Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EVGENDO ABBATE.

[Praefatio]

Eugendus, Abbas monasterii S. Claudii in Burgundia (S.)

[1] De S. Eugendo Vsuardus: In territorio Lugdunensi S. Eugendi Abbatis, cuius vita virtutibus & miraculis plena refulsit. [S. Eugendus Abbas.] Consentiunt fere cetera Latinorum Martyrologia, ac comprimis Romanum. Meminit eius & Petrus de Natalibus lib. XI. cap. CXXX. Miræus in fastis Belgicis & Burgundicis. Notkerus 2. Ianuar. eum refert. Quidam Augendum, Galesinius Eugenium vocat.

[2] Arnoldus VVion, lib.3. Ligni vitæ duos facit Eugendos, vnum Iurensis, alterum Condatensis Monasterij Abbatem: cum Condatescense cœnobium, siue vt Gregorius Turonensis appellat, [VVionius corrigitur.] Contatiscone idem sit quod Iurense (non vt quidam scribunt Virense, Virens, Lorense) quia in Iura Burgundiæ Monte situm. Nunc S. Claudij dicitur a S. Claudio Archiepiscopo Vesuntino, qui 6. Iunij colitur.

[3] S. Eugendi vitam ab eius discipulo anonymo conscriptā atque a Surio editam cum veteribus MSS. Monasterij S. Mariæ Bonifontis & S. Mariæ de Ripatorio contuli, ac pluribus locis emendaui.

VITA.

Eugendus, Abbas monasterii S. Claudii in Burgundia (S.)BHL Number: 2665

Ex mss.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Qvantvm, beatissimi fratres, desiderio feruorique vestro ex debiti summa suppleuerim, sicut ex ratione apicum ex parte sum, opitulante Domino, iam securus; ita conscientiæ propriæ extraneique iudicij incertus, [Excusatio styli impoliti.] ago hæc quæ iniungitis, non præsumptione indocti, sed obedientia, vt cernitis, regulari. Sic annuens diuinitas faxit, vt humana procliuior in diiudicando fragilitas, dum melo delectatur aut musicis, dumque oratorias venustates, vocabulorum quoque ac temporum signata proprietate miratur; hæc nostra * tapinosis nequaquam iactantia superborum iudicum ventosa superfluitate calcetur. Porro nos (vt præfati iam sumus) vobis proprie opuscula ista dicauimus, quos nouimus non oratorum, sed piscatorum esse discipulos: nec in philosophia sermonis regnum Dei, sed in virtute prospicere; magisque pura ac iugi obseruantia Dominum exorare, quam vana perituraque facundia perorare. Hinc ergo iam nobis in relatione vitæ beatissimi viri, narrationis sumatur exordium.

[Annotatum]

* MS. Bonif. tapinositas.

CAPVT I. S. Eugendi patria, institutio, futuræ vitæ indicia.

[2] Sanctvs igitur famulus Christi Eugendus, sicut Beatorum Patrum Romani & Lupicini in religione discipulus, ita etiam natalibus ac prouincia extitit indigena atque conciuis. [S. Eugendi patria.] Ortus nempe est haud longe a vico, cui vetusta paganitas ob celebritatem clausuramq; fortissimā superstitiosissimi templi, Gallica lingua Y sarnodori, id est, ferrei ostij, indidit nomen. Quo nunc quoque in loco delubris ex parte iam dirutis, sacratissime micant cælestis regni culmina, dicata Christicolis. Atque inibi pater sanctissimæ prolis iudicio Pontificali, plebisque testimonio extitit in Presbyterij dignitate Sacerdos. Igitur cum beatissimum pignus ab ipsis pene cunabulis quodam instinctu, successuque felicitatis ac luminis, [Paterna institutio.] virtute diuina, vt reor, præsagante succresceret; & nocte quadam, venerabilis pater ipsius, vel soboles sancta, ab affectu profectuque futuræ beatitudinis tenerentur incerti; in visione puer sanctus a duobus religiosis viris sublatus, vltra domus paternæ vestibulum sistitur, ita vt Orientis plagam cælique astra, quasi quondam multigena Abraham Patriarcha, intuitu diligenti prospiceret: atque ipsi typice iam quodammodo dicebatur: [Visio ad Dei cultū inuitans.] Sic erit semen tuum. [Gen. 13. 14.] Post interuallum namque modicum hinc vnus, ast hinc alter, atque alius inde, donec succrescens multitudo efficeretur innumera, beatum puerum vel sanctos proculdubio Romanum ac Lupicinum Patres, qui eum in spiritu de cœno paternæ domus eduxerant, tamquam enormitas apum in modum mellificantis vuæ quadam constipatione sepserunt. Et subito a parte prospicua videt instar amplissimæ porte culmina patefacta cælestia, & lento etiam deductoque vsque ad se e cæli vertice cum lumine cliuo in modum reclinis scalæ cristata procliuitate descensum, & niue os fulgidosque Angelicos choros ad se vsque velut socios, tripudiantes in Christi laudibus aduentare. Ita tamen quod crescente semper in loco societate, nullus omnino reuerentia diuinitatis attonitus, aut sermone mouebatur aut * nutu. Cumque sensim cauteque mortalibus multitudo sese inseruisset Angelica, collectis copulatisque sibi terrestribus, concinentes Angeli, vt venerant, cælestia sacra repedantes ascendunt. Hoc solummodo puer sanctus inter carminum modulationem percepit, quod post annum circiter in monasterio intromissus ex Euangeliis recitari cognouit. Illud nempe vice antiphonæ, (vt bene, ipso dignāter referēte, commemini) reciprocis vocibus multitudo concinebat Angelica: Ego sum via, & veritas, & vita. Recepta igitur ingenti multitudine, post contemplationem diutinam, aerea quoque sese clausit astrigera, & solum semet puer contemplatus in loco, excussus est somno, concutitur, ac visionis terrore perculsus rem gestam illico refert patri. Confestim namque Presbyter sanctus, cui potissimum proles sanctissima dicari deberet, agnouit.

[Annotatum]

* MS. Rip. metu.

CAPVT II. Fit monachus sub SS. Romano & Lupicino. sanctißime viuit. Laus S. Leuniani.

[3] [Septennis fit monachus.] Mox igitur eum litterarum instrui iubet elementis, & anni exacto circulo, tamquam Samuel quondam, non in typico excubaturus templo, sed potius Christi efficiendus templum, S. a Romano oblatus est Patri. [1.Reg.3.3.] In quo vere ita beatorum Abbatum, qui eum in spiritu de incolatu rerrestri eduxerant, gratiarum gemina confluxit vbertas, vt succidua quoque posteritas vtrum in Eugendo Lupicinum potius suspiceret, an Romanum, iudicio fluctuaret incerto. Illis dumtaxat huc illucque necessitate misericordiæ e monasterio sæpe progressis: [Numquā egressus.] iste vero a septimo vsque ad sexagesimum vitæ, quo transiit, annum nusquam exinde post ingressum extulit pedem. [Lectioniassidue deditus.] Lectioni namque se in tantum die noctuque, expletis consummatisque omnibus, quæ a Præposito vel Abbate iniuncta sunt, dedit & impendit, vt præter Latinis voluminibus, etiam Græca facundia redderetur instructus. [Græce doctus.]

[5] In vestitu autem duabus tunicis numquam est vsus, atque vnam ipsam numquam mutauit, nisi antea fuisset plurima vetustate consumpta; simili quoque cucullæ ipsius conditione seruata. Paleis vero lectuli ineuentilatis multo tempore, vilique sagello b constrictis, pellicioque superposito conquieuit. Æstiuis namque temporibus caracalla, vel scapulari cilicino vtebatur. [In vestitu, & lecto austerus.] quod ei quoque vir sanctitate conspicuus c Leunianus, Viennensis vrbis Abbas, pignore transmiserat caritatis. Fuit namque Sanctus iste de Pannoniis quondam, & spargente barbarie in Galliis, vinculo captiuitatis abductus; & non solum in Viennensi, sed etiam in Augustudunensium vrbe, multo tēpore claustro peculiaris cellæ conclusus: ita vt amplius quadraginta annis in vtraque ciuitate coercitus, nulli hominum ex prima retrusione vultu aut corpore, præter sola sermonis notitia, nosceretur. [Leunianus reclusus monachos & monachas regit.] Monachos iuxta cellulam haud plurimos regens; monachas vero procul intra vrbem monasterioque conseptas vltra sexagenarium numerum admirabili ordinatione rexit & aluit: præmisitque maximas, magnas interim succiduasque in spiritu non dimisit.

[Annotata]

a Colitur S. Romanus XXVIII. Februarij, S. Lupicinus XXI. Martij.

b Sur. constratis.

c al. Leonianus, de quo XVI. Nouemb.

CAPVT III. Eugendi austeritas in vestitu, victu, ceterisq; rebus.

[4] [S. Eugendi calceamenta.] Sed sursum redeo. Habebat namque Eugendus beatissimus calceamenta fortia rusticaque, in modum priscorum Patrum constrictus ocreis crura, fasciolisque plantas. At vero nocturnis matutinisque conuenticulis, nec in frigidissimis pruinis, nec in magnis niuibus, quidquam nuditati pedum preter * lineas Gallicanasque caligas addidit vnquam. Atque in hunc quoque modum eminus sæpissime matutinis horis ad fraternum cœmeterium oraturus gradiebatur in niuibus. Nemo namque eum vnquam aut in diurna, [Orandi assiduitas.] aut in nocturna synaxi ante completionem cospexit egredi foras. Nam cum ipse noctibus certe oratu longissimo atque secreto cunctos in oratorium diutissime anteiret, post omnium quoque discessum nihilominus formulæ suæ incumbens, oratione diutina pascebatur in spiritu. Atque ita exinde quolibet tempore vultu hilari ac læto egrediebatur ad fratres, vt solet exatiata ambitio vultus hominum lasciua iucunditate dissoluere. Refectio ei omni tempore semel in die fuit. Quæ tamen æstiuis diebus nunc in sexta cum ceteris fatigato, [Abstinentia.] nunc vero cum his, qui iterato reficiebantur, terminabatur in vespera. ita tamen, quod nihil vnquam, exceptis his, quæ cunctis apponebantur fratribus, degustauit in mensa.

