Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO CLARO MONACHO SALIGHENSTADIENSI.


Circa an. Chr. M. XLIII.

[Commentarius]

Clarus, Monachus Salighenstadiensis in Germania (S.)

[1] [S. Clari Salighenstadiensis nomen in Martyrologiis.] Hvivs sancti viri nomen extat Martyrologiis monasticis inscriptum, (vt videre est apud Hugonem Menardum, Arnoldum VVion, aliosq;,) vti & Philippi Ferrarij catalogo. Sed mirum est ab illis Abbatem appellari, quem Trithemius solum monachum vocat; qui in chronicis monasterij Hirsaugiensis ita scribit:

[2] Floruit circa annum Christi M. XLIII. Clarus monachus Sanctorum Marcellini & Petri in Selgenstadt Moguntinensis diœcesis, nostri ordinis, [Prophetiæ dono claruit inclusus.] vir doctus & religiosissimæ conuersationis: qui in eodem loco pro Dei amore inclusus orationi & contemplationi vacans die ac nocte spiritum prophetiæ consecutus asseritur. Cuius festus dies agitur Kalendis Ianuarij. Hæc Trithemius. Non legitur quidem de eo officium vllum in Saligenstadiensi monasterio, celeberrima tamen est eius sanctitatis memoria. Quo loco eius conditæ sint reliquiæ ignoratur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Clarus von Seligenstadt

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Clarus von Seligenstadt

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 10.02.2022
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: