Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. ABLEBERTO, SIVE EMEBERTO, EPISCOPO CAMERACENSI ET ATREBATENSI.


INITIO VIII. SECVLI.

[Commentarius]

Ablebertus sive Emebertus, Episcopus Cameracensis in Belgio (S.)

Ex variis.

§. I. S. Emeberti celebris memoria.

[1] Qvod a Christi ortu septinum fluxit seculum, id in Belgica nostra, Sanctorum virorum multitudine, religionis gloria, præclaris monasteriorum fundationibus, florentißimum fuit. Vix diem vnum in nostratibus fastis reperias, qui non aureæ illius ætatis nomen aliquod præferat. Illi tum spiritu Apostolico præditi Antistites Ecclesiam late propagarunt, Amandus, Autbertus, Eligius, Lambertus, alij.

[2] [S. Emeberti Festum 15. Ianu.] Emebertum quoque, siue Ablebertum, ea tulere tempora, cuius XV. Ianuarij celebratur a variis Ecclesiis memoria. De eo Molanus in Addit. ad Vsuardum: Eodem die Malbodij depositio B. Ableberti, siue Emeberti, Cameracensis Episcopi, qui S. Autbertum in Cameracensi Episcopatu præcessit. Martyrologium Belgicum Henrici Adriani, & Gallicum Leodij excusum: Malbodij depositio S. Emeberti, siue Ableberti, Episcopi Cameracensis, fratris sanctarum Virginum Rainildis & Gudilæ. Eumdem Sanctis accenset hoc die Constantinus Ghinius in Natalibus SS. Canonicorum, Philippus Ferrarius in generali catalogo SS. Molanus in Indiculo & Natalibus SS. Belgij; Autbertus Miræus in Fastis Belgicis; Guilielmus Gazæus in historia Ecclesiastica Belgij, cum indicem texit Sanctorum, qui in diœcesi Cameracensi coluntur rursumq; cum Episcoporum eiusdem vrbis catalogum; Ferreolus Locrius in Chronico Belgico, vbi hæc de eius reliquiis: Est vero Malbodium Aduaticorum oppidum (Neruiorum potius dixisset, & distat tribus dumtaxat leucis a Bauaco Neruiorum) in quo Canonicarum Ecclesia, quæ hodieque sacro S. Ableberti pignore lætatur, eiusque solennia annue colit. Eiusdem meminit Andreas Saussaius in Martyrol. Gallicano hoc die, Heribertus Rosvveydus noster in vernacula historia Belgij, Christianus Massæus lib. 12. Chronicor. Ægidius VVauldæus in Gallica historia SS. Binchiensium lib. 8. cap. 6. & varia Kalendaria.

[3] [& 13. Martij:] De eo in quodā MS. Carthusiæ Bruxellensis ad XIII. Martij ista habentur: Eodem die S. Emeberti Episcopi Cameracensis, consobrini D. Waldetrudis. In eodem MS. ad XIX. Maij hæc habentur: [ac 19. Maij.] Item B. Emberti (alibi Hildeberti) Episcopi Cameracensis, fratris germani BB. Gudilæ & Pharaildis, qui, S. Vindiciano mediante, S. Autberto in Episcopatu successit. Eodem quoque die MS. Florarium: Malbodio monasterio S. Emoberti, fratris S. Gudilæ ex patre & matre, de stirpe Karolidarum, qui alio nomine dictus est Ablembertus, & Episcopus fuit Cameracensis.

[4] [olim etiam 18. Octob.] Solet eius Festum, teste Molano, olim ita Malbodij peragi, vt nouem Lectionum mediæ tres essent de S. Mauro Abbate, reliquæ de Ableberto. Rursumq; Festo S. Lucæ XVIII. Octobris habebat commemorationem. At nunc Breuiario Malbodiensi ad Romani normam conformato, fit quidem XV. Ianuarij officium semiduplex de S. Ableberto, cum nona de S. Mauro Lectione, dilato in alium non impeditum diem S. Pauli Eremitæ Festo. At XVIII. Octobris fit S. Aldegondis Virginis, non Ableberti, commemoratio. Verisimile est vtriusque eo die factam olim eleuationem vel translationē aliquam aut altaru consecrationem. Fortaßis duobus illis diebus XIII. Martij, & XIX. Maij translatio facta aliqua reliquiarum S. Ableberti.

