Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO ERMINOLDO ABBATE AC MARTYRE.


An. Chr. MCXXI.

[Praefatio]

Erminoldus, Abbas Prufeningensis in Germania (S.)

[1] Sancti Abbatis ac martyris Erminoldi nomen sacris Fastis adscriptum habet Ferrarius his verbis: VIII. Id. Ianuar. [S. Erminoldi nomen in Martyrol.] apud Ratisponam S. Ermenoldi Abbatis Brunfingesis & Martyris. Benedictus Dorganius in Benedictino: S. Ermenoldi Abbatis & Martyris, magnarum virtutum viri. At Hugo Menardus in suo Martyrologio V. Ianuarij: In Germania S. Ermenoldi Abbatis & Martyris, Ordinis Cluniacensis.

[2] De eo ita scribit Trithemius in Chronico Hirsaugiensi, viros illustres commemorans qui ex Hirsaugia prodierūt: Euernoldus monachus huius cœnobij Hirsaugiensis, ad monasterium Briuerungense in Abbatem constitutus est, vir scientia & conuersatione sanctissimus: qui multis in vita & post mortem fertur claruisse miraculis: cuius vita & conuersatio cum miraculis in duobus libellis conscripta latius in præfato cœnobio habetur. Eam vitam ab Auctore anonymo, monacho Prufeningensi, circa annum MCCXC. scriptam, Tomo 2. Antiquarum lectionum vulgauit Henricus Canisius, extatq; in Auctario Surij.

[3] Meminit S. Erminoldi Baronius Tom.12.an.1121.n.7. & 8. Raderus Tom.1.Bauariæ sanctæ, vbi vitæ huius compendium refert.

VITA.

Erminoldus, Abbas Prufeningensis in Germania (S.)BHL Number: 2615

Avct. Monacho Anonymo.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Novissime diebus istis, in quibus (proh dolor! [Vtile est SS. vitas scribere.] ) iuxta Psalmistæ querelam, defecit Sanctus, & diminutæ sunt a filiis hominum veritates, bonorum antecedentium sanctitatem & scripto recolere, & memoriæ tradere posterorum, tam rationis instinctu monemur, quam ipsa vtilitate allicimur & profectu. [Psal. 11. 1.] Denique Sanctus Sanctorum, a quo sanctitas omnis tamquam a fonte primario, scaturigine multiformi permanat in Sanctos, in riuulorum limpida puritate dum noscitur & laudatur, sui sitim in eis excitat salutarem, qui ab eo dulcedinem deriuatam in suorum mirifica suauitate legendo præsentiunt & prægustant. Accedit ad hoc, quod nos, qui futuram inquirimus ciuitatem, manentem in hoc sæculo non habentes, dum in huius vitæ ac viæ procinctu eorum calles aspicimus, qui tam aduersantis mundi sinistram, quam blandientis dextram contemnendo, viam regiam incedentes seruauerunt; ipsi quoque rectorum recta sectando vestigia, non abducimur ad intorta compita deuiantium plurimorum, qui se sequentes illaqueant, & illaqueatos immergunt doloribus sempiternis. Postremo illud quoque Sanctorum bona commemorando consequimur & scribendo, quod illorum eo ipso meremur auxiliis adiuuari, quo eorum virtutibus cōgaudemus & gloriæ. Dumque alios hæc legentes ad studium boni, bonorum accendimus & monemus exemplis, ipsorum nos, quos prouocauimus, intercessio consequitur, & a Domino, in quo laboramus, certa remuneratio comparatur.

[2] Ista considerando ad Beatissimi Erminoldi a Priueningensis Ecclesiæ primi Abbatis gesta magnifica describenda, cursum styli dirigimus, qui gregis nostri tamquam aries quidam insignis & prædux & fidelissimu protopastor, ad caulas summi pastoris æthereas nos præcessit. Nec tam arduum opus aggredimur, in nostris, quæ nullæ sunt, viribus confidentes; sed in eo, sine quo nec incipi potest bonum aliquod nec cōpleri. Animat nos præterea, & id tentandi præstat audaciā ipse inchoationis huius instinctor præcipuus & iniunctor, venerabilis scilicet Pater Dominus b Vlricus sextusdecimus Abbas Prufeningensis Ecclesiæ, [Vlrici Abbatis iussu scripta hæc vita.] qui antecessoris tanti virtutibus coexultans, ac per hoc nequaquam carens ipse virtutibus, anno incarnationis Dominice M. CCLXXXI. primo anno sui regiminis, onus hoc Atlanticum nobis tamquam Pygmæis imposuit, vno eodemque præcepto suo ac iussu, auctoritatis suæ scutum opponens linguæ calumnianti, quæ nos præsumptionis forsan argueret, & insufficientiæ nostræ desperationis obicem auferens, & ausum conferens ad iniuncta. Scriptum autem scientes esse, Numquid Deus indiget vestro mendacio, vt pro illo loquamini dolos, optantes nos ad exprimenda vera sufficere, nihil circa rem gestam addere vel mutare conabimur, nihil de proprio confingemus, sed vt fidelis ad nos vsque traduxit antiquitas: siue veritate seruata, stylum aliquanto tentabimus facere comptiorem, ne rei vtilitas, tamquam Falerni nobilitas ac dulcedo ob ruditatem incultioris eloquij, tamquam ob vasculi cariem contemnatur. [Iob 13. 7.] Sæpius etenim crater tornatilis & elegās, potum bonum & bibilem meliorat; deformis vero catinus, infusi & nectaris minuit suauitatem.

[Annotata]

a Prufening, aliis Brufling & Prufeninge, monasterium Ord. S. Benedicti, supra Ratisponam, ad confluentes Danubij & Nabi, fundatum a S. Ottone Bambergensi Episcopo, an. MCIX. VVigul. Tom. 3.

b VViguleo Vdalricus, quem ait obiisse an. MCCCXIV.

LIBER I.

CAPVT I. S. Erminoldi ortus, religiosæ vitæ tyrocinia.

[3] [Multi sancti in Germania.] Igitvr cum Apostolicæ prædicationis in omnem terrā sonus exisset, & in fines orbis terræ verba eorum, granorum more, dispersa per campos mundi latissimos & patentes, in fructus proficerent copiosos, & ex omni natione, quæ sub cælo est, cæli horrea messe fidelium replerentur; a Alemaniæ quoque deserta in vbertatē versa, virorum illustrium plures dignos agricolæ Christo manipulos protulerunt. Ex quibus b Augusta quidem rutilat c Vdalrico, d Chunrado e Constantia sufflorescit, alio f Vdalrico g Hirsaugia venustatur, gloriatur h Henrico & i Chunegunda sua k Babenberch & l Ottone, m Altach ac n Hildensheim o Godehardo illustratur. Alia quoque Germaniæ loca quam plurima pluribus aliis tantis & tot exultant, quod, vt de his taceatur, quos vel hominis segnis ignauia, vel incuria successorum, seu etiam diutini temporis intercursus, memoriæ humanæ subtraxit, quos tamen indelebiliter continet vitæ liber, melius ac felicius semper in Dei præsentia, quam in nostra memoria breui ac momentanea constitutos; si liceret, horum omnium vellemus mentionem facere nominatim, quorum nomina & virtutes viuacis scripturæ tenacitas, adhuc quasi cuiusdam indicis ostensione præsentat, numerositate sola vocabulorum capacissimi certe codices tenderentur. Hæc idcirco diximus, vt in gaudio recordemur, quomodo terra nostra per infidelitatem quondam sterilis, peperit plurimos vere ac veraciter Samueles: qui licet in suo quisque loco diuisi, in vno tamen spiritu, prout vult, singulis diuidente, soli Domino laudabiliter, vt quondam ille Samuel, seruierunt in sanctitate & iustitia coram illo.

[4] [Intere os S. Erminoldus.] Inter quos Deus omnipotens similem illum fecit in gloria Sanctorum, de quo scripturi sumus, beatissimum scilicet Erminoldum Prufingensem primum Abbatem, speculum sui temporis & exemplar, & posterorum lumen & iubar illustre. Et tu ergo Ecclesia Prufingensis nequaquam minima es in præcipuis monasteriis Alemaniæ; ex te enim exiit, non quidem carnis exortu, sed spiritus transitu ex hoc mundo ad Patrē, venerabilis ille Dux, qui de vitæ sæcularis Ægypto eductus, vita pariter & virtute Mosaica, Pharaone, id est, principe mundi relicto, ad terram vere promissionis, vt alter Iosue te præcessit; Seon Regē Amorrhæorum & Og Regem Basan, & omnia regna Chanaan, per quæ multiformis informitas intelligitur vitiorum, strenuo ante congressu triumphans. Ad cuius illustria tandem calamus se conuertat, quem Spiritus sanctus & temperare & irrigare dignetur, qui eius, quem descripturus est, tamquam venerabilis templi sui consecrator pariter extitit & possessor.

[5] Beatus igitur Erminoldus de gente p Sueuorum progenitoribus quidem exortus est modo sæculari satis claris. Qui concesso sibi pignore tali diuinitus, [Puer fit monachus.] Dei gratiæ non ingrati, filium suum in Hirsaugiensi cœnobio diuinis curauerunt obsequiis mancipare: Annæ illius vtique spiritu non carentes, vt, sicut alter Samuel, a iuuentute sua & vsque in senectam & senium coram Domino ministrare consuesceret in eodem. In quo videlicet studio pietatis desiderium eorum attulit eis Dominus, nec sunt fraudati a desiderio suo, dum quod omnimodis optauerunt, completum sibique concessum in filio lætabantur. Denique puer erat ingeniosus, & sortitus est animam bonam, & ingenij quidem capacitate scientiam præpollentem, ac animæ bonitate virtutes eximias apprehendit; bonitatem, & disciplinam, & scientiam doctus a Spiritu, a quo profecto ductus est in desertum vitæ claustralis. Vbi licet a diabolo tentaretur, membrum tamen insigne capiti Christo cohærens, & capitis armatura triumphans exiuit vincens, vt vinceret, & victor coronam perciperet repromissam. Beati igitur regulam Benedicti, benedictus ipse a Domino, tamquam regni tramitem apprehendens, iter vitæ suæ secundum statutum illius ita direxit, vt Abbas ex Monacho, magister fieri ex discipulo mereretur.

[6] Siquidem q B. Wilhelmi tunc Hirsaugiensis Abbatis vitæ modum ac formam ita moribus suis impressit, ita perfectionis illius studuit imitari vestigia, [B. VVilhelmum magistrum suum imitatur.] vt iam qualis Pater, talis filius appareret, & magister in discipulo videretur; & nulla iam posset esse dubietas, super hunc Elisæum spiritum Eliæ requieuisse. Idem vero venerabilis VVilhelmus, apud ecclesiam sancti Martyris r Emmerani in vrbe s Ratispona sub t Ramuoldo, eiusdem monasterij tunc Abbate, Prior extiterat, non fama fallaci solummodo, sed veraci præconio meritorum longe lateque clarescens, ad Hirsaugiensem est electus Ecclesiam, in qua Beatus, vt dictum est, Erminoldus sub eodem spiritualis militiæ tyrocinia taliter exercebat, vt non longi temporis interfluxu, signifer ex athleta, ex satellite campiductor, & ex milite primicerius crearetur.

[Annotata]

a Expluribus Galliæ populis conflata gens, Rhenum transgressa, inter Mœnum ac Danubium sedes fixit, Allemanni dicti, vel Allemani, aut Allamanni, quasi omnes viri, aut multitudo virorum vndique collecta; all enim omnem, man virum significat nostratibus ac Germanis. Protulere deinde fines Allemanni. Etiamnum Galli & Hispani Germanos omnes Allemannos vocant, Germaniam Allemanniam.

b Splendidissima Rhæticæ prouinciæ colonia Augusta Vindelicorum, vulgo Augsburch.

c Martyrol. Roman. Vldaricum vocat. Colitur IV. Iulij.

d Colitur S. Conradus XXVI. Nouemb.

e Constantia nobilis ciuitas ad lacum Brigantinum, siue Venetum, qui & Constantiensis dicitur, vulgo de Rodensee.

f Hic Vdalricus videtur is esse, quem Trithemius scribit ex monacho Hirsaugiensi factum Abbatem Cellæ Paulinæ.

g Nobile olim Ordinis Benedictini cœnobium Hirsaugia, Ludouici Pij temporibus fundatum, situm in Ducatu VVirtenbergensi. Eius Chronicon conscripsit Trithemius Abbas.

h Vitam dabimus XIV. Iulij.

i Colitur S. Cunegundis Imperatrix III. Martij.

k Vulgatias iam Bamberga dicitur. Sita fertur prope in meditullio Germaniæ.

l De eo II. Iulij.

m Altaich inferius, amplissimum ac ditissimum monasterium Ordinis Benedictini in Bauaria inferiori ad Danubium; vbi Abbas fuit ante Episcopatum S. Godehardus. Est & aliud in eadem inferiori Bauaria, non procul Straubinga, Altaich superius dictum.

n Vulgo Hildesheim appellamus. Vrbs est Germaniæ Episcopalis.

o Eius vitam dabimus IV. Maij.

p Sueuia Germaniæ prouincia, celebris cumprimis, sed angustioribus conclusa quam olim limitibus.

q De hoc agemus V. Iulij.

r Colitur S. Emmeramus XXII. Septembr.

s Vrbs Imperialis ad confluentes Regi siue Regini, & Danubij, alias sæpe Reginoburgum, vulgo Regensburch appellatur.

t B. Ramuoldi vitam dabimus XVII. Iunij.

CAPVT II. Abbas Lorsacensis factus, eo se munere intra annum abdicat.

[7] [Creatur Abbas Lorsacensis] Deniqve sanctitatis illius tam sonora vox in Rama audita est circumquaque, vt lucernam sub modio seu vase subiectionis vlterius tegi non sineret vel abscondi, sed super candelabrum poni regiminis persuaderet. Vnde factum est, vt, tam fratrum electione communi, quam a Henrici Imperatoris eiusdē nominis quinti consensu atque fauore, ad b Lorsacensis Ecclesiæ regimen vocaretur, quæ regalis est Abbatia, illisque diebus & in copia rerum temporalium abundabat, & in prærogatiuis plurimis dignitatum.

[8] [Egregie præest.] Hic itaque fidelis seruus & prudens super familiam Domini constitutus, subiectis tamen non tam præesse studuit, quam prodesse; nihil subditis faciendum iniungens, quod ipse exempli caussa non primitus pertulisset. Etenim iugum ab adolescentia sua portauerat, & ipse Maiorum ferendo mandata, imponēda minoribus prædidicerat tēperare; Pharisæorum Scribarumque nota prorsus immunis, qui alligant onera importabilia, & ea humeris hominū iuxta sententiam Saluatoris imponunt, ipsi ea digito non mouentes. [Matth. 23. 4.] Nō sic iste, non sic, sed instar boni pastoris forma factus gregis ex animo, creditas sibi verbo pauit ouiculas, pauit exemplo Sanctorum, pauit desiderio & subsidio temporali. Propter quod grex, qui datus est sibi pecus inclytum suum, nec imminutus est numero, sed adauctus; nec defecerunt sub eius cura subsidia temporalia subditis, sed creuerunt. Etenim dum in diebus sui regiminis, & numero subditi sui & merito pariter augerentur, nec de multitudine subiectorum, nec de temporalium affluentia, nec de culmine dignitatis intumuit; sed magis in sanctitate atque profectu discipulorum, quam in excellentia prælaturæ vel magisterij lætabatur, quod perpendi faciliter poterit per subiecta.

[9] [Abdicat se officio, ob munera a fratre data Cæsari.] Fratrem namque carnalem vir Dei habebat, præter titulum sanguinis generosi, satis superque & in diuitiis abundantem. Quodam vero die cum venissent viri Imperatoris, vt assisterent coram illo, affuit inter eos & ille viri sancti germanus. Cui subridens Augustus, animo forte iocandi, Caussa, inquit, tuæ dilectionis fratrem tuum regali præfecimus Abbatiæ, facientes sibi nomen grande, iuxta nomen magnorum qui celebrantur in terra, vt sedeat cum Principibus, & solium gloriæ teneat inter illos. In quo igitur maiestatis nostræ munificentiæ respondebis? At ille, Vera, inquit, esse omnia recognosco, quæ proponit Vestra Serenitas, arbitrorque dignissimum, vt vestræ non ingratus inueniar pietati. Dictum duxit in actū, nec multo post decentibus satis Imperatorem muneribus honorauit, famulo Domini Erminoldo tam dicta Imperatoris, quam facta germani penitus ignorante. Ceterum mox vbi ad eum res gesta deuenit, licet horum omnium nec conscius extitisset, Lorsacensem resignauit Abbatiam, protinus tam curæ se subtrahens pastorali, quam vel notæleuissimæ Simoniacæ prauitatis. Aduertendū est igitur, quam execrabile duxisset hic Sanctus per tale se vitium maculasse; vt & Prælaturam detestaretur, pro qua nihil vmquam datum vel præbitum esset adipiscenda; sed pro iam adepta, & de postfacto frater suus Imperatori grates per munera retulisset.

[10] [Redit Hirsaugiam cum 40. discipulis.] Relicto igitur regimine Lorsacensi, tamquam bonæ opinionis ac famæ diluuio, ad arcam requiei suæ, id est, ad Hirsaugiensem Ecclesiam, & ad suum Noe, Beatum videlicet VVilhelmum, tamquam emissa columba reuertitur, non sine ramo tamen virentibus foliis venustato. Nam secuti sunt eum discipuli eius, non minus quam quadraginta, quos apud Lorsacum sub spatio vnius anni, quo inibi præfuit, Deo collegerat, vt quam fructuosus in vera vite palmes hic esset, ipsa vbertate geniminis monstratetur. Denique in baculo suo, curæ videlicet pastoralis, solus transierat ad Lorsacense cœnobium, & nunc cum turmis discipulorum reuertebatur Hirsaugiam: quorum collectio tamquam ramusculus de hac sancta radice consurgens, paternæ virtutis gratia virescebat. Hi ergo ab eo separari non sustinentes, sicut ouiculæ (dicentes non quidem verbis, sed facto, Verba vitæ æternæ habes, ad quem ibimus?) Pastorem suum vsque Hirsaugiam sequebantur. [Ioan 6. 69.] Vbi & tamquam Angelus Domini cum honore susceptus, benignissime pertractatur; quippe cuius ibi sanctitatis præconia non latebant.

[Annotata]

a Hic impio patri in regnum Germaniæ successit an. MCVI. Imperator coronatus an MCXI. mortuus XXIII. Maij, MCXXV.

b Additur ad marginem in postrema Surij editione, veluti explicationis gratia, Laurishaimensis. Fuit Laurissa. siue Laurishaimium, vulgo Lorsche vel Lors, celebre in agro VVormatiensi monasterium Ordinis Benedictini; postea Præmonstratensibus, dein Archiepiscopo Moguntino donatum. Eius Chronicon edidit Tom.1. Rer. Germanicar. Marquardus Freherus; in quo tamen nulla fit mentio Erminoldi. Suspicor potius Laureacum, siue Loracum, vt etiam hic in Anacephalæosi vocatur, vulgo Lorch, intelligendum nobile in VVirtembergia cœnobium.

CAPVT III. Prufeningense cœnobium fundatur.

[11] [Aliis diuinitus destinatus.] Porro propter nos homines & propter nostram salutem, qui præsentem locum incolimus, a Domino factum est illud, vt occasione quacumque oliua fructifera, & vere vitis abundans illic euelleretur, & transplantaretur in hac vinea Domini sabaoth, quam dextra Domini per sanctū Ottonem Babenbergensem Episcopum tunc fundauerat & compleuerat, vt hæc nouella recensque plantatio de mundi Ægypto translata, mitteret altius sub tam industrio vinitore radices; dum quod S. Otto plantauerat, hic rigaret, vtriuslibet meritis & obtentu Domino dāte desuper incrementum. Deo igitur nobis melius aliquid prouidente, quam humana solertia præualeret, actum esse non ambigamus, quod columbinam hanc animam, & venalitatis, vt dictum est, Simoniacæ putre contagium sic horrentem, arca Hirsaugiæ a prima missione recepit, vt occasione hac secundario mitteretur, vnde non esset vlterius reuersura.

[12] [Occasio fundationis cœnobij Prufeningensis.] Ipso siquidem tempore Deo dignus Antistes Otto Episcopus Babenbergensis monasterium, sicut diximus, Prufeningense fundauerat; cuius quidem possessionem ac fundum, intercedente coemptione legitima, iustisque concambiis, nostro dominio comparauit, cum antea iuris alterius extitisset. Ceterum non humana voluntate allata est eadem fundandi voluntas, verum reuelatione sibi facta diuinitus euidenti, cuius, opportuna occasione accepta, hic modum ac seriem inseremus. Henricus etenim quintus eiusdem nominis Imperator Ratisponæ Curiam solemnem indixerat regni Principibus vniuersis, & misit scriptum suum hora Curiæ memoratæ, conuocatis dicere vt venirent. Itaque cum turba plurima conueniret, & de ciuitatibus properarent ad Curiam Augustalem, affuit & venerabilis Otto Babēbergensis Antistes, velut alter Dauid, fidelis in omnibus, egrediens & regrediens & pergens ad imperium dicti Regis. Verum Ratisponæ non habens vbi caput suum reclinare valeret ad commodum, quoniam Domino disponente ciuitas ipsa repleta erat hominibus, quasi brucho, domibus omnibus occupatis: memorabilis Pontifex turbulentiam turbæ tumultuosæ deuitans, vrbe relicta sibi ac suis elegit campi planiciem, quē nunc muri loci huius includunt.

[13] Hic igitur inter duas arbores nucum, quæ tunc ornauerunt faciem campi, eiusdem tentorium sancti Præsulis figebatur. De quibus nimitum arboribus, & longe antequam id quod nunc dicendum est, eueniret, tinnitus & strepitus campanarum visus est multotiens sonuisse, quem in vicinia demorantes non sine stupore frequentius audierunt; qui, vt re ipsa iam declaratur, futuram quandoque ibi cultus diuini frequentiam vtique portendebat. [Eo loco auditus antea sonus campanarum.] Quo in loco, cum dies abscesserat, noctemque sol reduxerat iam occumbens, recumbens ibi vir Dei somnum oculis suis dedit, dormitationem & palpebris tempori congruentem. Et ecce qui locutus est in visione Sanctis suis antiquitus, vt iuuenes quoque nostri visiones videre per illum, & senes nostri somnia somniare demonstrarentur; nouo Iacob Patriarchæ suo, insigni videlicet Ottoni, vt merito Israel nomen acciperet, ad imaginem & similitudinem somnij prisci Iacob, [Visio isthic S. Ottonis.] conforme omnino somnium reuelauit. Vidit etenim a lecto suo porrectam scalam, cælosque summitate tangentem, in qua etiam Angeli ascensus suos atque descensus amicis vicibus alternabant. Quo profecto dabatur intelligi, non defuturos in hoc loco quam plures, qui ad proximum subleuandum cū Martha pia compassione descenderent, & ascenderent cum Maria celsitudinem Domini contemplando. Vir itaque sanctus euigilans, & prudenter intelligens quæ videre meruerat, nihil eorum omisit spiritualiter, in fundatione, consummatione, ac consecratione complere cœnobij, quæ prior ille Iacob in visionis suæ loco peregit, domum hic Dei veraciter & portam cæli quam plurimis construendo.

CAPVT IV. Præficitur Prufeningensi cœnobio S. Erminoldus.

[14] [Quæritur Abbas nouo cœnobio.] Monasterio igitur hic fundato & consummato secundum Dei, quam intellexerat, voluntatem, virum vir sanctus idoneum æstuanti animo requirebat, qui Christi familiæ colligendæ in domo, quam sibi construxit, in tempore suo posset tritici dare mensuram; quique, vt rei euentus visioni cōgrueret, per scalam religionis hic ascensuros, quindecim graduum verbo & exemplo posset docere mysteria; quoq; præuio ascēsiones in corde suo disponēte discerent pedetentim in valle lacrymarum, loco quē posuit ipse fundator, donec dante benedictionē summo legislatore, euntes de virtute ad virtutē, Deum deorum in Sion videre perpetuo mererentur. Cum igitur quæreretur inter dispensatores, vt fidelis quis inueniretur, non est inuentus similis illi, de quo nunc agitur, Beato videlicet Erminoldo; quem Dominus lucernam Christo suo parauerat, vt ardens & lucens huius cœnobij ruditatem nouitiam, & ob hoc cæcutientem adhuc intellectu, & affectu torpentem, & sanctitate conuersationis accenderet & exempli, & eruditionis atque doctrinæ splendoribus illustraret. Huius itaque famam B. Otto comperiens, missis ad eum & Abbatē suum epistolis ab vtrolibet impetrauit, [Postulatur Erminoldus.] vt recens incultumque nouale colendum assumeret, & iam præexercitus agricola manum ad aratrum mitteret sulcatricem, Prufingensis cœnobij terram patrio visitaret aduentu, & inebriaret sacræ institutionis irriguo, locupletaretque multiplici germine meritorum.

[15] Missus igitur de Hirsaugia primus Abbas, ad nutum Domini nostrum dictantis honorem, Ecclesiæ nostræ præficitur: benedixitque nobis Dominus ad introitum eius, in cuius vtique nomine benedictus aduenit, non sine discipulorum atque confratrum honorabili comitatu. Denique in suscepti regiminis culmen ascendens, speculatorem se domui Israel meminit constitutum, ita pro animabus commissorum sibi peruigilans, tamquam redditurus pro eis Domino rationem, & iuxta dictum B. Iob, vere gallus habens intelligentiam, subditos excitaturus ad bona, [Sāctissime id munus gerit.] semetipsum ala exercitij spiritualis primitus excitauit; cauens vtique reprobus inueniri vel somnolentus, dum vigilandum aliis prædicaret. [Iob. 38. 36.] Sane familiarissimum semper habebat instare vigiliis, orationibus & ieiuniis insudare, verbum Domini prædicare, frequentius regnum Dei & iustitiam eius inquirere anhelanter, fugere gloriam temporalem, quærere sempiternam. Proinde fide dignissimi seniores, qui vitam ipsius agnouerant, constantissime testabantur, nullam sibi septiformis Spiritus gratiam defuisse, quod a considerantibus conuersationem illius actusque magnificos faciliter poterat deprehendi. Nam quantum sibi omnis gloria mundi viluerit, quantumque sibi mundus fuerit crucifixus, & ipse mundo, si nullo virtutum eius indicio alio monstraretur, eo solo diligentius aduertenti patesceret, quod ad mentis eius constantiam declarandam, quam aduersus sæculi tam blanditias quam terrores habebat, hoc loco duximus subscribendum.

CAPVT V. Imperator a Papa excommunicatus,
ingressu monasterij ab eo prohibetur, nec offenditur.

[16] Henricvs aliquando Imperator, a cum propter excessus suos Papalis excommunicationis sententiam incidisset, [Hēricus V. Imperator eius monasterium inuisit.] & tamen a religiosis ac magnis etiam Prælatis Ecclesiæ, Imperatoriæ dignitatis intuitu, honor sibi ac solita reuerentia deferretur; ob fundatoris nostri prememorati, quem non modice diligebat, honorem pariter & amorem, cum ipso fundatore grandem sibi demonstraturus affectum, ad nouellam eius Ecclesiam visitandam cum nobilium & magnorū pompa multiplici, sicut most est regius, aduentabat. Iamque B. Erminoldus, Pater videlicet monasterij, tā propter Imperatoriæ celsitudinis claritatem, quam propter concomitantis cum eo, & inuitantis reuerentiam fundatoris, cum compulsationibus campanarum, Fratrumque processione canora, & reliquiarum ac vexillorum multiplici apparatu, longe insuper extra septa cœnobij excepturus Cæsarem credebatur. Sed seruus Dei talium se fauori dissimilem demonstrabat. Non enim cogitationes suæ cogitationes eorum, neque viæ suæ viæ illorum, qui consuunt puluillos sub omni cubito manus, & pretij parietem liniunt adulando, & propter hoc in Regum domibus mollibus vestiuntur. [Ezech. 13. 18.] Ceterum iste non vt arundo, nec terroris nec fauoris vento quolibet agitata, sed vt columna immobilis, nec metu impellebatur, nec inclinabatur gratia qualicumque, vt ei vel occursu solemni, vel blanditia salutationis applauderet, quem per sententiam Apostolicam cōmunione nouit Ecclesiastica tunc priuatū.

[17] [Excludit eum (quia excommunicatus erat) S. Erminoldus.] Proinde cum aduentum Imperatoris per prænuntios comperisset, omnia monasterij ostia obserari præcepit, ne vel Augusto, eiusve comitibus vlla introeundi via pateret; firmiter prohibens & districte, ne quis egrederetur ad salutationem siue exceptionis aliquam reuerentiam exhibendam. Ipse vero Imperatore adueniente ad eum ante claustri septa procedens, ne vel ex fastu aliquo vel contemptu hoc agere crederetur eo insalutato: Libenter, inquit, & officio salutandi, & exceptionis congrua reuerentia, honorem tibi impenderem regium, Imperator, si te communione priuatum Apostolicæ Sedis auctoritate nescirem. At Imperator ratus, eum hæc non iustitiæ zelo, sed ex cordis odio vel rancore proferre, tamquam offensum pro eo, quod quondam ab eius fratre munera recepisset, propter quæ Lorsacensem resignauerat Abbatiam; Nimis, ait, inconsulte ac præcipitanter honore vos tanto priuastis. Cui suspicioni Dei seruus occurrens, columbina vt erat simplicitate respondit: Nouit Deus omnipotēs corda scrutans & renes, non me huius, si dici posset, iniuriæ memorem vel vltorem; sed me fecisse hæc & dixisse, iustitiæ defendendæ intuitu, & pro Papalis obseruatione mandati. At venerabilis Otto Episcopus medium se vtrilibet interponens, Neminē, ait, deuitare debemus & tenemur, de cuius nobis excommunicatione non constat. Quo contra vir Dei, fortitudinis, quo plenus erat, spiritu roboratus, nec gratiæ fundatoris, nec Imperatoriæ deferens maiestati, quin veritatem libere testaretur: Non possum, inquit, sententiam ignorare, quam ore meo memini promulgatam. Talia perstabat memorans, fixusque manebat, a iustitiæ suæ proposito non recedens. Quid quæso in facto hoc Sanctus iste minus fecisse videtur ab his, qui magis obediendum Deo quam hominibus, Principibus Sacerdotum in caussa simili responderūt? [Act. 5. 24.] Quid Apostolo Paulo, qui in casu ferme eodem, ipsi se Cephæ restitisse in faciem gloriatur? [Gal. 2. 11.] Quid postremo b Ambrosio præinsigni, qui Theodosio insigni Imperatori similiter ecclesiæ interdixit ingressum, donec pro commissis sceleribus pœnitentiam ab eo susciperet & compleret? Sedenim si ad antiquiora recurrimus, numquid eum comparare non possumus Samueli, numquid non Nathan, numquid non Elisæo, Prophetisque quam plurimis, qui Regibus temporis sui videlicet peccata sua coram improperantes, vel ad pœnitentiam eos salutarem prouocauerunt, vel diuinam eis interminati sunt terribiliter vltionem? Nimirum & Imperator in spiritu & virtute Eliæ ista fecisse beatum virum considerans, reuerenter cum suis abscessit, non contemptæ maiestatis, [Abit Imperator.] vt suorum aliqui voluissent, vltus iniuriam, c quod & in summo Pontifice ipsum iam fecisse viderant, sed hominis Dei compertam deinceps semper amplius venerans sanctitatem, quam si caninæ adulationis cauda sibi cum ceteris allusisset, quod facile per subscripta poterit perpendi.

[18] [Imperator suos cohibet ne monachis noceant.] Denique cum non multo post idem Princeps transitum faceret ante cœnobium cum multitudine militari, Fratres ad opera manuum, iuxta morem, hortum forte intrauerunt, quem vilis tunc sepes ambiuit. Milites igitur, qui præibant & qui sequebantur Imperatorem, cum Fratres in horto viderēt, arbitrati Principem memorem sui contemptus, sibique placere volentes; Ecce, inquiunt, cucullati, qui Dominum nostrum temere despexerunt, nec Imperialem sibi dignati sunt exhibere reuerentiam, ipsum insuper suis foribus præsumpserunt excludere cum contemptu. Dent ergo pœnas opprobrij & proteruiæ, quas merentur: luant ausus enormes: non ferant impune spreuisse Cæsareum diadema. Et milites quidem hæc dixerunt, & inualescebant voces eorum, odioque Pastoris, dentes lupinos in eius ouiculas acuebant. Iamque iamque insultum facturi in pusillum gregem Domini videbātur: sed euenit aliter, quam putabant. Nam exiit edictum a Cæsare non speratum, ne Fratres videlicet illius omnino presumerent molestare, vel verbo turbare, vel facto. Sane non reliquit hominem nocere eis, & corripuit pro eis milites Imperator, contra quos incitaturus exercitum credebatur. Hic significante Spiritu sancto & demonstrante, quod meritum B. Erminoldi absentes & filios defensaret, quomodo etsi corpore absens, tamen spiritu præsens erat. Numquid igitur non Dominus magnificauit eum in timore inimicorum, & in verbis suis monstra placauit, cuius absentia etiam merita ipse Princeps intelligens, propriæ despectionis oblitus, ea coram militibus attollebat? Nolite, ait, tangere Fratres istos, & in eis nolite vllatenus malignari: noui enim, cuius Abbas eorum dignitatis sit coram Deo, noui cuius sit sanctitatis; qui etsi mihi non detulit zelo iustitiæ, plurimum tamen eius confido me sanctis orationibus adiuuandum. Nimirum prudens Augustus prudenter aduerterat, honorem Imperialem sibi non tumoris alicuius fastu a sancto viro fuisse negatum, sed magis in eo humilitatem obedientiæ mirabatur, qua maluit Apostolico subditus inueniri præcepto, quam Cæsareum adulando venari fauorem.

[Annotata]

a Excommunicatus est Henricus V. tum in variis antea Conciliis, tum a Callisto II. in Conc. Rhemensi an. MCXIX.

b De Theodosij senioris pœnitentia agemus in vita S. Ambrosij VII. Decemb.

c Paschalem II. an. MCXI. recusantem eum coronare, nisi renūtiaret inuestituris, captiuum ceperat Henricus.

CAPVT VI. Erminoldi erga inimicos benignitas.

[19] [Monachi S. Emmerammi Prufingensibus aduersantur.] Deniqve vt apparet, quoniam non ex typho superbiæ, sed ex zelo iustitiæ Principem Romanorum monasterij septis exclusit, nunc qua humilitate & beneuolentia inferiores multo personas non solum exceperit, sed insuper inuitauerit, sibi licet & suis aduersantes, duximus adnectendum; vt aduertatur, quod altissimum mundi caput, quod honorandi etiam monasterij venit intuitu, non despexit vt vultuosus aut contumax, qui Fratres mundo despectos, qui se suosque insuper molestare consueuerant, ad refectionis solatium inuitauit submissus & supplex, quod in his, quæ subiicimus, apparebit. Etenim a Fratres S. Emmerammi nos aliquamdiu in principio crebris inimicitiis & insidiis fatigabant, impedimenta profectui nostro, quæ poterant, obtendentes. Cumque de die in diem eorum contra nos odium ingrauesceret, ad hoc vsque deuenit, vt per operarios suos ante portas claustri facto fossato, exitus nostros angustiores facere molirentur.

[20] [Humaniter eos excipit S. Erminoldus.] Et cum, nullo eis in talibus obsistēte, huic operi diligenter instarent, venerabilis Erminoldus, vt labores eorum videret, egrediebatur foras, instante iam hora refectionis, pacifice illos atque benigne salutans: & cum lassos fatigatosque videret, tam internæ mentis eorum labori, quam corporis externo sudori compatiens, ad prandendum eos obnixius inuitauit, inductosque refecit hilariter & benigne, tantam illis impendens humanitatem, vt magis ex caritatis saginarentur affectu, quam in epulis quæ dabantur. Vnde factum est, vt dimissi secum mutuo loquerentur, tam Fratrum, qui eos miserāt detestantes inuidiam & rancorem, quam viri Dei suorumque benignitatem & mansuetudinem admirantes. Quid, quæso, qui hæc lecturi estis, quid vobis videtur de isto, cuius filius sit? Nonne illius, cuius Vnigenitus in substātia nostræ mortalitatis apparuit, fratresque quos dignatus est adoptare per gratiam, Spiritu eis adoptionis infuso, in quo clamarent, Abba Pater, instruxit, dicens: Diligite inimicos vestros, & benefacite his, qui vos odiunt? [Matth. 5. 44. & 45.] Et quid ex hoc consequentur, adiungens: Vt sitis, inquit, filij Patris vestri cælestis, qui solem suum facit oriri super bonos & malos, & pluit super iustos & iniustos. Nec inefficax fuit opus hic caritatis aut sterile, sed in ipsis, quibus impendebatur, sicut semen cadens in terram bonam, fructum peperit salutarem. [Conciliantur.] Nam consilio inito, regerentes in locum suum terram quam egesserant, abierunt, nihil incommodi nobis vlterius ingerentes. Sic igitur, sic secundum Pauli doctrinam vir Dei vinci volens a malo, vicit in bono malum, inimicum cibans & potans, & per hoc super caput eius carbones congerens caritatis. [Rom. 12. 20.] Certe videmus hic virum Dei non imparem Eliseo, qui Syros ad se capiendum hostiliter venientes Samariam introductos, amice ne necarētur eripiens, cibo insuper refectos ac potu, ipsos domino suo remisit. [4. Reg. 6.] Idem finis secutus vtrobique. Nam illi terram Israel vltra non addiderunt intrare, & isti molestare deinceps nos cessarunt: nisi quod Syros stupor timorque cohibuit; istos vero deuicit benignitas caritatis.

[Annotatum]

a Celebre est hoc S. Emmerammi Ratisponæ monasterium; cui, cum hæc accidere, Abbas præerat Richoldus, vt ex VViguleo patet.

CAPVT VII. Liberalitas in pauperes. Miracula.

[21] Diximvs qua constantia & virtute mundi spreuerit dignitates oblatas, qua illatas iniurias patientia tulerit aut deuicerit mansuetudine; superest, vt qua indigentibus proximis liberalitate collata sibi a Deo communicauerit, quamque in his contra deficiendi timorem in Domino cōfidentiam semper habuerit, ostendamus. [Liberalissime pauperibus subuenit.] Curam quidem sollicitam ac prouisionem receptionemque peregrinorum ac pauperum, inter virtutes ceteras, quibus claruit homo Dei, quasi spiritus sui sponsam elegerat specialem: propter quod & in exercitij eius solebat amplexibus singulariter delectari, adeo quod egeni & pauperes ipso iam vsu in necessitatibus suis cum omni ad eum securitate, tamquam ad debitorem quemdam accedere presumebant, & quibus egebant, tamquam a quodam œconomo suo fiducialiter postulare. [1. Cor. 9. 19.] Nouerat etenim, quod exemplo Apostoli, cum esset liber ex omnibus, omnium seruum se fecerat indigorum.

[22] Deus igitur famulum suum tentare constituens, imo miserationis inolitæ sibi virtutem omnibus declarate, vocauit famem super terram; omne firmamentum panis contriuit in tota Bauaria, ita vt plurimi propter inediam pauperes interirent. [Famis tēpore omnia sua erogat:] Ad Erminoldum igitur ex more concurritur, reserantur cellaria, promptuaria patefiunt, distribuuntur pauperibus vniuersa. Non enim prius Pater sanctus in erogando defecit, quoad deficeret, vnde iam posset aliquid erogare. Exhaustis siquidem omnibus officinis, ipse cœpit egere, qui super egenum & pauperem intellexerat. Venerunt namque ministri, qui dixerunt omnia claustri granaria vacuata, nec iam frumenta ad vnicum & prandium Fratribus superesse. [eget ipse.] Quid ergo vir Dei nunc faciat anxiatus? Recurrat ad horrea? sed vacabant: emat in foro? sed pretium emptionis in cælestes thesauros manus pauperum deportauerant. Ad Deum ergo conuertitur, & tamquam factus in agonia prolixius orabat ad eum, qui dat omnibus affluenter. Veri autem adoratoris, adorātis Patrem in spiritu & veritate, oratio erat huiusmodi: Domine per naturam, per gratiā vero Pater, saluifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc tantæ necessitatis, vt Fratrum meorum oculi omnium in te sperent, & tu des illis escam illorum in tempore opportuno, quorum propter te victualia sunt expensa: tu itaque redde quod debes, debes siquidem dantibus, qui dixisti, Date & dabitur vobis. Huiusmodi quidem ad Dominum. Porro ad a B. Georgium Patronum Ecclesiæ secundum simile erat huic quod orabat: [S. Georgiū orat:] Beatissime Martyr, ecce præceptis salutaribus monitus, & diuina institutione formatus & iussu, dispersi, dedi pauperibus quæ habebam: qui Deo tibique in hocloco deseruiunt, nec habentiam quod manducent, & si dimisero eos ieiunos, & non fuerint saturati, & murmurabūt aduersum me: calices, & vestes, & libros, & alia ornamenta distrahere pro victu compellor: tu ergo subueni, tu succurre, tibi enim reuelaui caussam meam atque necessitatem. Huiusmodi famuli sui clamores Dominus exaudiuit, [insperato iuuatur.] B. Georgij, quem mediatorem elegerat, interuentu, nec eum distulit consolari. Nam statim in crastino nobilis quidam & diues, cuius Dominus cor tetigerat, superuenit, & honorans Dominum de sua substantia, Fratrū suppleuit inopiam copiose, ita vt noui cuiusdā meritis Elisei, pristina fames in Prufingen tamquam in porta Samariæ pelleretur.

[23] Adhuc excellentiorem viam ostendendæ sanctitatis ipsius duximus demonstrandam, quibusdam forsitan incredibilem, sed compertam crebra relatione fide dignissimi senioris, qui tanti miraculi testis & cōscius fieri meruit & symmista. [Clauso ostio templū ingreditur.] Die quadam, cum ante ianuas staret ecclesiæ Pater sanctus, & fores essent clausæ, custode monasterij stante cum illo, cuiusdam necessitatis euentu, ecclesiam ipsam scruus Dei intrare volebat. Cumque custos propero cursu circuiens, aperire Abbati ecclesiam properaret, inuenit eum (mirabile dictu!) quem foris reliquerat, introrsus ante altare sanctæ Crucis intente orantem, in ipso loco vbi nunc eius venerabile est sepulchrum, ianuis tamen ecclesiæ non apertis. Cumque custos insolita nouitate miraculi staret attonitus, & stupefactus tantæ rei euentum apud se miraretur, surgens oratione completa vir Dei, custodi sub districtæ contestationis interminatione præcepit, ne ante ipsius exitum de hac vita, alicui hominū id quod viderat, reuelaret. Quid ergo dicemus ad hæc? nisi quod famulum hunc fidelem in Domino, & Dominum in electo famulo suo laudare, benedicere, & prædicare non desinamus, qui quod in seipso post resurrectionem suam discipulis suis ostendit, ostendit in seruo similiter, antequam & a corporeis nexibus solueretur. Nihilominus ista legentes aduertant, in quā solidæ humilitatis terra domum mentis suæ vir ille fundauerat, qui omnem flatum fauoris humani, ventumque popularis auræ, tanta cautela & studio deuitauit.

[Annotatum]

a De S. Georgio agemus XXIII. April.

CAPVT VIII. Quidam in eius necem conspirant.

[24] Ecce iam præcursoris nostri, qui exultauit vt gigas ad currendam viam cælestium mandatorum, passus industrios & veloces, pro tarditate nostra pigris calami gressibus subsequendo prorepsimus, quantumcumque in odore vnguentorum eius admodum delectati, & post eum lætanter currere gestientes: sed ecce, vbi e vestigio Eliam nostrum cum Eliseo consequimur, tristes metas attingimus; iam Baal Pharisim, quod sonat, Virorum diuisio, e vicino nos terret, inter fratres diuidens & Abbatem, inter pastorem & agnos, inter discipulum & magistrum. Restat vero transitum eius de hoc mundo ad Patrem, & eius occasiones tristissimas exequamur; tristes, inquam, non sibi, sed nobis; non sibi, qui semper cupiebat dissolui & esse cum Christo, sed nobis, quibus in carne vtiliter permansisset: propter hoc salus hinc refugit, manus trepidat & terretur, calamus ipse percellitur & formidat. Sedenim velimus nolimus, eundum est: cincti & adstricti necessitate narrandi, ducimur quo nollemus. Ergo quod superest inuiti & prosequamur. Quia igitur omnes qui volunt pie in Christo viuere, persecutionem, secundum Apostolum, patiuntur, sanctus Pater iste, quia a via iustitiæ flecti non potuit, nec potuit consequenter odia non incidere ministrorum. [2. Tim. 3. 12.] Non enim potest diem vespertilio non horrere, non potest nec fugere lucem talpa, non potest Solis aspicere noctua claritatem. [Domesticæ disciplinæ inuigilantem, quidā occidere statuunt.] Denique cum sanctus hic Pater commissi regiminis cura constrictus, sollicite super custodiam suam staret, & vigilias noctis huius sedulo super gregem suum satageret obseruare, vt nihil omnino relinqueret incorrectū, quod contra monasticæ religionis fieret instituta, licet tamquam pater spiritualis, vere in spiritu lenitatis corriperet delinquentes; filij tamen Belial, qui cum satan inter Dei filios numquam desunt, videntes & inuidentes a suis se voluptatibus coerceri, nec sibi licere quæ licere volebant, crudelibus insectari cœperunt odiis se amantem. In tantumque diatim vesaniæ prorumpebant, quod & captabant in animam iusti, sanguinem innocentem condemnantes effundere decreuerunt: & iam malitia ingrauescente, cultris acutis armati, diem mutuo statuentes, loci opportunitate captata, stabant in insidiis, cum dæmonibus in occultis, vt interficerent innocentem in loco, quem sibi condixerant, quia inibi erat more solito transiturus.

[25] [Mortem contemnit.] At quidam ista scientium Dei famulum præmuniuit, ne illo veniret, paratas sibi mortis insidias manifestans. Sed vir iustus tamquam leo confidens absque terrore permansit, & tamquam equus gloriæ Domini, qui eo testante exultat audacter, in occursum pergit armatis, paratus cum Domino, imo pro Domino, & in carcerem & in mortem ire; hæc dicenti sibi respondit: Absit vt paratam impediam tergiuersando coronam: vadam potius accepturus palmam, quam Dominus exhibet triumphalem. [Prouerb. 21. 31.] Quid, quæso, aliud erat hoc famulo dicere, quam quod Dominus ipse Petro iam dixerat, Calicem quem dedit mihi Pater, non bibam illum? Erat hoc dicere cum Psalmista: Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini inuocabo, gratias scilicet referens propinanti. [Ioan. 18. 11.] Ceterum quia parum est dixisse, nisi facere consequatur; quod dixit & fecit, procedens ad locum vbi mortem fuerat excepturus, si Domino placuisset; eius exemplo, qui passurus turbæ processit obuiam se quærenti. [Psal. 115. 13.]

[26] [Diuinitus percelluntur parricida.] Verum sicut Dominum captiuare volentes occurrente ipso conterriti abierunt retrorsum, & corruerunt in terram, donec se ipse capi permisit; sic seruum Domini cupientes occidere, cum constantiam viri Dei viderent, irruit super eos formido & pauor in magnitudine brachij Domini, suum tunc pugilem protegentis. Illa igitur vice nemo in eum misit manū, quia nondum venerat hora eius, quam ille, cuius prouidentia in sui dispositione non fallitur, in subditorum bonorum adhuc solatium & salutem, & ad cumulatiora famuli sui merita, vsque tempus quod voluit, prorogabat.

CAPVT IX. Vulneratur: obitus sui horam prædicit: pie moritur.

[27] Itaqve cum teneret iustus, vt ait Iob, viā suam, nec iustificationem suam, quam cœpit tenere, desereret; nam & semita vitæ suæ quasi lux splendens, iuxta Sapientis eloquiū, [Iterum cōspirant.] procedendo ad perfectum diem iam creuerat; tantæ lucis aspectus filios tenebrarum offendit, grauisque eis erat & ad videndum, qui magis quam lucem tenebras dilexerūt. [Iob. 27. 6., Prou. 4. 18.] Proinde cum tempus adesset quo Dominus seruum suum decreuerat iam in pace dimittere, post pondus diei & æstus, mercedis æternæ denario præmiandum; iam filij pestilentes, ac tanto Patre prorsus indigni, lupaliter velut agni degeneres in Pastoris interitum conspirabant.

[28] Igitur vnus talium campiductor infelix, nomine quidem Aaron, Absalon autem omine, patris persecutor, cum non vt Aaron Pontifex, sed cum esset carnifex anni illius, diabolico exagitatus instinctu, locum ad quem vir Dei venire necesse habebat, diligentius obseruabat, ligneum vectem vtraque manu vibratum, viribus totis insurgens, [Vecte lethaliter percutitur.] capiti venientis illisit, tanto annisu percutiens sacrum caput, vt ad terram mox seruus Domini sterneretur. Eo igitur instrumento mortis & genere, quo frater Domini est occisus, occiditur, ne gloriæ illius extraneus æstimetur aut exors, qui consors est passionis. Quamuis hic, vt ille, non statim obierit, vt in hac potissimum die gloriosius suæ mortis Domino sacrificium immolaret, quo Magi videlicet eidem tria munera mystica obtulerunt. Denique si aduertas, eadem dona nostrum Erminoldum intelliges obtulisse, si per aurum, quod inter metalla malleo plus obedit, obedientiam; in myrrha, quæ carnem a corruptione conseruat & vermibus, castitatem; in thure, quod vritur & crematur vt fragret, caritatis ardorem, memineris designari, non sua propria, sed communia requirentis.

[29] Igitur vt in illam diem, tunc se sacrificaturus, Domino seruaretur, ictu vectis accepto tabescens, viribus corporis cœpit repente destitui, iamque ante festum Epiphaniæ lecto decubuit, & in ipsius sacratissimi festi vigilia, fatiscentibus artubus aliquamdiu iacuit nihil loquens. [Videt suorum nomina in libro vita.] Et post pusillum ad se reuersus, & eleuatis oculis in discipulos, qui adstabant, hilari eos aspexit intuitu, sed affatu hilariori omnes, qui aderant, iocundauit. Etenim requisitus, ad thronum Dei testatus est se raptum fuisse cælestem, & verba bona & promissa se ibi consolatoria percepisse. Lætatus sum, inquit, in his, quæ dicta sunt mihi, numquam videlicet defuturum diuinum obsequium in hoc loco. Addit & sibi librum vitæ ostensum, fratrum nostrorum nomina mortuorum presentium & futurorum adscripta litteris aureis continentem. Et hoc, ait, vobis signum, vt certum esse noueritis id quod loquor: [Obitus horam prædicit.] Cras inter maioris Missæ solemnia cantāte choro, Gloria in excelsis Deo, egrediar ex hoc mundo. Erat autem vigilia, sicut diximus, Epiphaniæ. Cauete igitur, inquit, cum signum mei transitus audieritis, ne quis error aut negligentia huius occasione in diuino contingat officio, sed paucis egrediētibus, a ceteris cum omni deuotione sacra Missarum solemnia more solito peragantur.

[30] [Moritur.] Vt igitur testimonia sua credibilia fierent, & sciremus quia verum est testimonium eius, sicut dixit, euenit. Nam in sancto Epiphaniarum die, hora qua dixerat, anima illa beata domum corpoream ac terrestrem, non manu factam in cælis acceptura, reliquit, introiens in potentias Domini sub hymno videlicet Angelorum, vt ibi perenniter inter Angelos ipsum Gloria in excelsis concinat & hymnizet. Transiit autem anno Domini MCXXI. septimo vero postquam de Hirsaugia mense Augusto vocatus est, & ad Prufungensem electus Ecclesiam; quarto vero postquam a venerabili a Vdalrico Episcopo, rogatu Reuerendi b Hartvvici Ratisponensis Episcopi, ordinatus est solemniter in Abbatem. Quis enim, quæso, non videat, ideo transitum eius ad eum diem fuisse translatum, qua Dominus sacrificia Magorum accepit, & intercurrentibus annis aliquot, cælos super se baptizarum voluit aperiri, & in Cana aquam conuertit in vinum ad nuptias; vt liquido monstraretur, quod die eodem Erminoldus noster domum cælestem introiuit in holocaustis; & cæli, qui Regi patuerant, militi & ipso die patere deberent; & quod molestiarū aquæ præsentium inter conuiuas æthereos in vinum sibi essent æterni gaudij conuertendæ? Quis eum præterea purpurata rosaria Martyrum introisse non credat; cum & iustitia suæ caussa mortis extiterit, propter quam persecutionem passus est occisoris; & in morte seruauerit patientiam, nihil durum interminans imprecansque lictori; & cum postremo tantæ conscientiæ fuerit in eo sanctitas, vt moriturum se præsciens & prophetans de diuino curauerit magis officio, quā de suis exequiis ordinare?

[31] [Inuocat eum Auctor.] Erminolde ergo Abba Pater, memor esto cōgregationis tuæ, quam possedisti ab initio isto suæ fundationis, & in quam felicem cursum præsentis stadij cōsummasti, æternæ gloriæ præmium apprehendens. Ideoque suppliciter exoramus, vt gregem tuum pastor bone non deseras, sed apud beatos ciues tuos continua protectione custodias tuas oues, quas primus opilio pascendas a Domino suscepisti, cui est honor & gloria in sæcula sæculorum. Amen.

[Annotata]

a Patauiensis Episcopus, creatus ann. MXCII. mortuus ann. MCXXIV. vir pius.

b Vigesimus memoratur ab Hundio Ratisponensis Antistes, creatus an. MCV. mortuus III. Mart. MCXXVI.

CAPVT X. Gloria eius cælitus ostensa.

[32] Dvo tamen miracula annectimus, quæ post eius obitum contigerunt. Vnum quidem, quod vni de nostris, alterum quod alterius cœnobij fratri cuidā euenit; vt non solum a suis hic Pater, sed & ab eis qui foris sunt, testimonium habeat sanctitatis: & primum quidem de nostro duximus ordiendum. [Videt eum quidam in gloria.] Erat apud nos Monachus quidam, prouectæ quidem ætatis, sed miræ sanctitatis & simplicitatis in vita sua. Hic cum vocandus a Domino, lecto decumbens ad exitum propinquaret, a deputato sibi ministro, si adesset aliquis, inquisiuit: erat autem Sabbatum, hora qua sonitu tabulæ ad a mandatum Fratres more solito conuocantur. Audiens ergo nullum esse præsentem: Ecce, inquit, video cælos apertos, & beatum Patrem nostrum, venerabilem Erminoldum videlicet, assistentem in maxima gloria coram Deo; quod vt verum esse non dubitetur, in testimonium veritatis, iam spiritum exhalabo. Quo dicto, morte intercedente & sermonem confirmante, quod dixerat, protinus comprobauit.

[33] [Item alius.] Accedat & alius testis, qui de remotis partibus venit in testimonium, vt testimonium perhiberet de lumine meritorum venerabilis Erminoldi. Frater quidam ex nostris, quodam vindemiæ tempore missus in Austriam, claustrum, quod b Kotvvik dicitur, hospes intrauit, hospite quodam alio de claustro dicto c Garsten casualiter cointrante. Igitur hora refectionis cum veniretur ad mensam, hospes hospiti ad vescendum pariter est adiunctus. Et cœna facta cum fabularentur, & secum quærerent de diuersis, vt fieri assolet, Garstensis ille a fratre nostro diligentius inquisiuit, si aliquando habuissemus Abbatem, cui nomen fuerit Erminoldus: & audito quod sic, & quod insuper apud nos fuerit primus Abbas; ille sic orsus est: Quamuis, inquit, nullam omnino notitiam vel vitæ vel nominis eius prius habuerim, nuper tamen in veritate comperi, quia non est parui aut mediocris, sed maximi meriti coram Deo. Nam ex fluxu sanguinis mire vexatus, nimia nuper infirmitate & ægritudine laboraui, adeo vt de vita etiam desperarem. Cumque Sanctorum quam plurium pro euasione periculi postularem auxilia, ex nimia mihi debilitate somnus obrepsit. Et ecce rapi ad tribunal Christi me video, & pro culpis & negligentiis meis dura satis animaduersione percelli: vbi dum animas plurimas, pro diuersitate & exigentia meritorum vel condemnari a iudice video, vel saluari; oblatus est ei vnus Ordinis S.Benedicti frater, [Monacho in iudicio patrocinatur.] vt videbatur, damnationisque in eum iam iamque debebat ferri sententia: sed retractata est, & remissa clementer, Sancti nescio cuius magni, quem quidem videbam, sed non agnoscebam, obtentu, inter cetera pro damnando taliter allegantis: Licet, ait, Domine, Frater hic vitam suam satis exegerit negligenter, irremuneratum tamen tua pietas non relinquat, quod numquam locum suæ professionis deseruit, nec transgressus est finaliter obedientiæ suæ votum. Sancto ista fiducialiter prosequente, animam rei iudex absolui decreuit, orantis pro ea meritis complacatus. Quem cum optarem scire quis esset, ecce vnus adstantium iudici, ipsum venerabilem Erminoldum Prufeningensem Abbatem esse, mihi protinus intimauit. Hisque peractis euigilo, mecumque retractans ea quæ videram, statim omnibus quidem omissis, illius potissimum inuocare cœpi suffragia, cuius indubitatam expertus fueram sanctitatem. Quod cum per officium Missæ facere decreuissem, [Cuipiam sanitatem restituit.] sed debilitas vocis obstaret, continuo mihi tantas vires sensi collatas, quod sacris indutus, Missam, que de vno Confessore dici consueuit, a fine vsque ad finem perfeci. Qua completa pristinæ sanitati sum integraliter restitutus. Hæc frater de Austria rediens, dum nobis sæpius retulisset, superueniens ille Garstensis, cui res ipsa contigerat, sepulchro viri Dei deuotissime visitato, Fratris nostri narrationem personaliter confirmauit; qui & ipse in Garsten postmodum factus Abbas, solebat superuenientibus hunc euentum frequentius enarrare.

[Annotata]

a Mandatum fieri dicitur, cum fratrum ac hospitū pedes, Christi exemplo, abluuntur; itaq; loquitur Missale Romanum in officio Cœnæ Domini. Vocatur autem mandatum, quia mandauit Christus pedum lotionem, veluti officium eximiæ caritatis ac submissionis; & quia Antiphonæ quæ tum canuntur, ab hac incipiunt, Mandatum nouum. Ita Gauantus Comm. in Rubr. Missalis, part. 4. tit. 8. Fit autem illa pedum lotio in Ordine S.Benedicti omni Sabbato, vt patet ex regula 35. quæ est, De septimanariis coquinæ, quæ sic habet: Fratres sibi inuicem seruiant, & nullus excusetur a coquine officio; nisi aut ægritudine, aut in caussa grauis vtilitatis quis occupatus fuerit, quia exinde maior merces & caritas acquiritur. Et infra: Egressurus de septimana, Sabbato munditias faciat; lintea, cum quibus sibi fratres manus & pedes tergunt, lauet. Pedes vero tam ipse qui egreditur, quam ille qui intraturus est, omnibus lauent. Id vero ita obseruatur, teste Turrecremata, vt qui exit, lauet; qui intrat, detergat. Cassianus lib. 4. Instit. cap. 19. de monachis Palæstinæ & Mesopotamiæ, exhibentibus inuicem hebdomadatim obsequia, idem tradit, eo solum discrimine, quod id faciunt ad vesperam Dominicæ diei. tunc enim, qui hebdomada illa ministrarunt, conuenientibus in vnum fratribus ad concinendos Psalmos, quos quieturi ex more decantant, omnibus in ordine pedes lauant.

b Hundius Gotvvicum vocat, traditq; ab Vdalrico Patauiensi Episcopo, de quo cap.9.num.30. Canonicis eiectis monachos Benedictinos isthuc introductos. Situm est ad Danubium fere e regione Cremsij.

c Est Garsten, vt lib.2.Metropol. scribit Hundius, monasterium supra Anassum in Austria, non procula Steyra vrbe.

LIBER II. Miracula post mortem.

CAPVT I. S.Erminoldus a morte clarus miraculis.

[1] In his duobus mandatis officio calami a, [Præfatio libri II.] quomodo in eis reuelationes & visiones Domini continentur, religiosis viris non diu post felicem transitū sancti Patris ostensæ, ac per hoc quodam iure propinquitatis ad præcedentia pertinebant, scientes quia hora est iam nos terminare sermonem, huic libellulo finem dantes, iugo boues absoluimus lassatos. Porro vnum est necessarium, vt videmus. Quomodo enim ipsius libelli distinctio bipartita est, prima quidem eius particula, peregrinationem Hebræi nostri apud Ægyptios huius mundi seu Babylonios continente, secūda vero in exitu Israel de Ægypto præsentis sæculi, & ingressu terræ veræ promissionis explicita; consequenter succurrendum & consulendū eorum opinioni existimamus, imo dubitationi eorum & diffidentiæ potius occurrendum, quibus vitæ laudabilis claritas, quibus pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius ostensa non sufficit, sed nisi cum Thoma miracula tangant aut palpent, & nisi signa videant & prodigia, non credentes cum Regulo Iudaizant. Vt itaque tales habentes tantam nubem testium interpositam, ad credendum vel ipsius operibus, inuitentur, vel potius compellātur; ad virtutes & signa, quibus mirificauit Dominus Sanctum suum, etiam postquam de hac vita transiuit, hodieque mirificat, transeamus, a fine libri prioris, sequentis initium facientes; de ipsius tractaturi miraculis in libro secundo, de cuius in primo vita & transitu. In principio erat Verbum. Igitur cum iam Domino complaceret, vt tristitia nostra verteretur in gaudium, vt scientes eum cælo viuere lætaremur, quem defunctum sæculo lugebamus, manifestauit se iterum Iesus ipsum Angelorum fecisse consortem, quem ablatum humano dolebamus esse consortio. Manifestauit autem sic.

[2] Honesta quædam materfamilias, Christina vocabulo, cum matre sua, Bertha nomine, Deo valde deuota, [Suauis odor e sepulchro S. Erminoldi.] de ciuitate Ratispona Prufeningen fratrem suum visitatura accessit. Cumque die iam inclinato vehiculo domum reuerti pararent, mater quasi valefactura Sanctis, præforibus monasterij, quia clausum erat, orare cœpit attentius, & subito miri odoris perfusa est suauitate: quem cum tacite miraretur, ecclesiam aperiri petiit, & obtinuit, & intrauit, sensitque fragrantiam illam de sancti viri spirare sepulchro. Diuinæ igitur gratiæ non ingrata, regratians, votum vouit Deo Iacob, quod famuli sui sepulchrum Erminoldi, de cuius meritis certiorari meruerat, per circulum anni totius, [Initium peregrinationis ad illud.] nudis pedibus visitaret. Quod & impleuit, numquam hæc vel pro viæ profunditate, vel madoribus pluuiarum, niuiumve rigoribus intermittens. Et hæc vidua erat, & turba ciuitatis multa cum illa, ipsius exemplo, quoniam erat ex honestioribus ciuitatis, cœpit viri Dei memoriam frequentare, & illius auxilium in quibuscumque necessitatibus efficaciter experiri. Hoc initium signorum fecit Iesus coram discipulis serui sui fidelibus, & manifestauit gloriam suam & dignitatem, quam iam accepit in cælis, qui terrenæ dignitatis gloriam non quæsiuit. Et congrue satis a suaui odore incipere debuit sua glorificatio, qui se ipsum Deo in odorem obtulit suauitatis, vt apte fracto alabastro sui sanctissimi corporis, meritorum ipsius & famæ dulcis effunderetur vnguentum, ex cuius odore domus Ecclesiæ redundantius impleretur.

[3] [Pueris ægris subuenit.] Illud autem, inter signa quam plurima, Dominus Sancto suo quasi priuilegium speciale concessit, quod pueri ægrotantes, ad eius, vt fieri solet, b ponderati sepulchrum, vel continuo eius meritis conualescunt, aut ab ægritudinis diuturnitate mortis compendio protinus absoluuntur.

[4] Hoc etiam cum piæ memoriæ Dominus c Chunradus Moguntinus Archiepiscopus famæ præconio comperisset, [Conrado Episcopo petita concedit.] cum diutina laboraret infirmitate, quam ex aere inconsueto in Terra sancta contraxerat, nec quidquam sibi conferret experientia Medicorum; ad sepulchrum viri cum marca argenti se ponderans, cum clamore valido & lacrymis, exauditus est pro suæ forma petitionis. Postulauerat etenim, vt a diuturnitate languoris, vel cita euasione, vel beneficio saltem mortis absolueretur. Qui mox antequam Sedem suam attingeret, morte intercedente obtinuit quod petiuit Beati meritis Erminoldi.

[5] Vir quidam re pauper, & luminis orbitate pauperior, deuotionis tamen & fidei copiis opulentus, Prufingen viri Dei beneficia petiturus ingreditur, & a pluribus, [Cæcum illuminat.] qui de villa vicina venerant, & ante fores stabant ecclesiæ, ostenso sibi in ecclesia Sancti sepulchro, pueri se ducentis manu circa altare locatus est, vt petiuit: egressoque ductore, gressum baculo suo prætentans, ad sepulchrum deuotus accessit, & humi prostratus postulauit in fide nihil hæsitans, vt lumen recipere mereretur. Moxque se sentiens exauditum, visu recepto egressus, ductori suo videre se dixit, & omnibus qui astabant, qui eum cæcum viderant introisse, ac sibi sepulchrum ostenderant requirenti. Hos ergo vniuersos & testes suæ illuminationis habuit & præcones. Cumque illuminato congratulantium vox eminus audiretur, nam ipsi loquebantur ad inuicem de his omnibus quæ acciderant, ille Deum ac famuli sui merita collaudauit.

[Annotata]

a Aliquid hic deest.

b Est id in Belgio quoque nostro vsitatum, vt ægros pueros appendant, & pondus tritico aliave re, quam offerre Deo aut Sanctis voluerint, exæquent, addita summa aliqua auri argentive.

c Conradus I. an. MCLXII. creatus est Moguntinus Episcopus. Biennio post a Frederico I. quod Pontifici Romano faueret, deturbatus; anno MCLXXX. restitutus: MCXCVII. cum aliis Principibus cōtra Saracenos missus in Terram sanctam, Leonem Armeniæ Regem coronauit. Postea in Hungariam profectus vt Reges fratres dissidentes reconciliaret; dum Moguntiam rediret, in territorio Patauiensi obiit XXVII. Octob. MCC. aut, vt quidam volunt, paullo serius. Fusius de his Serarius Noster Rer. Moguntiac.lib.5.

CAPVT II. Blasphemus quidam punitur.

[6] Frater quidam, ex his quos a Barbatos dicimus, superueniens maligno spiritu stimulatus, [Blasphemus quidā sepulchrū S.Erminoldi percutit.] & Dei gloriam non ferens, illum qui Dei ac famuli sui beneficia prædicabat, cōtumeliosis cœpit obiurgationibus insectari, eum deceptorem ac mendacem appellans, & huiusmodi artificio venari eleemosynas largiores. Quod ille libera voce refellens abiit & recessit. At ille Barbatus inueteratusque dierum malorum, temerario ausu debacchans, facto flagello de virgis, tribus ictibus tumbam Patris sancti proterue percutiens, ore sacrilego, Quiescas, inquit, tu Erminolde, & nos inquietare desistas. Vix ista finierat, ecce Deus vltionum Dominus, vltione condigna coercuit blasphemantem. Nam facies eius tamquam aqua feruenti perfusa cœpit incredibiliter æstuare. Qui festinus egrediens de ecclesia, ad suum cubiculum properabat, vt lecto decūbens alleuiationem aliquam expectaret. Erat autem magister opilionum. Quem vnus de famulis suis e vestigio sequebatur, qui quidem blasphemias suas audierat, diuinæ tamen nescius vltionis, blanda ipsum pro verbis suis admonitione corripuit, illo secundum similitudinem serpentis & surdæ aspidis, nil penitus respondente, donec venerunt ad fontem iuxta, vbi iumenta monasterij adaquari solebant. [Diuinitus punitur.] De quo hausta sibi aqua per famulum, æstuantem faciem spe refrigerij manibus infundebat, sed vim virtutis suæ oblitus est aquæ liquor, vicemque contrarij peragens elementi, vrebat acrius patientem. Itaque lecto decubuit, ac inter flagella Pharaonizans, licet a pluribus, vt resipisceret, moneretur, secundum duritiam suam & impœnitens cor thesaurizauit sibi vindictam insuper ampliorem. Nam de die in diem, cor eius erga Domini Confessorem in sua duritia persistebat. Et quoniam apposuit adhuc peccare ei, & in iram concitauit Excelsum, apposuit super eum Deus plagas horridiores. Nam percussus lepra terribili, ab hominibus est amotus.

Et cum adhuc suaderetur, vt pœniteret, declinauit cor suum in verba malitiæ ad excusandas excusationes videlicet in peccatis. Nam respondit, se adeo non peccasse, quod mala talia meruisset. In huiusmodi igitur blasphemia perseuerans, cum præuaricator ad cor redire contemneret, factum est in vna dierum, vt per ministrum apposita sibi mensa, & desuper pane & potu, minister ad cibos pergeret offerendos, quibus allatis, quem misere viuum in obstinatione reliquerat, [Impœnitēs moritur.] miserabilius in peccato suo mortuum reperit. Nam in arulam plenam carbonibus, quam gratia calefaciendi sibi habuit antepositam, facie prona ceciderat, & exspirauerat præambustus. In quo patēter apparet, quod qui cæco fideli fuerat odor vitæ in vitam, isti blasphemo factus est odor mortis in mortem, in resurrectionem positus & ruinā, hinc inde, cum diuersa vtrisque intulit stipendia meritorum, illum fideli deuotione illuminans, istum percutiens pro reatu. Et sicut tumulus viri Dei ter virgis cæsus est per proteruum, sic triplici plaga percussus est inimicus, ardore videlicet faciei, dehinc lepræ contagio, nouissime vero morte pessima peccatorum. Ceterum descripto rigore iustitiæ, ad solatia misericordiæ reuertamur.

[Annotatum]

a Explicat hanc vocem titulus capitis in edit. Canisij: De quodam Conuerso grauiter punito.

CAPVT III. Infirmi curati. Inhibita miracula.

[8] [Fluxus aurium curatus.] Radoldvs nomine puer in monasterio, tantum de auribus singulis noctibus sanguinauit, vt mane puluinar ipsius alicuius animalis perfusum sanguine videretur. Qui cum esset ad tumbam viri Dei tertio ponderatus, illico restitutus est integræ sanitati.

[9] Inter hæc augebatur quotidie credentium in Domino multitudo, patrocinium famuli sui requirēs. [Contracta sanata.] Inter quos mulier quædam, Ieruta nomine, ad sepulchrum Sancti nummo se ponderauit, quem cum in arcellam oblationum mittere debuisset, denario clam retento ad altare illum voluit obtulisse, sed dolum illico vindicta consequebatur. Nam illi ita contracta est manus, vt nec eam extendere, nec nummum excutere præualeret. Ad cor igitur reuersa flagello, redit ad arcam denarium immissura; statimque misericordia & veritas obuiauerunt sibi, nam manum, quam dolus concluserat, veritas patefecit. Misso igitur nummo quo mitti debebat, gaudens mulier alium obtulit ad altare.

[10] Cum itaque turba venerantium seruum Dei diatim accresceret, Monachus quidam, Wolfframus nomine, [Cessant ad tempus miracula.] sepulchri custodiæ deputatus, super illud ædificare proposuit ædiculam cancelleratam, per quemdam, Berchtoldum nomine, carpentarium, qui homicidio perpetrato nondum Ecclesiæ reconciliari meruerat, dictum opus incipiens consummauit. Porro Dei famulus sacrilegum in ecclesiam illius ingressum, & opera manuum cruentarum aspernans, solita beneficia requirentes per annos aliquot destitit exaudire. Quod cum Fratres solertius perpendissent, ipsam ædiculam prudenti consilio remouerunt. Sed non statim finis, vt Dei ac sui famuli dedignatio placaretur.

[11] [Iterum fiunt.] Igitur quia non obliuiscitur misereri, cui propriū est misereri semper & parcere, cum rogatur; aliquanto tempore iam decurso, anno MCCXXIV. Dominicæ Incarnationis, stetit Phinees, & placauit, B. Erminoldus videlicet, vt auerteret iram eius, quem opus offenderat homicidæ. Quidam ergo, Waltmannus nomine, ciuis Ratisponensis, a quodam Ruberto, qui Fratrum vestibus præerat, sibi familiari familiariter requisiuit, cuius sepulchrum hoc esset, quod in medio monasterij cerneretur. Et audito, quod primi Abbatis esset istius loci, & quod idem fuisset vitæ sanctissimæ, quodque in carne adhuc & post mortem miraculis claruisset, & ab his destitisset ad horam, ex caussa, qua nesciret; dictus Waltmannus illi Ruberto, Scito, inquit, quod in breui Dominus iterum eius merita declarabit. Vidi enim in visione me cum multis intrasse hanc basilicam ad orandum, & ecce a parte capitis tumuli, arbor, vt videbatur, aurea tantæ magnitudinis succrescebat, vt latitudo ramorum ipsius cunctam repleret ecclesiam, & extra ianuam insuper se protendens. [Visione id præostensum.] Quo profecto portendebatur, quia quod olim dixit Dominus Domino meo vnigenito suo Christo passo in carne, hoc famulo suo similiter, etsi non sicut vox huiusmodi lapsa ad eum a magnifica gloria, ipso tamen effectu esset in breui dicturus: Et clarificaui, & iterum clarificabo. Clarificaui, videlicet degentem in carne vita insigni, transitu glorioso de mundo migrantem, virtutibus & miraculis iam defunctum; & iterum clarificabo in nouissima tuba, inter omnes electos, interim vero sequētibus signis, quæ pro negligentia & reatu quorumdam pro tempore cessauerunt. Quod & rerum euentus in proximo declarauit.

CAPVT IV. Variæ ægritudines eius ope depulsæ.

[12] Si qvidem paucis diebus elapsis, vespere Sabbati, cum post officium vespertinum Processio ante altare sanctæ Crucis solito ageretur, quidam aderat inter multos, qui puerum cæcum in brachiis deportabat. Cui cum ianua clauderetur egresso, Theodericus quidam Monachus ei obuians, & videns puerum esse cæcum, redire consuluit, & Sancti suffragia postulare. Populo itaque, qui iam exierat, redeunte cum puero, Deo ac famulo eius pro illuminatione pueruli a cunctis obnixius supplicatur. Et continuo Deus omnium exauditor, [Cæeus illuminatur.] cæcos oculos claro lumine reuestiuit, suum glorificans Confessorem. Rogatus ergo pueri gerulus apud nos aliquamdiu demorari ob tanti miraculi testimonium, recusauit, se quidem & puerum esse protestans patre & matre carentes, & de Gallia Belgica oriundos, ex territorio a Treuerensi, seque puerum compassione fraterna ad diuersos Sāctos spe circumtulisse salutis, cuius subuentionem expertus nunc esset B. Erminoldi gloriæ reseruatam. Ideo, inquit, iam propter quempiam non tacebo, & propter aliquem non quiescam, donec ad solum natale regressus, annuntiem huius Sancti præconia circumquaque.

[13] [Paralytica curatur.] Item mulier quædam iuuencula de ciuitate Ratisponensi a parentibus matrimonio copulata, ita post breue tempus est dissoluta paralysi, vt loquendi vsum prorsus amitteret, oculo altero priuaretur, dentes haberet ad inuicem ita compressos, vt hora refectionis cultello vix soluerentur ad escam: manibus quoque contracta & pedibus, miserabile sui spectaculum prebebat. Quæ more solito ponderata iuxta sepulchrum viri Dei per suos, mox tam integraliter est sanata, vt quæ ab aliis deportari consueuerat, pedibus sanis accederet ad altare, & manibus ante contractis b sacrificium offerret, & muto prius ore Missam a Sacerdote deposceret celebrari, oculoque recepto lætissime remearit ad propria cum amicis.

[14] [Contracta restituitur.] Sed cum gratias etiam postmodum Domino redditura, sepulchrum Sancti frequentius visitaret, puella quædam allata est, cuius manus contracta erat omnino. Quam manum cum mulier ante dicta tumulo Confessoris imposuisset, adstantibus Fratribus & orantibus pro eadem puella, clamans, Oh, integra sanitate recepta, in momento in ictu oculi manum ante contractam extendens, ouum quod casu in tumba iacebat, puerili more attraxit, iocunditatem & exultationem risumque excutiens vniuersis.

[15] [Facie deformatus sanatur.] Alius quidam puer, carne fœda in inferiori palpebra succrescente, turpem faciem præferebat. Quam carnem cum medici & chirurgici dicerent resecandā, amici maius periculum metuentes, consilio saniori, Deo & seruo eius deferendum puerum spoponderūt: cumque mane iter arripere surrexissent, misericordia præuenerat iam fideles, carnemque abstractam penitus inuenerunt; in patratæ rei signum, sanguinea tantum macula remanente. Qui beneficio Domini non ingrati, votum deuote soluentes ad tumbam Sancti puerum adduxerunt, narrantes laudes Domini & virtutes eius fratribus vniuersis.

[16] [Vomitus sistitur.] Puer quidam cum continuo vomitu fatigatus esset, nil penitus alimoniæ retinebat. Qui ad tumbam Sancti ponderatus a suis, sine mora plenam adeptus est sanitatem.

[17] [Tumor vteri residit.] Quædam mulier horrendo ventris adeo fuit inflata tumore, vt ab aliis, & a seipsa grauida crederetur, patiens crebras, sicut solent habentes in vtero, punctiones: verum solito prægnantium tempore deuoluto, cum se non esse grauidam comperisset, ad sancti viri Dei sepulchrum cum oblationibus & Dei laudibus se præsentans. c

[18] Quædam Agnes in d S. Pauli monasterio Monialis incredibili tussis incommodo fatigata; [Tussis bis depulsa.] ad inuocationem famuli Dei se sensit continuo liberatam. Quæ tempore alio morbo simili repetita, repetita oratione ad Dei seruū secundo mox curata est per eumdē.

[Annotata]

a Treueri vel Treuiri Galliæ Belgicæ populi, quorum vrbs primaria Augusta Treuerorum, vulgo Trier, Belgicæ primæ metropolis.

b Id est, donum aliquod. nam præter Missam nullum est Christianis sacrificium proprie dictum.

c Deest aliquid; forte sanitati restituta est, aut quid simile.

d Est id Ratisponæ, ædificatum a S.VVolfgango an.DCCCCXCIV. cui prima Abbatissa præfuit Brigida soror S. Henrici Imp.

CAPVT V. Aliæ variæ curationes.

[19] [Item dolor capitis.] Ivvenis quidam, dictus Vlricus de Cevvren, dolore grauissimo capitis molestatus, ad sepulchrum Sancti deuote se ponderans sine mora est redditus sanitati.

[20] [Paralytica sanatur.] Mulier quædam paupercula grauissima dissoluta paralysi per decem & octo hebdomadas, pro quantacumque corporis sui necessitate vel se mouere de lecto vel surgere non valebat. Quæ de viri sancti virtutibus concepta fiducia, quodam diluculo vestibus suis induitur, in Pruflingen asserens se ituram; quam cum feminæ commanentes insanire præ infirmitate putarent, deduci ab eis ad ostium attente postulans impetrauit. Hæc inter tenentium manus Sanctum obnixius obsecrauit, vt si votum eius sibi placeret atque deuotio, vires ad deambulandum sibi apud Dominum obtineret. Nec mora: tanta celeritate, quas ductrices habuerat, antecessit, vt primæ nouissimæ & nouissima prima in itinere viderentur, & vix eam aliæ consequi præualerent.

[21] [Item alia.] Alia mulier, dicta Alheidis, de villa vicina cœnobio, sic est percussa paralysi, vt ore retorto deformiter ad maxillam, & vno oculo excæcato, horrendam faciem circumferret. Hæc in vigilia Epiphaniæ, quando in crastino anniuersarius Sancti peragitur, ad sepulchrum eius accedens, eius suffragia intentissime flagitauit. Itaque mane regressa orauit eumdem sermonē, & statim ore ad statum pristinum reformato, & oculo restituto, similiter plenam est adepta sanitatem.

[22] [Item phreneticus.] Quidam Hartwicus de Chepen ex nimio morbi feruore raptus in phrenesim, de manibus se tenentium sese proripiens, currensque per siluam, more lymphantium ferebatur. Qui adductus ad tumbam serui Dei per amicos, S.Erminoldi obtentu post modicum integre restitutus est sospitati.

[23] [Alius infirmus.] Alius quidam Leutvvinus de villa eadem a graui nimis infirmitate iuxta idem sepulchrum, Sancti meritis continuo est sanatus.

[24] [Contracta.] Mulier quædam paupercula, gressu carens, de loco ad locum scabellis se manualibus promouebat. Hæc ad sepulchrum viri sancti deueniens, ipsius auxilium inuocauit, & protinus consolidatæ sunt bases eius & plantæ, ita vt baculi sustentaculo ad ambulandum sit contenta.

[25] [Infirmus alius.] Cocus Fratrum, Henricus nomine, cognomine VVirth, cum post febres acutas, tibiarum oculorumque dolore maximo laboraret, in die Natalis Domini summo diluculo, ad sancti viri sepulchrum deuotius orās accessit, & statim sanitate recepta per illum, suscepit Domini misericordiam in medio templi sui, vbi famulus Domini requiescit.

[26] [Item alius.] Perchtoldus quidam ciuis de Ratispona, cum de Terra sancta reuerteretur, morbo cœpit grauissimo cruciari. Porro in partes veniens Alimaniæ, auditis B.Erminoldi virtutibus per diuersos, pro sanitate recipienda ipsum attentius inuocauit, in suæ exauditionis indicium, antequam domum suam intraret, postulans se curari. Quod fideliter petiit, efficaciter consecutus, recepta, imo prærepta potius, integra sospitate, domum reuersus est vt petiuit.

[27] [Cancer depulsus.] Eiusdem Perchtoldi filia filiam habebat Agnetam, cuius pudenda morbus horrendus, qui cancer dicitur, occupauit. Anxia ergo mater pro filia, ipsam ad tumulum viri Dei perduxit, eiusque inuocato suffragio pro filiæ sospitate, censum quinque nummorum se sibi promisit annis singulis oblaturam. Quo facto filia plene curata, materna deuotio cito se gratulata est exauditam.

[28] [Item dysuria periculosa.] Altera quoque filia eiusdem Perchtoldi, filium paruum habebat difficultate vrinandi grauiter laborantem. Cumque medicorum alij esse stranguriam, alij vero calculum iudicarent, eumque oportere incidere testarentur; amici eius ponentes in Deo spem suam, B.Erminoldi patrocinia requirentes, non sunt fraudati a desiderio suo. Nam puer adductus ad sancti viri sepulchrum, illico integraliter est sanatus.

[29] [Item dolor oculorum.] Alius item ciuis Ratisponensis, Opertus nomine, filiam quamdam habebat Rapotonis vxorem, quæ oculorum dolore ferme cæcata, ducta ad viri Dei sepulchrum, cum decem nummos in censu eidem promitteret annuatim, insperatam oculorum recepit protinus claritatem.

[30] [Idem in alio.] Quidam de ipsa etiam ciuitate Henricus, qui Vicedominus appellabatur, simili dolore laborans, ductu amici sui cuiusdam etiam Henrici vocabulo, ad sepulchrum Patris sancti deueniens, simili deuotionis affectu, effectu curationis simili est auditus.

[31] Filius eiusdem Henrici, filium quemdam habebat, qui distortis pedibus difficili gradiebatur incessu, [Distorti pedes curati.] qui & ipse Erminoldi meritis est curatus.

[32] Alio autem tempore idem Henricus adeo fluxu cœpit sanguinis infirmari, [Fluxus sanguinis.] vt nullo medicamēto quidquam proficere se sentiret. Ad nota ergo sibi iam secundo Patris sancti suffragia se reuertens, iterum curari meruit, per eumdem Dominum nostrum, famulo eius fideli manu contacto, cuius fimbriam olim tangens hæmorrhoissa recipere meruit sanitatem. Hic iam tertio manifestauit se Iesus eidem Henrico, in sui gloriam Confessoris.

CAPVT VI. Energumena curata, aliiq; ægri.

[32] [Mulier, viro imprecante, corripitur a dæmone.] In Castro Napurch mulier quædam Leucardis, cuidam iuueni matrimonialiter copulata, cum quadam die vitreis annulis more luderet puellari, maritus offensus eo quod necessaria negligens vanis intenderet, maligni spiritus ei imprecans incautus inuasionem, coniugi non coniugaliter male dixit. Statimque vt vel vanitas huius, vel illius acerbitas nimia puniretur, diabolus mulierem inuadens acerrime cruciabat, & verba per eam blasphema & turpia proclamauit, accedentium culpas eis improperans & peccata. Cumque Sacerdotes super eam dicerent exorcismum, Vestra, inquit dæmon, verba non curo, nec attendo blateramenta: repellendus Erminoldo reseruor; ille accepit reiiciendi me potestatem. Et mirati sunt vniuersi qui aderant, & ipsi nil horum intellexerunt, eo quod nondum ad partes illas viri Dei præconia peruenissent. Et murmur multum erat de eo in populo, quē dæmon diceret Erminoldum; & dicebant ad inuicem: Quid est hoc, quod dicit nobis dæmonium? nescimus quid loquatur. Cum itaque crederent se illudi, affuit de Ratispona Rupertus quidam, qui diceret se intelligere id quod diabolus loquatur. Et incipiens interpretabatur illis, qui aderant, verba quæ dixerat inimicus; B.Erminoldi vitam, & sanctitatem, & miracula plurima manifestans. Ille est, ait dæmon, ille est de quo loquor. Instructo ergo vehiculo mulier superposita, in Prufeningen adducta est per amicos. [Liberatur ope S.Erminoldi.] Cumque deuentum esset ad fores ecclesiæ, illa teniti manibus cœpit & pedibus, sed vi deducentium & labore non modico, sepulchro est superposita viri Dei. Vbi cum fratres dicerent exorcismos, & preces effunderent pro vexata, vix illa ne effugeret, tenebatur. Cum subito Deo suum famulum honorante, mulier altius ingemiscens, Ach achque proclamans, quasi resoluta in somnum protinus conquieuit. Cumque ablata sepulchro in terra super plumarium reclinata fuisset, & an haberet melius, quæreretur, optime sibi esse ac se liberatam esse respōdit, sed nil penitus virium habere. Igitur amici cum illa tota nocte ad Sancti tumulum excubantes, mane viam arripiunt reuertēdi; & cum iter agerent, [Denuo ob ingratitudinem occupatur.] vocem huiusmodi dæmonis audierunt: Etsi ad te accedere non præsumo, a te tamen longius non recedam. Sana tamē mulier est domum reuecta. Non multum temporis intercessit, & ecce amici feminæ liberatæ, Deo gratias non agentes, obliti sunt beneficiorum eius, & mirabilium eius, quæ ostendit eis in illa. Ideoque quantæ culpæ ingratitudo sit apud Dominum, meruerunt protinus experiri. Denique cum Dei ac sui famuli beneficia magnificare inter suos, & laudibus dignis attollere tenerentur; illi magis ea occultare ac tegere satagebant. Cum ecce subito in patris sui conspectu, dæmon reuertens in domum suam vnde exiuit, nouissima hominis istius peiora prioribus faciens, per os eius cœpit horribiliter exclamare: Que vos occultare nitimini, ego faciam omnibus manifesta. Hoc dicto acrius eam cœpit, quam antea, cruciare. Igitur amici eius merita vltione confusi, vexatione dante, vt assolet, intellectum, ad cor redeunt, sua ingratitudine pœnitentes. Itaque ad benefactoris sui refugientes auxilium, vt sui misereretur & patientis, negligentiæ ipsorum dignanter oblitus, [Liberatur.] humillime postulabant. Apud sepulchrum igitur viri Dei denuo pernoctantes, Domino sui famuli merita declarante, mane sanam eam & incolumem receperunt. Sicque Dominum collaudantes, vt decuit, cum sana & læta lætantes ad propria sunt reuersi.

[33] [Monocula visum integrum recipit;] Mulier quædam per octo annos oculo vno prorsus orbata, plena fide ad sepulchrum Confessoris accessit. Quæ cum tota deuotione mentis oraret, corā omnibus, qui ad Annuntiationis Dominicæ festa conuenerant, lumen ad reuelationem insignium meritorum & gloriam Christi famuli declarandam læta recipit, turbam non modicam habens suæ testem illuminationis, & Dei & eius famuli laudatricem.

[34] [Distortus gressum:] In parasceue quædam de Ratispona mulier puerum fere septennem adduxit ad memoriam viri sancti, distortos imo prorsus inuersos pedes habentem, ac impotem ambulare. Pro quo dum mater tota die vsque ad horam prandendi precibus institisset, integræ puer est restitutus sanitati, qui & in miraculi perpetrati memoriam de fratrum prandentium manibus sæpe postmodum panem & cibos accipiens, domum detulit matri suæ.

[35] [Item alia.] Alia quædam mulier puellulam ferme quinquigenem similiter pedes habentem inuersos, & numquam valentē aliquid ambulare, ad Sancti sepulchrum in vigilia Pentecostes apportauit. Et ecce inter compulsandum ad Vesperas, plurima turba præsente, plantis eius ac pedibus ad rectitudinem restitutis, vsum gradiendi recepit, iuxtaque sepulchrum primo quidem pedetentim obambulabat, deinde vero diatim magis magisque proficiens, integraliter est curata.

[36] [Epileptica sanatur.] Heroldus quidam ciuis de Ratispona filiam habuit, quæ morbo epilepsiæ adeo vexabatur, vt quotidie bis vel ter elideretur ad terram. Pro qua dum parentes, per dies triginta continuos, ad sepulchrum sancti viri eam ponderare voluissent, impleuissentque quod vouerant, filia reddita est integræ sospitati, obuiantibus sibi Dei misericordia, & vouentium & reddentium veritate. Qui & Sancti beneficio respondentes, curatam eamdem ad viri Dei sepulchrum, cum vna candela per annos singulos obtulerunt.

[37] [Debili vsus membrorum restituitur.] Mulier quædam Alhaidis dicta de Tutenvvach, omnium destituta membrorum officiis, viro Dei ad censum nummi vnius annis singulis se deuouit. Nec mora: quæ omniū membrorum vsu caruerat, omnium membrorum gauisa est se vsui restitutam.

[38] [Ex vulneribus diu æger sanatur.] Duo quidam satellites simul erant ad prandendum, & capta preda quando diuidunt spolia tales, cœperūt mutuo corrixari, vno accusāte quod minus sexaginta denariis recepisset, altero propter domini sui potentiam quem habebat, verba socij contemnente, & irrogante insuper illi contumelias & terrores. Ille iniuriæ acceptæ non immemor, exinde quærebat opportunitatem vt eum traderet, cum sibi fortuna a ….. qui grauamē intulerat. Quadā itaque die lesus & lesor obuiauerunt sibi, & iniuriatorē se agentē incautius iniuriatus gladio petiit improuiso, vulneratumque grauissime ad terram vsque prostrauit. Quo iacente, super dolorem vulnerum eius addidit ampliora, & plagis impositis abiit semiuiuo relicto. Delatus igitur ad hospitium lacero corpore, biennio lecto decubuit, ita quod nullatenus valebat assurgere de eodem. Vxor autem illius flebat quotidie, & lugebat, eo quod vnde conduceret medicum non habebat. Tabescente sic illo, & illa mœrente, nocte quadam reuerenda quædam matrona, flenti vxori non per somnum, vt assolet, sed clarissima visione apparens; Quare mœrore consumeris, ait, absque profectu? Virum tuum B.Erminoldo transmitte, & remittet eum incolumē. At illa: Quomodo eum sibi transmittam, cum de lecto nequeat se mouere? Respondit quæ apparuerat: Tantummodo voueat se iturum, & vires augebuntur. Hoc dicto disparuit. Vxor vero narrauit viro quæ viderat, qui facto voto, mane accepto baculo iter aggressus, licet cum difficultate, ad tumbam Sancti deuenit, seque ponderans domum regreditur; plenam, vt credimus, postmodum capiens sanitatem.

[Annotatum]

a Aliquid videtur deesse.

CAPVT VII. Alia impensa mortalibus beneficia.

[39] [Oculus cuidam restituitur:] Avrifex quidam, Gotfridus nomine, gente Sueuus, vir miræ simplicitatis, in artis illius omni genere cunctis qui erant Ratispone peritior, grauissimam oculorum patiebatur infirmitatem, adeo vt vnus oculus excæcaretur, insuper versus in cruentam carnem & nigram; non autem habens pretium medicos conducendi, cum vetularum ac mulierum experimenta quam plurima sine profectu aliquo requisisset, audiuit mulierem peritissimam in huiusmodi esse apud a Herbipolim; ad quam dum pergere decreuisset, sed careret expensis, consultum est ab amicis, vt omissis omnibus, suffragia Beati requirat Erminoldi: quibus ille consentiens, oculo argenteo fabricato, ad sepulchrum Sancti eo se ponderauit. Mira res! sub spatio noctis vnius oculum sanum ac purum perspicacioremque recepit, quam ante morbum se meminit habuisse.

[40] [Alteri gressus.] Henricus quidam ciuis de Ratispona, die quadam venit in Prufening, Deo & Sancto suo supplicaturus. Qui audiens inter multos a Sacerdote, qui celebrauit, Dei famulum commendari, habere se filiam testabatur, quæ cum octo annis numquam ad ambulandum terram suis pedibus tetigisset, ipseque adductam eam tribus ponderasset vicibus ad viri Dei sepulchrum, adepta est integram sanitatem, quæ firmis nunc gressibus vsque in diem vtitur hodiernum.

[41] [Mulier fraudulenta corrigitur:] Materfamilias quædam de Ratispona, cum per se venire non posset, nummum ad offerendum accēdendasque candelas, per mulierem manentem secum in domo ad sepulchrum viri Dei transmisit. Quæ cum aliis mulieribus veniens, candelas quidem accendit, nummum obtulit ad sepulchrum, sed clanculo retrahens ipsum, & fraudulenter marsupio suo eum imponere cogitabat & reseruare. Sed mirum in modum duo digiti, quibus illum abstraxerat & tenebat, ita continuo sibi sunt coastricti, vt eos nec ab inuicem soluere, nec nummum excutere præualeret. Abiit ergo cum sociabus tristis & mœrens. Quæ cum venisset in campum, caussam ab illa fletus inquirunt. Illa suum confessa reatum, manum protulit subtractricem, digitis adhuc tenaciter cohærentibus, & tenentibus quod abstulerant in occulto. Quem cum mulieres auellere niterentur, nihilque proficerent, saniori vsæ consilio, cum rea regressæ, manum cum furto super tumulum posuerunt, pro absolutione furis, Deum eiusque piissimum Confessorem suppliciter inuocantes. Statimque digiti, qui ad furandum auferendumque cohæserant, ad restituēdum laxati sunt & soluti. Denario itaque misso in arcam, mulieres cum gaudio Deum laudantes & famulum eius, ad propria redierunt. [restituitur.] Accepit autem omnes timor, & magnificabant Deum, qui hoc miraculum audierunt.

[42] [Alia auditū recipit.] Altera quædam Leukardis tantam incurrerat surditatem, vt tinnitu aurium crebro nimium læderetur: quæ tumbam viri Dei tertio visitans, plenam adepta est sanitatem.

[43] [Alia oculorum dolore leuatur.] Alia quædam mulier tantum dolorem patiebatur in oculis, vt multo tempore clausis eisdem cæca esse crederetur, quæ cum ad auxilium viri Dei deuota venisset, statim in ipso ingressu ecclesiæ diu clausi sunt aperti. Apertionem autem eorum tanta est lacrymarum effusio subsecuta, vt vestes mulieris vsque ad pectus adeo madi darentur, vt perfusæ fluuio viderentur. Accessit ad tumbam, Deo gratias agens, eiusque magnifico Confessori: domum inde rediens, plena post modicum gratulata est sospitate.

[44] [Alia miracula interci erunt.] Multa quidem & alia signa fecit Iesus, famulū suum honorās, quæ non sunt scripta in libro hoc, quæ vel quorumdam simplicium Fratrum humilitas vltro suppressit, vel aliorum incuria obliuioni tradidit negligenter. Hæc autem, quæ auribus nostris audiuimus, Patres nostri annuntiauerunt nobis, & seniores fide dignissimi, breui calamo perstringentes; futura, quorum Deus sibi notitiam reseruauit, adnectenda committimus diligentiæ posterorum. Nam fiduciam talem habemus in Domino, quod nisi requirentibus famuli sui dilecti suffragia deuotionis & fidei vasa defecerint, sui oleum non deficiet Elisei, ipso præstante, qui est benedictus in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotatum]

a Vrbs est Franconiæ primaria, vulgo VVirtzburch, ad Mœnum fluuium.

ANACEPHALÆOSIS.

[45] a Cvm fideliū pia deuotio amplius & perfectius circa nota quam incognita moueatur, [Origo monasterij Prufeningensis.] vt vniuersi, qui præsentem sunt ingressuri basilicam, cœnobij huius Prufeningensis originem ac profectum vsque in hæc tempora non ignorent, pagellam hanc omnibus accessuris, vice speculi duximus adhibendam. Sciendum est igitur, quod anno post partum Virginis gloriosæ MCIX. beatissimus Pater S. Otto Babenbergensis Episcopus, diuina reuelatione præmonitus euidenter, b vt in gestis eiusdem plenius continetur, locum hunc in Dei ac S. Georgij Martyris victoriosissimi fundauit honorem; eoque in domibus, habitaculis, officinis, claustro, conuenientibus, per ipsius studium & industriam laudabiliter consummato, ac communito liberaliter & abunde prædiis, siluis, ceterisque possessionibus, quas necessitas cœnobialis vitæ requirit, Fratres collegit & instituit in eodem, qui sub Beati regula Benedicti Deo ibi perenniter militarent.

[46] [Abbas Erminoldus, antea Lorsacēsis.] Collecto ergo conuentu B.Erminoldum, cuius sepulchrum in medio basilicæ cernitur, huic Ecclesiæ primum Domino disponente præfecit Abbatem, euocatum tam multiplicibus, quam supplicibus litteris de Hirsaugiensi cœnobio: in quo sub B. Wilhelmi regimine monasticæ vitæ iugum portauerat ab adolescentia sua. Vnde iam pridem propter summam perfectionem vitæ laudabilis, cuius famæ præconium longe lateque percrebuerat, ad Loracensem Ecclesiam electus est Abbas, & ab Henrico Quinto nominis huius Imperatore, regalibus solemniter inuestitus. Cui Ecclesiæ cum paullo plus quam anno gubernatione sanctissima præfuisset, ac sub tantillo spatio temporis, non minus quam quadraginta Domino sanctæ religioni filios aggregasset; & ibidem, propter quemdam conscientiæ leuem scrupulum, culpam timens vbi culpa omnino non erat, dignitatem Abbatiæ illius resignans, cum fratribus Deo collectis ad Hirsaugiense cœnobium remigrauit: vbi cum suis iocunde receptus est & seruatus, & aliquanto tempore demoratus ibidem. Demum anno Domini MCXIV. a venerabili fundatore nostro, huic loco, vt dictum est, gubernādo præficitur primus Abbas, & rogatu venerabilis Domini Hartvvici tunc Ratisponensis Episcopi & consensu, per sanctæ memoriæ Vdalricum Patauiensem Episcopum in Abbatem solemniter consecratur.

[47] [Occiditur.] Cumque in cura suscepti regiminis boni pastoris instar, verbo pariter & exemplo subiectos a malo retraheret, prouocaret ad bona, nihilque negligeret faciendum, sed inuigilaret diuinis operibus incessanter; diabolus sua damna & Dei lucra videns & inuidens quotidie crescere per eumdem, quosdam malitiæ suæ satellites ad sancti Patris animauit interitum, & armauit. Ne igitur venerabilis Christi Confessor, qui regimine Patriarchas, Apostolos documentis & signis, virgines castitate cōciues habere meruerat, Martyrum quoque palma careret; post multas iniurias, contumelias, & terrores, ab vno, ministerio diaboli, ligneo per insidias vecte percussus, aliquamdiu superuiuens, tandem in sancto Epiphaniarum die sub Hymno videlicet Angelorum, ad Angelorum Regem & regionem glorioso fine transiuit; sicut in ipsius festi vigilia, Prophetico, quo plenus erat, spiritu ipse prædixerat; eo ipso nos, quod pro signo sui dederat vaticinij, certiorans, quod numquam videlicet diuinum cessare deberet obsequium in hoc loco: quod & ex tunc vsque in hæc tempora, sicut patet, eiusdem Parris, vt credimus, meritis & obtentu in suo statu permanet & vigore.

[48] [Illustratur miraculis.] Spiritu igitur migrante ad cælos, corpusculum sancti Patris in eo, quod in præsentiarum cernitur, sepulchro, deuote reconditum, innumeris mox cœpit virtute Christi miraculis coruscare, cæcis visu restituto, quam pluribus contractis & claudis gressu, resolutione turgentibus & inflatis, epilepticis, paralyticis, energumenis, dæmoniacis, surdis, hæmorrhoicis, sospitate potita; blasphemis vero punitis, igne tabifico, lepra & morte postremo, quæ merebātur punitis & correctis, accedentibus vel agentibus aliquid circa ipsius tumulum fraudulenter, sicut libro miraculorum ipsius plenius manifestatur.

[49] Ceterum inter virtutes & signa, quæ diximus, non debet hoc minimum reputari, quod cum aliquāto iam tempore memoria sancti Patris ab hominibus intermissa fuerat & neglecta, nunc tandem tam crebra visitatione accedentium iam continuo renouatur, vt hoc, quod de iusto per Sapientem scriptum est, Non recedet memoria eius, & nomen eius requiretur a generatione in generationem, ipso facto & euidentia in eo sit impletum. [Eccli. 39. 13.] Propter quod profecto speramus, quod Deus omnipotens in suo famulo glorificari, & in se glorificare disponens eumdem, omnes qui per ipsum Domini beneficia postulauerunt, pie, fideliter & attente, misericorditer vel ad votum exauditurus sit vel ad fructum. Cursim ista perstrinximus & summatim, quatenus omnes, qui Dei ac famuli sui patrocinia postulaturi aduenerint, ipsius aliqualiter merita cognoscentes, exauditionis suæ fiduciam eo ipso concipiant ampliorem apud Deum, qui est benedictus in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

a Seiunxi sequentia a reliqua narratione, cum qua nulla ratione connexa sunt, sed eius quoddam potius compendium, quod fortassis in tabula quapiam propositum erat in ecclesia Prufeningensi.

b Lib. 1. vita ab Henrico Canisio editæ num. 11.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Erminold von Prüfening

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Erminold von Prüfening

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.