christianæ se dederant, Mariam nomine, nuces omnes in vnum aceruum accumulare, seligere deinde bonas, vitiosas vero aut cassas e monasterio foras proijcere. Somno solutos oculos vix Christiana deterferat; cum illi, quam dixi, Mariæ portentosum hoc insomnium ordine recitat, eamque de mysterio, quod occuli non ignorabat, sententiam rogat. Tum illa: Ne nescias, o mea Christiana, nuces vitiosas, quas mea eiici manu vidisti, significare Virgines fatuas, quæ secundum parabolam Euangelicam, non habent oleum in vasis lampadarum suarum, & Sponsum suum præstolantur oscitantes, dormientesve; bonæ vero, quas me coaceruare & conseruare vidisti, prudentes Virgines sunt, quæ hoc sacto in contubernio religiosam vitam ducent, anxie curioseque ad Spōsum suum anhelantes, cuius nuptiis dignissimæ probabuntur. Atat me, subiunxit, miseram & ter miserā, quæ de numero insipientium sum, adeoque ex hoc sancto virginum collegio foras proiiciēda. Vaticinio respondit euentus: non multo enim post, cum aliquam-multis aliis puellis ad sæculi delicias nuptiasque egressa, cælestem Sponsum morari noluit. Sic defæcatum sodalitium mira animorū in Christo tranquillitate gaudere ac frui cœpit, supra omnes vero Christiana eminere: quæ vbi de diuinis sermonem instituerat, videbatur posito molestæ carnis amicimine Angelum totum tota induisse.

[29] Nihilo tamen minus ea fuit modestia, vt, quæ reuera mater erat reliquarum, [Omnibus se sororibus posthabet.] auctorque cœnobij, indignam se arbitraretur, quæ ferret nomen Antistitæ; & quanto antistabat omnibus, tanto posthaberi omnibus voluerit, omnium mancipium quasi de lapide emptū, seruire ad nutum paratissima, & culpā fateri veniamque petere prostrato corpore, cui non satis apto seruitio minus placuisset. Sed non caruit suo fructu ista animi submissio. Respexit humilitatem ancillæ suæ mundi Domina.

[30] [Magistrā litterariam Dei Matrem habet.] Rogantibus virginibus (quæ vti matrem eam semper coluerunt) dederat pensum orationum familiarium quotquot diebus numerato & memoriter absoluendum: nempe imperitæ omnes erant, & legere indoctæ. Quanti veto referat non omnino ineruditas esse monachas didicit Virgo a nocturno spectaculo. Sedebat Deipara eo in loco, vbi Christiana amicis extraneis præsentiam suam commodare, aut dare aures negotiosis solebat. Tenebat autem manu altera codicem aureis litteris perscriptum, quem Christianæ in genua prouolutæ obtulit, ore neque ridenti neque seuero, dicens: Lege Christiana. Ipsa vero, profunda cum animi demissione: Domina, nescio legere. Illa vero cum iussum suum iterum iterumque repeteret, Christiana iterum iterumque reposuit tria sua verba: Domina, nescio legere. Tum Deipara, Efficiam, inquit, vt scias. Simul hæc dixit, disparuit. Reddita sensibus suis Virgo, pensiculatius ruminauit hoc insomnium, examinando ætatis, quæ iā non parua erat, ineptitudinem; & tamen iudicauit commode actum iri cum cœnobio, si haberet gnaram litterarum Antistitā, a qua reliquæ virgines instrui possent. Ecce adest statim præ foribus desideratæ commoditatis articulus. Sacris monasticis initiatæ in album sanctimonialium adscribuntur sex puellæ, quarum duæ aliquando psalterium inspexerant, & pauxillum, quod in eo discendo libauerant, alias vicissim docere cœperunt: deinde facinus palmarium ausæ, Romanum Breuiarium volutare, & de horis Canonicis balbutire aliquid. Eoque creuit, auctore Deo, scientiæ cupido; vt, cum verba passim in compendium paucis litteris consonantibus contracta, magistri opem exposcerent, datus sit earum alteri a cælo doctor, Presbyter quidam venerabilis, a quo olim legendi initium hauserat, qui dubia ei dormienti exponeret, & difficiliores nodos expediret. Non potuisset vigilanti dari magister vigilantior. Omnia enim illius præcepta tam studiose obseruauit, & retinuit fideliter, vt eadem dare sororibus, & apprime imprimere posset. Et tamen multa adhuc eam reliquasque latebant. Itaque Christiana pro omniscientia Deum Deiparamque frequenti, sed inani prece rogauit. Tandem ergo corde effusissimo sic exclamat: Regina mundi vtriusque & Sponsi mei optimi Mater optima, quando me hac, quam rogo gratiam, indignam video, agnoscoque; collubitum tibi sit, obsecro, vt minimum sororibus meis aperire, quod ancillæ tuæ absconditum esse placuit. Hoc dicto, codicem sumit, vicinæ sorori explicat, discitque ab illa eodem temporis puncto, quod antea vtraque ignorauerant. Mundi ergo Domina respexit humilitatem ancillæ suæ, quod omnium magistra ad sui magisterium æquo animo sororum minimam admisisset.

[31] Sed non satis erat virginibus sacris callere litteras, nisi quoque ad Ecclesiastica odaria scirent vocem canoro modo inflectere. Ille ergo, [Ipsa & reliquæ Virgines canere sine doctore discunt.] qui argutam linguam doctumque ad carmina guttur volucribus, pio etiam huic choro eam modulandi artem dedit, vt ad aures demulcendas plusquam humanis viribus instructæ viderentur. Id ita esse vt omnes credant, rem auctorem dabo. Ad oratorium Christianæ in S. Ioannis Baptiste peruigilio viri religiosi concurrerant, vt vespertinas preces solenni cantu peragerent. In hymno dissonis vocibus male perstrepebant omnes, cuius initium pluries repetitum non poterant tamen legitimo tono reddere: ibi sanctimoniales diuino instinctu animatæ tam suauem vocum harmoniam ordiri, & quem vix vnquam ante legerant, hymnum modulari cœperunt, vt Angelorum melos se audisse non vnus aliquis crederet.

CAPVT VI.
Arcana, & futura cognoscit, prænuntiat.

[32] Transeo ad aliud ostentum didacticum, [Monstrata sibi a cælo mysteria virginibus suis explicat.] quo ancillam suam Deus non tam erudiebat, quam delectabat. Vidit a cælo in terram defluere amplissimū conopœum; cuius pars maxima toto olympo latissime diffusa, ea vero, qua oratorium suum tangebat, strictissima erat. Non erat opus alio augure, qui somnia hæc explicaret: ipsa Christiana suis ita sororibus aperuit. Viam, quæ ad cælos ducit, angustam esse atque difficilem, asserens; neque eum dignum rosam carpere, qui a spinis abhorreat; neque fruiturum deliciis spiritualibus, qui temporalium passionum amaritiem gustare abnuit. Falli eum, qui gestatorio in vehiculo, aut molli lectica ad gaudia Beatorum se commode transuectum iri credit: assiduo cum hoste potentissimo confligendum; militiam esse vitam hominis. Hisce ergo spectaculis & quotidianis ad virtutem excitamentis solari sodales suas consueuerat; omnibus interea interdicens, ne quidquam eorum, quæ contigisse sibi candide narrauerat, ad extraneas aures se superstite dimanaret.

[33] [Viri eius doctrina instrui rogant.] Neque tantum intra claustrorum septa puellis innocentibus salutaria hæc documenta prædicabat, sed astutos quoque & peritos viros erudito captabat eloquio, & quasi manu, pro suo arbitrio, mouebat. Illa, inquam, quæ neminem vnquam hominem docentem audierat, tantum doctrinæ & habitantis in se sapientiæ specimen dedit, vt omnem quātumcunque perplexam & intricatam quæstionem sine difficultate enodaret. Quare frequens illustrium doctorumque virorum concursus erat eius audiendi cupidine flagrantium, & profitentium, spirare ex eius ore cælestem quandam diuinæ sapientiæ auram, quæ ad salutis portum fluctuantes animas dirigeret.

[34] [Videt hominum cogitata.] Quid mirum? cælesti voluptate per singulos ferme dies delibuta, sepe etiam destitutis sensibus, & exanimæ similis, nescio quo rapta, intuebatur diuinæ claritatis speciosissimum speculum, ex quo mentium humanarum non obscuram scientiam hauriebat: vt quoties defigeret in vultum hominis suos oculos, in penitissima simul eius viscera sese penetraret, atque secretissima cordis arcana curiosa questione rusparetur. Indidem vaticinij spiritu inclaruit, vt futura non minus certo, quam præsentia videret.

[35] [Crucis-Castellanis cladē prænuntiat.] Suis profecto ciuibus opportuna, si credita, vates fuisset. Iamdudum ætatem inter eos & Fucecchinos (vicini habitant) vetus & capitalis inimicitia fuerat. Ferro & flamma in se inuicem sæuire quotidianus ludus erat. Videns ergo Christiana suos Crucis-Castellanos ardere animo, & parare arma, quibus postridie in hostiles agros excurrerent vasta populatione, obnuntiare voluit, & cladem, quam præuidebat, auertere. Sub auroræ primos radios, signo dari iusso cogit magistratum, ad quem verba habet pauca, sed prudentiæ pondere grauia, solidaque: Non subito procurrendum, quo rapit malus animus, pessimi semper consilij auctor; non tentandum temere, vnde pœnitētia & ipsa pœna sequi potest. Si porro ire vellent, quo proposuissent, manere eos ipsos vincula, quæ aliis parauerāt, & certissima grauissimaque damna. Ibi vnus reliquis impudentior; Numquam tutum, ait, fidem dare mulierculæ: statimque cum risu exsibilato Virginis consilio, rapta arma, & pede citato itum in hostem. Iam flumen Arnum transiuerant (Christiana interim sociæ sue commonstrat horridum visu serpentem, qui ex altera fluuij ripa se Crucis-Castellanis obiecerat) & vim faciebant in prædium dudum aute ad prædam destinatam. Fucecchini, cognito hostium insultu, non segnes & illi arma expediunt, ferunturque in aduersarios tam immaniter, vt non quæsito vado, quod nullum dabat fluminis æstus, neque metum facientibus Crucis-Castellanis, qui ripam omnem præsidio tenebant, sine vllo detrimento tranauerint, hostem ceciderint, admodum multis in vincula abreptis. Inter alios insultus ille blatero, qui non dandam esse fidem mulierculæ, stolide clamauerat, cum filio suo cæsus occubuit, linguis per ceruicem a radice euulsis. Miraculi id loco apud omnes habitum, & creditum pœnas contemptæ Virginis sumpsisse Numen de membro illo quod peccauerat.