§. II. S. Emeberti parentes, sorores.

[5] Baldricus Tornacensis Episcopus in Chronico Cameracensi de S. Ableberto hæc scribit: Post Bertoaldum successit B. Ablebertus, qui ita in catalogo Episcoporum nominatus, ab incolis vero & vicinis Emebertus dicebatur. Hic ex Bracbatensi pago oriundus; [eius patria, parentes, sorores:] parentibus siquidem & vitæ & generis dignitate clarissimis, patre videlicet VVitgero Comite, sancto viro, atque Amulberga matre editus est. Cuius etiam quatuor sorores fuerunt hæ, Reinildis, Sarachildis, Ermenlindis, beatissima quoque Guodila, iunior ætate, sed non minus præstantior sanctitate. Quæ profecto antequam nata, ab Angelo beatissimæ matri nuntiata, dies suos bonis operibus vincere studuit, multisque virtutibus & miraculis, vt ipsius vitæ liber insinuat, [vitæ sanctitas:] coruscauit. Qui etiam liber Ablebertum Pontificem & mira sanctitate clarum protestatur, & morum ingenuitate conspicuum: quod nec dubitandum, præsertim cum & tam sanctis & tam magnificis natalibus ortum. Hic nimirum prælibatæ sororis, nempe Guodilæ, iam triduo sepultæ, tumulum a latrone pestifero violatum audiens, ingemuit, latronemque anathematis vinculo innodauit: imo etiam exerta imprecatione, vt signis fatentibus saltem posteros non lateret obtinuit: [miracula:] hoc modo sane, vt si vir esset, claudus vel quolibet modo debilis fieret; si femina, vitio, quod vulgo dicimus gutteriam, semper non careret. Et hoc mirabile dictu: namque omnem ipsam progeniem hæc ita postea habere, liber ipse fatetur. Vnde datur intelligi virum altioris meriti extitisse.

[6] [donationes sacræ] Fuit autem huic, vt ferunt, prædium, quod Martinas dicitur, familiis quidem & rebus circumfluis locupletissimum; de quo Dei genitricis Ecclesiam heredem fecerat: sed nescimus qua caussa, nisi infestatione paganorum, amiserit. Hic superueniente die suæ vocationis, in eodem pago, [mors:] villa videlicet quam loci habitatores Ham dicunt, defunctus, migrauit a mundo, illucque sepultus. [translatio:] Deinde ad Martinas deportatus: postea vero ad Melbodium translatus; ibique nunc quiescens, resurrectionis diem expectat. Hactenus Baldricus. An Berthoaldo, an potius S. Vindiciano successerit S. Ablebertus, examinabimus §. 4.

[7] De B. VVitgero, & S. Amalberga, illius parentibus, agemus X. Iulij. S. Reinildis Virginis & Martyris vitā dabimus eiusdem Iulij XVI. in qua & S. Emeberti mentio fit. [an S. Pharaildis eius soror?] Sarachildem vulgo omnes Pharaildem esse censent, cuius vitā dedimus IV. Ianuarij. Verum illa Theodorici Regis Austrasiæ filia fuisse dicitur: nisi binominis extiterit VVitgerus, Rexq; isthic dicatur, quod opulentus & illustris vir fuerit. Nam bis nuptam fuisse S. Amalbergam non est verisimile, cum a parentibus cogi ad nuptias debuerit, vt suo loco dicemus. Theodorico filio Childeberti Burgundiæ ac deinde Austrasiæ Rege natam fuisse Pharaildem scribit Massæus Chronic. lib. 12. sub finem. Verum cum hic anno 613. obierit, & legitima vxore caruerit; non posset illa Pharaildis S. Amalbergæ, castißimæ matronæ, dici filia. Sororem tamen fuisse Gudilæ Pharaildem tradit Hubertus in eius Vita VIII. Ianuarij, his verbis: Habuit sorores sanctitate famosas, videlicet Reinildem atque Pharaeldem, germanumque fratrem S. Emebertum Episcopum Cameracensem. Cum S. Reinildis sorores recensentur XVI. Iulij, in quibusdam exemplaribus S. Pharaildis expunctum est nomen.

