Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. GERLACO EREMITA IN BELGIO.


Circiter an. MCLXX. V. Ianvarii.

[Praefatio]

Gerlacus Eremita in Belgio (S.)

§. I. S. Gerlaci celebre nomen, & publica veneratio.

[1] Gerlacvs Falcoburgensis ditionis, totiusq; prouinciæ Vltra-mosanæ columen atque ornamentum, Nonis Ianuarij celebratur. Eius non recentem esse cultum, [S. Gerlaci nomen in Martyrologiis.] & vita quam dabimus, & Martyrologia testantur. Carthusiani Colonienses in Additionibus ad Vsuardum: Gerlaci Eremitæ & Confessoris. Martyrologium Coloniense: Ipso die S. Gerlaci Eremitæ & Confessoris. Germanicum: Sancti Eremitæ & Confessoris Gerlaci, qui prius miles fuerat. Gallobelgicum: In ditione Falcoburgensi, obitus S. Gerlaci Eremitæ: cuius corpus in diœcesi Ruræmondensi quiescit. Imo ipse, in quo olim habitauit, locus, quondam Leodiensi, nunc Ruræmondensi subest Episcopo. MS. Florarium Sanctorum: Gerlaci militis & Confessoris. Molanus in Addit. ad Vsuardum: Apud Traiectum Gerlaci Eremitæ ex milite Confessoris. Ferrarius: Apud Falcoburgum in Belgio S. Gerlaci Eremitæ. Venerabilis D. Ioannes Chrysostomus vander Sterren, Abbas S. Michaelis Antuerpiæ, in Natalibus Sanctorum Ordinis Præmonstratensis, ad V. Ianuarij: In ditione Falcoburgensi Natalis S. Gerlaci Confessoris & Eremitæ, qui per austeræ pœnitentiæ rigorem, in candidissimo Præmonstratensis Ordinis amictu, beatum ibidem vitæ finem sortitus, plurimis etiamnum miraculis gloriosus requiescit.

[2] Duplicem eius vitam dabimus: priorem ex vetustis Gerlacensis monasterij monumentis eruit, typisq; vulgauit Erasmus Goyæus eiusdem monasterij Præpositus, scriptam circiter annum [Page 305]MCCXXV. ab Anonymo Ordinis Præmonstratensis Sacerdote in S. Gerlaci monasterio commorante. Huius primum librum idem Goyæus Gastoni Spinolæ, supremo Limburgiæ Gubernatori, secundum Henrico Cuyckio Episcopo dedicauit. Alteram breuiorem ab VVilhelmo Cripio iuniore, VVilhelmi Cripij Gelriæ Cancellarij filio, Henrici Cuyckij Episcopi Ruræmondensis iussu conscriptam.

[3] Agit de S. Gerlaco Molanus in Natalibus Sanctorum Belgij, [Festum.] vbi hæc habet inter cetera: Commemoratio eius fit in vigilia Epiphaniæ Domini: sed quia non est canonizatus, Missæ sacrificium peragitur de æterna Sapiētia: & dum Litaniæ canuntur, submissa voce interseritur: Sancte Gerlace, ora pro nobis. Vnde ista hauserit Molanus, anne eius ætate aut multo ante ista fuerint, haud scio. Nunc sane alia viget Sancti veneratio; de qua ita scribit Aubertus Miræus V. CL. in Fastis Belgicis: Quiescit is in illustri sui nominis monialium cœnobio, in diœcesi Ruræmundensi, secūdo lapide a Traiecto Mosæ sito. [Alia celebritas.] Festus eius dies celebratur quotannis Feria secūda ante diem Pentecostes ibidem, & ab Ecclesia cathedrali Ruræmundensi in Geldria (& quidem Officio duplici:) & tres istæ Lectiones a Clero recitari solent. Ac deinde Lectionibus, quibus eius vitæ compendium continetur, recitatis: Festiuitas eius propter Epiphaniæ celebritatem, in secundam Feriam, quæ sacratissimum Pentecostes diem antecedit, translata est. Quo tempore, qui hominum malitia antea obstructus latuerat, miraculosus puteus, anno nonagesimo nono supra millesimum quingentesimum, Henrico Cuyckio Ruræmundensi Episcopo iubente, [Ossa eleuata. Puteus repertus.] repertus est. Ossa quoque sancti viri eleuata: & ipse puteus miraculis denuo cœpit clarescere. Sic fere legitur in Officiis propriis diœcesis Ruræmundanæ, [Puteus repertus.] quæ idem Episcopus Cuyckius concinnauit, & Coloniæ an. MDCIV. typis edenda curauit.

[4] Idem Miræus Diplomatum Belgicorum Tom. 2. cap. 49. recitat S. Engelberti Episcopi Coloniensis & Martyris (de quo VII. Nouemb.) diploma, quo confirmat posseßiones monasterij Heinsbergensis, facitq; S. Gerlaci mentionem. Testatur vero Miræus isthic, versus hos marmoreo S. Gerlaci tumulo incisos legi: [Epitaphiū.]
Gerlacus miles quondam, post cultor eremi,
      Hoc mausolæo conditur arte suo.
Contempsitque lares, aras, patriosque penates;
      Matta silex, ædes concaua quercus erat.
Vitæ lasciuos redimis Gerlace reatus,
      Cedens virgineo rura paterna choro.

[5] Meminit S. Gerlaci Arnoldus Rayßius in Hierogazophylacio Belgico. Item Ioannes le Paige Bibliothecæ Præmonstratensis lib. 2. vbi vitam a Cripio editam recitat, officiumq; e Breuiario Ruræmundensi, [Oratio de S. Gerlaco.] in quo hæc de S. Gerlaco legitur Oratio: Deus, qui Beatum Gerlacum Eremitam tuum, per austeræ pœnitentiæ rigorem, meritorum amplitudine, & miraculorum gloria sublimasti; da nobis famulis tuis, vt eius meritis ac patrocinio tuæ maiestati reconciliati, tue quoque indignationis iusta supplicia in hoc & futuro sæculo misericorditer euadere valeamus. Per Dominum, &c.

§. II. Hymni de S. Gerlaco. Ex Officio Ruræmundensi.

6 Gerlace, qui domum tibi,
      Spretis superbis oppidis,
      Et spreto amore sæculi,
      Quercum cauatam diligis:
In qua, remotis arbitris,
      Tu te supra te tolleres,
      Rerum leuatus pondere,
      Quæ ad ima mentes detrahunt.
Hic pane aquaque victitans,
      Raro parumque dormiens,
      Vitæ prioris crimina
      Vi lacrymarum diluis.
Timor cupidoque exulant,
      Et omne curarum genus:
      Atque his repulsis, gaudia
      Dat pura conscientia.
Hic nocte tendis & die
      Cor & preces in æthera.
      Sic cella, quamuis paruula,
      Magni poli fit æmula.
Gerlace Falcoburgie,
      Nunc huc, precamur, respice;
      In nomen effusos tuum
      Precatione nos iuua.
Iuuabis, ingentes modo
      Pij canamus gratias
      Huic, qui tot inter maxima
      Nobis dedit te munera.
Gloria tibi Domine,
      Qui scandis, &c.

[7] Is ad Vesperas vtrasq; & Laudes recitatur Hymnus; ad Matutinum vero sequens:
Gerlacus ille, sanctitas
      Cuius tot olim claruit,
      Claretque adhuc miraculis,
      Nunc efferendus laudibus.
Testatur hoc, quæ Cæliti
      Huic vnda potum præbuit:
      Illius haustu plurimis
      Est restituta sanitas.
Ter imminente tempore
      In astra Diui transitus,
      Hanc in merum vis maximi
      Mutauit vndam Numinis.
Honore Falcoburgij
      Hanc prosequantur maximo,
      Quibus per illam contigit
      Certare Canæ laudibus.
Aqua ista cum sit efficax,
      Possitque morbos pellere,
      Quod pota quondam sit tibi,
      Te multa posse credimus.
Gerlace fac, te quæsumus,
      Creator omnium Deus,
      Tuo rogatu, supplicum
      Vt vota nostra exaudiat.
Gloria tibi Domine,
      Qui scandis super sidera, &c.

§ III. Fontis S. Gerlaci inuentio.
Ex Præf. Erasmi Goyæi ad Henr. Cuyckium.

[8] [Fōs S. Gerlaci diu neglectus.] Præclarvs admodum, salutifer, amœnus, & tertio in vinum commutatus fons extitit, ideo S. Gerlaci dictus, quia ex illo & ipse bibere, & Deus, Sancto intercedente, miracula edere solebat. Hic magna mole iniectorum lapidum obstructus, diabolo instigante, & minus bene de Sanctorum patrociniis sentientibus quibusdam malignis hominibus. Atque ita factum est, quod intra quinquaginta & amplius annos nulla ex visceribus terræ manaret aqua, quæ se vsui hominum & iumentorum præberet potabilem & salutiferam. Ore igitur putei obstructo, quasi pro pœna peccati in Deum & Sanctum commissi, cœperunt res monasterij retro labi, [Secuta monasterij damna.] & grauissima damna & incommoda subsequi, tam in monasterij ædificio flammis penitus exusto, quam in iumentis omnibus emortuis. Ipsæ etiam sacræ virgines, quæ adhuc supersunt, captiuæ abductæ sunt: quater omnia monasterij bona prædæ patuerunt: septuaginta equi interierunt: omnia denique aduersa quasi monasterij exitium minari videbantur.

[9] Venerabilis Domina monasterij Maria t'Zevel, veridica narratione hæc tibi suo Episcopo omnia ex ordine pandit, anxietatis & mœroris plena. Tum sine mora, Dignissime Præsul, quasi diuino Numine afflatus, respondisti: Præmissis orationibus a Deo quærite misericordiam & auxilium, [Fōs, Cuyckij consilio, perquiritur:] & inquirite fontem sancti Patroni vestri; ne si ille diutius delitescat, & misericordiam Dei prohibeat a vobis, & occasio sit quod & viri beati memoria simul intereat. Nam si fontis illius hausta aqua hominibus & iumentis beneficia præstitit sanitatis, si is iterum fluxerit, eadem conferet beneficia; vnde S. Gerlaci gloria per singulos dies hic & in cælo feliciter capiet augmenta, & vos ipsæ pristina Patroni vestri optata beneficia. Salubre certe & Episcopo dignum consilium.

[10] Erat tunc, & adhuc modo est, fidelissimus monasterij Oeconomus, [Reperitur.] VVinandus Balthasar nomine, qui audito hoc Episcopi oraculo, noctem Ascensionis Dominicæ anno MDXCIX. ducebat insomnem, surgensque hora tertia ante solis ortum, excitauit alium antiquissimum monasterij famulum Arnoldum Nalē, natum in Holthem, virum centum quasi annorum, & adhuc anno isto MDC. superstitem. Duo isti, orantes, cœperunt in amœni prati lato campo fodientes quærere fontem, & diuino munere non sunt fraudati desiderio suo. Quod quæsiuerunt, inuenerunt. Redeunt, læta certe nuntia vniuersis religiosis & inclytis virginibus reportant.

[11] Reperti fontis rumor ad pias tuas, Reuerendiss. Antistes (qui tunc in a arce Falconis eras) aures defertur. Præ mentis gaudio exultat Episcopus, [Adeum venit cum multis Episcopus;] & die Lunæ sequenti ad noua Dei reperta munera properans, assumit secum Sacerdotes pietate graues & meritis, nempe Pastorem Valckenburgensem venerabilem, & doctissimum Dominum VVilhelmum Amicum Pastotem in Hulsberch, necnon & egregium Dominum VVinandum a Gelria sacræ Theologiæ Baccalaureum eruditissimū Pastorem in Gruntsveldt, deuotissimum quoque virum Dominum VVilhelmum Hesium Pastorem in Venloe egregium concionatorem. Istis se adiunxerunt nobiles aliquot Proceres terræ Valckenburgensis, nempe inclytus vir VValtherus Hoen Anthypatus totius territorij Valckenburgensis, Michael Coeken, Petrus etiam vanden Hoeff Dynasta insignis eiusdem territorij; Iacobus quoque Leick generosus, Commissarius Regius. His se sociarunt honesti ciues Catholici Valckenburgenses numero XXV.

[12] Omnes isti congregati, venerunt ad laudandum Dominum, quoniam bonus, quoniam in sæculum misericordia eius. [Facto Sacro instituitur ad fontem Supplicatio.] Solemne officium Missæ de S. Gerlaco ipse totus festiuus peregit Episcopus. Tunc vero qui summi Sacerdotis videbat vultum, mente vulnerabatur, facies enim & color declarabant internam animi pietatem. Sacerdotes autem ante altare iactauerunt se, inuocabant & laudabant Deum, pia supplicatione obsecrantes Omnipotentem, vt intercessione viri sancti, omnes in fidei integritate conseruarentur. O quot tunc sub sacrificio virgineis oculis piæ deuotionis lacrymæ defluxerunt! quot pia suspiria audita! quot pectorum tunsiones! Peracto sacrificio instituitur processio ad Sancti fontem. Præcedit sacer virgineus chorus, Domina quoque, Sacerdotes & Præpositus. Sequitur Præsul stipatus nobilibus & honestis viris. [Benedicit eum Episcopus, omnesq; ex eo bibūt.] Te Deum in amœno loco iuxta fontem cantatur, Episcopus benedixit fontis aquam, & biberunt omnes ex ea.

[13] Et post aliquot dies graui admodum & molesta corporis valetudine infestatur nobilis & pia Catharina T'zeuel monasterij Suppriorissa, [Multa eius aqua fiunt miracula.] & allatam fontis aquam, quam bibere desiderabat, cum bibisset, statim ab infirmitate conualuit. A tempore autem reperti fontis quasi ex aperto diuinæ pietatis ostio, hæc sanitatum subsecuta sunt munera. Vetulus ex Hoelant hausto calice frigidæ aquæ statim sanus surrexit. Multi peregrini ex Margraten, Aldenvalckenborch, Heer, & Cayr, aliisque diuersis locis asserunt, se meritis S. Gerlaci, & salutifera aqua fontis, diuina beneficia consecutos, gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi.

[Annotatum]

a Valckenburgum, Gallis Faucquemont, oppidum est ditionis Vltramosanæ, quod in antiquorum itinerariis tabulis Coriouallum, & Coriouallium, forte olim Corv valg.

VITA AVCTORE ANONYMO.

Gerlacus Eremita in Belgio (S.)BHL Number: 3449

Avct. Anonymo.

[Liber I]

CAP. I. S. Gerlaci natales, adolescentia.

[1] Gerlacvs in territorio a Traiectēsis oppidi, [S. Gerlacus cuias.] quo b B. Seruatij reliquie venerabiliter honorantur, parentibus secundum sæculi dignitatem inclytis extitit oriundus. Ipse in annis iuuenilibus militaribus disciplinis institutus, [Militiam sequitur.] aliquamdiu secundum morem huius sæculi præclare militauit, & per militiam celebre sibi nomen comparauit. Erat enim magnus corpore & validus, magnanimus mente; sed & animus acer nimis.

[2] Et quia, testante veritatis eloquio, sensus & cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua, factum est, vt Gerlacus primo suæ iuuentutis tempore prosperis rebus & secūdis successibus elatus, [Vitiis indulget.] iuuenilis calore sanguinis inflammatus, commilitonum suorum moribus & amicitiis incitatus, corruptæ vitæ tramite per latam & spatiosam huius sæculi viam præcipiti actionum pede percurreret. [Gen. 8. 21.] Quod nimirum non sine magno & occulto diuinæ permissionis consilio factum esse credimus: vt videlicet tanti nominis Confessor & fidelis Christi seruus futurus, ad exemplum veræ pœnitentiæ cunctis proponeretur: vt nullus, quantumlibet magnis criminibus implicitus, ad indulgentiam diuinæ misericordiæ, per condignos pœnitentiæ fructus, se peruenire posse desperaret, dū Gerlacum de tanta voragine liberatum, & de imis visceribus serpētis antiqui parmula diuinæ misericordiæ subtractum, in tanto cerneret virtutum culmine collocatum, & tali prærogatiua sanctitatis ac c nominis videret glorificatum. Adeo quippe primo sui tempore tyrocinij, cunctorum mundi huius amatorum supergressus est studiorum leuitatem, vt in sectandis terrenis lucris, in pauperum exactionibus & angariis, inanis huius mundi lenociniis, nulli pæne commilitonum, quantum libet in iis exercitato, reperiretur dissimilis. Vocem quippe diuinæ admonitionis, quæ in Euangelio ad vigilandum in prima & secunda vigilia fideles suos commonet, aure surda præteriuit: quia in pueritiæ vel in adolescentiæ suæ tempore, quasi in prima & secunda vigilia, circa sempiternam suæ animæ salutem, intellectu non satis sobrie vigilauit. Verum gratia nostri Redemptoris pietasque immēsa famulum suum Gerlacum, dum in robore perfectæ constitutus esset ætatis, quasi in tertia vigilia, tanto tonitruo sui timoris de somno lethali excitauit, tantoque disciplinæ spiritualis vigore ad vigilandum in custodia diuinorum mandatorum confortauit; vt plerosque, qui a primæua ætate religiosæ vitæ dediti videbantur, igneis virtutum alis subuectus, sanctitatis gratia præueniret; & Patrum præcedentium, quorum apud omnes orthodoxos Ecclesiæ filios non immerito prædicabilis est memoria, meritum simul & præmium diuini muneris largitate contingeret: sicut sequentia plenius declarabunt.

[Annotata]

a Traiectum, nobilis ciuitas ad Mosam flumen, quatuor infra Leodium leucis.

b Vitam S. Seruatij Episcopi dabimus XIII. Maij.

c Ita legendum coniicio. Erat non.

CAP. II. De primordiis conuersionis eius.

[3] Qvando complacuit supernæ gratiæ, vt famulum suum Gerlacum de seruitute Babylonis liberaret, [Ducit turmam equitum:] & Hierusalem matris nostræ, quæ sursum est, militem eum strenuum & ciuem fidelissimum ordinaret; contigit, vt quodam tempore ad ludos militares, quos vulgo tornetas vocant, Gerlacus cum suis commilitonibus more solito properaret. Erat enim in quodā officio militari, quod lingua nostra a ridtmeister, hoc est, [properat Iuliacum ad torneamenta.] militum magister, dicitur; quod olim forte Tribunus militum dicebatur. Constituta vero die, sub quodam castro Iulij Cæsaris, quod ab eo b Iuliacum dicitur, ordinatis ad exercitium militare militum cuneis, Gerlacus armis instructus, cum militibus, quos sub se habebat, ad aream certaminis properauit.

[4] [Audita morte coniugis, sæculo renuntiat.] Iam vero palæstræ illi sese inserere tentabat, iam pectori clypeo obducto hastam vibrare parabat; cum ecce grauis mœroris nuntio, de morte videlicet suæ coniugis, consternatus, altius ingemuit; moxque rore supernæ gratie inspiratus, apertis intellectualibus oculis cordis, perituras diuitias & fugitiuos honores, nihil aliud quam vanitates quasdā, & insanias falsas esse cognouit. Confestim igitur coram omni, quæ conuenerat, militum multitudine, militiæ cingulo abrenuntiauit: equorum phaleras & subuectionem, armorum gloriam & splendorem, sicut sanctus Rex & Propheta Dauid aquā Bethleemiticā, Domino libauit; numquam deinceps istis se cor vel manus apponere, melioris vitæ contemplatione, [Asello insidens ad suos redit.] confirmauit. [2. Reg. 23. 16.] Exemplo igitur Saluatoris ad passionem properantis, humilis aselli terga insedit, sicque ad propria remeauit; & tantæ rei nouitate, omnibus hoc intuentibus non minimum admirationis dereliquit.

[Annotata]

a Proprie est Equitum magister, a rijden, quod Belgice equitare significat.

b Rectius, vt reor, Cluuerius a Iulia Agrippina Neronis matre nomen id ductum coniicit. Caput est Iuliæ per ampli Ducatus, inter Rhenum ac Mosam.

CAP. III. De initio peregrinationis eius.

[5] [Peregrinatur cilicio & lorica indutus:] Post hæc igitur, disposita domo, & ordinatis rebus, pede nudo, ad carnem cilicio indutus, & desuper lorica ferrea coopertus, per diuersa loca Sanctorum peregrinando circuiens, tandem Romam deuenit. Visitatis itaque Apostolorum sacris liminibus, a Domino Apostolico & Cardinalibus, cōfessione peccatorum facta, pœnitentiæ sibi viam demonstrari, & vulneribus sanandis congrua medicamēta satisfactionis sibi rogauit iniungi. [iubetur seruire in hospitali; propœnitentia.] Apostolicus vero septem annorum, alij dicunt quinque, illi pœnitentiam iniunxit peragendam, in ministerio pauperum in hospitali Hierosolymitano. Quam ille deuote suscipiens, accepta benedictione Apostolica profectus est. Perueniēs igitur ad loca sancta, hospitale, quo pauperes & infirmi recipiuntur, expetiit.

[6] Fratres vero hospitalis, cognita caussa pro qua venerat, cōsiderantes honestam esse personam, officiis minus laboriosis eum deputare voluerunt. At contra vir Dei, se laborem petere, non fugere; despectionem, non honorem, pro Christo, qui pro nobis humilem se exhibuit, se in ministerio pauperum perpeti velle respondit. Quid plura? Ægre tandem, & vix aliquando obtinuit, vt cura pascendorum animalium sibi imponeretur. Suscepta igitur iumentorum sibi delegata custodia, [Pascit greges.] per septem anos continuos, porcos & alia pecora fideliter procurauit, semper ieiuniis ac orationibus, diuinisque obsequiis intentus; & inexorabilis castigator sui corporis perseuerans.

[7] Nec prætereundum, quod die quadam, dum in pascendis gregibus moratur, casu pedem, sicut erat nudus, in quoddam genus spinarum, quod mordacissimæ naturæ est, impegit; & vi illius dumeti ingrauescente, magnis doloribus cœpit coarctari. [Pedem lædit quo matrem puer pulsarat.] Recordatus autem vir Dei, quod matrem propriam tempore suæ pueritiæ pede iratus pulsauit, gratias egit Conditori, quod in eodem quo ipse in matrem excesserat corporis membro, paterne ab eo meruit castigari. Dum vero spatium iniunctæ sibi pœnitentiæ, septem videlicet annorum curriculum, esset euolutum; itinere quo venerat, iterum Romanam remeauit ad vrbem.

CAP. IV Qualiter ab Adriano Papa Roma remissus sit.

[8] Ea tēpestate præsidebat Apostolice Sedi a Adrianus Papa IV. & Romanum Imperium gubernabat b Fredericus Imperator, qui etiā de manu prænominati Apostolici consecrationem vel vnctionem Imperij suscepit. Iste Fredericus Imperator auus extitit huius c Frederici, qui post patris sui d Henrici Cæsaris obitum, disturbato nimium per contentionem e Philippi & Ottonis imperio, tandem legitime succedens, obtinet f hodie principatum. Igitur vir Dei Gerlacus, g ad supra memoratum Romanæ Sedis Antistitē accedens, [Pœnitentia impleta Romam redit.] & iniunctam sibi septem annorum pœnitentiam se persoluisse demonstrans; formam & viam religiosæ vitæ, quam deinceps imitaretur, ab eo sibi demonstrari supplici prece postulauit.

[9] Dominus vero Apostolicus diuersas Sanctorum regulas tam Monasticæ quam Canonicæ professionis ei proposuit. [Austeritas vitæ mira, voto firmata.] Ad hæc vir Dei quibusdā votis indissolubiliter se obligasse & constrinxisse respondit; videlicet equorum subuectionem, vinique & carnis eduliū se asseruit deuouisse, & continuata tam æstate quam hyeme ieiunia se obseruaturum, cilicij quoque & aliorum laborum exercitium se inuiolabiliter subiturum gratia diuinæ remunerationis, quamdiu vitæ sibi spatium superesset. Et hac de caussa Sanctis in communi vita sub regulari professione degentibus, se minime concordare posse affirmauit. Ad hæc vir Apostolicus, adhibito discretionis libramine, considerata rerum qualitate, virum Dei Apostolicis munitum litteris ad propria remisit; talia viuendi præcepta ei tradens, vt omnium quæcumque paterna hereditate possidere videbatur, dispensatorem, non possessorem se sciret esse; & victu vestituque contentus, cetera omnia in caussas pias ecclesiis & pauperibus erogaret. [Redit in patriam.] Hac accepta vir Dei viuendi regula, ad natale solum remeauit, litteras Apostolici secum deferens, & Bullam Adriani IV. nomen in se continentem, quæ nunc vsque pro huius rei testimonio in ecclesia nostra conseruatur.

[Annotata]

a Adrianus IV. an MCLIV. III. IV. an. MCLIV. III. Dec. Pontifex creatus: obiit 1. Septemb. an. MCLIX.

b Fridericus I. Ænobarbus, anno regni quarto Imperator coronatus est Romæ ab Adriano, XVIII. Iunij, MCLV. mortuus an. MCXC.

c Fridericus II. an. MCCXI. Imperator electus, sed anno tantum MCCXIII. coronatus Aquisgrani, Romæ an. MCCXIX. An. MCCXLV. excommunicatus & Imperio abdicatus est, eiq; anno sequenti subrogatus est Hēricus Landgrauius, huic an. MCCXLVIII. VVilhelmus Hollandiæ Comes.

d Henricus VI. aliis V. an. MCXCI. XV. April. Imperator Romæ a Cælestino III.coronatus, mortuus an. MCXCVII. XXVIII. Septemb.

e Mortuo Henrico VI. electus est Philippus eius frater, ab aliis Otho Dux Saxoniæ, an. MCXCVIII. Hinc bellū. Cessit Otho. Occisus est Philippus an. MCCVIII. XXIII. Iunij. Ex pacto Otho successit, an. MCCIX. Romæ coronatus: an. MCCX. excommunicatus, obiit anno MCCXVI.

f Hinc patet quando hæc scripta sit vita; circa annum nempe MCCXXV.

g Colligitur hinc, Auctorem in eodem S. Gerlaci cœnobio habitasse.

CAP. V. Qualiter in quercu concaua religiosam vitam
sub arctissima districtione duxit.

[10] Regressvs autem ad agros proprios, sciens quoniam per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei, arduum nimis propositum, & austeræ conuersationis districtionem nostris inauditam temporibus, arripuit. In eodem enim atrij loco, quo nunc eius sanctissimum requiescit corpus, & resurrectionis simul & beatæ immutationis expectat gloriam, [Habitat in excauata quercu.] in proprio scilicet sui iuris fundo, quercum veternosam, magna grossitudine circa radices distentam, ampla capacitate cauari, & in ea congeriem magnam lapidum fecit comportari, desuper autem mattam componi, & in hoc lectisternio membra dedit sopori, ad carnem cilicio indutus, & desuper lorica ferrea coopertus. Huius rei seniores qui hucvsque supersunt, & in vicinia nostra demorantur, testes existunt; qui asserunt, de arefactis radicibus prædictæ quercus, tantam copiam lapidum ad fundamenta ecclesiæ, quæ super beati viri membra ædificata est, se extulisse, quantam plaustrum bene instructum duabus vel tribus vicibus deuehere vix sufficeret: quin etiam reliquias mattæ, super quam cubare vir Dei consueuerat, ibi se reperisse profitentur.

[11] [Abstinentia eius, victusq; austeritas.] Iam vero de abstinentiæ illius parsimonia, & de laboris quo in diuino desudauit obsequio, infatigabili perseuerantia quid dicam? Certe versiculo quodam poetico, quo dicitur,

Nam miranda canunt, sed non credenda, poetæ, me quilibet inurere posset, quasi graui cauterio: nisi quod ij, qui tunc præsentes erant B. Gerlaci contemporanei, eius Angelicam in terra conuersationem ita oculis inspexerunt, & manibus contrectauerunt, quod non sunt occultata a filiis eorum in generatione altera, sed pater filio, filius nepoti narrat laudes eius & virtutes & mirabilia eius quæ per eum Deus effecit. Nam quidam prouectæ ætatis Ioannes nomine (qui nunc vsque superest in vicino nobis cohabitans) affirmat se, dum puerulus esset, valde annosam quamdam neptem habuisse, quæ sibi referre solita erat, quod eo tempore, quando B. Gerlacus in quercus concaua specu vitam solitariam duxit, in puellaribus annis posita, omne panis alimentum, quo vir Dei quotidie sustentabatur, a matre sua, quæ beati viri consanguinea erat, coctum & præparatum, ad eius refectionem attulerit. Qui panis, vt prædicti Ioannis & aliorum multorum veridica relatione didicimus, ex hordeo cineribus mixto cōfectus erat. Potus vero eius aqua erat de fonte, qui vsque hodie Fons S. Gerlaci denominatur.

[12] At contra, de fructibus terræ vel animalium annuatim sibi prouenientium, [Erga pauperes & peregrinos caritas.] sagacissimo studio magnaque industria, ciborum dulcia condimenta præparari fecit, & iis pauperes & peregrinos hospitio receptos humanissime refecit, ipse in obseruantia supradictæ parsimoniæ longanimiter perseuerans.

CAP. VI. Qualiter singulis diebus S. Seruatium in Traiecto frequentauit.

[13] Præterea de itineris, vel potius peregrinationis eius indefessa consuetudine, qua sanctum solitus erat frequentare Seruatium, celebris apud cunctos existit opinionis, & grandis admirationis, sed difficilis, &, vt mihi videtur, impossibilis imitationis. Huius enim laboriosi famam itineris, non solum omnes per circuitum nostrum commorantes; verum etiam populi de diuersis mundi partibus ad eius sacra limina quotidie properantes, a progenitoribus suis ad se perlatam constanter asseuerant: & generatio que præterit, generationi quæ aduenit, ita de iis consequenter enarrat, quod huius Sancti memoria quasi fixa æternitate perseueret. Via enim, quæ a B. Gerlaci cella Traiectum ad B. Seruatium porrigitur, [Singulis noctibus Traiectum ad matutinas properat.] magni milliarij spatio dilatatur, ex parte montuosa & ascensu difficilis; pluuiali vero tempore natura terræ illius adeo tenax est & palustris, quod in equis valentibus vix alicui sit transmeatio. Præterea, tempore hyemali glaciali frigore indurata, ad modum spinarum ita redditur hispida, quod nonnumquam nudis pedibus in ea ambulantium solent cruentari vestigia. Sed vir beatus primo gallorum cantu de lectulo quietis suæ, quod lapidum congerie constratum erat, semper de nocte consurgens, fratres Ecclesiæ B. Seruarij, ad confitendum media nocte Domino surgentes, semper præuenit; ieiuniorum inedia desiccatus, loricæ pondere grauatus, [A dæmonibus in via vexatur.] cilicij asperitate decorticatus, via tenebrosa & lubrica nonnumquam pæne suffocatus, glacialibus ictibus aliquando grauiter in plantis terebratus; & quod grauius est, dæmonū visibiliter ei apparentium, & cum eo itinerantium, occursu multipliciter tentatus.

[14] [Vestigia eius cruenta.] Euenit namque aliquotiens, vt hyemis asperitate punctus, sanguine guttatim de pedibus profluente, cruenta per totam viam eius vestigia notarentur. In eodem hyemis horrore quidam eum comitatus, nudis & ipse incedens plantis, dum grauiter pedes sibi algere conquereretur, Obserua, inquit homo Dei, vt eadem quæ ego terræ imprimo, [Ea premēs frigus non sentit.] tuis pedibus teras vestigia. Paruit ille, moxq; totam aeris intemperiem, quasi vernali tempore sensit rorantem, quam prius fuit expertus male vrentem.

[15] Alio item tempore quidam Hermannus nomine, a candore corporis Blankardus cognominatus, religiose alio in loco, a beati viri cella non multum remoto, & ipse conuersatus, exemplo eius incitatus, ad frequentanda B. Seruatij limina eum imitatus est. [Hermannus eius comes.] Hoc igitur inter eos conuenit, vt ad crucem quamdam, quæ prope Traiectum in biuio posita itinerantibus viam demonstrat, qui prior venisset, alium ibi exspectaret; vt simul ad sacratissimi Confessoris Seruatij memoriam venerandam properarent. Contigit ergo multotiens, [Eius figura dæmon Gerlacum tentat.] vt B. Gerlaco solita deuotione iter agente, malignus ei spiritus in specie prænominati Hermanni se demonstraret, & cum eo viam carpens, sensim & quasi pedetentim malitiæ suæ venena ei propinaret. At vbi beatum virum serpentinum suum virus, quod auribus & cordi eius instillabat, sobrio mentis intellectu vidit respuere; de ponte Mosæ fluminis, quæ Traiectū præterfluit, saltu præcipiti, inhonesta relinquens vestigia, in amnem se deiecit; & indicia, diabolum se fuisse, indubia reliquit. Alio item tempore, [Eius iter conatur retardare.] itineris eius deuotionem retardare volens humani generis aduersatius, cupas & dolia & alia huiusmodi monstra coram eo volutare cœpit: sed nec sic equidem per fraudis suæ commenta quidquam efficit.

[16] Talis obseruantiæ rigore vir beatus se indesinenter exercebat: talis peregrinationis frequentatione Sanctum Domini Seruatium infatigabiliter requirebat. Sabbati tamen die, in quo gloriosæ Dominæ nostræ memoriam Ecclesia consuetudinaliter solemnem agit, a Aquisgrani, per milliaria circiter tria, [Singulis Sabbatinis Aquisgranum ad capellā D. Virginis.] cum pera & baculo, peregrinationis suæ insigniis, properauit, ad illam famosissimam toto Romanorum orbe capellā, a b Carolo Magno fundatam, & a c Sancto Leone Papa, cum numerosa Episcoporum multitudine in honore Dei genitricis & virginis Mariæ, Domino consecratam: vbi etiam eiusdem reuerendæ Θεοτόκου memoria venerabiliter a cunctis terrarum populis honoratur, & celeberrime frequentatur. Sed tentationes & immissiones factas per angelos malos, qui iuxta iter [Page 309]scandalum posuerunt beato viro, quis enumeret? Verum supra firmam petram veræ religionis perseuerantia fundatus, nullatenus est ab aduersariis superatus.

[Annotata]

a Aquisgranum, siue Aquægrani, Galliæ Belgicæ vrbs, non procul Traiecto, vt hinc patet, balneis calidis, S. Caroli Magni mausoleo, &c. nobilis.

b Vitam eius dabimus XXVIII. Ianuar.

c Leo III. an. DCCXCV.XXVI. Decemb. creatus Pontifex, an. DCCCIV. in Gallias venit, & basilicā S. Mariæ Aquisgrani dedicauit, obiit an. DCCCXVI. XII. Iunij. Non est relatus in numerum Sanctorum, licet hic Sanctus appelletur.

CAP. VII. Quantam persecutionem pro Christo sustinuit.

[17] [Aduersis probatur.] Qvoniam igitur omnes, qui pie volunt viuere in Christo, persecutionem patiuntur propter iustitiam, tamquam aurum in fornace probauit electum suum Dominus: & vt purgatum defæcatumque, & ab omni huius mundi aspergine presse pureque detersum, quasi argentum igne examinatum eum purificaret, multifariam multisque modis per caminū tribulationum eum transduxit. Postquam enim præcessit, vt iam prælibauimus, malignorum spirituum occulta & clandestina tentatio, quasi draco sedens in insidiis in occulto; consequenter nihilominus subsecuta est diuitum quorumdam & potentum contra eum aperta persecutio, quasi leo rugiens in excelso.

[18] Præpositus enim & Monachi, simul & Clerici cellæ a Merssensis, qui in vicino manebant, tantæ rei nouitate attoniti & permoti, [Vexatur a Monachus Merssensibus.] pro eo quod vir Dei Patrum præcedentium, qui in speluncis & in cauernis terræ latitabant, exemplo, in specu concauæ quercus, vitam duceret Angelicam; quia tamen Religiosorum modernorum consuetudini minime ista concordare videbantur, eum ab hoc proposito reuocare modis omnibus nitebantur. Multo igitur studio & summo conamine operam dederunt, vt B. Gerlacus Præposito & Monachis Merssensibus obedientia subderetur. Ad hæc vir Dei, metuens ne forte, si personis vitæ laxioris obedientiæ voto se constringeret, aliquando vel obedientiæ, vel propositi sui violator existeret, dum religioni vel professioni suæ contraria Præpositus sibi Merssensis quandoque imperaret b. Quapropter Monachi & Clerici monasterij Merssensis indignati, cum eum ipsimet, pro eo quod bonæ nationis & celebris extitit opinionis, per se non præsumerent molestare; apud venerandæ memoriæ Dominum c Norbertum Leodiensem Episcopum, eum cœperunt multis modis insimulare. Dominus vero Episcopus, credens iis quæ dicebantur, festinato ad locū vbi S. Gerlacus in quercu latitabat, aduenit, & quia multam habuisse pecuniam, & eam sub congerie lapidum in quercu repositorum occultasse, Domino Episcopo delatus fuerat; iratus Præsul quercum succidi, [Succiditur eius quercus.] & omnem locum diligenter fecit inuestigari. Cumque nihil aliud nisi districtissime vitæ, & austeræ conuersationis eius manifesta reperisset indicia, [Præficitur illi in spiritualibus Abbas Rodensis.] de tali tantoque viro sibi subreptum fuisse vehementer indoluit, & quod tam innocentem & iustum contristasset, ingemuit. Vnde ipse Dominus Norbertus Leodiensis Episcopus, spiritualis more Patris eum ab adolescentia suscepit, & ei vice sua d Rodensem Abbatem, & alios religiosos, quantum ad curam animæ spectat, præfecit.

[19] Hunc autem Norbertum Leodiensem Episcopum quidam non bene putant esse S. e Norbertum, Præmonstratensis Ordinis initiatorem. [Norbertus Episc. Leodiēsis, alius a Magdenburgensi.] Isti in æquiuoco falluntur; quia B. Norbertus Madaburgensis Archiepiscopus, qui Religionem Præmonstratēsem fundauit, tempore f Lotharij Imperatoris migrauit ad Dominum: Beatus vero Gerlacus, sicut Bulla quam a Roma detulit testatur, ab Adriano Papa remissus est; qui scilicet Adrianus Papa, vt historiæ testantur, longo tempore, & post Lotharij discessum interuallo, Fredericum I. in Romanorum Imperatorem consecrauit.

[Annotata]

a Marsna, aliis Marsana, vulgo Mersen, olim palatium Regium, leuca vna a Traiecto distans, a Gerberga Regina an. DCCCCLXVIII. donatum monachis cœnobij S. Remigij Remensis cum villa & prædiis adiunctis; quæ illi ad nostra vsque tempora tenuerunt: cesserunt deinde Canonicis regularibus, permutatione aliorum in Francia bonorum.

b Videtur aliquid deesse; pendet enim sententia.

c Nullus inter Leodienses Episcopos Norbertus reperitur, nisi binominis fuerit; aut quod potius reor, Chorepiscopus fuerit, aut Vicarius.

d Claustrum Rodense, vulgo Cloosteraet, cœnobium est in agro Limburgensi Canonicorum regularium, gestantium nigram tunicam, & candidam fasciam lineam e collo pendentem, vt Gertrudani Louanij & Cauvvenbergenses Bruxellis. Eorum meminit Aubertus Miræus lib. 1. Donat. Belgic. cap. 67. Sita est ea Abbatia ad oppidum Ducis-rodam, vulgo Shertoghenraet, Gallis Rolduc.

e Colitur S. Norbertus VI. Iunij.

f Lotharius II. electus est an. MCXXV. post mortem Henrici V. coronatus Romæ an. MCXXXIII. mortuus an. MCXXXVIII. III. Decembris.

CAP. VIII. Quomodo S. Hildegardis prophetissa coronam,
cum qua Christo despōsata fuit, ei trāsmisit.

[20] Igitvr sanctum Dei famulum, quem dæmonum infestatio velut latronū multitudo tam frequenter tentauit, & humani cordis vecordia tam crebris iniuriis molestauit (ne forte domus supra firmam petram fundata tanti turbinis acta violentia titubaret) Pater misericordiarum, & Deus totius consolationis, dilecti sui merita per Prophetarum oracula mirifice declarauit. Erat eo tempore in partibus a Maguntiæ virgo quædam sanctissima, b Hildegardis nomine, famosissima illa Prophetissa noui Testamenti, cum qua familiariter locutus est Deus, & ostendit ei secreta cælestia. Hæc per manū sanctæ memoriæ Domini c Henrici Maguntinensis Archiepiscopi sacro velamine Domino consecrata, cum nullis litteris, nisi tantum Psalmis Dauidicis esset erudita, per Spiritum sanctum edocta, de diuinis oraculis & sacramentis sibi reuelatis, grandia edidit volumina; quæ ab d Eugenio Papa, mediante S. e Bernardo Claræuallense Abbate, f canonizata & inter sacras Scripturas sunt connumerata. [S. Hildegardis Prophetissæ scripta approbata.] Hæc per multa temporum curricula doctrinæ salutaris lampade sanctam Ecclesiam illuminauit, epistolis ad diuersas personas missis corroborauit, & claris miraculis illustrauit.

[21] [Videt sedē in cælo, paratam S. Gerlaco.] Hæc igitur Christi sponsa, dum Regem & Dominum dominantium sedentem in throno more solito in vera videret visione, & assistentium ei Sanctorum distinctos ordines & choros lustrando circuiret, inter Confessorum splendidissimum chorum sedem conspexit lucidissimam, inestimabili decore circumdatam, & mirifice adornatam. Et videns, vehementer super hoc admirata, didicit diuino edocta oraculo, hanc gloriam & honorem Sancto præparatam esse Gerlaco, qui S. Seruatium quotidiana peregrinatione frequentaret in Traiecto. Hac reuelatione virgo Domini de meritis B. Gerlaci certificata, tota in eius sacrum amorem succensa flagrauit; & in signum perpetuæ, quam cum eo quandoque perceptura erat, [Coronam, qua Deo consecrata erat, ei donat.] societatis & felicitatis, coronam, qua in die consecrationis suæ ab Episcopo coronata est, ei transmisit; quæ huius rei testis, deuote nunc vsque in Ecclesia nostra cōseruatur.

[Annotata]

a Vrbs est celebris ad Rhenum, Mœni siue Mogoni ostio opposita, vnde & nomen videtur accepisse.

b Vitam dabimus XVII. Septemb. in qua, quæ hic de eius scriptis, plenius referuntur.

c Sedit ab anno MCXLII. vsque ad MCLIII.

d Eugenius III. (qui ab an. MCXLV. sedit vsque ad MCLIII. VIII. Iulij, vbi nos de eo agimus) post Concilium Remense an. MCXLVIII. Treuiris visiones S. Hildegardis diligenter examinatas probauit.

e Colitur S. Bernardus XX. Augusti.

f Id est, approbata.

CAP. IX. De eo, quod cuidam capillos capitis incidit,
qui postea per XL. annos numquam excreuerint.

[22] Denique vir beatus non solum per bonam operationem, lucis exempla quibusque demonstrauit; verum etiam doctrinæ salutaris fontem plerisque fideliter administrauit. [Gerlacus vitia reprehendit.] Multis enim ad se venientibus, prout vnicuique expedire videbat, singulorum moribus occurrebat. Clericos enim & Pastores Ecclesiarum vehementer arguebat, pro eo quod, soluta zona pudicitiæ, minus caste & sobrie in via Dei ambularent, sed facile pedes eorum per vias non bonas lubricarent: milites de percussione & scissura vestium, de oppressione pauperum, de vanitate alearum, & venationum, & ludorum militarium, & de exactione vsurarum: matronas vero notabat de compositione vultus, & vestimentorum strictura & superfluitate; ad nihil aliud hæc vtilia esse dicens, nisi ad partus suffocandos, & oculos adulterorum post se trahendos.

[23] [Comatos arguit.] Maxima vero inuectione adolescentes & iuuenes comatulos calamistratos corripiebat, qui in capillatura muliebri tunc temporis insolenter lasciuiebant; verbisque persuasibilibus plerosque in tantum inflectebat, quod comam capitis tondendam vltro viro Dei offerebant. Verum in hoc opere diuina potentia contra legem naturæ mirabile quid & insolitum dignata est operari. Est Presbyter quidam, nomine Clericus, de loco ab ecclesia S. Gerlaci non longe remoto natus, sed in ripa fluminis Rheni a tempore suscepti sacerdotij conuersatus. [Coma ab eo recisa non recreuit.] Hic narrare solet, patri suo (dū in capite adolescentiæ constitutus esset) B. Gerlacum comam capitis incidisse; sed postea eumdem suum patrem commemorat longeuum in sæculo filios & filias genuisse, multisque negotiis intendisse, sed capillos capitis eius vltra metam, quam vir Dei totonderat, postea nunquam excreuisse.

CAP. X. Qualiter sapientia huius mundi,
B. Gerlaci vitæ detrahere nitens, sit confutata.

[24] Vervm non abs re videtur narrationis ordinē paullisper postponere, & huic operi necessario inserere, qualiter ea quæ de beati viri vita vel virtute præmisimus, a sapientibus huius mundi, sugillationis intentione & obtrectandi studio curiosius inuestigata, inexpugnabilium luce rationum sub mira sapientia huius mundi confudere; & per contradictionem linguarum, quasi per caminum ignis ardentem illæsa transiere; quia non est in eis inuenta iniquitas. Est in partibus a Hasbaniæ castellum, quod b S. Trudonis denominatur, & in castello monasterium Monachorum ab eodem sancto Confessore fundatum, eiusque meritis & corporali requietione glorificatum. Abbas huic monasterio præsidet vir reuerendissimus, [Ioannes Sanctensis Abbas S. Trudonis.] & magnæ in Christi Ecclesia gloriæ, Magister c Iohannes Xantensis, fidelis verbi crucis dispensator, & modernæ expeditionis Hierosolymitanæ studiosus coadunator. Quodam itaque tempore, adueniente prædicti Confessoris B. Trudonis anniuersario depositionis die, qui in castello supra memorato a populis de tota vicinia confluentibus debitæ venerationis cultu celebriter recolitur, peractis quæ ad cultum diuini obsequij pertinebant sacris officiis, plures tam Ecclesiasticæ quam etiam personæ sæculares a prædicto venerabili Abbate ad cōuiuium sunt inuitati. [Scabinus Trudonensis S. Gerlaco detrahit.] Inter quos vnus de castelli illius Proceribus, quos sermone patrio d Scabinos vocant, Arnoldus nomine, qui sapientia sæculari multum pollere, & in negotiis sæcularibus plurimum efficax esse ferebatur, a e Fratre quodam de cella S. Gerlaci, qui tunc forte præsens aderat, de B. Gerlaci conuersione & vita & qualitate curiosius primum inuestigare; deinde mordacius eis que dicebantur, conatus est derogare; postremo autem, iocosa quadam vrbanitate cœpit ea subsannare. Fecit hoc, quia sapientia mundi huius, tantum iis rebus consueuit fidem adhibere, quæ vsu didicit, experientia nouit, & sensuum exteriorum, quos cum brutis communes habemus, officio comprehendit. Cæterum vbi flamma diuini amoris, electorum cordibus se infundens, supra humanæ infirmitatis possibilitatem triumphales viros de carne propria, de hoste antiquo, de mundo trophæa victoriæ reportare facit; hoc mentes carnalium terrenis solummodo incubantes, & sursum intellectualem respectum non habentes, pondere distortæ vitæ pressæ, non animaduertunt. Eapropter prædictus Satrapa ille (litteras quippe nouerat) coram multis, qui festiuitatis gratia erant inuitati, dogmatizare cœpit, quod iis, quæ de B. Gerlaco referebantur, credere nulla ratio persuaderet; pro eo, quod contra consuetum naturæ cursum fragilia humani corporis membra, in tantis laboribus perdurare non valerent.

[25] [Ab Auctore refutatur.] At contra, prædictus Frater ille, Testimonia (inquit) ista B. Gerlaci merita præconantia, credibilia facta sunt nimis; quia in omnem circumquaque regionem exiuit sonus eorum, & in fines totius Germaniæ fama se diffudit eorum: & quod super hoc, patres narrant filiis suis, & filij eorum generationi alteræ: quodque necesse sit quemlibet fidelium indubitatam fidem iis adhibere, aut populos totius Germaniæ, quin etiam multarum exterarum gentium regna, mendacij & falsitatis redarguere, qui ad B. Gerlaci Confessoris Christi sacra limina deuote confluentes, laboriosissimæ cōuersationis eius, qua in diuino desudauit obsequio, a suis progenitoribus ad se perlatam famam constanter asseuerant. Præterea & hæc indubia indicia fore, quod Sancti contra carnis iura, legemque naturæ, in stadio vitæ præsentis cucurrerunt; quia videlicet præter in cælis eis conseruatam beatitudinem, etiam in huc mundo talem gloriam a Domino perceperunt, quod ad eorum corpora contra consuetum nihilominus naturæ ordinem, mortuis vita, cæcis via, surdis auditus, claudis gressus redditus, & debilis quisque sospes regreditur: aperte & congrue Sanctis & electis Dei iuxta modum laboris, consequenter successisse mercedem remunerationis: vt sermo Euangelicus impleatur, quo dicitur: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis, & superadiicietur vobis. [Marc. 4. 24.]

[26] Iis satrapa ille auditis, cum sibi satisfactum esset in omnibus, in vna tamen hæsit quæstione, dicens, [An potuerit vesci pane cineribus mixto.] nec verum nec verisimile esse, B. Gerlacum iuxta Psalmistæ vocem, cinerem sicut panem manducasse, & tantis laboribus attritum eius corpus hoc alimento subsistere potuisse. humanæ carnis materiam magis per hoc dissipari quam vegetari; complexionalis sanguinis, & vitalium humorum riuulos in venarum clementia bona receptacula, per cinerum comestionem minime posse transfundi. Ad hæc venerandus, de quo supra mentionem fecimus, Ecclesiæ B. Trudonis Abbas, altercantibus nobis, partes suas interposuit, & litem nostram decidit, auctoritate sua sententiam nostram confirmauit, & propositæ quæstioni diffinitiuam conclusionis sententiam dedit. Asseruit namque, notam sibi religiosæ vitæ quamdam personam prope castrum quoddam famosissimum, quod dicitur f Cliuæ, commorantem, quæ inter alia piæ conuersationis insignia, tam districtæ abstinentiæ regulam obseruauit, vt pane quotidiano, qui de simpla farina & dupla parte cinerum confectus erat, ad refectionem vteretur.

[27] Hæc per quemdam excessum necessario inseruimus, vt cunctis legentibus luce clarius innotescat, [Page 311]B. Gerlaci gesta sapientum huius mundi diligenti inquisitione sæpius ventilata, numquam, palearum more, vento fuisse rapta falsitatis, sed semper stabili fundamento perstitisse veritatis. Nunc ergo ad narrationis ordinem redeamus.

[Annotata]

a Hasbania, siue Hasbanium, regio Belgij est cis Mosam a Leodio Louanium versus. Eius mentio est in diuisione regni Lotharij inter Carolum Caluum & Ludouicum facta an. DCCCLXX.

b S. Trudonis vitam dabimus XXIII. Nouemb. vbi plura de hoc oppido.

c Ioannes Sanctensis ex Decano Aquisgranensi postulatus in Abbatem S. Trudonis, consecratur sub finem anni MCCXXII. anno sequenti simul Abbas Tuitiensis a Legato Apostolico cōstituitur: moritur an. MCCXXVIII. X. Kal. Februar. vnde clarius patet, quo tempore hæc vita scripta sit.

d Ita toto Belgio appellantur vrbium pagorumq; Senatores, qui ius dicunt, fere VII. viri aut XII. viri.

e Infra ostendit Auctor sese Fratrem illum fuisse.

f Oppidum est, a quo nomen nobilissimo Ducatui Cliuensi factum, cuius partem Cisrhenanam Gugerni olim tenuere.

CAP. XI. Episcopi Leodiensis erga eum beneuolentia.

[28] Vt superiori narratione nos retulisse meminimus, cum Dominus Norbertus Leodiensis Episcopus, ad suggestionem Cellæ Mercēsis Monachorum, B. Gerlacum de cella sua, quam sibi in quercu concaua fecerat, eiecisset, & quercum ipsam succidi, & omnem lapidum in quercu repositorum congeriem demoliri fecisset; cum nullam inibi, sicut Monachi detulerant, pecuniam, sed beati viri austeræ conuersationis indicia solummodo reperisset; multum indignatus iis qui ei falsa de tali viro suggesserant, ipsum Dei hominem super vulnere, quod ignoranter ei intulerat, paterne lenire curauit. Vnde ipse venerandus Antistes beatum virum Dei Gerlacum ad obedientiam & in spiritualem filium suscepit, [Eximitur a Mersenscum iurisdictione.] & eum ab obedientia Mercensium Monachorum & Clericorum subduxit, indignum reputans, quod homo cælibem vitam ducens, & Angelicæ in terra conuersationis existens, personis mundo huic deditis obedientia subderetur. Renitentibus Monachis Clericisque Mercensibus, & demembrationem suæ parochiæ conquerentibus, Præsul respondit, affirmans sui iuris esse, vt religiosos eremitas, solitarios, inclusos, a in suo Episcopatu Domino seruientes, a iurisdictione minus religiosorum Clericorum, in quorum parochiis manerent, emancipare sine alicuius contradictione valeret: & Monachos, aliosque religiosos, eis doctores, confessores, & spiritualium administratores præficere.

[29] [Cellæ duæ ei ædificantur.] Eapropter ipse Dominus Episcopus de materia quercus, quæ, vt supra retulimus, in offensam viri Dei succisa fuit, duas cellulas fieri præcepit; vnam, in qua vir beatus Domino die nocteque supplicaret; alteram vero, in qua vir beatus fatiscentes artus post laborem reclinaret. Quæ videlicet cella in tantum humilis, in tātum terræ accliuis, adeoque (vt veridica relatione didicimus) sepulchro magis quam domicilio similis erat; vt vir Dei in ea supinus iacens, genibus, quod mirabile dictu est, summitatem eius attingeret.

[30] [Rhodensi Abbati eius curā commēdat.] Posthæc Præsul virum Dei Abbati de Rhoide, cui nomen Burno erat, aliisque Religiosis commendans, vitæ spiritualis institutores & præceptores, & de his quæ ad animæ curam pertinent, procuratores eos præfecit. Et idem preterea in Oratorio suo, quod ei de materia lignorum succisæ quercus, vt iam præmisimus, præparari iusserat, Missarum solemnia, & talia diuini cultus obsequia ei solemniter exhiberi præcepit, & paterna benedictione muniens valefecit eidem, imprecatus illi prospera euenire. Sanctus vero Gerlacus vestimenta Sacerdotalia, vasa sacra, tabulam altaris vice consecratam, & alia vtensilia ad diuinum mysterium necessaria, diligenter conquisiuit, & Sacerdotes religiosos penes se detinens, diuina sibi officia solemniter fecit ab eis administrari.

[Annotatum]

a Hinc patet, falli Andr. Saussayum, dum in Martyrol. Gal. ait, diœcesim Ruræmundensem fuisse Remensis portiunculam; hæ enim eius pars Leodiensi Episcopo subfuit, ceteræ Coloniensi.

CAP. XII. Qualiter iterato a malignis spiritibus & hominibus sit tentatus.

[31] Et ecce, rediuiua tentatio malignorū spirituum & hominum, arietis more, crebris ictibus virū cælestibus intentum pulsare, & vehementer contra eum muscipulas tendere deceptionum, & in capturam eius laqueos spargere, & retia cœpit laxare tentationū. [A dæmone infestatur.] Nocturno enim tēpore, viro Dei post diurnum noctu laborem membra paullulum sopore reficiente, malignus spiritus tantillum quietis eum habere dolens, aliquando voces & tumultus quasi irruentium hostium circa cellam, in qua quiescebat, suscitauit; nonnumquam vero latronum furtiue intrare volentiū, & aditus tentantium, irruptiones simulauit; aliisque mille nocendi artibus Dei hominem inquietauit. Aliquando autem, viro Dei audiente, furem & latronē se esse, velut vere est, simulans, & cellam eius more latronis obambulans, quasi ad alium quemdam latrocinij sodalem, in hæc verba prorupit: Ambula, inquit, caute, & a strepitu pedum caue tibi; quoniam in hac cella iacet qui numquam dormitat. Ad hæc vir Dei cellam, in qua iacebat, egrediens, cum nullum acesse cerneret, spiritus maligni cognouit hec esse machinamenta. Alio item tempore, ad B. Seruatium solita deuotione iter eo agente, magni montis molem prætendens antiquus ei hostis occurrit At contra, [Diabolum cruce obtenta pellit.] vir Dei crucem quamdam paruulam, quam semper in pectore gerebat, quæ nunc quoque consuetudinaliter a peregrinis deosculatur, opponens, aduersarij phantasma vexilli triumphalis virtute dissipauit. Verum vt in quodam vulgari prouerbio dicitur, Omnia vincit amor, in his omnibus vir beatus superauit, propter eum qui dilexit illum.

[32] [Per niues eunti, fumant pedes.] Rem nouam & miram dicturus sum, quam seniores nuncusque superstites se cognouisse profitentur a suis progenitoribus, qui B. Gerlaco viderant in horrore hiemis asperrimæ nudis plantis in niuium dēsitate itineranti, vaporem calidi fumi de pedibus conscendere ad modum cacabi super prunas positi; quia nimirum mens eius, & membra corporis eius, cibus erant ignis illius, quem Dominus Iesus misit in terrā, & voluit vehementer accendi. Fertur etiam a nonnullis, quod die quodam, [Templum S. Seruatij vltro ei patet.] cum solito peregrinationis more nocturno tempore ad ecclesiam B. Seruatij aduenisset, & fores essent clausæ, quia nondum erat tempus matutinarum, ante faciem eius valuæ ecclesiæ, nullo mortalium reserante, sponte patefactæ sunt.

[33] Super hæc omnia, Merssensis cellæ Monachi & Clerici, in quorum parochia vir Dei residebat, repleti sunt zelo, & contradicebant his quæ per seruum suum Dominus operabatur, indignantes. Vnde & oderant eum, nec poterant ei quidquam pacifice loqui: vnde & dicebant, virum Dei communione priuandum, [Merssenses iterum ei aduersantur.] pro eo quod cum Episcopi licentia & auctoritate, præter parochialem ecclesiam diuina mysteria faceret celebrari. Hoc autem eos nullo moderamine rationis, sed tantummodo impulsu præsumpsisse iniustæ commotionis, ex hoc certissimum est; quia si aliquo iuris adminiculo, legum suffragio, & Canonum iuuamine, hæc contra virum Dei allegare potuissent, rot Legatis ab Apostolica Sede huc directis, in cella beati viri per censurā Ecclesiasticā interdici diuina fecissent. Verum sicut in Dialogorum libro legitur, quod Sacerdos quidam a B. Benedictum in sua parochia monasterium construentem, grauissima persecutione insectatus est; [Aliqui diuinitus puniti.] ita nimirum & isti S. Gerlacum gratis impugnantes, ad iracundiam concitauere. Et sicut Sacerdos prædictus pro iniuria, quam Beato intulit Benedicto, diuinam sensit vltionem; ita nihilominus nonnulli eorum, [Page 312]qui ad detrahendum B. Gerlaco plus pertinaces, & ad obloquendum magis procaces, & ad irritandum eum amplius effrænes fuerunt, mercedem, quam oportuit, in semetipsis receperunt: sicut loco suo plenius enarrabimus.

[Annotatum]

a Id XXI. Martij in S. Benedicti vita referetur.

CAP. XIII. Quomodo a quadam nobili matrona sit visitatus.

[34] Post hæc, cum fama virtutum beati viri longe lateque crebresceret, & multi ad videndum eum de remotis partibus properarent, contigit & matronā quamdam nobilem, Odam nomine, de Castro a Hinsbergensi, Dominam fundi in quo vir sanctus residebat, [D. Oda fundum ei donat & heredibus.] ad eum inuisendum aduenire. Quæ mirabilem mutationem dexteræ Excelsi in eo admirata, & incrementis spiritualium eius profectuum exhilarata, terrulas quasdam & fundos celle ipsius circumiacentes, perpetuali iure ipsi & omnibus heredibus eius in eodem loco Domino seruituris, tradidit possidendas.

[Annotatum]

a Hinsberga non ignobile ditionis Iuliacensis oppidum, tribus Ruræmunda milliaribus.

CAP. XIV. De eo qui loricam, qua vtebatur, frequenter reparauit.

[35] [Lorica ferrea induitur.] Sed & hoc inserendum, quod vir beatus loricam ferream, membra corporis castigans, & spiritui seruire cogens, assidue gestauit, qua deliciis & voluptatibus vitæ huius insultauit; cuius munimine tectus, aduersus aereas cateruas athleta fortissimus certamine forti dimicauit, & in nomine Iesu gloriose triumphauit a…. longo vsu circulis diruptis, & dilapsis scissuris. Hic autem frequenter reparauit; & nouis circulis scissuras veteres connectens, adunauit.

[36] [Senex asello insidens adit templū S. Seruatij.] Præterea, cum longo ætatis senio fessus, & laboris exercitio viribus corporis exhaustus, solitæ peregrinationis iter ad B. Seruatium pedes, sicuti consuerat, conficere non posset; humilis aselli terga insidens, consortem suum quandoque in cælis futurum obsequiis affectuosis in terris deliniuit; & saluo lectionis Euangelicæ sacramento, tres panes amicus ab amico, tum deuote cum etiam nimis importune requisiuit; dum vel intelligentiam Trinitatis, vel fidei, spei, & caritatis caritatis augmentum, patrocinantibus eius meritis, & interuentu, a Domino consequi postulauit.