[36] [Futura Vmbronico prædixit.] Oraculum sibi suisque magis propitium ab eadem Vmbronicus quidam audiuit. Turbabat illustres duas familias internecinum odium, quod extingui posse nulla spes erat. Alterius pater erat hic, quem dixi, Vmbronicus: qui osus tam longum periculosumque dissidium, rogat Christianam, vt discordiæ huius radicem funditus orando euellat. Illa crebro importuneque interpellata, benignis tandem verbis iubet securum parentem in vtramque aurem dormire; familias quidem totas prouolaturas in certamina cruenta multa, nullum tamen fatale, adeoque neminem periturū; arma prius in ipsis pugnantium manibus disruptum iri. Quæ omnia examussim euenere. Nam ruentibus in prælium vtrisque, hic vidit dissilire in manu sua ferrum quod stringebat, ille gulam sibi transadigi, vulnus iste graue infligi, sed extra vitæ discrimen omnes, conformiter sanctæ Virginis prænuntio.

[37] [Frāciscanis ad Tartaros proficiscentibus perditas litteras restituit.] Eodem spectat, quod addo. Quidam de familia Seraphica graues Patres ad Tartaros (homines pæne tartareos) destinati Apostoli, in via B. Christianam salutarunt. Longos illic logos de longissimo itinere, de amplissima officij Euangelici dignitate atque auctoritate multa verba serebant: priuilegia etiam ad id muneris rite obeundum non vulgaria ostendere gestiebant. Quæsita in manica, in sacculo, in pera: frustra; in via, nescio vbi, exciderant. Ibi omnes subito grauis mœror incessere, & tantum non delinqui animo. At vero Christiana; Bono animo este, inquit, o boni, salua sunt vobis vestra priuilegia. Et remotis arbitris in preces statim incubuit, quas totam noctem perpetuauit; donec indice cælo videret ea iacere sub iunipero, que dimissus mane famulus reperit integra incorruptaque ab imbre, qui per eam noctem densus ceciderat. Inter restituendum vero, [Eorum vnum feruentissimum presagit non perseueraturum.] in Patrem, nomine Iacobum, qui ad iter & Euangelij messem paratissimis pedibus prurire videbatur, intuita, pronuntiauit non perseueraturum. Quod ille cum stupore tum quidem audiuit; sed maiori postea cum stupore viderunt omnes vatem falsam non fuisse.

[38] [Nati pueri malam vitam, & mortem infamem præuidet.] Imo multa præuidit prædixitque vix nata fieri. Ex illis est, quod sequitur. Inuisebat ad mulierem puerperam, & obtutu in vagientem infantulum defixo, dixit lacrymans pietatis lacrymas: O infelix pusio, quantum me tui miseret! Et ad circumstantes: Iste vitam ducet flagitiis infamem, finiet vero infamissime: quia spreto Numine, legibusque calcatis, totum se nefariis sceleribus cooperiet, tandem pro sepulcro crucem habiturus. Folium Sibyllæ recitasse visa est. In firmata enim ætate, abominandorum criminum reo & damnato gulam carnifex fregit.

[39] Vidit quoque Thomasinum adolescentem, qui religionis ergo secutus turmam quandam peregrinorum, [Prædicit Thomasini sacerdotium.] S. Franciscum Assisij solemni cum ceremonia salutauerat, a recta via fortuito desciscere, & vagum errare. Monet igitur Ioannem, sibi a conscientiæ arcanis venerabilem Patrem, vt ad monasterium cum rubore verecunde declinantem beneuole excipiat; eumdem Thomasinum vice Sacerdotis aliquādo in cœnobio perfuncturum. Venit; & quod præsagiuit, euenit. Sed quis stylo complectatur omnia, quæ illa prædixit? Potius est, manum mentemque ad virtutes eius conuertere, & quasdam ex eis singulares breuiter persequi, vnde nobis quisque viuendi exemplum optimum sumamus.

CAPVT VII.
Virtutes eius, ac miracula.

[40] Magnam Virginem principe studio semper coluit: cuius amorem semper virginibus suis serio mandare voluit, commendare etiam impense nobis, qui castitatis donum petimus, aut speramus præmium. Argumentum eius illustre fuit, quod hic dabo. Deiparæ in cælos Assumptæ festam diem ornaturæ monachæ, magnam præcedentis noctis partem laborando consumpserant. Iam oppido defatigatas tam profundus sopor alligauerat, vt non in aurem tantum, sed vtrumque simul oculum dormire viderentur. Spissiori nocte discussa, [Solem orientem sistit.] plenum diem facturo Soli rubens aurora aliquamdiu præcurrere cœperat, priusquam somnum virgines excussissent. Pudore ergo non minus propter magnum vndique aduenarū concursum, quam dolore afflictæ propter festi reuerentiam, quid agant omnino nesciunt. Christiana licet cum morbo difficili (qui letalis ei fuit) conflictaretur, protinus accurrit, easque ab omni animi molestia liberas esse iubens; Date, inquit, filiolæ meæ, solemne æris campani signum, & matutinas preces celebri, tantaque festiuitate digno cantu peragite: neque enim se quoquam motabit aurora, atque vti nunc semel exorta est, donec vos officio finito quieueritis. Dictum bona fide a Christiana: factum eadem a virginibus. Scin' quomodo? Iosue olim, (orbis miratus est) Solem ad occubitum properantem edicto suo stitit: Virgo hæc nostra (orbis quoque noster stupeat) surgere vltra auroram vetuit, donec ei, quæ Lunam sub pedibus habet, debitum obsequium sorores persoluissent.