[8] Si soror fuit SS. Emeberti, Reinildis, Gudilæ, aliqua Ermelindis, quæ hic Ermenlindis appellatur, [an S. Hermelindis?] aliam fuisse necesse est ab ea quæ XXIX. Octobris colitur Meldariæ Louanium inter ac Hugardiam. Fuit enim ea 48. a morte anno eleuata a B. Pipino Duce: vnde liquido patet, ante annum 600. obiisse, cum ipse anno 646. decesserit Pipinus, vt XXI. Februarij dicemus. Quare circiter 80. annis Gudila senior fuit Hermelindis: quas proinde vna matre natas nemo facile crediderit. Breuiarium Malbodiense pro Ermelinde Ermentrudem habet S. Emeberti sororem, de qua §. sequenti.

[9] [S Gudila quando obierit.] S. Gudila, siue Gudula, aut, vt hic appellatur, Guodila colitur VIII. Ianuarij Bruxellis, vbi magnifica ei dicata est basilica. Obiisse videtur circa annum 712. vt in Chronico Belgico tradit Autbertus Miræus, & nos VIII. Ianuarij diximus; aut fortaßis aliquanto citius, seriusve. Pœna sacrilegis sepulchri virginei violatoribus a S. Emeberto inflicta, aliter paullo atque hic, refertur in vita S. Gudilæ cap. XI. Imprecatum videlicet, lata excommunicationis Ecclesiasticæ sententia, sanctißimum virum, vt non solum viri, sed & feminæ illius consortes flagitij, eorumq; posteri altero poplite claudicarent, feminæ præterea gutteria laborarent. Est vero gutteria, vt annotauit Coluenerius ad hoc Baldrici caput, quæ alibi gutturnositas dicitur, vitium gutturis.

[10] [an S. Gangulfus eius frater?] Quidam S. Emeberti fratrem aiunt fuisse S. Gangulfum, siue Gengulfum, Martyrem, de quo XI. Maij agemus. Burgundio is gente fuit, & Pipino militauit; si Breui, vt vulgo asserunt, longe post Emeberti ætatem; sin Crasso, æqualis ei quidem fuit Emebertus, sed qui fratres hos vocet, antiquorum vidimus neminem. Inde fortaßis ex vulgi sermone error natus, quod Gangulfum Belgæ Gengoul, Gudilam Goul, siue saincte Goul vocent: vt qui audiere Emebertum fuisse sanctæ Goul fratrem (quod sæpe rudibus vsuuenit, vt militibus illis, qui pro Eloi siue Eli, Eliam inuocari a Christo in cruce arbitrabantur) sancti Gengoul fratrem existimarint.

[11] [an S. Venantius?] Longius ab omni abest veri specie, quod S. Venantij (qui regnante Pipino a latrone trucidatus est non procul Aria Artesiæ vrbe, quo loco nunc S. Venantij municipium est) frater fuisse Emebertus dicitur. Fuerintne Venantius & Gengulfus germani, non liquet. Nam neque id a maioribus traditum, nec de Gangulfi, vt dixi, certo constat ætate.

§. III. S. Emeberti vita
ex Breuiario Malbodiensi
.

[12] Breuiarium Malbodiense in 2. nocturno, ex Baldrici chronico Cameracensi & MSS. Ecclesiæ Malbodiensis concinnatas has exhibet de S. Emeberto Lectiones:
S. Ablebertus, qui & Emebertus, ex Brabansiensi territorio, villa dicta Ham, parentibus vitæ & generis dignitate clarissimis, patre videlicet VVitgero Comite, sancto viro, & matre S. Amulberga editus est. Cuius etiam quatuor sanctæ sorores fuerunt. Reinildis, Sarachildis, quæ alio nomine Pharaildis, Ermentrudis, & Gudila. [S. Emeberti virtutes in adolescentia:] Post transactos in timore Domini pueritiæ annos, factus est adolescens vultu præclarus, suauis eloquio, benignus animo, simplex, humilis, obediens, deuotus, & omni morum probitate conspicuus, scandens quotidie de virtute in virtutem, & magis ac magis se erigens in Dei seruitutem.

[13] [in virili ætate.] Post hæc secessum amans, & hominum secularium vitans consortia, seipsum in compunctione cordis, orationibus, vigiliis, ieiuniis, & lacrymis exercens, Deo commendabat. Contigit interea Bertoaldum Cameracensis Ecclesiæ Episcopum Deo dignum, animam bonorum actuum floribus adornatam in cælum dirigere: post cuius decessum ad eandem Sedem Pontificalem Ablebertus, Deo disponente, assumitur, Quem adeptus dignitatis apicem, dici non potest, quam tum excreuerit culmine sanctitatis, instar lucernæ supra candelabrum positæ, optime respondens sanctis & clarissimis natalibus, quibus ortus fuerat.

[14] Cum autem diœcesim suam visitando obambularet, & diuini verbi semina spargens, animarum lucra Deo reconderet, vt contemplationi cælestium liberius vacaret, [Mors eius ac translatio.] ad locum natiuum nonnihil secessit: vbi cum iam Deus eum pro laboribus suis remunerare decreuisset, membra ipsius modica febri pulsari cœperunt. Superueniente igitur die vocationis suæ in prædicto pago Ham defunctus migrauit a seculo, illicque sepultus est. Deinde ad Martinas deportatus, postea Melbodium est translatus: ibique nunc quiescens in ecclesia Dei genitricis Mariæ & S. Aldegondis Virginis, diem resurrectionis expectat.

[15] Hactenus Malbodiense Breuiarium. Præter sancti viri commemorata hic decora, tradit Ægidius VVauldeus fuisse eum haud vulgari præditum eruditione. Ham non oppidum est, vt idem putauit VVauldeus, sed pagus haud procul Viluordia Brabantiæ oppido. [An Ermētrudis eius soror?] Quænam sit Ermentrudis, quæ hic dicitur Emeberti soror, non satis assequimur. Ermentrudis enim, siue Irmtrudis, cognata S. Irmgardis Zutphaniensis, aliquot seculis Emeberto iunior est. Erentrudis Virgo, neptis aut soror S. Rutperti Episcopi Salisburgensis, quæ XXX. Iunij colitur, ex regio Francorum orta sanguine proditur, nec ab Emeberti procul distat ætate, nisi aliquanto forte senior sit, cum circa annum 623. ducta in Baioariam sit a S. Ruperto, qui anno 628. traditur obiisse.

§. IV. S. Emeberti ætas, sedes.

[16] Sautberti decessorem fuisse S. Emebertum tradit Baldricus iam citatus, Fulbertus in Autberti vita XIII. Decembr. Molanus in Indiculo SS. Belgij, Autbertus Miræus in Fastis Belgicis, Ferreolus Locrius, Guilielmus Gazæus, Heribertus Rosvveydus noster, Demochares lib. 2. de diuino Missæ sacrificio cap. 15. Claudius Robertus in Gallia Christiana, Saussaius, aliiq; Fulbertum omnes Baldricumq; secuti.

[17] At sorori suæ S. Gudilæ superstitem fuisse S. Emebertum, & ipsemet, vt iam vidimus, fatetur Baldricus, & ex S. Gudilæ vita constat. Gudila autem a S. Gertrude suscepta de Sacro fonte, atq; in eius contubernio litteris & pietate instituta est. [S. Gertrudis quando obierit.] At Gertrudis obiisse traditur anno ætatis 33. XVI. Kal. April. die Dominica, anno vel 659. vt volunt Bucherus noster & Miræus; aut potius vt habet Sigebertus 664. quo eadem dies XVII. Martij Dominica fuit. Nam si anno 659. ergo matri Ittæ, siue Idubergæ, (quæ 12. a mariti morte vixit annos) solum 10. mensibus superstes fuit; cuius contrarium in vita innuitur. Deinde commemorato consilio parentis de ea cuidam Duci Austrasio desponsanda, dicitur post annos 14. pater obiisse: quod de 14. annis ætatis ipsius Gertrudis accipiendum videtur; vt nimirum fuerit anno Christi 646. Clodouæi II. tertio, quo Pipinus, obiit, annorum 14. non vero quod ab ea sollicitatione anni fluxerint 14. Si enim ad illos 14. adiiciamus alios 13. annos, quot a morte Pipini vsque ad annum 659. lapsi sunt, efficientur anni 27. illudq; fateri necesse erit, Gertrudem fuisse sex dumtaxat annorum cum eam Dux ille sibi coniugem depoposcit, quod nemo, opinor, dixerit, cum & in Orientalem Franciam fugisse tum, & alia egisse tradatur, quæ prouectiorem fuisse eam, minimum 10. aut 11. annorum persuadeant. At iuxta nostrum calculū constant omnia. Fuerit anno 646. annorū 14. addantur 18. & quod excurrit vsq; ad XVII. Martij anni 664. habebimus 33. annum inchoatum.

[18] Sed vtrumvis computum sequare, cum ea Gudilam susceperit, institueritq;, [S. Gudila quando obierit?] non potest Gudila ante annum 645. dici e vita exceßisse; quo tamen anno multi e citatis ante auctoribus S. Emeberti obitum consignant. Adde, quod, vt in eius vita diximus, quo tempore ex Ham pago in Morzelam translatum est S. Gudilæ corpus, tempore Caroli Magni, qui regnare cœpit anno 768. aderat quidam qui eam adolescens nouerat. Deinde S. Amalberga a S. Autberto, quem volunt Emeberto succeßisse, velata est viuente adhuc Gudila, quæ cum Reinilde sorore, vt in huius vita refertur, Laubias profecta est, vt relictas sibi a parentibus facultates Deo isthic & S. Petro offerrent: cum ante S. Autberti Episcopatum mortuam Gudilam fateri debeant qui contra sentiunt.

[19] Denique confici hinc videtur, quod ante diximus, vltra annum 700. vixisse Gudilam; &, vt habet citatus antea codex, non Bertoaldo, sed S. Vindiciano succeßisse Emebertum. Et fortaßis idem est Hildebertus ab eodem Baldrico & aliis appellatus. Haud enim multum abludit nomen, quod alij aliter efferunt: nam præter eos, qui Emebertum, Emibertum, Emobertum, [Emeberti varie expressum nomen.] Embertum vocant; hunc Surius in vita S. Rainildis & Saussaius Adelbertum appellant; MS. §. 2. citatum, Hildebertum; Claudius Robertus, Adelbertum, Albertū, Emelbertum; Demochares Ablebertum & Adebertum.

[20] Et sane apud Tornacum, vt scribit Molanus in Natalibus, est pagus S. Aldeberti, qui mons Sanctæ Trinitatis vulgo appellatur. Pagum autem Pastor sic vocari asserit, [Pagus S. Adelberti.] quod S. Aldebertus Episcopus Cameracensis ibi habitasse creditur. Asseruit & Festum sua in ecclesia celebrari. Hic fortaßis est Aldebertus Abbas, qui testamento S. Amandi anno 2. Theodorici Regis subscripsisse legitur; qui vel ad prædicationem Euangelij, vt alij eodem tempore, Episcopus est consecratus, vel mortuo S. Vindiciano ad Cathedram Cameracensem & Atrebatensem euectus est. In MS. quodam Kalendario SS. Ordinis S. Benedicti ad 17. Martij isthæc legimus: Ipso die S. Adelberti Abbatis. Hic ipse est fortassis de quo agimus.

[21] Animaduertit doctissimus Molanus implicatam hic rationem temporum; nec satis, quod de S. Emeberti Episcopatu pronuntiaret, in promptu habuit. Ita namq; scribit: Quod vero ad Episcopatum attinet, in catalogo Episcoporum Cameracensium ponitur antecessor S. Autberti; sed in Raineldis historia & alibi, quædam de Autberto leguntur, ex quibus consequi videtur Ablebertum aut successisse ei, aut saltem parem fuisse, Coepiscopum videlicet, vt tunc ad fidei propagationem plures fuerunt. Quod qui volet, pressius consideret.

§. V. S. Emeberti mors, reliquiæ, cultus.

[22] Mortuus est, vti §. 2. & 3. diximus, in pago Ham Emebertus, atque ibi sepultus. Translatum deinde corpus eius ad Martinas, siue Marcinas, pagum, quem Ecclesiæ Cameracensi donarat. Vbi situs hic pagus sit, fatetur Coluenerius se ex Cameracensibus Malbodiensibusq; Canonicis perquisisse, [Martinæ pagus vbi.] nec quidquam assecutum. Molanus quoque nihil se de eo comperisse scribit. Suspicatur Ægidius VVauldeus, aliiq; viri eruditi Marpinas esse legendum. Extat enim Marpen pagus ad Sabim leuca distans Malbodio, vbi aliqua videtur eius superesse memoria. Dicata isthic est ecclesia S. Mariæ, fortaßis, quia, vt coniicit VVauldeus, Ecclesiæ S. Mariæ Cameraci cum pago tradita erat. Nobis probabilius videtur Martinas in agro Brabantensi sitas fuisse. Indicat id Baldricus, qui innuit prædium Martinas & villam Ham in eodem pago, siue ditione fuisse. Ex vita S. Gudilæ cap. 2. discimus ædes parentum eius a Morzella duorum circiter milliarium interuallo abfuisse. Tantum fere a Morzella distat municipium Merchten in ditione Alostana: quod Martinas esse, haud temere quis coniiciat.

[23] Martinis deinde, (incertum qua caußa, an ob hostiles incursiones, vt tutius asseruarentur, an ad maiorem venerationem) Malbodium deportatæ sunt eius reliquiæ, [Reliquiæ S. Emeberti.] atque humo (an vt primum allatæ sunt, an postea alia occasione, non liquet) defossæ. Sed, vt testatur qui S. Aldegondis vitam Gallice scripsit Basilides Athensis Capuccinus, altare in veteri Ecclesia SS. Aldegondis & Emeberti nomini honoriq; dicatum est. Sanctus ille Abbas Lætiensium Antonius VVinghius, meo præcipue hortatu, perquiri S. Emeberti ante annos aliquot reliquias curauit, refosso alte pauimento omni chori ecclesiæ Malbodiensis. Nihil tamen inuentum est; Sancto nimirum in aliud tempus sui corporis manifestationem differente, vt homines tot aduersis, quæ interim perpeßi sunt, eruditi, magis ad dona cælestia, quæ vbertim inuentis Sanctorū pignoribus conferri solent, idonei fiant. Mentio fit corporis S. Ableberti XXX. Ianu. in 3. Vita S. Aldegundis Virginis nu. 12.

[24] Hæc paucula de S. Emeberto e variis collegimus, cum vitam nusquam assequi potuerimus, quam nec Baldrico visam facile est ex eius verbis colligere. scriptam tamen olim fuisse patet ex S. Raineldis sororis eius vita, vbi cap. 1. hæc habentur: [Vita S. Emeberti olim scripta.] Ex hac ergo (Amalberga) dedit ei (VVitgero) Deus sobolem sanctissimam Emebertum, postea sanctæ Cameracensis Ecclesiæ Pastorem beatissimum; cuius gesta plena virtutibus atque miraculis in eadem Ecclesia vsque in hodiernum diem florent: tresque (quædam MSS. duasque) filias, quarum vna Gudila, altera Rainildis vocabatur, & tertia Pharaildis, vt in vita B. Gudilæ habetur. Hæc postrema, Et tertia, &c. absunt ab aliquibus MSS. Et sane solæ deinceps Rainildis & Gudila memorantur. Illud postremo ad Sancti gloriam facere videtur, quod haud pauci in Belgio, Teutonico præsertim Emberti, siue Emeberti nomine appellentur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Emembertus von Cambrai

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Emembertus von Cambrai

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.