Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. EVPHRASIO EPISCOPO.

[Commentarius]

Euphrasius, Episcopus (S.)

Ex variis.

[1] Evphrasius Episcopus XIX. Kal. Feb. celebratur in Martyrologio Romano, S. Hieronymi, Vsuardi, (etsi absit a duobus vetustißimis exemplaribus monasterij S. Germani Parisiis) Bellini, Maurolyci, Galesinij, aliisq; his fere verbis: [Natalis S. Euphrasij.] Eodem die S. Euphrasij Episcopi. Molanus in 1. editione Addit. ad Vsuardum, Carthusiani Colonienses, Canisius in Martyrol. Germanico Eufrosium vocant; Felicius Euphragium, & cum Maurolyco Martyrem facit. Plurimi Clerum Diaconum ac Martyrem ei iungunt, de quo mox agemus.

[2] Locum vbi floruerit S. Euphrasius, antiqui reticent. Galesinius in Africa subiisse martyrium scribit: In Africa sanctorum Martyrum Euphrasij Episcopi, Cyriaci Diaconi, & sociorum: [An is Sufetanus Episcopus?] qui a Vandalis pro Catholicæ fidei defensione teterrimis excruciati suppliciis, nobili martyrio coronati sunt. In Notis pro Euphrasio Eustratium legendum monet, esseq; Sufetanum illum in Byzacena prouincia Episcopum, qui aliis Eustachius dicitur, coliturq; 28. Nouembris, Geiserici temporibus exilio multatus.

[3] Baronius in Martyrologio Romano: In Africa S. Euphrasij Episcopi; suspicaturq; in Notis esse Eucrathium, ad quem extat Cypriani epistola 61. [an Thenitanus?] qui etiam interfuisse reperitur concilio Carthaginensi sub eodem Cypriano celebrato. Vicesimus nonus est inter eos qui illi concilio subscripsisse leguntur, Euchratius a Thenis, quæ ciuitas erat maritima in Byzacena prouincia, ad Syrtim minorem, Ptolemæo Θέαιναι aliis Thæna. Porro Thenitanum illum Antistitem, Pamelius ex MSS. Euchratium scribendum contendit: aliis est Eucharistius, Eucharitius, Eugratius. Hoc die coli, nihil est quod persuadeat.

[4] Franciscus Biuarius in Comment. ad Dextri Chronicon an. 54. nu. 3. S. Euphrasium Apostolorum discipulum, qui cum aliis Episcopis, Hispaniarum Apostolis, [an potius Illiturgitanus?] Hispaniarum Apostolis, celebratur 15. Maij in Martyrologio Romano, hoc die tradit martyrio coronatum, Illiturgi, quæ nunc vicus est vix leuca distans ab Andujar, siue Anduxar, vrbe ad Bætim sita supra Cordubam; diciturq; is vicus Anduxar el viejo, vt auctor est Ludouicus Nonius V. CL. in Hispania sua cap. 21. Occupata vero a Mauris Hispania deportatas scribit Biuarius S. Euphrasij reliquias in Gallæciam ad locum cui Valdeomao nomen, vbi nunc Prioratus S. Iuliani de Samos: earum partem anno 1596. Philippi II. rogatu, monasterio S. Laurentij in Escuriali, partem vrbi Anduxar datam, idq; lapidi, quo sancti Pontificis sepulchrum tegitur, insculptum. Ceterum quia idem Biuarius in Kalendario, & Ferrarius in generali catalogo SS. testantur 18. Maij coli S. Euphrasium, de eo isthic agemus, siue idem sit qui 14. Ianuarij refertur a variis, siue ab eo diuersus.

[5] Alius S. Euphrasius memoratur a Ioanne Sauarone in originibus Claromont. Decimustertius Aruernensis Episcopus, [vel Claromontanus?] quem hoc die celebrari in Martyrologiis existimabat Rosvveydus; nobis non omnino id liquet. Laudat eius hospitalitatem S. Gregorius Turonens, lib. 2. histor. Franc. cap.36. & Sanctum vocat, vti & lib.3.c.2. Subscripsit Euphrasius concilio Aurelianēsi I. anno Christi 511. eiusq; nomine Paulinus Presbyter Agathensi an. 506. Vixit quatuor annos post Clodouæi obitum, vt S. Gregorius Turonensis testatur: obiit ergo anno 516. ineunte, vel sub finem præcedentis, vicesimo quinto Episcopatus sui anno. Extant ad hunc epistolæ duæ Ruricij Lemouicensis Episcopi, eiusq; vna ad Ruricium, to. 5. Antiquæ lectionis Henrici Canifij. Miramur eius nomen in Martyrologio Gallicano non extare.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Euphrasius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Euphrasius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.