[41] Singulare in ea fuit orandi studium, [Diebus noctes orando cōiungit.] in quo cum die noctem non semel coniunxit. Tam intenta frequēter precibus, vt dies totos eosque plures non meminerit aut certe neglexerit cibum potumue capere. Rogata a sanctimonialibus, quæ valetudini eius nimium quantum timebant, vt pro sustentādo corpusculo pauxillum gustaret; frustillū panis cibarij sumere pro more habuit, antequam se in preces effunderet, vt pietati sororum daret aliquid, & ne gloriolæ vanæ fumo afflaretur: a quo nisi cauendum sibi maxime credidisset, nō se vllum vnquam cibum sumpturam sæpe asseruit. Non poterant enim illi, quæ de spiritu gustauerat, ea quæ carnis sunt, sapere.

[42] [Orare alios docet.] Porro dixisses pectus Virginis Ætnæam aliquā fornacem esse, quæ flammas euomeret, & orationis ignibus ambureret omnes, qui eam propius accessissent. Nemo enim vel perfunctorio tantum alloquio eam salutauit, quin statim quotidianum ab ea orandi exercitium acciperet, & ad id seruandum flexanima eius dictione, quasi dictatorio imperio cogeretur.

[43] [Misericordia eius in pauperes.] Profusissima fuit in egenos: quibus, quod habebat præsentarium, dispertiebat sine discrimine. Pannuceo cuidam mendicabulo pro foribus monasterij, stipem miseriæ suæ leuamen flagitanti, tunicam, quam induta erat, cum aureo nummo, quem solum habebat, donauit.

[44] [Fame laborantibus ciuibus mirabiliter succurrit.] Crucis-Castellum, & vicina circum loca fames acriter infestabat. Communi malo commune remedium quærendum erat: Christiana inuenit. In medio enim cœnobij sui aruo, multa faba consito, altam crucem plantauit, quæ inuitaret omnes ad communem vsumfructum. Nouo quoque portento Deus adfuit. Accurrebant omnes turmatim, & pro stomachi inanitate rapiebant quantum volebant: neque tamen fabarum messis visa decrescere; vt omnibus a mortali fame vnus iste agellus salutem daret.

[45] Nec in pauperes solum pia, sed in omnes passim mortales singulari amore ferebatur: vt si qua cuiquam posset, libentissime commodaret. Sacrum iter ad Montem-Toparium aliquando instituerat cum Alexandro pio & copioso adolescente, & altero quodam, ciuibus Castello-Francis. Enimuero, dum inter ambulandum de rebus diuinioribus & amore cælestium disserit Christiana, [Captiuū adolescētem miraculose liberat.] ecce Martis-Castellani, qui aduersus Castello-Francos ius represaliorum (vt vocant) obtinuerant, obuiam facti, in Alexandrum comitemque eius insiliunt, prehensosque ambos trahunt in captiuitatē. Consectatur fugientes Virgo nostra, orans, obtestans per sacrosancta Iesu Christi viscera; vt liberos eos recipiat, queiscum viam cœptam finiat. Surdo asello fabula canebatur. Ædiculam ergo proximam ingteditur, & breui sed ardenti precum iaculo cælum ferit, penetratque. Iterumque gradum accelerat, vociferatur voce vocalissima, & vt expeditum pedem reflectat, Alexandrum monet. Audiit ille, vertitque se, & reuertit ad Christianam, & Montem-Toparium. Porro, vt vi occultiori factum id scias, exultabundi prædones Martis-Castellum attigerant prius, quam Alexandrum abesse cognoscerent. Illic ore indignabundo suam quisque indiligētiam accusantes, quando opulentum amiserant, alterum quoque paupertinum non illubentes dimiserunt.

[46] [Vulnus subito curat.] Non minus commodam opem ab eadem Sabbatinus quidam, architecton Pisanus accepit. Is ædificando monasterio sedulam applicans manum, pedem offendit grauiter in clauo, cuius periculosam cuspidem improuiso calcauerat. Sed non tam ei vulnus doluit, quam quod Pisas frustra cogitaret; quo illi ex negotio proficiscendum erat. Condolere Virgo, & prece ad Deum concepta, obligare plagam eius leui fasciola, atque vt postridie Pisas ambulet intrepide, animum addere. Simul ad vrbem peruenit, sollicitus de plaga inquirit. Sed illius etiam vestigium fascia, an manus Virginis? neutra tamen sine numine, quasi deterserat.

[47] [Mulieri infœcūdæ prolem impetrat.] Crebra hæc & stupenda erga multos beneficia, quæ tota Etruria rumore magno differebantur, accenderunt etiam ciuem Lucensem, Francuccium, vt & ipse aliquid Christianam rogaret, certus impetrassere. Erat viro improles vxor, sed liberorum cupientissimus animus. Venit ergo Crucis-Castellum, & coniugis vitium, suum desiderium Virgini explicat, supplicatque vt voto suo potiatur. Se nihil dubitaturum de euentu, si illa tātummodo annueret, quæ cælum hactenus semper habuisset exorabile. Illiusmodi precibus Virginem dies aliquot fatigauerat, cum ad Lucense iter expeditus, spes iterum suas ei commēdat. Tum Virgo (sciebat Deum non surdas aures roganti præbuisse) ad Francuccium, An satis, ait, factum tibi erit, si filiam tibi tua vxor genuerit, quam huic postea monasterio offeras? Ille vero, Multo potius, inquit, hoc, quam aliud quiduis ambio. Audiuit te Deus, reddidit Christiana: in eius nomine teuertere, & voluntati eius conformiter viuere memento. Paullo post Francuccij vxor portauit vterum, ipse deinde filiam (Iacobam dixere) ad Christianam: quæ, vbi per ætatem licuit, monachæ habitum induta tam religiose vixit, vt non tam precibus impetrata, quā electa & a Deo in custodiā singularē accepta videretur.

