Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. DESIGNATO EPISCOPO TRAIECTENSI IN BELGIO.


Initio sec. VI.

[Commentarius]

Designatus, Episcopus Traiectensis in Belgio (S.)

Ex variis.

[1] Ciuitas Tungrorum in Germania II. iam olim, vt ex antiquißima Prouinciarum notitia patet, Episcopali Cathedra insignis fuit: quæ quo tempore instituta sit, [Episcopatus Tungrensis:] non proditur ab antiquis. Nam quos obscura traditione acceptos posterioris æui scriptores recensent ante S. Seruatium, ij Treuirenses fuere. Opinanturq; perquam probabiliter viri quidam eruditi, a Treuiris primum & Christiana religione imbutos, & sacra petere solitos esse Tungros, vsque ad Constantini Magni tempora. Qua de re agemus 13. Maij, cum S. Seruatij vitam dabimus. Seruatius vel imminere Tungrorum ciuitati excidium cælitus edoctus, vel qua alia caussa, Traiectū, tribus circiter leucis inde dißitum, migrauit, ibiq; exceßit e viuis. An ei mox quisquam successerit, an varijs Hunnorum, VVandalorum, Alemannorum, Francorum incursionibus peruastata Gallia Belgica, Sedes aliquamdiu vacarit, haud nobis integrum est pronuntiare. Sub tempora certe Clodouæi I. Francorum Christiani Regis ac deinceps sedisse Traiecti Antistites constat. [Traiectum translatus.] Secundus a S. Seruatio in cætalogis vulgatis refertur Agricolaus, de quo 5. Februarij agemus.

[2] [S. Designati Episcopi natalis.] Tertius ab Agricolao S. Designatus a Claudio Roberto aliisq; memoratur. Eius natalem Idibus Ianuarij consignat Sacrarium SS. patriæ Leodiensis, & Ferrarius, qui rursus eum XVIII. Kal. Februarij refert. Et MS. Florarium hoc 13. die: Apud Traiectum superius (nam aliud est inferius, quod vulgo Vltraiectum) depositio S. Designati Tungrensis Episcopi & Confessoris. Hic suscitauit tres mortuos milites, qui suas possessiones Ecclesiæ dederunt. Obiit anno salutis 525. alij volunt obiisse anno 508. alij 511. Tungrensem vocat Episcopum, quia etiam translata Traiectum Sede, [Cur Tungrensis dictus.] tamen quidam ex Antistitibus Episcopos Tungrorum se dixere; tum quia ipsum in Tungris erat Traiectum, erantq; vere Tungrorum Episcopi, tum ad conciliandam ex Sedis antiquitate auctoritatem. Ita Concilio Aurelianensi V. ann. Chr. 549. Domitianus Episcopus Ecclesiæ Tungrensis subscripsit.

[3] Idq; etiam postquam ad Leuticum Eburonum oppidum Sedes est Traiecto a S. Huberto translata, videtur valuisse. [Etiam Leodienses dicti Tungrenses.] Extat enim Zachariæ Papæ epistola anno 744. data ad diuersos Episcopos Galliæ & Germaniæ, inter quos numeratur Fulcarius Tungrensis, qui tamen tertius fuit a S. Huberto. Imo idem Zacharias epistola ad Bonifacium Archiepiscopum data an. XXXII. Constantini, P. C. eius an. XI. Indict. V. Christi an. 751. ita scribit: Et idcirco B. Petri Apostoli auctoritate sancimus, vt supradicta Ecclesia Moguntina perpetuis temporibus tibi, & successoribus tuis, in Metropolim sit confirmata, habens sub se has quinque ciuitates, id est Tungris, Coloniam, Wormaciam, Spiraciam, & Trectis, & omnes Germaniæ gentes, quas tua fraternitas per suam prædicationem Christi lumen agnoscere fecit. Licet vero ipsum Traiectum ab indigenis accolisq; Trectis quoq; appelletur, vulgo Tricht, a Mosæ traiectu ducto nomine, tamen Traiectum inferius, vulgo Vtrecht dictum, intelligit in sua epistola Zacharias. Quod autem Tungris ciuitatem nominat, Sede iam Leodij constituta, inde quoque fieri potuit, quod in Curia Romana nec temere nec cito vetera Episcopatuum nomina antiquantur. Constat enim nobis, non ita pridem in Romano catalogo adhuc Morinensem Episcopatum fuisse, qui a tot annis vel extinctus vel in tres minores diœceses distractus est.

[4] Alioquin Baudemundus monachus in vita S. Amandi ante annos fere mille conscripta, [Traiectēses Episcopi.] illum eiusq; decessorem absolute Traiectenses, siue vt habent MSS. quibus vsi sumus, Treiectenses Episcopos scribit, & Traiectensem Ecclesiam iis commissam. Eodemq; modo loquitur Harigerus cap. 44. & cap. 50. vbi de S. Remaclo agit. At Notgerus in vita S. Remacli, eum Tungrensi vel Traiectensi Ecclesiæ Antistitem datum scribit, a Traiectensibus postulatum. Sed hæc alibi plenius.

[5] Designati solum nomen expreßit Harigerus. [Designati gesta obscura.] Ægidius Aureæ-vallis elogium hoc addidit: qui placens Deo factus est dilectus, & viuens inter peccatores iustus, assumptus est in requie sempiterna. Quod de tribus militibus suscitatis habet Florarium, id Ioannes quoque Placentius refert, vocatq; Ducis Dalensis filium ex filia Scotorum Regis. Quod quidem ille non confinxit, sed ex fabulosis Traiectensium Chronicis haustum temere credidit, quemadmodū & alia complura, quæ vt nihil omnino habent probabilitatis, ita nec refutari quidem merentur. Miramur idem Democharem scripsisse in catalogo Traiectensium Episcop. lib. de diuino Missæ sacrific. cap. 37. Arripuit id pro gloria Scotorum Dauid Camerarius, natalemq; eius statuit 8. April. vbi Dysignatum ac Designatum eum appellat.





DVD Heiligenlexikon als DVD oder USB-Stick als USB-Stick


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren/Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Designatus von Maastricht

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Designatus von Maastricht

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum



        Für Ihren Datenschutz: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.