Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. FELICE CONFESSORE, PRESBYTERO ROMANO, NOLÆ.


Initio Sec. IV.

[Praefatio]

Felix, Presbyter Romanus Nolae (S.)

[1] Frequentißimum Fastis mendum, vt qui cognomines Diui, eorum Acta mista fœdius vitientur, quo plus alieni singulis affingitur decoris. Id Felici Nolano, alteriq; Romano Presbyteris, [Duo Felices Presbyteri cōfusi.] euenisse iam monuimus, egimusq; de illo prolixe. Hunc pauciores memorant, quia eius ad illum gesta transtulere. Alij Romanum Martyrem hic retulerunt, quia cum duos Felices legerent coli hoc die, & vnum quidem Felicis quoque Martyris fratrem; Martyrem Romanum, Nolanumq; Hermiæ filium, S. Paulino laudatum, fratres temere censuerunt.

[2] Alij distinxere Presbyteros duos Romanos, quorum senior Romæ via Portuensi martyrium subiit, iunior tormentis superatis relegatus, [Alterius nomen in Martyrologiis.] Nolæ tandem Confessor deceßit, & tertium Nolanæ Ecclesiæ Presbyterum. Testatur Michael Monachus, in Breuiario Capuano tres recitari lectiones, de Romano Martyre primam, alteram de fratre Confessore, tertiam de Nolano, qui perperam tamen in ea Episcopus appellatur. Vsuardi quoque MSS. duo supra citata, celebrato Nolano Felice, sed mendose Episcopo appellato, subdunt: Item eodem die S. Felicis Presbyteri & Confessoris. MS. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Apud eumdem locum (Nolam) Felicis Presbyteri, fratris præcedentis (scilicet, Hermiæ F. mendose; potius sequentis, nam Romanum Martyrem mox subiicit) qui pro confessione Christi fortiter certauit: sed Ecclesia ipsum Confessorem potius quam Martyrem tenet.

[3] Plenius de eodem Rabanus & MS. S. Maximini Treuiris: Eodem die natalis est Felicis germani ipsius (mendum, iam ante perstrictum) quem Dracus Vrbis Præfectus idolis immolare coegit, & fustibus cecidit, atque in exilium deportari iussit, vbi & quadratos lapides cæderet, sed per virtutem Dei plures ibi conuertit ad fidem, (huc vsque MS. S. Maximini; pergit vulgatus Rabanus:) hoc est, Probum Tribunum, & eos qui secum erant. Deinde idolum Apollinis destruxit: in quo loco fideles postea templum Deo construxerunt. Post duodecim vero annos, ipsa die Dominica, confectis mysteriis, perrexit ad Dominum Iesum Christum. Hic dici Episcopus videtur in quarto Kalendario Capuano, quod citat Monachus: S. Felicis in Pincis, inquit, Presbyteri & Martyris; & Felicis Nolani Episcopi & Confessoris. Nam qui alius memoratur Felix Episcopus, is Martyr fuit. A quibusdam videtur 30. Aug. celebrari, vt ex Ferrario diximus supra §. 1.nu.4.

[4] Huius Acta descripserat
Rosvveydus ex vetustißimo MS.
Claudij Puteani, quæ cum Mombritio, & MSS. S. Maximini & S.
Martini Treuiris, S. Mariæ de Ripatorio, Nicolai Belsortij, contulimus.
Eadem fere Vincentius Bellouacensis lib.18.c. 40.recitat,
[Acta eius.]
& Petrus de Natal. lib. 2. cap. 75. quæ Ado aliiq; cum Actis alterius
Felicis confuderunt, vt supra fuse dictum.

ACTA EX VETERIB. MSS.

Felix, Presbyter Romanus Nolae (S.)BHL Number: 2885

EX MSS.

[1] Factum est post completionem beatissimi a Felicis Presbyteri, alius Felix germanus eius iunior b nomine & actione, & ipse Presbyter, cum adductus fuisset ad iniquissimum c Draccum Vrbis Præfectum, cœpit eum compellere vt idolis immolaret. [S. Felix sistitur Draco Præfecto.] Quibus B. Felix Presbyter ait: Puto, quod estis inimici deorum vestrorum effecti, ad quoscumque me duxeritis in deorum templis, hoc eis eueniet, quod d illis euenit, ad quos meum fratrem vos duxisse iam pœnitet. Sed si vultis probare virtutem Domini mei Iesu Christi, ad Capitolium ire me iubete, vt ipsum Iouem principem dæmoniorum vestrorum ruere faciam.

[2] Audiens hæc Draccus Prefectus clausit aures suas, & iubet eum fustibus cædi, [Fustibus cæditur.] atque exilio deportari in montem, qui vocatur e Circeius, vbi lapides quadrati excidebantur, vt ibidem omnibus diebus vitæ suæ S. Felix hoc faceret. Adueniens igitur in prædictum locum, inuenit ibidem cuiusdam Probi Tribuni, [Relegatur.] qui præerat loco, filiam a dæmonio vexari. Qui inuocato nomine Domini Iesu Christi, statim filia eius saluata est. Tunc Probus Tribunus cum vidisset hoc miraculum factum in eius filia, [Dæmoniacam liberat .] misit se ad pedes eius, clamans & dicens: Vere tu verus es homo Dei sanctus: & exinde iam non permisit penitus, [Probum Tribunum conuertit.] vt ibi iniuriæ subiaceret. Erat autem iste Tribunus & nomine & opere Probus, ciuis Nolanus: cui etiam nuntiatum est quod vxor eius f morbum hydropicum incurrisset. Cui S. Felix ait: Noli tristari, tu tantummodo crede quod Christus meus verus est Deus, & salua erit vxor tua. Qui cum diceret, Credo; benedicens oleum, misit ad eam, ex quo peruncta post triduum salua facta est. [Hydropicam sanat.]

[3] Tunc collega Probi Tribuni perrexit ad g Consularem, & ita egit, vt h eum vinctum duceret, quod eum Christum confitentem audiuit. Venientes autem ex officio vt eum tenerent, manus eorum in dolorem conuersæ sunt, ita vt vlulatum diræ vocis emitterent. [Volentes eum comprehendere puniūtur: baptizati liberātur.] Quibus B. Felix ait: Dicite, quia Christus verus est Deus, & dimittet vos dolor. Qui cum clamarent, Verus est Christus Deus, statim a dolore liberati sunt. Vniuersi autem qui aderant crediderunt Domino, & baptizati sunt.

[4] Expleto autem i Tribunitij sui tempore Probus vna cum S. Felice reuersus est k Nolam. Erat autem ibi Pontifex dæmonum, qui quasi diuinabat miseris & paganis hominibus. Hic videns S. Felicem, cecidit ad pedes eius dicens: Domine, vidit te Deus meus venientem, [Fugat ex idolis dæmonem.] & fugit; cui cum dicerem, Quare fugis, respondit mihi: Virtutem huius Felicis, qui cum Probo Tribuno venit, ferre nullatenus possum. Si ergo Deus meus sic te timet, quanto magis ego te timere & venerari debeo? Dicit ei B. Felix: Ego seruus Christi sum, ipsum time & venerare. Qui audiens credidit Christo. Cum autem ibi maneret S. Felix, & hortum sibi excoleret, venerunt nocte qui eius olera raperent: & inuenientes ibi l vangas, tota nocte, Luna lucente, laborauerunt. Videbatur autem eis, quod furtum facerent. [Fures inscij eius hortum colunt.] Illi autem mane inuenti sunt laborantes. Quos cum vidisset S. Felix, ait eis: Adiuuet vos Dominus, filioli. Illi autem mittentes se ad pedes eius confessi sunt quid voti eorum fuisset, & quid Dominus procurasset.

[5] Factum est autem deinceps vt veniret S. Felix ad templum, quod in m vicino erat, in quo diuinus esse dicebatur Apollo dæmon paganorum. Et videns populum intrantem, dicit eis: Si vere diuinus est Apollo, [Apollinem mutum reddit.] dicat mihi, quid ego clausa manu retineo. Erat autem in manu eius Euangelium breue, in quo erat scriptura orationis Dominicæ. Et cum non posset vllus indicare, nec sacerdos, nec vates eorum, minister Apollinis; dixit ad eos S. Felix: Miseri quid erratis: dicite mihi quid vobis præstat Apollo iste vt eum colatis? Qui dixerunt: Furta detegit, & diuinat siquis n alicuius læsionis quærit articulum. Quibus S. Felix dixit: Hæc a Domino Iesu Christo melius consequemini; sed in eiusdem Apollinis deiectione non contristemini. Ego enim ei impero, vt vltra non audeat vobis dare responsa. Videntes autem Pagani a nullo eis dari respōsum, sed magis a S.Felice in omnibus mirabilia magna fieri, cœcos illuminari, dæmonia effugari, variis lāguoribus detentos curari, atque vicinos morti per eius orationes ad vitam restitui; proiecerunt simulachrum Apollinis in pauimentum, [Confringit idolum.] & in eodem loco oratorium fabricantes, crediderunt vniuersi Domino Iesu Christo.

[6] Superuixit autē beatissimus Felix Presbyter, in eadē ciuitate per annos duodecim. Quicumque autem ibi veniebat ex paganis, vt o Christianum exinde rapere conaretur, & in iudicium offerret, statim a dæmonio replebatur. Cumque Christo credidisset, a S. Felice mundatus, Deo gratias referens, Christianus abscedebat, [Volentes S. Felicem, capere puniuntur.] qui paganus aduenerat. Post duodecim vero annos, ipsa die Dominica, confectis mysteriis dansque pacem vniuerso populo, proiiciens se in pauimentum in orationem, perrexit ad Dominum Iesum Christum, qui viuit & regnat cum Deo Patre in vnitate Spiritus sancti per immortalia secula seculorum, Amen. [Pie moritur.]

[Annotata]

a Martyris Romani, qui cum Adaucto colitur 30. Augusti.

b Mombr. animo.

c Hic Maurolyco & Bedæ Draco dicitur; Martyrologio Coloniensi Draccontius; Surio, MS. Centulensi Draccus; MS. S. Lamberti Leodij, & Petro de Natal. Dracus; quibusdam MSS. Draceus; Adoni & aliis plerisq; Draccus.

d Serapi, Mercurio, Dianæ.

e MS. Belfortij: Circærius. MS. S. Max. Circus. Vincentius, MS. Cl. Puteani Circeio. Circæum promontorium est Italiæ haud procul Tarracina, & in eo olim oppidum, colonia Romana, vulgo Circeii, Græcis Circæum, & Circæa. Oppidi vestigia etiamnum visuntur in monte, siue promontorio, vt scribit Cluuerius, dicta vulgo La citta vecchia. Oppido collapso arx condita isthic est, tutum antiquis Pontificibus a tyrannorum sæuitia refugium, vt in Latio scribit Leander. In radicibus deinde montis Circæi castellum est S. Felicitas. Porro promontorio a Circe venefica nomen, quam isthic habitasse aiunt, vbi illius olim fanum fuit. Mons vulgo nunc Monte Circello dicitur.[Side Note: ] [Circeii.]

f Petrus de Natal. addit, in vrbe Nolana.

g Vinc. Consulares. Quatuor Consulares, qui per Italiam ius dicerent, creati olim ab Hadriano; post octo fuerunt. Hic intelligitur Consularis Campaniæ, de quo in Notitia imperij Occidentalis agitur.

h Petrus Probum comprehendi iussum scribit.

i Ita MSS. pleraque; quædam Tribunatus.

k Addunt quidam codices, in ciuitatem suam. MS. S. Max. Nolanis. Vinc. & quædam MSS. Nolanum, villam fortassis in agro Nolano.

l Mombr. Sarcula. Vanga Italis idem est quod bipalium.

m MS. S. Max. vico.

n Al. aliquid læsionis. al. aliquas læsiones.

o Momb. & MS. Puteani: Christum. Belf. eum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Felix

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Felix

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.