Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. CYRO PATRIARCHA CONSTANTINOPOLITANO.


Circa an. Chr. DCCXIV.

[Commentarius]

Cyrus, Episcopus Constantinopolitanus (S.)

Ex variis.

[1] Cyrvm orthodoxum Constantinopolitanæ Sedis Antistitem, ac religionis caussa extorrem, publica veneratione celebrant hodie Græci; in quorum Menæis hæc de eo VIII. Ianuarij leguntur: Eadem die, memoria S.P.N. Cyri, [S. Cyrus Episcopus Constantinopolitanus.] Archiepiscopi Constinopoleos. Agitur eius synaxis, (siue commemoratio) in venerando monasterio Choras, (id vbi situm sit infra n. 9. dicemus) & in magna ecclesia, die Dominica.

Tuam concinens carnem, Christe mi, Cyrus,
Carne solutus, tuo adstat throno.

[2] Monachus hic antea in quadam iuxta Amastridem insula fuerat, aut etiam monachis præfectus. Eo vero tempore Iustinianus secundus, Constantini Pogonati piissimi Imperatoris filius, quod puerili leuitate & impotentia rempubl. pessumdaret, populari seditione euecto ad imperium Leontio, huius iussu naso est mutilatus, ac Chersonam Tauricæ Chersonesi vrbem relegatus anno Christi DCXCV. Hinc ad Chaganum Regem Auarum profugit, eiusq; sororem aut certe filiam Theodoram duxit vxorem, & Phanagoriæ ad Bosphorum Cimmerium sita vrbe, illo permittente, domicilium fixit. Sed cum Tiberius Absimarus (qui an. DCXCVIII. Leontio naribus truncato & in monasterium intruso, [Iustiniano Rhinotmeto recuperationē imperij prædicit.] imperium occuparat) Chaganum ad tollendum de medio Iustinianum sollicitaret, neque abnueret barbarus; is ab vxore admonitus sese periculo tempestiue subduxit, & ad Terbellim, siue Trebellium Bulgarorum Regem profectus, eius auxilio imperium anno DCCV. recuperauit: quod ita euenturum ei Cyrus prædixerat, exulemq; in Ponto aluerat.

[3] Huius memor beneficij Augustus, cum in ceteros suos aduersarios cruente sæuiret, tum Callinicum Patriarcham, hæreticum hominem, [Fit Episcopus Constantinopolitanus.] oculis prius erutis, Romam relegauit, vt qui superbe antea, quemadmodum Baronius tom.8.ad an.703. n.2. animaduertit, in Romanum Pontificem caput extulerat, (quod in S. Sergij Papæ vita IX. Septembr. plenius exponetur) ab eodem vitæ stipem humiliatus acciperet. Eius vero in locum, vt S. Nicephorus Constantinopolitanus scribit, Cyrum substituit, qui Amastride inclusus vixerat, ac de imperio recuperando, cum isthic adesset, predixerat. Ioannes Zonaras tom.3. Annal. Cyrum monachū quendam inclusum, qui ei regni recuperationem prædixerat, Patriarcham designauit. Georgius Cedrenus: Cōstantinopoli vero Cyrum, qui in insula Amastride inclusus fuerat, vt qui imperij recuperationem prædixisset, Patriarcham constituit. At bis omnibus antiquior Beda lib. de sex mundi ætatibus atque ex eo Marianus Scotus: Et dedit Episcopatum Cyro, qui erat Abbas in Ponto, eumque alebat exulem. Paulus Diaconus Rerum Romanar. lib. 18. Cyrumque Abbatem, qui eum in Ponto exulem aluerat, Episcopum in loco Gallinici constituit. Quæ in editione Gruteri ita efferuntur lib.20. Hist. Miscellæ, cap. 9. Et pro eo Cyrum, qui in insula fuerat inclusus Amastridis, tamquam eum qui prænuntiauerat sibi prioris restitutionem imperij, subrogatum prouexit.