[48] [Exhausta vasa vino miraculose implet.] Suis quoque deesse non poterat, quæ tam prona erat ad extraneos. Bono gloriosæ famæ odore excitatæ concurrebant vndequaque virgines, & monastico instituto initiandas se Christianæ dederant tam multæ, vt earum numerus iam grandior esset, quam vt commode ali omnes possent. Deficiebat ergo quodam die in vasis vinum, vt nihil reliqui esset, quod postridie sororibus ministraretur. Sollicita Virgo tenellarum agnarum, quibus pascua defore præuidebat, nisi prouideret supremus Pastor; nuncupatis precibus eum rogat, vt suarum in necessitatis articulo ne obliuisceretur. Vno verbo id insinuasse plus satis erat. En ille adest illico, & vbere vindemia implet penum. Quod mirandum ne per vulgi ora iret, seueris silentij legibus sanctimoniales omnes obligauerat. Erupit tamen. Quidā enim, cum ad replendum vas, quod inane momento temporis ante fuisse non ignorauerat, amphoram admouisset, vidit magna vi ebullire, & in terram vinum abundanter diffluere. Attonitus ergo primo obtutu ad numquam eatenus visum prodigium, proripit se foras, & quod viderat, statim toto oppido diuulgat.

CAPVT VIII.
Obitum suum aliaq; prædicit: moritur: sepelitur.

[49] [Paralysi laborat annis tribus.] Illisce studiis occupatam, non imparatam tamen morbus inuasit. Neque enim satis visum est Domino, sponsam habere diligentem per omnia magnarum virtutum vestigia subsequam, nisi passionis quoque suæ torculari eam subiiceret, & expressis sordium omnium minutis etiam puluisculis, ceu dignum holocaustoma amoris sui igni consummaret. Paralysi ergo illam tres omnino annos lecto affixit, afflixitque tam valide, vt latere dextero penitus funerato, quotidie cetero corpore millies mori videretur. Nihilo tamen minus læta exporrectaque fronte, & ore ridenti, laudabat eum inter tormēta, quem pro se mortis amaritudinem gustauisse non illibenter, dicebat. Docebat suas ipsas sorores condolescentes forti animo esse ad sufferendum pro dulci Iesu, quæcumque tempestas ingruerit. Certe nulla pœna tam grauis illi vnquam incubuit, quæ mentem eius, quam in cælum defixerat, turbare posset, aut flectere ad humanæ infirmitatis deliquium. Sed quo maior erat dolorum procella, tanto altius firmiusque fundabat suæ in Deum fiduciæ anchoram: adeoque, tum primo veram animi malaciam experiri, dilectoque suo tranquillius inniti meditando orandoque videbatur. Non est tamen passa Antistita, eam transire vltra ad oratorium, vbi sacris operanti Presbytero assistere, & præsentē in hostia sacra Deum adorare solebat. Notauerat enim viribus eam omnino destitui. Edictionem ergo illi imperiosam habet, & iubet quiescere: Deum, scilicet omni-tuentem esse; & cordis intima, ipsamque mentem penetrare. Non ausa contra hiscere, tanto libentius auscultauit Antistitæ, quanto se grauiorem sororibus molestiam addidisse sciebat, quarum humeris ad sacellū ferebatur. Verum enim nō caruit præmio suo tam prompta obedientia.

[50] [Videt Christū.] Nam, quem videre sub panis velo latentem non licebat, cernebat extra omnem nubem cōspicuum, quoties Sacerdos faciebat. Id conscientiæ suæ præfecto Patri Ioanni indicauit quidem, sed sub eodem, quo peccata solebat, sigillo: a quo non prius liberum pronuntiabat, quam ipsa in viuis esse desiisset.

[51] [Horam obitus sui prædicit; multaque alia post secutura.] Pulsante fores eius, & vocante ad coronam immarcescibilem vltimasque nuptias Sponso dulcissimo, cœpit propinquam æterni gaudij felicitatē quasi concipere, emissis toto corpore radiis, qui adstantium oculos fulgore suo præstinguebant. Itaque summam vitæ suæ horam prædixit; vt & pleraque multa de patriæ tumultibus, monasterij raris euentibus, aliisque: quæ non incassum dicta fuisse, post-nata tempora deprehenderunt. Vocatus cœtus sanctimonialium cum Antistita vniuersus. Ab hac primum, deinde reliquis singulatim, Christiana, veniam, si qua deliquisset, submisso animo flagitare, omnium amplexus ambire; monere deinde omnes simul piis lacrymis, vota quæ Deo nuncupauerant, libenter reddere; virtutum omnium basin humilitatem in caris & primis habere; sequi alacriter animarum Sponsum quo præierat, assumpta in humeros cruce: denique proximum amare, sed super omnia Deum, & hunc pro vltimæ voluntatis testamento sororibus discipulis suis scribere. Ibi continuo omnes in fletum prorumpere, & femineum vlulatum. Hæc vero nomen Iesv identidem salutando, [Vita defungitur.] corporis relicto impedimento libera ad cælos euolauit pridie Nonas Ianuarias ⅭⅠƆCCCX. cum LXX. annos vixisset, quos omnes ab ipsis matris vberibus, Deo eiusque obsequio impendit. Sanctum Augustinum & Diuos Augustinianos Christianæ in transitu adfuisse scriptorum firma opino est: credo, vt quam aliis sæpe, ei quoque ad cælum viam præmonstrarent.

