Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO CRISPINO I. EPISCOPO TICINENSI.


Circiter an. Christ. CCXLVIII.

[Commentarius]

Crispinus I, Episcopus Ticinensis in Italia (S.) Ex variis.

[1] Tres refert Ferrarius in Catalogo Sanctorum Italiæ Crispinos Episcopos Ticinenses, atque eorum primum hoc die coli, secundum & tertium XXX. Octobris. Sed vt infra dicemus, tertius S. Epiphanij decessor hoc VII. Ian. die colitur. [Tres SS. Crispini Episcopi Ticini.] Crispini Episcopi & Confessoris meminerunt Bellinus, Maurolycus, Martyrol. Germanicum, neque exprimunt primusne sit an tertius. Molanus, Galesinius & Baronius in Notis, de tertio, id est, decessore & magistro S. Epiphanij, accipiunt, [I. 7. Ian. colitur.] vt infra patebit. Martyrologium Gallobelgicum II. Ianuarij S. Crispinum Ticinensem Episcopum refert, absque distinctione.

[2] [Eius vita ex Ferrario.] S. Crispini I. vitam sic breuiter complexus est Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ VII. Ianuarij: Crispinus ex nobili Nigrorum familia Papiæ natus, ac in Canonicorum numerum adscriptus, post S. Vrsicinum ad Episcopale munus assumitur. Qui cum prædicationis officio prohibitus fungi non posset, totum se ad exornandam Ecclesiam & vrbem, ac ad pacem inter dissidentes componendam contulit. [Dissidentes reconciliat.] Altercantibus enim apud Summum pagum iuxta Padum de prædiorum finibus rusticis, Diaconum suum ad eos conciliandos misit. Duos item fratres prati vnius caussa districtis gladiis contendentes, oblata illis pecunia, composuit. Pratum illud, quod Pacis appellabatur, ciuitati donauit. Porranam villam Canonicis attribuit. Vrbem cœnosam lapidibus sternendam, Ticinique amnis ripas ponte lapideo iungendas curauit. His, aliisque preclare gestis, populum & Clerum ad religionē pacemque seruandam hortatus, cum in Episcopatu annos XXXIV. vixisset, migrauit ad Dominum.

[3] Hæc Ferrarius. Papiæ nomen, quod vulgo nunc Pauia dicitur, vnde aut quando primum Ticino adhæserit, haud reperi. Ticinum prius, & a quibusdam Ticinus appellata, a fluuio Ticino, qui etiamnum Tesino vocatur, infraq; Papiam in Padum influit. Qui hic Vrsicinus dicitur S. Crispini decessor, is a Martyrologio Romano, Galesinio, ipsoq; Ferrario Vrsiscenus appellatur, coliturq; XXI. Iunij. De eius ætate, vt isthic dicemus, non constat: probabilius censet Ferrarius an. CCXIV. obiisse. Quod de Summo pago, (qui Suma, vt reor, in tabulis Mercatoris & Ortelij dicitur, ad Padi læuam ripam, e regione cuius Copis torrens Pado miscetur) quod de eo, inquam, agroq; Sūmiate, & lite per Crispini Diaconum composita hic scribit Ferrarius, debet ad S. Crispinum III. referri, vt patet ex vita S. Epiphanij XXI. Ianuarij.

[4] Idem fortaßis dicendum videatur de miraculo quod idem refert Ferrarius ex Papiensibus historiis, id videlicet non a Crispino I. sed III. esse patratum, aut ab eo certe, cuius Ticini celebrior tunc esset memoria. Petrus, inquit, [Eius inuocatione sedata tempestas.] Diaconus Ticinensis vrbe trans Padum pro negotiis Ecclesiæ digressus, cum tonitruis, grandinibus, fulminibusque, ac ventis ruentibus perfugium nullum haberet, ad opem D. Crispini implorandam genuflexus confugit, statimque cælum ex turbatissimo serenū effectum est.

[5] Huius sancti Antistitis Crispini meminit & Bernardinus Saccus Ticinensis historiæ lib.6. cap.8. & 9. Circa Seueri, inquit, imperium Crispus Niger Ticinensis Episcopus constitutus fuit: qui aperte concionari vetitus, alio labore ac studio Ticinenses fouit. Nam rerum publicarum administrationem complexus, populum ad ciuitatis ornamentum excitauit, suasitque in primis opportunum fore vias ciuitatis lapide sternere, [Curat aggeres fieri ac pontem.] fluminis ripas infixis altius palis munire, ne facili incremento ac raptu euadere ab alueo effractis ripis posset; docuitque iuxta fluminis latera in locis humilioribus aggeres formari, tellure in altum congesta, vt intra aggeres conclusa prædia tuta essent fluuio inundante, ac pretiosiora fierent. Ponte insuper Ticinum omnino iungendum esse ad ciuitatis decus & commodum, dixit; eiusque dicto populus audiens fuit, & opus perfecit. Crispo igitur Episcopo huius nominis primo hortante, populus Ticinensis lapideum pontem in Ticino fluuio ædificauit, circa annum ducentesimum a Natali Domini. Distabant eo tempore muri ciuitatis a ponte & a fluminis ripa ad iactum lapidis, extantque ipsius antiqui muri monumenta in domo Salaria, & apud ædes Diui Theodori, & Diuæ Agathæ, distantiam, quam scribo, attestantia. Plura deinde de eo ponte ibidem disserit Saccus. Sed quod circa annum CC. ædificatum esse pontem ait, qui Seueri octauus fuit, a Ferrarij chronologia paullo ante relata dissentit.

[6] [Confusa Crispinorum Acta.] Confusa mihi videntur trium Crispinorum Acta, meritoq; ambigi posse an tres an duo solum statuendi sint, cum ipse Ferrarius in nouo Catalogo SS. ad XXX. Octobris duos solum recenseat; Galesinius quoque eo die illum coli existimet, qui aliis est tertius. Idem Galesinius V. Decemb. ista habet: Papiæ S. Crispini Episcopi & Confessoris, cuius multis in rebus spectata est doctrina & sanctitas. At de quo ea præcipue accipi debeant, non statuo.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Crispinus I. von Pavia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Crispinus I. von Pavia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.