[4] Videtur ergo in quapiam iuxta Amastridem insula monachis præfuisse. Est Amastris ad Pontum Euxinum vltra Parthenium flumen, [Vbi prius habitarit.] vrbs Mariandenorum in Ponto, vt scribit Ptolemæus Tabula 1. Asiæ cap.1. Plinius lib.6. cap.2. Paphlagoniæ tribuit, aitq; olim Sesamum dictam. Quæ vero ea sit insula, in qua sancti viri cœnobium fuit, non produnt auctores citati. Insulas, quæ Erethini, siue Erythini, aut Erythrini scopuli dicuntur, quidam iuxta Heracleam, alij iuxta Amastridem locant: an in harum altera ei sedes fuit? an ea Trogessos dicta? Nicephori Chronicon hæc habet: LXIX. Cyrus Presbyter & monachus, ex Trogesso Amastridos, annis 6.expulsus a Philippico. Quo tempore ad Cyrum venerit Iustinianus non constat. Fortassis eo delatus est cum Chersonam deportaretur, aut cum Chersona profugit, priusquam Chagano se crederet.

[5] Quæ in Episcopatu Cyrus geßit, non sunt prodita litteris. Verisimile est strenue Monothelitarum hæresim oppugnasse, & quæ ad quintam & sextam Synodum impij Callinici fraude fuerant assuta, confutasse; atque eius rei gratia auctorem deinde fuisse Iustiniano vt Constantinum Papam accerseret Constantinopolim, [Constantinus Papa inuitatur Constantinopolim:] cuius auctoritate omnis coram sopiretur de fide controuersia. Iturus ergo ad Imperatorem sanctissimus Pontifex, Roma discessit V. Octobris, Indict. IX. siue an. Christi DCCX. Dum vero Hydrunti moras faceret, inquit Anastasius Bibliothecarius in Constantino, eo quod hiems erat, illic suscepit sigillum Imperiale per Theophanium regionarium, cōtinens ita, vt vbivbi denominatus contingeret Pontifex, omnes Iudices ita eum honorifice susciperent, quasi ipsum præsentialiter Imperatorem viderēt. Vnde egressi, partes Græciæ contingentes in insula quæ dicitur Cea (Ptolemæo Cia, aliis Ceos, in Aegeo mari, ab Eubœa quondam auulsa, teste Plinio lib.4.cap.12.) occurrit, Theophilus Patricius & Strategus Carauisianorum, [honorifice suscipitur a Tiberio Cæsare, & Cyro Episcopo;] cum summo honore eum suscepit, & amplectens, vt iussio continebat, iter absoluit peragere cœptum. A quo loco nauigantes venerunt a 7. milliario Constantinopolim. Vbi egressus Tiberius Imperator filius Iustiniani Augusti cum Patriciis & omnibus Inclytis (Baronius legit, & omni Syncleto, siue Senatu) & Cyrus Patriarcha cum Clero & populi multitudine, omnes lætantes & diem festum agentes, & c.

[6] Deinceps vero de Iustiniani quoque occursu subdit: Domnus autē Iustinianus Imperator audiens eius aduentum, magno repletus gaudio, a Nicæa Bithyniæ misit Sacram gratiarum actione plenam; [præcipue a Iustiniano Imp.] & vt debuisset Pōtifex occurrere Nicomediam, & ipse venire a Nicæa: quod & factum est. In die autem qua se vicissim viderunt, Augustus Christianissimus cum regno in capite sese prostrauit, pedes osculans Pontificis. Deinde in amplexum mutuum corruerunt: & facta est lætitia magna in populo, omnibus aspicientibus tantam humilitatem boni Principis. Die vero Dominico Missas Imperatori fecit: & communicans Princeps ab eius manibus, proque suis delictis vt deprecaretur Pontificem postulans, omnia priuilegia Ecclesiæ renouauit, atque Sanctissimum Papam ad propria reuerti absoluit. Hæc eadem Beda breuiter, & Paulus Diaconus. [Cyri consilio.] Recte vero coniicit Raderus, omnia hæc piißimi Patriarchæ gesta esse consilio, cui Imperator, præsertim in sacris, plurimum tribueret.

[7] Quæ præterea isthic gesta sint, colligi potest ex iis quæ idem Anastasius in Gregorio II. Constantini successore scribit: Deinde ad Diaconatus ordinem prouectus est: [Quid isthic egerit Papa.] & cum viro sancto Constantino Pōtifice ad regiam profectus est vrbem, atque a Iustiniano Principe inquisitus de quibusdam Capitulis, optima respōsione vnamquamque soluit quæstionem, & c. Præcipue de additis Callinici opera ad 5. & 6. Synodum capitulis actum fuisse apparet, vt in Sergio IX. Septembr. & in Gregorio II. XIII. Februa. dicemus. Cum vero immanem de Chersonensibus cœpisset exigere vindictam Imperator, nouoq; misso exercitu delere funditus Chersonem, ciuesq; sine discrimine perdere statuisset; conatus est Constantinus Pontifex eum a cruentis istiusmodi & periculosis consiliis reuocare. Ita Paulus Diaconus ante citatus: Qui cum exercitum in Ponto mitteret ad comprehendendum Philippicum, quem ibi relegauerat; multum eum idem venerabilis Papa prohibuit, ne hoc facere deberet: sed tamen inhibere non potuit. Idem refert Beda de sex ætatibus.

[8] Egressus igitur a Nicomedia ciuitate, inquit Anastasius, crebris valetudinibus Pontifex attritus, [Redit Romam.] tandem sospitatem Deo tribuente incolumis ad portum Caietæ peruenit, vbi Sacerdotes & maximam populi Romani reperit multitudinem, ac XXIV. die mensis Octobr. Indict. X. (anno nimirum Christi DCCXI.) Romam ingressus est: & omnis populus exultauit atque lætatus est. Post menses autē tres lugubre nuntium personuit, quod Iustinianus Christianissimus & orthodoxus Imperator trucidatus, & Philippicus hæreticus in Imperiali promotus est arce. [Occiditur Iustinianus.] Hæc Anastasius. Vt se hæc habuerint, pluribus narrant antea citati Nicephorus, Zonaras, Cedrenus, &c. Qui ad exscindendam Chersonem missus erat Maurus Patricius, cum eam Chazarorum præsidio munitam reperisset, & neque obsidionem vrgere posset, nec redire ad Imperatorem auderet, cum Chersonitis conspirans, Bardanem exulem Imperatorem proclamat, quem mutato nomine Philippicum appellat. Hic deinde Iustinianum Imperatorem, orthodoxum quidem, sed nimium seuerum atque immitem, obtruncat, filiumq; eius Tiberium. Gesta hæc sunt sub exitum anni DCCXI. vel initium DCCXII.

[9] Quid Cyro Patriarcha tunc factum sit, citati tradunt auctores. [Pellitur Cyrus.] Zonaras: Cyrum Patriarcham Ecclesia, quam per sex annos tenuerat, exegit, & Ioannem assensorem suum in ea collocauit. Consentit Cedrenus. Miscella lib.20. cap.20. Reperit autem Philippicus sui sensus Ioannem, quem Episcopum Constantinopoleos fecit, deposito Cyro Præsule, quem & exilio relegauit in monasterio Choras. Petauius in Notis ad Nicephorum, in Theophane haberi tradit, ἐν τῷ τῆς Λώρας μονασηρίῳ, sed restituendum χώρας. Hoc ipsum est monasterium, quod in Mænæis σεβασμία μονὴ τῆς χώρας appellatur. Vbi id situm fuerit exponit, qui tum viuebat, Venerabilis Beda: Hic eiecit Cyrum de Pontificatu, eumque, ad gubernandum Abbatis iure monasterium suum, Pontum redire præcepit. Idem habet Marianus Scotus, & Paulus Diaconus. Hinc porro coniici potest, quæ crudeliter a Iustiniano acta fuerant, ea Cyro fuiße semper improbata: facile alioquin aliqua ei hinc conflata fuisset inuidia; nec temperasset ab eo manus cruentus Bardanes.

[10] Quamdiu superstes fuerit Cyrus, non constat. Coniici potest haudquaquam ad annum DCCXV. supervixisse: [Quando obierit.] eo enim anno Artemius Anastasius orthodoxus Imperator, Ioanne hæretico eiecto, S. Germanum Episcopum Cyzico Constantinopolim transtulit; quem eodem quo Cyrum tempore, eandemq; ob caussam Sede sua deturbatum, ex Theophane tradit Petauius in notis ad Nicephorum. At si vixißet Cyrus, neque Artemius eius Cathedram alteri tradidisset, neque admisisset sanctißimus vir Germanus, qui eius siue viui siue mortuidebebat in diptycha nomen referre. De Germano agemus XII. Maij.

[11] [Correctus Demochares.] Temere omnino Antonius Demochares de diuino Missæ sacrificio cap.10. Cyrum hæreticum vocat, qui, vt vidimus, ab hæretico Imperatore redactus in ordinem est, vt hæretico subrogato orthodoxa religio posset labefactari.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Cyrus von Konstantinopel

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Cyrus von Konstantinopel

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.