[53] [Ab Angelis in cælū animam eius ferri videt Fregia.] De Angelis nullam habet res dubitationē; quorum inter brachia ad Superos euehi visa est a Fregia, muliere inter Pisanos nobili, cum summa in æde precibus intenderet. Ad quam, voce iam vltra quam humana, Gaude, ait, amica mea Fregia, quia ad æternas delicias felicibus Cælicolarum manibus subuehor.

[54] [Corpus eius radiis illustratur.] Corpus fulgentibus circum beatitatis indicibus radiis illustre, exciuit ad sui spectaculum vicina dissitaque oppida, quæ vndatim sese effundebant: vt totos dies decem neque sepeliri, neque a concurrentium halitu vitiato aere corrumpi potuerit.

[55] Primo eiusdem diei, quo animam dedit, vespere, solitis vestitum indumentis, eo loci deportatum est, vbi facile ab omnibus videri posset, alto in capulo, circumque lucentium tedarum denso ordine stipatum. Et ecce nouum ostentum. Omni populo spectāte prodeunte claustris monasterij quinque monacharum biniones, sereno vultu omnes venustæ, pares corporis habitudine & viridi ætate, quæ annos non amplius XXII. numerare videbatur, indutæ vestem quasi Angelicam, concolorem illi, quam ferre Christianæ in more erat, velo oblongo tectæ caput; ambiunt feretrum, & componunt reuerenter corpus ad considendum. Populus mirari publico abstinere solitum sodalitium, hærere in tam luculento earum vultu obstupidi, & quasi saxei a monstro Medusæo. [Funus eius sanctimoniales pridē defunctæ stipare visæ.] Venisse ad officium funerale defunctæ persoluendum, eamque in rem veste tam splendida donatas esse ab Agnolo cœnobij beneuolo Mæcenate, suspicio erat: quare fuit, qui vulgus arcere, & oratorio excludere vellet, ne qua sororibus iusta parantibus impedimento esset. Sed cum ore ad grauitatem cōposito quidem, sed muto, aliquam-longo tempore religiosam stationem seruassent, ingruenti densæ noctis caligine, eodem, vnde exierant, redierunt. Persuasum id sibi omnes diu habuerunt, donec cum Virginum Antistita Presbyteri quæsiti, responderūt numquam ad id officij sorores conuenisse; sed neque esse in toto cœnobio tres id ætatis & formæ; præter-illa singularum indumēta esse vetera & lacera, vt non potuerint decenter se oculis vulgi conspicuas dare: credere se potius (si illi vellent oculis sui credi) fuisse sodales B. Christianæ pridem mortuas (erant illæ numero decem) quæ matri suæ & magistræ honorem illum publicum exhibitum iuissent. At nihil hoc quidem videri potest, præut alia sunt, quæ ab obitu plurima maximaque patrauit.

CAPVT IX.
Varia eius meritis edita miracula.

[56] [Morbus comitialis curatur.] Ex famulitio cœnobij domestico mulier ancilla, quæ negotia foris expediunda accurabat, nomine Laurentia, morbo comitiali obnoxia, tam crudelem interdum paroxysmum patiebatur, vt iactato immaniter corpore, vultum aliave membra laceraret, multis post sequentibus diebus ad omne opus inutilis. Cum se eo, quo viuere desiit, temporis momēto, Beatæ Christianæ commendasset, numquam dein valetudinis vllum incommodum, nullum morbum experta, gratias egit suæ sospitatrici.

[57] [Qui cereum illi oblatum abstulerat punitur.] Per eos dies puellus quidam, seu innocenter, seu petulanter, ex oblatis cereis vnum secum asportauerat. Domi iussus patri eadem vespera ad promendum vinum in cellam descendenti prælucere, non veretur sacrum hunc cereum accendere. Sed accedere ad dolium ipsum non potuit: dissiliebant enim fragore magno rupti circuli, & soluta tabularum compage vndique vinum fluebat. Pater, qui pone puerum sequebatur, quo nescio religionis scrupulo anxius, rogat voce aspera, quid culpæ isto die admiserit. Ille, nihil circumlocutus planis verbis fatetur se cādelam istam ex ara monasterij hodie subduxisse. Illico pater in genua prouoluitur, & a cælo filij delictum deprecatur, restituendi cerei voto concepto. Et ecce nouum prodigium. Subito, quasi conglaciatum stetit vinum, non potens vltra fluere dolio quantumuis soluto.

[58] [Inuocata sistit sanguinis profluuiū.] Eadem virtute & sanguinis profluuium stitit. Factum tribus verbis edicam. Mulier quædam laborabat hæmorrhoide nullis medicinæ subsidiis curabili. Fluentem enim sanguinem prohibere nemo medicorum poterat, nemo sistere imminentem mortem. Iam linguæ vsum amiserat, & animam ipsam agebat stātem in limine ad exeundum. Aderat pollinctor qui lauaret cadauer, vocabantur sandapilarij qui ad sepulturam efferrent, cum parentes filiam ad sepulcrum Christianæ abiiciunt: quæ pie inuocata, sanguinem e vestigio stitit, & fugientem animam reuocauit. Sed quid miramur stare vinum, aut sanguinem ad Virginis nutum, quando orientem solem vidimus eius iussu stetisse?

[59] [Decem energumenas liberat.] Vt mirum quoque non sit rebelles genios magnum in se Virginis imperium fassos esse; quando eodem statim, quo ad Superos transiit die, obsidionem qua decem Crucis-Castellanas feminas diu impotenter presserant, soluere coacti sunt.

[60] Hinc crescens tam rarorum miraculorum fama, [Cœco oculos reddit.] mirum, quantum & fiduciæ & religionis finitimis Florentinis adiecerit. Inter eos ciuis quidam decē & quatuor annos oculorum vsu caruerat, omni in posterum videndi spe destitutus: nisi quod videret iā plus sibi in Christianæ meritis subsidij positū esse, quam in omniū medicorum arte. Ad aram illius perductari voluit. Venit, vidit, & vicit pia prece potentiam omnium chirurgorum. Sacerdos grauis ex ordine Prædicatorio, qui hunc a priuatione ad habitum miraculosum transitum præsens notauerat, eodem loci pro concione bene denuo examinatum prodigium explicauit, & ad Dei laudem, Beatæ que venerationem luculento præconio homines, qui circiter bis mille accurrerant, excitauit.

[61] [Apostema curat.] Alterum Florentinum sub annum ⅭⅠƆ CCC.XXIIX. vexabat apostema, inquietum malum. Is erat Lippus Adimarus, vir sanguine nobilis, quem in dextero latere id mali modo tam crudeli exercebat, vt omnē diu noctuque quietem illi interturbaret. Porro Adimari vxor habebat in pretio crucem corallinam, quæ a venerandis Christianæ lipsanis pro ornamento aliquando pependerat: credebat enim (vt semper ad pietatem pronior hic sexus est) a tactu tam sancti corporis virium supernaturalium aliquid cruci suæ adhæsisse. Eam ergo pro malagmate, malo applicat, & in Christianæ tutelam coniugem suum prece calida mulier committit. Non fuit inanis ea fiducia. Momento temporis rupto apostemate dolor etiam omnis fractus est, & vidit clare Lippus se integre conualuisse.

[62] [Paralytico vires restituit.] Monachus quoque Alti-passanus, monacham Sanctam, quæ in alios tam rara beneficia quasi depluebat, se habiturum facilem credidit, si adiret. Hic a diutina paralysi male habitus, manum alterā pro trūco gestabat, etiam ad cibum sumendū ineptam. Incōmodi huius graui tedio adfectus, ad Christianæ tumulū visit: illic, inter precandū cælesti instinctu monitus, triduum trinoctiumque obhæret, & salutem integram pie exspectat, & plene adipiscitur.

[63] Multo illustrissimum & maxime stupendum est, quod S. Miniati oppidū vidit. [Mortuum puerum ad vitam reuocat.] Ibi puerulus, cui nomen Petrus, improuiso lapsu in fossam aque plenam sese immerserat. Suffocatus in ea iacuit solidum diem, mortuū fuisse quis ambigat? talem eum parentes post longam quæstionē repererunt. Tollere ex aqua placuit, vt terre mandaretur. Oculi sedes suas exierāt, vt nemo non crederet, animam quoque suas reliquisse. Nihil parentibus præter plorare relictū erat. Quod vbi insigniter factū, venit iis in memoriam prodigiorū copia, quæ ad inuocationē B. Christianæ facta vbique deprædicabantur. Salutē filio certam sibi promittunt, si eum sanctæ Virginis fidei cōmendarent. Votūergo concipiunt, si puer ad vitam redeat, eum perpetuo monasterij obsequio se dicaturos, deinde miraculi testimoniū, puerulū cereum ad aram eius oblaturos. Non fefellit euentus. Respirauit mortuus, & cum eo tantum non mortui parentes.

[64] Non minus miserandū spectaculū fuit suis parentibus filia quædam Crucis-Castellana, [Ex puella dæmonē eiicit.] quam hospes infernalis distinuit diuturno incolatu, & habuit pessimis sane modis. Cui enim non ipsa morte videatur vita magis miserabilis, cum tali inquilino; presertim, quādo nullū pellendo huic malo remediū inuenitur? Frustra adhibebātur sacra carmina, preces cassæ viriū erāt. Non poterat cōtumax dæmon vllis deuotionibus moueri. Humani auxilij nulla specula supererat. Hinc, vt fieri amat, quando hoc deficit, itū ad Deum & B. Christianæ aram. Corrigiā Virginis (Augustinianæ religionis discriminale signum) in vexatam puellam iniiciunt: & ecce (quantulæ rei quantam virtutem!) eiulare mox stygius obsessor, & hospitium excedere, puellamque exinde liberam sospitemque relinquere.

CAPVT X.
Alia Oringæ miracula.

[65] Dvobvs post annis, millesimo, inquam, trecētesimo & trigesimo, Sacerdos quidā de familia Carmelitarum (nomen ei P. Henricus erat) cum altero fratre itineris comite, Crucis-Castellū Pisis aduenerat, B. Christianæ sacra lipsana deueneraturus: & iam solutis, quas cōceperat, precibus, domū maturabat. Fluuius Era trāsmeandus erat. Aberat a pontone suo portitor; neque erat alius, qui vicem eius, in alteram illos ripam transmittere auderet. Valide enim auctū menstrua pluuia flumen in vicinos agros exundauerat, & rapidius voluebatur, quam vt imperitus aliquis nauiculæ clauū regere posset. Carmelitæ nihilominus rogare duos ibi propter aquam stantes viros, vt hanc sibi operā gratificarentur. Negare hi primum, & excusare ruentiū aquarū insuperabilem impetū; [Carmelitas a naufragij periculo expedit.] donec irremissa monachorū flagitatione victi, tandem in nauigium ingressi, traiicere nisi sunt, sed fluuium iratū. Ille enim noue e nubibus cadenti imbre irritatus insurgit, fluctibusq; tam grauibus cymbam oppugnat, vt irrumpenti aquarū turbine oppressa, nutare & sidere clare videretur. Periclitari maritos suos cernunt stantes in ripa mulieres, & miserabiliter vociferantur. Præficarum istarū lessu monitus P. Henricus aduertit vitæ discrimē, in quo cum aliis iactabatur: spe humani auxilij conclamata, in cælū vertit lacrymantes oculos, & conceptissimis verbis, Gloriosa, ait, Virgo Christiana, non ignoras tui caussa hoc itineris a me susceptū; auxiliatricē in his angustiis mihi manū præsta, & ego tibi perpetuū obsequium spondeo annui in pane solo & aqua virgine ieiunij, quo peruigilium natalis tui cultum & veneratum ibo. Nondum votum totum edixerat. & vident se, sed quo bono vento nesciunt, ad ripam Eræ appulisse.

[66] Nisi medio in oceano hæc aura felix Saccucio aspirasset, [Saccuciū quoque Liburnēsem.] certum mari & ventis ludibrium anno ⅭⅠƆ CCCCXLV. debuisset. Is ex Italia soluerat de portu suo, (Liburnensis erat) iter in Flandriā instituens. Satis prosperū cursum aliquādiu tenuerat, cum ventorū formidolosa procella surgere, & in nauim incubare, momentoq; huc illuc disiicere cœpit. Omniū oculis presentissima mors oberrabat. Salutis anchoram Saccucius sibi B. Christianam inuocat. Vouet ei peregrinationē, si periculū hoc saluus euadat. Voto facto, posuere vēti, iratique maris furor subsedit. Ille vero Crucis-Castellum reuersus, inuisit ad beatæ Virginis tumulum, & cereum gratiarum testem ad aram eius obtulit.

[67] Cum nullus Etruriæ angulus sit, qui non aliquod beneficiū acceptum B. Christianæ ferat, tum vero Crucis-Castellum se ciui suæ maximis patrocinij vinculis obstrictū fatetur: vt non modo Sospitatricis illi titulū, sed Alexicacæ & Auerruncæ nomen debeat. Argumēta huic rei edisserā. Magna hostiū manus, Crucis-Castellanum iter populabundi tenebāt, vt in oppidum subitario impetu irruerent, & quantum quantū erat deprædarentur. Sub ipsos pæne muros accesserāt ad prædam inhiantes; cum rebelles & refractarij equi nullis calcaribus adigi possent, vt procederent; [Crucis-Castellū a prædonibus seruat.] sed flexis poplitibus quasi venerabundi, locum, quem direptum ibant, adorarent. Incessebat religio nescio quæ milites, vt oppidum, quod bruta venerarentur, vererentur accedere. Coire iussi Præfecti & rogati sententiā, quid agendū. Statutum, in oppidum emissarios dirigere, qui indagarent, essetne intra muros aliquid honore non vulgari, cultuve dignū. Audiunt Christianæ sacras exuuias fulgere istic miraculis, & in numero Cælitum apud ciues & finitimos haberi. Dux militiæ præstito ante iureiurando nihil damni se illaturum oppido, oppidanisve, copiam tumuli visendi impetrat. Reuerenter oratoriū Virginis ingreditur, factisque ad Deum & Diuam humiliter precibus, reliquit posteris ad miraculi testatissimi memoriam, equi sui ferream soleam, quæ ad ædis ianuam clauis trabalibus adfixa etiamnum monstratur.

[68] Alterum patrocinij eius magis recens est argumentū, quod Clementis VII. tempore accidisse historie memorant. Hibernabant Castello-Crucis turma militum Hispanorum, & non aliter quam Sagunti olim, simul pugnabant cum hoste crudelissima atque infestissima fame; quæ horreis omnibus exhaustis, despoliatisque granariis mortale ieiunium toti oppido interminabatur. Vt ei fortiter resisterent quæsita media remediaque, non inueniebantur. Sycophanta quidam, cui ad infimum ventrem fames adhæserat, vt inanimentis explementum aliquod reperiret, clamat in cœnobio abundare insignem annonam. [Militum Hispanorū Tribunum monasterij annonam auferte parantem cæcitate punit.] Facile persuadebatur præda esurientibus lupis. Nulla mora; militum Tribunus illuc se proripit. Vident, accurrunt Crucis-Castellani: & ad tumultum resspectare cœpit. Ibi ille multa excusare, non esse animum sibi noxium, non modo nullum se virginibus damnum illaturum, sed prohibiturum etiam vim omnem, & serio ac seuere puniturum: tantum rogare, vt liceat de rumoris veritate oculorum suorum testimonio arbitrari. Tam lenibus verbis facile priorem ianuam occupare potuit: sed vt ne alteram videret, diuina manus ei glaucoma ob oculos obiecit. Clamantem Tribunum, [Resipiscētem curat iterum.] Educite me, milites rapuerunt. Cæcus iam, cum videret facinus suum, seuero militibus edicto vetuit propius monasterio accedere, & post fusas ad Virginem preces, iterum pulsa nocte lucem vidit: vt in Christiana tum Solem agnosceret, quæ oculis diem pro lubitu auferret, referretque.

Hæc de multis pauca, cui hæc non sufficiunt, licebit ei F. Honorium Crucis-Castellanum adire, miraculorum B. Christianæ Italico calamo pleniorem scriptorem.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Christiana von Lucca

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Christiana von Lucca

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.