[Annotatum]

* MS. Rip. ligneos. Sur. ligneas.

CAPVT IV. Aliis vice Abbatis præficitur. Sacerdotium recusat.

[5] Igitvr ad inchoationem ipsius administrationis reuertamur. Cum ergo Pater ille, quem Beatissimus Romanus vel Lupicinus Condatescensi cœnobio signauerant successorem, præter labores sollicitudinesque cœnobiales, etiam corporeæ inæqualitatis frangeretur incommodis, [Fit Coadiutor Abbatis.] vocatis ad se Fratribus, sic sanctum Eugendum vicis suæ sollicitudine innexuit, vt sibi tamen ius paternæ eminentiæ in nullo penitus imminueret, aut subtraheret. Tentauit namque idem Abbas, vt ante dictum sanctumque Eugendum cum administrationis onere, etiam Presbyterij dignitate arctius illigaret. [Recusat Sacerdotium.] Sed non solum voluntati eius in hac parte sæpissime, imo sanctissime contradixit, verum etiam sacrosanctos Pontifices, qui illuc causa orationis confluxerant, adiens, reuerentiam tanti honoris caute ac diligenter aufugit. Mihi tamen crebro secretissime testabatur, vtilius multo esse Abbati, propter iuniorum ambitionem, liberum a Sacerdotio præesse Fratribus, & non illigari dignitate, quam abrenuntiantes ac remotos minime conuenit affectare. Nouimus namque, aiebat, præter hanc, quam prædiximus, causam, multos etiam Patres, post humilitatis professæ culmina, hoc officio grauius ac latentius superbisse, & plus se efferre fratribus, quos in exemplo humilitatis conuenerat anteire. Suscepit ergo Dei Sanctus, sicut etiam Pater Lupicinus, absque Sacerdotali eminentia iniunctæ sibi vicissitudinis societatisque laborem, ea maxime securitate fretus, quod de paterna sollicitudine ac prouisione non habebatur incertus: sed mox euidentissima reuelatione percellitur, ne de plenaria administratione velut in aliquo incertus, redderetur ambiguus.

CAPVT V. In visione Abbatem se futurum intelligit.

[6] [Visio eius alia, qua Abbas futurus designatur.] Nocte igitur subsecuta, subito raptus in visione, beatissimis quoque Romano ac Lupicino Abbatibus, vt in initiis quondam, ita nunc in oratorij secretario a parte dextera præsentatur, nec non etiam inter ipsos seniores ac superstites circumspicit fratres, cereos ac lampades gestare lucentes. Et data sibi a sanctis Patribus oratione vel pace, illico benedictum illum Abbatem, decessorem sibi vtique mox futurum, conspicit intromitti, ac desuper dorsum ipsius vel scapulas rigentibus clauis purpureis pallium album adspicit dependere. Soluto namque Beatus Romanus Sancti illius cingulo, costringit illico lumbos Eugendi. Dehinc excusso, quod desuper, vt diximus, gestabat, pallio, huius adæque humeris superimponens, ait: Hæc tibi ad præsens nosce interim assignari: & digitis Dalmaticam prædicti antecessoris adstringens, Etiam hanc tibi, inquit, probatam in acceptis vtilitatibus noueris assignandam. Mox adstantes cum cereis Fratres, incipiente primitus vno, confestim cuncti claritatis ac solatij lumina impacta parieti deprimūr & extinguunt. Cumque vir beatus tenebrarum angustiis coercitus, euentum rei attonitus præstolaretur in visu, vox ad eum facta est: Noli, ait, te Eugende, fraude eorum præsentium ac materialium luminū contristare: Orientalem namque cellulæ huius attende prospectum, & videbis illico tibi absque opitulatione humana lumen diuinitus ministrari. At ille confestim illic porrigens visum, adspicit sensim dilucescente aurora, radium ad se diei ac lucis influere. Et in semetipsum reuersus, lectulo lætus excutitur. Nec mora: visionem sequitur effectus.

CAPVT VI. Miraculis clarus, suspicitur ab omnibus.

[7] [Fit Abbas.] Nam ad Christum decessore illo migrante, volens nolensque administrationem subterfugere non potuit subarrhatam. Illi vero, qui per visionem luminis solatia præstita subtraxerant, humanitatis malo aliquid passi, liuoris zelo inflammati in beatissimum virum inuidiæ ardore turgescunt, & Sanctum Eugedum Abbatem nunc despectione animi, nunc quoque monasterij professionisque desertione, [Deseritur a fratribus.] tamquam nouitium ac rudem monachorum laicorumque patiuntur subiacere despectui.

[8] At non ille diuinæ pietatis obtutus famulū suum passus est prolixa fatigatione vexari. Confestim namque ipsi potentiæ ac virtutis suæ dexteram affluentissima signorum largitate porrexit, dando atque ostendendo per seruum suum sanitatum dona ac prodigia multa: ita vt summæ sæculi potestates, [Miraculis coruscat.] sospitari se crebro ac benedici eius litteris exorarent, nec se diuinam clementiam crederent habere placatam, nisi prius Christi amici gratiam siue suffragia aut visu aut litteris potirentur. Episcopi quoque acsuspicientissimi Sacerdotes præ se omnimodis ferre, si eum corporaliter cernere, aut affatu litterario obtinuissent familiarius compellari. Ipsi etiam pseudofratres, [Suspicitur ab omnibus.] qui pridie cothurno elationis inflati discesserant, tamquam infelices ac degeneres notabantur a laicis, nisi deposito inuidiæ viru, ad sanctum Christi famulum quantocyus repedarent.

CAPVT VII. Eius epistola dæmon pellitur, ægritudo curatur.

[9] Dvm hæc odorifera fama geruntur, puella quædam iuxta sæculi dignitatem non infima, circa Secundiacensem parochiam atroci dæmonio correpta, non solum claustris retrusa, verum etiam ferreis vinculis tenebatur obstricta. Cumque sanitatis causa a multis, vt solet, exorcismorum scripta nexa ceruicibus necterentur, atque illa ignotas sibi personas scriptorum per immundum spiritum cum nomine, [Dæmon per energumenam occulta peccata hominum prodit.] quod dolendum est carperet & vitia, seque magis illos, qui scripserant, iam olim in illo atque illo peccato latentibus apud humanitatem indiciis assereret possidere: tum ad ipsam energumenam de adstantibus vnus, Quid nos alienis, inquit, imo propriis vitiis terres immunde? Vere in Christi nomine non solum istorum, quibus derogas, virorum, sed cunctorum quoque, si potuero, scripta Sanctorum ita ceruicibus tuis innectam, vt vel multitudine * imperantium obruaris, si hos paucos audire despicis & contemnis. Tu mihi, inquit diabolus, * Alexandrina chartarum, si placet, onera exarata imponas, numquam tamen ex obtento vasculo poteris propulsare, dummodo mihi solius Eugendi Iurensis monachi ex hoc non afferas visionē. Cōfestim namq; rapientes proximi dictū, ad beatissimum virum plenissima fide cōcurrunt, ac rem gestam, pedibus eius prouoluti, narrantes, non se redituros esse testantur, nisi Christi misericordiam præstaret exoratus oppressæ. Victus igitur vel ratione, vel precibus Pater, breuiter cum longa oratione, vt Gregorius quondam Magnus Apollini, in hunc modum scribens atque consignans, spurcissimo transmisit epistolam: Eugendus seruus Christi, in nomine Domini nostri Iesu Christi, Patris, & Spiritus sancti, præcipio per scripturam istam: spiritus gulæ, & iræ, & fornicationis, & amoris, & Lunatice, & Dianatice, & meridiane, & diurne, & nocturne, & omnis spiritus immunde, exi ab homine, qui istam scripturam secū habet. [Ruffin. l. 7.histor. Ecclesiastic. c. 26.] Per ipsum te adiuro verū filium Dei viui, exi velociter, & caue ne amplius introeas eam, Amē. Alleluia. Et orās atque complicās, supplicibus tradidit deportandam. Quid plura? necdum itineris medij spatia confecerant, [S.Eugendi litteris pellitur.] cum ecce furcifer ille frendens atque eiulans, prius egressus est ex obsessa, quam calcarent domus limina reuertentes.

[10] Ab hoc fere tempore beati viri longe lateque fama nomenque enituit, vt qui sanctus iam habebatur indigenis, potens etiam & vere Apostolicus porro genitis haberetur. Materfamilias quondam Syagria, nunc quoque Ecclesiarum Monasteriorumque per eleemosynam mater, [Syagria eiusdem litteris sanatur.] cum graui obsessa incommodo iamiamque haberetur a medicis desperata, epistolam beati viri quæ casu ad eam delata peruenerat, de armariolo sibi vice dexteræ beati viri, exosculādam precepit attingi. Cumque apprehensam contactis ex eadem cum oratione oculis, lacrymis quoque haud minime deciduis infecisset, ori dehinc insertam aliquantisper dentibus cum oratione constringens, mox recuperata sanitate surrexit. Quo gaudio atque miraculo non solum ipsa suique, verum etiam ciuitas maxima Lugdunensium, exultatione mira releuata atque lætata est.

[Annotata]

* al. operantium.

* Sur. Alexandrinarum.

CAPVT VIII. Aegros curat, etiam absentes scripto, & oleo benedicto, & per suos.

[11] [Multi ab eo curantur:] Cvm ergo fama vitaque viri virtutum relatione succresceret, tanta miserorum aceruatim cœpit in Monasterium turba concurrere, vt sæcularium, imo tribulantium multitudo, pene cateruis videretur monachorum numerosior. Interea dum inibi mox nonnulli, alij etiam post bidui triduique, quidam vero post mensibus commoda votiua percipiunt, Dei Sanctus manum ad salutare compendium mittens, fatigationem miseris auferebat. [Etiam absentes benedicto oleo, & scripto.] Dabat ergo supplicibus atque sospitibus deportanda illigandaque infirmis, cum sancti olei quantitate, contraria laruis atque miseriis scripta mandata. Quæ ita cooperante fide porrigebant in prouinciis longe positis medicinam, vt illi quoque obtinerent qui eius in Monasterio præsentabantur adspectui.

[12] Neque solus beatissimus Pater in cœnobio, sed & Presbyteri, multique inibi fratres, potiebantur clarissima virtute meritorum. Et zeli ambitione cessante, illis potius quam sibi, [Etiam per suos.] Dei homo medendi delegabat officium. Et hoc studebat omnimodis, vt vnusquisque illi rei vel studio in Monasterio deseruiret, in quo eum dono Spiritus sancti pollere eminentius perspexit: atque ideo mansuetum ac lenem illi ordinabat officio vel loco famulari, vbi mansuetudinis ac patientiæ bonum nullatenus inquietudo decoloraret alterius. Rursumque superbiæ forsan aut vanitatis vitio notatos, non patiebatur esse sepositos; [Omnibus officia accōmodat.] ne iudicio virosæ ac propriæ elationis inflati, altius grauiusque corruerent, cum culpas ac vitia sua non agnouissent, in medium crebrius increpati. Si quos sane, vt sese habet natura fragilitatis humanæ, edacis tristitiæ morsibus interea nouerat sauciari, illis quoque inopinantibus ita spiritaliter ex industria blandus superueniebat ac lætus, & sancto dulcique fouebat alloquio, vt deterso tristitiæ perniciosissimo viru, quasi quadam salutaris olei perunctione, exasperata sanaretur austeritas. Dissolutioribus vero ac leuioribus acriore se seuerioremque semper exhibuit. Presbyteris quoque ipsis, quorum officio constrictus sæpe ab Episcopis, humilitatis causa, vt diximus, noluit implicari, ita semper ob ministerium sacrificij salutaris quodam remotionis opere, conscientiæ puræ tribuit facultatem, vt illo cuique pro delicto mordaciter forsitan quippiam, vt assolet, succensenti, illi vero dum reatum culpamque ignorarent, absque notitia vel participatione alieni reatus, corpus Dominicum traderent ab altari, vt nec se conscij plecterent communione delicti, nec alterum seueritate paterna, ante emendationem forsitan sacramentorum indultu subtraxisse viderentur in aliquo.

CAPVT IX. Apparent ei SS. Petrus, Paulus, Andreas: eorum isthuc allatæ reliquiæ.

[13] [Obtrectationes odit.] Hic namque fuit, imo est apud Christum beatissimus homo, ex cuius ore (Deum testor) numquam processit obloquium; cuius aures nūquam polluit maliloqui oris ferale contagium. Tantum namque detestabatur hoc vitium, imo flagitium, quantum quis lethiferi anguis non solum venenum metuit, verum etiam occursus ipsius vitat atque conspectus.

[14] In tantum mens ipsius abstrusis vitiis pura pollebat, vt etiam beatissimorum Christi Apostolorum Petri & Pauli, [Apparent ei S. Petrus, Paulus, Andreas, Martinus.] Sanctique Andreæ, adæque Apostolici conspicuique viri Martini Episcopi, & colloquio fuerit & visu potitus. Quodam namque tempore, antequam ipsi administrationis onus incumberet, diebus æstiuis vltra Monasterium iuxta semitam, qua * Gebennam vsque transcenditur, sub arbore solito quiescenti, subito tres se per soporem aduentantes offerunt viri. Quorum cum post orationem & pacem, nouitatem vultus habitusque contemplaretur attonitus, interrogat quoque quinam ipsi venerabiles essent, quorum benedici meruisset aduentu. Tum vnus, Ego, ait, Petrus; ast hic germanus meus Andreas, & iste frater noster est Paulus. At ille confestim in spiritu ad eorum vestigia prouolutus, Et quid est, inquit, Domini, quod vos in hæc rura cerno siluestria, quos in magnis vrbibus Romæ ac Patras post sanctum martyrium legimus corpore contineri? Verum est, inquiunt, & illic quidem, vt asseris, sumus: & hic quoque nunc habitaturi venimus. Et in hæc verba visio finiuit & somnus.

[15] Cumque confricata facie torporem somni depulisset ex vultu, conspicatur eminus duos, qui ante biennium circiter decesserant, fratres eo aduentare calle, quo sanctos Apostolos per visionem conspexerat aduenisse. Et prosiliens illico in occursum, consalutatos quoque ex more, consulit, vnde dilectissimi fratres post tam diuturnum commeatum ad cœnobium repedarent. Nos, inquiunt, inter alia ad Vrbem vsque progressi, obtentis quoque Sanctorum patrociniis sub trina Martyrum sera quidem, sed fida intercessione, reuertimur. Dominorum namque Apostolorum Petri & Pauli atque Andreæ ditati reliquiis, ad caulas repedamus antiquas. In loco igitur, vt moris est, [Apostolorū reliquiæ in Monasterium reuerenter illatæ.] illis subsistentibus currens Eugendus sanctus ad Monasterium, ipse Patri ac fratribus aduentantium Sanctorum efficitur nuntius, qui fuit paulo ante contemplator in visione. Prosiliunt confestim obuiam, & consalutatis fratribus, deosculatisque reliquiarum vasculis, cum tripudio & exultatione atque psalmi sono exhibitis, inclusis quoque sub altari, patrocinantur nūc exorantibus indefessa virtute, quorum laudes ac merita nequeunt localiter coerceri.

[Annotatum]

* MS. Rip. Genuam.

CAPVT X. S. Martinus ei apparet: eius monachos reducit incolumes.

[16] Vt enim de sancto ac beatissimo viro Martino dicamus, cuius mihi quoque vultum ac habitum cum supra dictorum secretissime solebat exponere, parumper vobis referre non pigeat. [Alemannorum ea ætate feri mores.] Quadam namque vice, dum diros metuunt ac vicinos Alemannorum incursus, qui inopinatis viantibus, non congressione in cominus, sed ritu superuentuque solerent irruere bestiali; ad mortem aut suspicionem mortis penitus euitandam, quæ crebro timoris iaculo toties interimit, quoties timetur, e limite Tyrrheni maris potius, quam de vicinis Heriensium locis coctile decernunt petere sal. [Salem a Tyrrheno mari petit.] Sed hoc totum vt fieret, & consilium & ordinatio beati viri persuaserat. Cumque emenso bimestri tempore, nullum darent proprij aduentus indicium, vertitur in Sanctum imputatio fratrum, quod aliis e vicino, quod timuerant, sospitibus iam reuersis, non tam destinatis fratribus exilium, quam peregrinam * propria persuasione dedisset.

[17] Ille vero incertus de reatu, quia ipsos ancipiti * abstraxisset euentu, metuens tamen saltem indebite increpari, misericordiam Christi pro salute eorum diebus singulis exorabat ac noctibus. Cumque post lacrymas fessus, [S. Martinus ei apparet.] fuisset soporatus in lectulo, ita claritate subita vallatur in grabato, vt se plus luce cerneret circumfusum, quam si purissimi solis illustraretur allapsu. Illico iuxta lectulum Beatissimus Martinus assistens, consalutatum quoque, qualiter valeret, interrogat. At ille: Bene, inquit, agerem, si de salute fratrum, quos, vt increpor, exules feci, non haberer incertus. At ille: Non meministi, ait, quia euntes mihi eos, id est, Martino, in oratione proprie commendasti? hac namque nocte in Pontianensi parochia manent: crastina vero vnus ex ipsis isthuc veniet, suspicionem cunctis ablaturus, ad mansum. Expergefactus igitur Christi homo, tamquam memoratos fratres cunctis visibiliter assignaret, ita diem & horam prædixit aduentus, vt ipse Sanctus Dei nuntiauerat, vel ipsi continuo sunt regressi.

[Annotata]

* Videtur deesse mortem.

* Sur. obstrinxisset.

CAPVT XI. Monasterium eius conflagrat, oleo S. Martini illæso.

[18] [Eius monasterium conflagrat.] Nam & hoc, quod insequens sum relaturus, licet nullus ambigat Beatissimi Martini mirabilibus applicari, tamen ignoro, quis tam ignarus ac brutus sit, vt non illic specialius nouerit virtutum dona clarescere, vbi per vnitatem fidei familiarius concordans residere dignoscitur gratia meritorum. Permisit namque Dominus nocte quadam in secretario antedictum sanctumque Martinum tentari quidem incendio, sed probari. Sic igitur & Condatescense monasterium exustum quondam est flammis, sed tamen Martini oleum nullo flammarum est voratum incendio. Quod etiam Beatus Eugendus tanta patientia atque æquanimitate suscepit, vt mox illi diuina prouidentia non solum ad victum siue vestitum duplicia pro simplo reddiderit, verum etiam tabernacula ipsa multo vtilius, congruentiusque, quam fuerant, in vsus pristinos restaurarit. Vice igitur quadam, imminente vespera, omne illud, vt dixi, monasterium, quia erat ex lignis fabrefactum antiquitus, & non solum contignatis indiscretisque cellulis, verū etiam pulchre fuerat cœnaculis geminatum, ita subito redactum est in fauillam, vt mane non solum nihil resideret ex ædificiis, verum etiam celeritate arentis pabuli, ignis ipse pene totus redderetur extinctus.

[19] [Oleum S. Martini in mediis flammis illæsum.] Cumque fratres illi, prout quisque sarculum securimve posuerat, ferrum reuera quod solum exuri nequiuerat, prunis ventilatis inquirerent; ecce Antidiolus sanctus Presbyter prospexit ampullam cum oleo Beati Martini, quæ salutis gratia, ad lectuli sui capitium dependebat, plenam, clausamque, vt fuerat, post vasta incendia, postque cœnaculorum desuper ruentium ardentiumque ruinas, ita integram ac stabilitam inter fumantes ignium residere fauillas, vt tres quondam pueros roscidis refrigeriis legimus in camino Persico claruisse. [Dan.3.50.] Quæ etiam ampulla cum oleo ipso ad virtutum testimonium vsque hodie in eodem monasterio reseruatur. Vnde non amplius sub Eugendo Sancto, incendiali arbitror casui licuisse, quam, vt dixi, Beatissimo quondam cessisse Martino; vel postmodum Condatescenses monachos cum oleo virtuteque Martini reminiscimur euasisse.

CAPVT XII. Occulta & futura cognoscit, aperit.

[20] [Valentino Presbytero mortem prædicit.] Nam præter ista, quæ ob meritorum virtutumque testimonium pauca perstrinximus, tam præcipua extant, quæ puritate spiritus, diuina illuminatione, præsciuit, vt in corpore positus, iam quodammodo cum supernis Virtutibus clarescere putaretur; adeo vt vice quadam venerabilem virum Valentinum, eiusdem monasterij Diaconum, commoneret secretius, dicens: Constat te, carissime frater, intra hos viginti circiter dies ex hoc sæculo ad præparata præmia migraturum: & ideo quamlibet exutus peccatorum nexibus, paratus ad Dominum eas; moneo tamen, vt te ita circa clausulam vitæ, dum tempus suppetit, profectuum collatione ditifices, quo possis digna, vt vidi, acceptabiliorque hostia ex ara Christi assumi. Hac namque nocte vestitum te niueis linteis a sanctis Patribus vidi cum psalmi sono in altari oratorij huius imponi. Igitur licet meritum qualitatemque tuæ assumptionis agnoscas; suadeo tamen, vt tibi interim addas, quod possis illic felicitate perpetua possidere. Cumque sermocinationem cum alacritatis lacrymis & oratione complessent, post decem circiter dies febricula leui correptus est, paulatimque inæqualitate vexatus, cursum vitæ præsentis explicuit. Ceterum ex cuiuslibet superuentu personæ, ita per odoris fragrantiam, [Occulta cognoscit. Prædicit futura.] fœtorisque afflatum, meritorum insignia dignoscebat, vt præsciret illico, cui quisque virtuti vel vitio subiaceret. Nam & aduentus fratrum, & sæcularium * expectantium fidem prius sæpe prædixit, quam vlla aduentantis præsentia fratribus monstraretur.

[Annotatum]

* MS. Rip. expetentium.

CAPVT XIII. Eius humilitas, læta grauitas, pietas.

[21] Ita tamen magnis eximiisque bonis exuberans, numquam se meliorem eminentioremque altero vel leuiter iudicauit: [Semper humilis.] sed pietate refertus, non quid interim esset, sed quam longe a perfectione adhuc esset, quasi cunctis abiectior & infimus perpensabat. Habebat autem, [Grauiter hilaris.] nimirum habitatore illustrante, magnam & in vultu lætitiam. Nam sicut tristem illum nemo vnquam vidit, ita ridentem nemo adspexit. Non illi Beatorum Antonij atque Martini gesta aut mores labebantur vnquam ex animo. Numquam iste, vt de Antonio refertur, aut ira subito patientiam rupit, aut humilitatem erexit in gloriam: numquam laudatus ac beatificatus, inflatus est: numquam vituperatus, fractus est aut tristatus. Tantum namque lectione reficiebatur, vt cum lectitaretur ad mensam, [Sæpe rapitur.] sæpissime futurorum victus affectu, velut in extasi positus obliuiscebatur appositorum. Nam præ gaudio attonitus, peregrinationem præsentis vitæ despiciens, municipatum suspirabat in cælestibus præparatum. Iste namque illic post priscis Patribus legendi proprie inuexit industriam.

CAPVT XIV. Fratres, præcipue senes & ægros sollicite curat: proprietatem eliminat.

[22] [Cœnobialem cohabitationem inducit.] Iste etiam, refutato Archimandritarum more, vtilius omnes vniuit in medium. Destructis namque mansionum ædiculis, vno cunctos secum xenodochio quiescere fecit: vt quos causa vnitæ refectionis vna claudebat ædicula, discretis quoque lectulis vna ambiret & mansio. Cui tamen lumen diei, sicut in oratorio, indeficiens noctibus præbebatur. Iste, inquam, Abbas sanctus nec mensulam suam, vt facere quosdam nuper audiui, nec victum vmquam exceptauit a fratribus: omnibus omnino omnia erant. Non ille vmquam imperio docuit, quod exemplo antea aut opere non compleuit. [Ægros & senes sollicite curat.] Infirmis semper aut valde senibus clementissime obsequi fecit, adiiciens quoque, vt ipsis illi e fratribus in necessitate seruirent, quos ægroti potissimum prælegissent: & non solum faciebat alimenta conuenientia ministrari, verum etiam propter laborem infirmitatis, donec sanitas suppeteret, præstitit sequestratim reficere vel manere.

[23] Nam & sæculi hominibus absque personali acceptione se præbuit. Pauperibus vero adæque vt diuitibus osculum conuictumque præstitit atque consessum, omni cautela iuxta Patrum regulam seruans, ne se conspectui aduentantium laicorum vel propinquorum saltem iniussus monachus præsentaret. Si quid vero cuicumque fuit a proximis fortassis oblatum, confestim hoc Abbati aut Oeconomo deferens, [Prohibet omnem proprietatem.] nihil exinde absque paterno præsumpsit imperio. Cellam, armarium, arcellamve nullus illic omnino habuit vnquam: nulla cuique de necessitate exigua proprietatis operādi dabatur occasio: nam vsque ad acum ipsā, lanasq; netas etiam suendi consuendique cuncta præbebantur in medium; dummodo subtilissima fratribus deuiandi eximeretur occasio. Inter hæc autem omnia omnibus proprietatis causa solum legere licuit aut orare. Ceterum nouit vestra fraternitas cuncta quæ dico, numquam in cœnobio declinandi causas deesse maximas, vbi non propelluntur etiam minimæ.

[24] [De instituto Monachico S. Eugendi.] Et quia sermo attulit, vt de institutione Patrum per imitationem Beati Eugendi aliqua tangeremus iuxta promissum, quod memet prædixi tertio opusculo seruaturum, prout memoriæ, Christo inspirante, suggeritur, abrenuntiantium exordia primitus intimamus. Sic namque quod non omnino illa, quæ quondam sanctus ac præcipuus Basilius, Cappadociæ vrbis Antistes, vel ea, quæ sanctorum Lirinensium Patres, Sanctus quoque Pachomius Syrorum priscus Abba; siue illa, quæ recentior venerabilis edidit Cassianus, fastidiosa præsumptione calcemus: sed ea quotidie lectitantes, ista pro qualitate loci & instantia laboris inuicta potius quam Orientalium perficere affectamus: quia proculdubio efficacius hæc faciliusque natura vel infirmitas exequitur Gallicana.

CAPVT XV. Eugendi obitus.

[25] Igitvr quia oratiuncula hæc nostra, instar gubernatoris trepidantis, institutionis pelagus contemplata, circumspiciens vndique portum silentij gaudet attingere, paullulum circa transitum gesta beatissimi viri referam. Cum enim vltra sexagenariam ætate sex fere mensibus prædictus Pater inæqualitate corporea laboraret, sic tamen quod numquam canonico vsque ad horam defuisset cursu, nec bis in die fesso corpusculo coactus fuit aliquid impertiri, vocato vno ad se de fratribus, cui cum libertate peculiari olim etiam perungēdi infirmos opus iniunxerat, secretissime quoque sibi pectusculum petiit, vt moris est, perungi. [Inungitur.] Cumque transacta nocte de nocturna quoque quiete a nobis percontaretur diluculo, in lacrymas ac singultum erumpens, Parcat, ait, vobis omnipotens Deus, qui me tanta inæqualitate constrictum, non permittitis corporeis vinculis iam resolui. [Moribundo apparēt Romanus & Lupicinus.] At cum trepidi inter profluas lacrymas conuulsis quoque in corde singultibus, sileremus; Domini mei, inquit, Abbates Romanus ac Lupicinus propriis humeris feretrum ante hunc lectulum exhibentes, me quoque deosculatum compositumque eleuantes, deferendum immiserunt gestatorio. Cumque eleuatum in oratorium introferrent, [Postremo suos admonet.] cōcurrentibus vobis in ostio violenter excussus, in hoc sum a vobis lectulo reportatus. Et ideo rogo, si quid seni, si quid vero paternæ pietati præstatis, ne me isthic retinere diutius, sed tandem transire permittatis ad Patres. Oro ergo vos omnes & obsecro filioli, vt accepta ac tradita Patrum in omnibus inuiolabiliter instituta, ad gaudium meum, Sanctorumque omnium ac vestrum, ad palmam victoriæ perducatis.

[26] Igitur cum verba inter lamenta nostra complesset, quinto admodum die huic ipsi lectulo semet imponens, subito tamquam dormiens visus, spiritum exhalauit. [Moritur.] Cuius sanctum ac beatum corpusculum, inter cateruas filiorum ac fratrum, posteritatis quoque deseruiente famulatu, venerabiliter est in Christi nomine consepultum.

[27] His interim fidei feruorisque vestri sitim, o sanctissimi, exatiatis tantisper desideriis, reficite fratres. At si animos vestros, spreta dudum philosophia, [Auctoris liber de institutis Monasterij Agaunēsis.] rusticana quoque garrulitas exatiare non quiuerit; instituta quoque quæ de formatione Monasterij nostri Agaunensis cœnobij, sancto Marino Presbytero, insulæ Lirinensis Abbate, compellente digessimus, desideria vestra tam pro institutionis insignibus, quam pro iubentis auctoritate, Christo opitulante, luculenter explebunt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Eugendus von Condat

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Eugendus von Condat

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: