Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SS. DOMINICA, GEORGIO CHOZEBITE, ÆMILIANO CONFESSORE.


Circa ann. CDLXXV.

[Commentarius]

Dominica vel Domnica (S.)
Aemylianus Confessor (S.)
Georgius Chozebites (S.)

[1] Dominicam, siue Domnicam, ceteris Latinorum fastis ignotam, vti & Georgium Chozebiten, & Æmilianum, in Addit. ad Vsuardum retulit Molanus, his verbis: Die octaua sanctæ Matris Dominicæ: & sanctorum Patrum Georgij Chozebisti, & Æmiliani Confessoris. De iis Græcorum Menæa. S. P. N. Georgij Chozebitæ, & S.M.N. Domnicæ, & Æmiliani Confessoris.

[2] De Domnica deinde ista commemorant eadem Menæa: Vixit hæc Theodosij Magni imperio, prouixitque vsque ad Leonem & Zenonem Augustos. [Vita Dominicæ, ex Menæis.] Carthagine in Africa nata, ex occasione quadam cum quatuor virginibus Constantinopolim venit. Nectarius ibi tum Archiepiscopus ex diuina reuelatione illas suscepit, & salutari baptismatis vnda tinxit. Veneranda porro Domnica solitariam vitam complexa, & virilibus exercita laboribus, ad summum virtutis culmen prouecta, a Deo multis admirandis operibus dignata & illustrata est, multisque, quæ euentura erant, vaticiniis editis, ad Dominum migrauit. Hactenus Menæa. Imperarunt qui hic nominantur Imperatores, Theodosius Magnus a 16. Ianuarij, 379. vsque ad 17. Ianuarij, 395. Leo Thrax a 7. Februarij, 457. vsque ad initium anni 474. Zeno a mense Februar. an.474. vsque ad an. 491. Nectarius an. 381. creatus Constantinopolitanus Episcopus, sedit vsque ad 27. Septemb.397. coliturq; a Græcis XI. Octobr.

[3] Domnicam celebrat quoque Menologium Christophori Proconsulis Mitylenæi, & epitome Maximi Cytheræi. Tres simul recenset Calendarium Græcorum a Genebrardo editum his verbis: Domneca. Georgius Chozebites. Æmylianus Confessor. Eorumdem meminit Græcorum Horologium: Sanctæ Matris nostræ Domnice, & SS. PP. NN. Georgij Chozebitæ, & Æmyliani Confessoris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Dominica und Gefährtinnen

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Dominica und Gefährtinnen

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 18.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.