[Annotatum]

a Hic aliquid deest.

CAP. XV. De modo orationis eius.

[37] Sed & orationis eius modum inserere non superfluum reor, ad vtilitatē scilicet eorum, qui Psalmos & longas orationes canere nesciunt: vt nouerint affectum potius, quam multa verba postulantium, intra sacrarium diuinæ exauditionis admitti. Sacerdos quidam Hinsbergensis Ecclesiæ, [Orat in crypta S. Seruatij.] quæ in castro sita est, Norbertus nomine narrare solebat, quod eo tempore, dum vir Dei B. Seruatium frequentabat, puerulus in a stolis existens, multotiens ad B. Gerlacum in b crypta B. Seruatij in oratione prostratum, [Eius orationes.] auscultandi curiositate appropians, audiuit eum huius orationis verba sæpius replicantem: Kyrie eleison, Christe eleison. Pater noster. Aue Maria.

[Annotata]

a Forte Scholis.

b Venerabilem illam antiquissimæ Basilicæ cryptam nos quoque olim pueri frequentauimus.

CAP. XVI. De his, quæ a quodam seniore adhuc superstite,
de B. Gerlaco narrantur.

[38] Et ecce, his scribendis adhuc intenti, relatione cuiusdam didicimus, ciuem quemdam Traiectensem, Theodoricum nomine, [Auctor quemdam conuenit, qui S. Gerlacum viderat.] de vico qui Scinne vulgo appellatur, omnibus his in partibus commorantibus notissimum, adhuc superstitem esse; qui B. Gerlacū se vidisse memorabat in carne constitutum. Ad quem festinato itinere properantes, inuenimus hominem æuo iam grauem, & præ senectutis defectu vix gressum ad ambulandum mouentem. Hic nobis retulit, virum Dei Gerlacum se, dum pueritiæ annos nondum exegisset, tempore quodam vidisse, a matre sua, quæ ipsius secundum carnem erat propinqua, susceptum hospitio: quem memorabat fuisse statura grandem, vultu decentem, [Forma eius & habitus.] cum barba longa & circa pectus diffusa, corpore amplo, & robusto. De habitu vero eius hoc asserebat, quod ad carnem cilicio, & desuper lorica ferrea, longo vsu multum discissa, atque magna ex parte circa extremitates delapsa, desuper autem vestibus laneis, id est tunica, scapulari, cappa, & cingulo, secundum Præmonstratensis Ordinis professionem, tam forma quam colore per omnia coaptatis, vtebatur.

[39] Quem etiam dicebat matri suæ retulisse vitæ suæ ordinem, & tentationes malignorum spirituum, qui in via, qua Beatum frequentabat Seruatium, scandalum posuerunt ei, multiplicibus occursibus & phantasmaticis illusionibus itineris eius intendentes retardare deuotionem. Deinde retulit, [Pes vnus ei vlcere læsus.] pedem vnum beato viro graui vlcere fuisse vulneratum; qui, vt supra retulimus, in quodam spineto, quod mordacis naturæ fertur esse, læsus fuit, dum in pascendis gregibus in hospitali Hierosolymitano demoraretur. Ad vltimum, hoc de homine Dei B. Gerlaco subintulit, [Lectum recusans. humi cubat.] quia dum e lectulus ad quiescendum plumarum mollitie decenter compositus fuisset, talem lectuli suauitatem penitus recusauit, & in palearum simplici & nuda congerie fessa membra reclinauit. Postero vero die, cum puella de domo, ante lucanum diei exortum operis quidpiam factura, focum de more succenderet, omnes qui in domo erant, viderunt beatum Dei famulum in nuda humo prostratum in oratione iacentem. Hic attendere parumper libet, hic homo Dei quantæ fuit fortitudinis, & quam inuictæ in eo enituit insigne virtutis; qui de sui rigore propositi relaxare quidquam, nec ipsa hospitalitatis gratia suadente, consensit.

[40] Postremo, prænominatus (qui nunc vsque superest) de beato Christi seruo etiam hoc adiecit, dicens, quod ab eo tempore, [14. annis loricam & cilicium gestat, cum iis sepultus.] quo primum conuersionis gratia cilicium & loricam arma induit pœnitentiæ, numquam postmodum ea deposuit; sed vsque in finē vitæ suæ, per annos circiter quatuordecim, donec frustatim de corpore ipsius deciderent, ea gestauit; cum quibus nimirum & post corporis resolutionem terræ commendatus fuit. Magna præterea vir prædictus affirmauit constantia, quod B. Gerlacus nulla hyemis inclementia, nulla pluuiarum inundantia, nulla ventorū violentia vel retardatus vel remoratus fuerit ab itinere, quod eum quotidie ad B. Seruatium præmisimus confecisse. Ad hæc, cum seniorem prædictum de tempore, quo hæc facta sunt, diligenter interrogassemus; respondit, quod eodem tempore facta sunt, quo Fredericus Imperator, coadunatis totius Imperij viribus, a Mediolanum Liguriæ metropolim obsidens expugnauit; [Quando vixerit.] vel cum Dominus Hermannus antiquus de Mulniarchim, illustrissimus tūc temporis heros, b Coloniensis ciuitatis hostes potenter effugauit, ipsamque Coloniam mira industria intactam ab inimicis conseruauit. [Page 313]Hæc sicut a prædicto seniore accepimus, præsenti opusculo beati viri gesta inseruimus. Nunc ad sanctissimum eius transitum describendum veniamus.

[Annotata]

a Id anno MCLXII. accidisse scribit Godefridus monachus ad S. Pantaleon. Colon. in Chronico.

b Anno MCLXIV. id factum, vt idem auctor narrat. Erat tunc Coloniensis Archiepiscopus Reinoldus, qui in quodam diplomate, vt narrat V.CL. Ægidius Gelenius notat. ad cap.11. lib. 2. vitæ S. Engelberti, an. MCLXI. dato, Hermannum de Molenarck (hunc ipsum, vt opinor) Comitem appellat. Castrum Molenarck in Ducatu Iuliacensi nunc a nobili familia Meternich tenetur; vt idem ait.

CAP. XVII. Qualiter B. Gerlaci meritis in vinum Dominus aquam mutauit.

[41] Electvm suum Dominus de laborioso mundi huius proponens educere certamine, diuitias bonitatis suæ aliquatenus ei prægustare deuouit, & meritorum eius prærogatiuam indiciis euidentibus declarauit. [Aqua in vinum ei diuinitus mutatur.] Est in a castello Traiectensi senior quidam, beati viri ex sorore nepos, & ab eo Gerlacus & ipse denominatus, omnibus in castello prælibato manentibus notissimus; vir ætate prouectus, moribus constans, sermone verax; cuius relatione ea, quæ in præsenti opere conscripsimus, non minima ex parte didicimus. Hic magna fide, terribilibusque sacramentis astruere solet, magnum diuinæ pietatis indicium, quod eodem anno, quo vir Dei de hoc mundo migraturus erat, iuxta potentiæ suæ antiqua miracula, Dominus in seruo suo dignatus est operari. Asserit namque quod in quadam Dominica Passionis vir beatus Presbyterum quemdam, Rutgerum nomine, qui eo die diuina sibi in capella sua celebrauerat, ad hauriendam aquam de fonte, qui vsque hodie S. Gerlaci fons denominatur, direxit; & cum gustasset, aquam in vinum commutatam esse persensit. Et nesciens rem gestā, a Presbytero sibi esse illusum putauit; & aliquantulum commotus, exclamauit: Ego, inquit, per quatuordecim annorum curriculū vinum & siceram, & omne quod inebriare potest, non bibi; & tu mihi liquorem, quo tanto tempore abstinui, præsertim in tali die propinasti? Presbytero ad hæc attonito, & se aquam puram, non vinum propinasse affirmanti, vir Dei aquam vinum factam ad crepidinem altaris sui effudit, & Presbyterum rursus haurire aquam rogauit. Paruit ille, & ecce virtus aderat Domini, vt prius. Quo iussa vinum fundere Mutauit vnda originem. [Tertio idē accidit.] Ad hæc vir Domini tertia vice per seipsum volens experiri, accessit ad fōtis marginem, & aquam hauriens, ad locum vbi prandere solebat, apportauit. Et iterum in modum vinei saporis eam factam persentiens, Dominum, qui vere mirabilis est in sanctis suis, & diues in omnes qui inuocant eum, cum multa gratiarum actione collaudauit.

[Annotatum]

a Ita appellari olim solent loca munita, etsi quandoque vrbes essent peramplæ. Quamquam Traiectum minus olim fuisse, constat ex veteribus mœnibus, quæ etiamnum visuntur.

CAP. XVIII. De eo, quod a B. Seruatio in extremis sit visitatus.

[42] Iam ad ea, quæ de beato transitu ipsius fidelium ore narrantur, mens hæsitat, cogitatio fluctuat, manus describere formidat: quamquam multi honesti, [Eius mors vulgaribus cantilenis celebrata.] siue constanter, siue pertinaciter hic affirment; sed & cantores, canendi arte hominibus placere studentes, in suis cantilenis, ea quæ dicturi sumus frequenter decantent. Ferunt enim, cum Dominus triumphalem militis sui laborem immarcescibili gloria remunerauit, & ad æternum conuiuium Sanctum suum vocare decreuit, quod instante hora resolutionis eius, Sacerdos, qui sacra mysteria ei administrare solebat, forte tunc temporis defuit. Abbates, & ceteri Religiosi, quibus ab Episcopo fuerat commendatus, per nuntium fuerant euocati: sed opportunitas non erat eis ad transitum viri Dei citius occurrendi. Clerici de Mersene, qui in vicino manebant, dicebant eum sui iuris non esse, animæ ipsius prouidentiam & curam eis non incumbere, quia viris religiosis ab Episcopo fuerat commendatus. Cum hæc viro Dei vltima ægritudine decumbenti narrantur, nihil metuens, sed spei anchoram fixam in Christo tenens, multis, qui causa ipsius aduenerant, adstātibus, dixit: Scio cui credidi, & certus sum, quia cui seruiui, tanti laboris, quo pro eius amore desudaui, non obliuiscetur. Et ecce, [A S. Seruatio viatico reficitur.] venerabilis quidam senex, niueo indutus habitu, præcedente se quodam iuuene, omnibus intuentibus intrauit, vbi homo Dei æger decubuit; & salutatis omnibus, ad B. Gerlacum iam in huius ærumnosæ vite termino positum accedens, quasi amicum repatriantem multifarie consolatum, viatico salutari, & omnibus, quæ fidelibus ab hac vita migraturis exhiberi solent, muniuit Sacramentis: & peractis omnibus, valefaciens ei discessit; &, vt fertur, postea nulli comparuit. Vnde vsque hodie dubia super hæc quorumdam fertur sententia, quibusdam dicentibus, Abbatem hunc quemdam fuisse; aliis vero, S. Seruatium constanter veracissimeque affirmantibus aduenisse, & peregrinum suum salutaribus sacramentis communisse. Et quidem, sicut supra retulimus, multos vsque hodie, quod a B. Seruatio corporaliter visitatus fuit, non solum narrantes, sed & vulgo cantantes audimus. Nos vero super hæc sententiam præcipitare non ausi, totum hoc diuinæ dispositioni committimus: quisquis tamen ille fuerit, a Deo directum fuisse non ambigimus.

[43] Post hæc vir Dei amicis & fidelibus suis, qui conuenerant, de sepultura sua sollicitis mandauit, præcipiens, vt in capella sua lignea, in qua habitarat, cū eadem lorica & cilicio corpusculum suum terræ commendarent. [Moritur & sepelitur cum lorica & cilicio.] Atque inde valedicens omnibus, in pace reddidit spiritum Domino, Nonis Ianuarij, Vigilia scilicet Theophaniæ Domini. Fideles igitur qui aderant, & qui ad exequias eius de tota prouincia conuenerant, in eadem capella qua ipse sepeliri decreuerat, corpus ipsius deuote cum lorica & cilicio terræ commendauerunt, Catholicas illi exequias celebrantes.

LIBER II.

PRÆFATIO.

[1] Postqvam pretiosus B. Gerlaci terræ fuit cōmendatus corporis thesaurus, artifex summus, & vniuersæ conditor creaturæ Deus, meritorum eius margaritis annulum fidei Ecclesiæ mirifice adornauit; quando eius sacratissima ossa, de imis terræ visceribus, & de abditis sepulchri receptaculis, [S. Gerlaci reliquiæ variis fulgent miraculis.] absque aliquo humanæ industriæ adminiculo ad terræ superficiem euocauit; dum eius patrocinantibus meritis, mortuos ad vitam resuscitauit, cæcorum oculos illuminauit, claudis ad ambulandum bases & plantas consolidauit, & omnia morborū genera, tam in hominibus quam in iumentis curauit. Fidei etenim nostræ credentium, quædam iaciuntur fundamenta, spei consurgunt incrementa, caritatis coalescunt fomenta, deuotionis accrescunt incitamenta, & bonæ operationis per hæc multipliciter subministrantur nutrimenta; dum mirabilis Deus in Sanctis suis, eorum suffragiis nonnumquam destruit in mortuis corporibus mortis imperium, contra quod humanum non [Page 314]valet ingenium: dum in ægris membris corporalibus, naturæ supplet defectus, in quo medicorum industriæ succumbit effectus. Et quoniam nonnullos B. Gerlaci meritis obniti, & miraculis obstrepere nonnumquam cernimus, qui quod ipsi facere non possunt, factum ab alio erubescunt; & idcirco negare hæc, vel quæ negare non valent, sinistra interpretatione deprauare contēdunt. Idcirco ad hoc describēdum nunc primū stilum vertamus, qualiter reliquiarum eius sanctissima pignora, sola potentiæ diuinæ dextera, de sepulchro sunt insolito more eleuata: cuius rei tot sunt testes, quot in tota nostra prouincia perfectæ ætatis sunt homines.

CAP. I. De translatione B. Gerlaci diuinitus facta.

[2] Benignvs Dominus, qui diues in misericordia, & largus est in præmiis, per S. Gerlaci Confessoris sui merita, fidelium suorum infirmitati consulere, & saluti disponens prospicere, reliquiarum eius sanctissima pignora non diu sepulchri claustris coerceri, nec terræ congerie passus est occultari: sed ad multorum exhaurienda peccata, & merita cumulanda, mirabili satis atque stupendo modo, conspectibus hominum ea concessit propalari. Multorum siquidem concordi relatione refertur, quod S. Gerlacus, vbi beatum Deo reddidit spiritum, dum debitum sepeliendi officium more fidelium ipsi esset exhibendū, magnæ profunditatis eius sepulchri receptaculum præparatum est; & corpus eius ligneo clausum locello, non aliter nisi cum funium adminiculo in designatum sibi terræ hospitium potuit submitti. [Ossa S. Gerlaci supra terram sponte sua assurgunt.] Verum tempore modico euoluto, terra quæ in superficie sepulchri erat, miro modo cœpit hiare: & quasi votiua quadam (si dici fas est) lætitia, egressuris margaritis viam videbatur præparare. Pauci fideles, qui tunc locum illum frequentabant, hoc intuentes, omni qua poterant industria hiatus atque scissuras sepulcri obducere atque complanare satagebant. Sed siue scienter siue nescienter, frustra humanum ingenium contra diuinum quidquam attentat consilium. Quid plura? Contra sepultorum cadauerum conditionem, contra mortuorū cinerum & ossium aridorum consuetudinem, contra ipsius denique leges & decreta naturæ, B. Gerlaci ossa super aurum & argentum pretiosa, nullo mortalium subleuante, de tumba, in qua sepulta fuerunt, emanauerunt, & hominum conspectibus se paullatim repræsentauerunt.

[3] Crux etiam Dominica valde venerabilis, de æramento decenter formata, super ea loco pectoris inuenta est; & sub cruce particula quædam cilicij, cum quo vir beatus sepultus fuerat, a corruptione integra inuenta est; in ea videlicet quantitate, quantum eadem crux in gyro videbatur obducere. [Crux eius & pars cilicij asseruantur.] Hæc cilicij particula in modum puluilli cum eadem cruce coaptata est; & in maxima veneratione nunc vtraque a peregrinis deosculantur, multamque curationis opem infirmis impertiuntur. Hanc autem crucem vir beatus ab Hierosolymis secum asportauerat, & eam semper in pectore suo præferebat, & contra omnia phantastica hostis antiqui figmēta, murum inexpugnabilem opponebat; & in extremis suis pectori suo superponendam, sibique mandauit consepeliendam. Ad tantam igitur famam conuenit tota prouincia: cōcurrit turba languidorum, & consequitur gratiam beneficiorum. Longum est per singula, quæ super iis audiuimus, vel quæ ipsi oculis prospeximus, & manibus contrectauimus, enarrare: sed ad fastidium euitandum libet pauca de multis exempli gratia specialiter explicare.

CAP. II. De Adam milite languido, per B. Gerlacum curato.

[4] Est miles quidam, Adam nomine, de villa quæ dicitur Berge, cellæ B. Gerlaci satis contigua, vir magni nominis, & ob morum honestatem, clarosque militiæ actus, per multa loca diuulgatus. Hic narrare solet, magnum diuinæ potentiæ miraculū, B. Gerlaci patrocinantibus meritis, in se fuisse patratum. Asserit namque, tempore iuuentutis suæ, dum primum ad militiam fuit promotus, quoddam vlcerosi tumoris apostema sibi in faucibus excreuisse, viamque gutturis ei totam præclusam fuisse, edendi & bibendi, simul & somnum capiendi, penitus sibi possibilitate sublata. Parentes eius & amici talem indolem in tanto iuuene deperire videntes, tristes & anxij remediorum genera, quibus ei subuenire posse sperabant, attentant. Cumque omnia medicinæ carnalis frustra impenduntur ingenia; parentes eius, vbi humanum eis deficere cœpit consilium, ad diuinum deuote se conuertunt auxilium. [Adolescens apostemate laborans, ad SS. reliquias ducitur.] Igitur vehiculo impositum adolescentem Traiectum deducunt; & mirifici Confessoris B. Seruatij liminibus eum repræsentant. Et non solum S. Seruatij, & aliorum, quorum multa inibi corpora sepulta sunt, Sanctorum pignoribus loca doloris singula pertractant; verumetiam aquam reliquiis eisdem superfusam ori iuuenis infundunt. Verum S. Seruatius, omniū licet debilium ad se confugientiū releuator promptissimus, hac tamen vice distulit ægrum, suum patrocinium requirentem, liberare: quia consorti suo B. Gerlaco gratiam hanc sanitatis voluit reseruare.

[5] Ergo vbi parentes iuuenis sospitatis munus ei minime collatum viderunt; denuo vehiculo impositum, cum ingenti luctu & planctu, quasi funus quoddam prosecuti, domum eum perduxerunt; non vitam, sed mortem eius præstolantes. Iam septem dies effluxerant, & ille sine omni vitali alimento perseuerans, in solo tantum pectore anhelitum extremum trahere videbatur. Iam de vita eius desperabatur: iam de eius exsequiis tractabatur. Interea iuuenis ipse S. Gerlaci recordatus, [Ope S. Gerlaci subito sanatur.] moleste ferre cœpit, quod vicini sibi patroni tā diu suffragia implorare distulisset. Misso igitur celeriter nuntio, terræ portiunculam, quæ circa ossa B. Gerlaci iacebat, sibi præcepit afferri, & allatā aqua commisceri, & sibi in os rogauit infundi. Quo facto, statim vbi antidotum salutare locum doloris attigit, mox mirum in modum, vlcus mortiferum intra fauces crepuit, & humoris lethiferi per os ægri magna copia defluxit. Itaque ab ipsis faucibus mortis miles S. Gerlaci meritis ereptus, continuo potum, & mollia ciborum genera sumens, cum parentibus & cognatis & amicis, qui quasi ad exequias eius conuenerant, cum omni etiam vtriusque sexus & conditionis, quæ in tota vicinia commanebat, plebe ad cellam B. Gerlaci descendit: & Dei magnalia, quæ per seruum suum operari dignatus est, cum magna gratiarum actione collaudauit, & peractis votis, gaudens & incolumis ad propria remeauit.

CAP. III. De mirabili duarum matronarum curatione.

[6] Prope castrum regium, quod a Duren vocatur, quod a Colonia non longo distat interuallo, quidam miles manet, VVilhelmus nomine, vico qui dicitur Binzvelt, omnibus illis in partibus commorantibus notissimus. Huius vxor, Hadevvigis nomine, venit ad Sancti limina Gerlaci, & tam ex deuotionis quantitate, quam etiam ex oblationum pondere aduertere cœpi aliquam specialem gratiam ei a patrono [Page 315]nostro collatam fuisse curationis. Super hoc igitur ad matronam, quæ satis prouectæ videbatur ætatis, inquisitor curiosus accessi. At illa matronali rubore suffusa, cum nobili sua verecundia aliquamdiu silentium tenuisset, tandem mihi respondit, causam esse talem, quam reuelare non nisi Sacerdoti valeret. At vbi me, licet indignum, nomen Sacerdotis portare intellexit; tragœdiam suæ miserandæ calamitatis, de qua per B. Gerlacum liberata fuerat, mihi per ordinem enarrauit. Et quoniam de occultis maternorum viscerum passionibus sermo nunc habendus est, nemo, quæso, qui hæc legit, mihi qui hæc scribo molestus sit: quoniam prædictæ mulieri in abditis naturæ torturis, Pater summus tam ineffabili per seruum suum Gerlacum succurrit ope curationis, vt hoc silentio præterire nulla penitus valeam ratione. [Quædam a doloribus curatur viscerum.] Asseruit namque prædicta matrona, plures se filios filiasque genuisse; sed toto tempore, quo quandoque primos liberos primum est enixa, torsiones viscerum tam enormes, tam miserabiles, tam diuturnas, etiam vltra tempus purificationis se memorauit sustinuisse, vt vitam sibi grauiorem, mortem vero minime reputaret damnosam. Tempore vero quo quintum liberorum suorum edidit, eadem languoris molestia vsque ad animæ exitum fatigata, dum tempus legitimæ suæ purificationis expectaret, assistere vidit in somnis personam quamdam, & diligenter se commonere, vt si vellet ab infirmitate liberari, & optatæ sanitatis munere potiri, B. Gerlaci Confessoris patrocinia suppliciter imploret. Mox somno resoluta, tali visione exhilarata, B. Gerlaco peregrinationis suæ iter, & certam summam pecuniæ singulis annis se exhibituram esse deuouit. Nec longa dehinc mora intercessit, & viscera mulieris enormiter e suis sedibus euagantia, sua mox receptacula repetiere, eisque confœderari cœpere, & in tantum sanitas matronæ redingratur, vt postea frequenter parienti, nihil sibi tale dicat accidisse.

[7] Præterea memorata matrona neptem quamdā se retulit habuisse, simili per omnia morbo laborantem, quæ ipsius admonitione, [Item alia.] B. Gerlaco se etiam ipsa deuouens, simili nihilominus remedio meruit ab eo liberari.

[Annotatum]

a Marcodurum, siue Marcomagum, oppidum Iuliæ ad Ruram, vulgo Duren, a transitu Ruræ. Vbicumque enim nominibus locorū apponitur Durus aut Durum, ea ad fluuios sita reperies: itidem cum Magus vel Magum, & hoc videtur vadum significare, quod Germani furt vocula nominibus addita indicant.

CAP. IV. De clauda erecta.

[8] Winandvs quidā frater ecclesiæ B. Gerlaci multis deuote seruiuit annis, cui primum cōuersionis extitit caussa filia sua clauda, sed per B. Gerlacum pedum officio restituta. Quod qualiter factum sit, sicut ab ipsius ore didici, enarrabo. Filia, inquit, admodum dilecta gressuum officio penitus destituta, ita vt de loco ad locum mouere se non valeret, nisi manibus alienis adiuta. Hanc vehiculo impositam, Traiectum ad B. Seruatium, & per multa Sanctorum loca deduxi: sed Sancti sospitatis ei munus minime voluerunt conferre; quia B. Gerlaci merita, per eius erectionem mundo plenius voluerunt declarare. Ad vltimum ad Sanctum istum eam, inquit, adduxi, & per ostium ecclesiæ, quod ad Aquilonem respicit, cum vehiculo eam introduxi: & iuxta corpus B. Gerlaci in sinistro latere collocaui. Ego vero in latere dextro stans, lacrymis vbertim ab oculis fluentibus, [Visibiliter apparens claudam erigit.] sanctum Confessorem, vt meæ subueniret filiæ, suppliciter exoraui. Et ecce cunctis nobis cernentibus cuiusdam reuerendissimi persona viri ecclesiam ingressa est, candidis induta vestibus, id est tunica & scapulari, secundum Præmonstrati Ordinis professionem per omnia coaptatis. Nos vero personam illam quæ aduenerat, religiosum quemlibet esse peregrinum putantes, vt pro ægra Domino preces funderet rogauimus. Ille vero nihil respōdens deuote se tantum versus nos humiliauit: & inter hæc ad languidam accedēs, de sepulcro pulueris quidpiam sustulit, & super eam posuit. Mox nerui contracti cum magno fragoris strepitu resoluuntur: & puellæ liber ad ambulandum gressus restituitur. Nec mora: Frater Fredericus custos ecclesiæ, & cæteri qui præsentes erant, & rem gestam viderant, signis fortiter insonantes, populum conuocant. Concurrit populus diuersi sexus atque ætatis. Benedicitur ab omnibus Deus: fit omnium generale tripudium. Interea dum filiæ Sion exultant in Rege suo, diuinus ille nuntius, per cuius ministerium miraculum hoc Dominus operatus est, disparuit: eiusque absentia statim notata est. Dum ergo diligenter requiritur, & de ipso nullius indicij vestigium prorsus inuenitur; Sanctus procul dubio Gerlacus visibiliter ad id peragendum, a Deo directus fuisse, ab omnibus non immerito æstimatur. Vehiculum quoque, in quo puella prædicta debilis fuit aduecta, pro huius rei testimonio in ecclesiæ pariete affixum vsque hodie conseruatur. Huic rei tanta testium multitudo suffragatur, tanta super hoc per omnes fama dilatatur, quod in his partibus a nullo penitus super huius facti fide dubitatur.

CAP. V. Qualiter Matthæus claudus sit erectus.

[9] [Claudus cur atur:.] Matthævs quoque (qui ab ipsis pæne cunabulis in ecclesia S. Gerlaci infans nutritus est, litteras sacras edoctus vsque ad ordinem Sacerdotij promotus est, multusque inibi sub regulari professione seruiuit annis) a parentibus primum illuc infans claudus allatus, cum S. Gerlaci meritis erectus fuisset, sic demum a parentibus B. Gerlaco, in eius ecclesia perpetuo Domino famulaturus, oblatus est. Hoc quia cunctis quo gestum sit ordine luce clarius constat, idcirco sub breuitate præterimus.

CAP. VI. De quodam mortuo suscitato.

[10] Ivxta prædium quoddam a Lamberti Martyris, quod dicitur Niuel, villa est quæ Lise vocatur, inter Traiectum & Leodium pæne mediæ viæ spatio posita. In hac quidam iuuenis habitat, Franco nomine, genere non ignobili, de partibus illis oriundus. Hic in puerilibus annis in quoddam fossatum, vbi aquarum erat receptaculum, casu incidens, extinctus est, ibique tempore non modico iacuit aquis præfocatus. Tandem quæsitus, & in fossato inuentus, de illa palustri aquarum collectione exanimis extractus est. Ad quod factum expalluit mater infantuli, familia conturbatur, tota denique domus in funebres planctus resoluitur. Ad hæc mater infantis, B. Gerlaci, [Mortuus suscitatur.] cuius tunc insignis in gratia miraculorum extitit opinio, recordata, lacrymosis gemitibus eius implorat auxilium; annuum ei censum repromittens, si eius interuentu meritorum, anima pueri intra viscera eius reuocata fuisset. Nec longa dehinc mora, cum ecce calefacta est caro pueri, & laxatis in vsum videndi cœpit palpitare luminibus. Mater pueri, quæ prius ibat & flebat fidei suæ semina mittens, nunc filium, qui mortuus fuerat & reuixit, lætis amplexibus demulcens, gratos fidei suæ manipulos cum exultatione domum deportat.

[Annotatum]

a Eius vitam dabimus XVII. Septembr. [Page 316]

CAP. VII. De puella quadam a morte resuscitata.

[11] In territorio a Tungrensi, in vico cui Bloer vocabulum est, [Item aliæ duæ.] quædam vidua quæ Berta vocatur, filiam suam Imzam nomine, in flumine, quod b Iecora dicitur, suffocatam, & a sexta vsque ad horam diei vndecimam mortuam, S. Gerlaco cum annuo censu deuouit, & mox viuam & incolumen eam recepit. Item in villa B. Seruatij, quæ Mechele dicitur, haud longe a Traiecto, separata in domo parochialis Sacerdotis hospitio recepti, tam prædictum Sacerdotem, quam eius domesticos audiuimus contestantes, in eadem villa puellam ætate satis iam adultam, S. Gerlaci meritis a Domino de morte corporali ad vitam dudum fuisse resuscitatam.

[Annotata]

a Tungri oppidum ditionis Leodiensis, haud procul Traiecto, magnæ quondam & validæ gentis retinet nomen: olim videtur Atuatuca fuisse.

b Iecora, vulgo Ieker, Traiecti in Mosam influit.

CAP. VIII. De puella quadam a duplici malo,
cæcitatis scilicet ac orbitatis, seruata.

[12] In vico qui a Golopia, vulgariter Oudt Gulpene, vocatur, præclarum gratiæ suæ indicium Deus circa puellam quamdam, per Beatum quidem Gerlacum inchoauit; sed per Apostolum suum Iacobum consummauit. Matrona quædam vidua b Marnensis huic rei solet attestari, supradictam puellam suam cōmemorans fuisse consobrinam. [Cæca visum recepit, intercessione S. Gerlaci.] Hanc autem puellam maritus suus a natali suo, scilicet a Golopia, in Saxoniā secum deduxit: ibique in loco quodam sedem erigens habitationis, aliam pellicem superduxit, puellam autem illam, quam secum illo adduxerat legitimam suam vxorem, abiecit. Illa repudiata tristis ad patriam remeauit, & ex continua lacrymarum effusione, oculorum cæcitatem incurrit, ita quod infra spatium vndecim annotū, lumen cæli non vidit. Interea crebrescentibus B. Gerlaci miraculorum insigniis, illo se fecit adduci, & cooperante sancti Confessoris patrocinio, eius oculi claro sunt a Domino lumine vestiti.

[13] Et sicut nonnumquam dolor super dolorem quibusdam apponitur, & tristitia super tristitiam accumulatur; ita e contrario interdum votis vota succedunt, & gaudiis gaudia continuantur. Inde factum est, vt puella misericorditer a Deo prius a caligine liberata cæcitatis, post misericordius ab eo a dispendio erueretur orbitatis. [Adulter ingressu templi S. Iacobi arcetur.] Maritus etenim suus, qui, vt iam præmisimus, eam reiiciens, aliam sibi copulauerat, cum aliis quibusdam suis conciuibus a Saxonia descendens, B. Iacobi Apostoli limina visitauit, & aliis omnibus ecclesiam introcuntibus, ipse grauem in ostij limine repulsam sustinuit: nullo quippe adiuuante, nullo etiam impellente, ingredi potuit: multis præterea deuotas ad Deum pro eo preces fundentibus, nihilominus ipse a locis venerabilibus, & a sacris ædibus remoratus est. [Redit ad vxorem ante repudiatam.] Tandem consilio salubri a quodam Ecclesiæ B. Iacobi Sacerdote accepto, ad patriam rediit: & quæsitam suam vxorem & inuentam recipiens, eique reconciliatus, post peractam pœnitentiam, cum eadem sua coniuge denuo ad B. Iacobi limina venit: & nullo prohibente, sacram ædem cum multiplici gratiarum actione introiuit.

[Annotata]

a Fluuiolus est in ditione Limburgensi, & pagus: vnde nobili Gulpeniorum familiæ nomen.

b Marsanensis legendum videtur.

CAP. IX. Vlcus secundo sanatum.

[14] Item in quodam loco qui Luuenich dicitur, vxor cuiusdam Gerardi, qui Vrel cognominatur, vlcus sæuissimum & enormiter tumidum in pectore vehementer molestum patiebatur. Hæc in somnis admonita, [Quædam ab vlcere sanatur.] & de recuperanda sanitate certificata, si nomen & meritum inuocaret S. Gerlaci; statim a somno expergefacta, domum, & in quo quiescebat stratum exiuit, & in horti viriditatem introiuit: vt feminea simplicitate, vel potius fidei deuotione, sine alicuius terreni corporis obiecto, quasi liberiores exinde ad Deum, & ad Sanctum eius Gerlacum, preces & vota sua transmitteret. Nec tamē eam, licet simplex, fidei suæ intentio fefellit. Mox etenim vt vota suis labiis distinxit, & cum hostiis & muneribus sancti Confessoris limina se annuatim visitaturam esse promisit, continuo dolore, quo torquebatur, penitus caruit. [Votū negligens iterum ægrotat:] Verum tempore aliquo euoluto, mulier voti sui oblita, non seruauit pactum; quod scilicet voto se constrinxerat, annis singulis visitare recuperatæ sanitatis suæ patronum. Et ecce rediuiua doloris molestia, carnem eius iterato inflare, & quasi dente inuido vsque ad neruos & ossa rodere cœpit. Igitur fracti voti mulier pœnitentiam gessit, & intermissæ peregrinationis iter arripuit: & confestim præter spem in itinere conualuit. Venit ergo ad Sanctum, [ope S. Gerlaci iterum sanatur.] & pro geminata suæ sanitatis lætitia, multiplices ei gratiarum actiones refudit, & Fratribus gestæ rei ordinem indicauit; euidentem quoque vulneris cicatricem sana cute iam obductam, in suprema sui pectoris parte demonstrauit.

CAP. X. Qualiter Cassardus sit curatus.

[15] In expeditione, quæ ante aliquot annos contra a Albienses hæreticos in Prouincia mota fuit, quidam cognomine Cassardus, de villa Berge, [Æger S. Gerlacum inclamans sanatur.] cuius supra fecimus mentionem, grauiter infirmatus, Sanctum sæpius exclamans Gerlacum, ægritudine liberatus est.

[Annotatum]

a Albiga, aliis Albia, vrbs Galliæ Narbonensis, vulgo Alby: hinc nuncupati Albigenses hæretici, contra quos sacrum bellum Innocentij III. hortatu susceptum.

CAP. XI. De quadam muliere languida curata.

[16] [Capilli in anathema suspensi.] Qvidam Monachus Cistertiensis professionis, de quodam celebri monasterio quod a Beerba dicitur, venit ad locum S. Gerlaci, & curiosius miraculorum indiciis, quæ in ecclesiæ parietibus appensa sunt, intendens; causam nobis percunctantibus, respondit matrem suam, Elarmam nomine, de Castro b Rodensi oriundam, a B. Gerlaco dolore capitis, quo per sex annos grauiter torquebatur, liberatam, & ob hoc capillos capitis eius, pro indicio receptæ sanitatis, inter alia miraculorum testimonia, ibidem memorabat fuisse appensa.

[Annotata]

a Beerbach, aut potius Erbach legendum arbitror. Est Eberbach, siue Erbach per crasin, Ord.Cistertien.celebre monasterium in Rincauia, fere e regione Ingelhemij, duobus a Moguntia milliaribus, in valle, circiter horæ quadrante a Rheno distans. Torrens exiguus in monasterium illabitur. Ab apro & torrente, siue eber & bach nomen obtinuit. Insignia monasterij aprum præferunt. Hæc me docuit Doctissimus Ioannes Crusius Noster. Eadem fere tradit Serarius Noster lib.5. Rerum Moguntiac.in Adelberto seniore. Ab apro & fonte ductum nomen contendit Gelenius Not. ad cap.50. lib.3.vitæ S. Engelberti.

b Id vulgo. Ducis roda dicitur, vt ad cap.7.lib.1.adnotauimus. [Page 317]

CAP. XII. De alia a caduco morbo sanata.

[17] In suburbio Rodensis castri, cuius iam fecimus mentionem, mulier quædam, Megtildis nomine, vxor cuiusdam Nicolai, caduco morbo miserabiliter laborans, misericorditer B. Gerlaco succurrente, perfectæ sanitati est restituta.

CAP. XIII. Item de eodem.

[18] Item a remotis etiam partibus peregrinus quidam, Vindemannus cognomine, de villa quæ dicitur a Essende, vbi etiam monasterium puellarum eiusdem nominis habetur, [Duo a caduce morbo sanati.] ad sancti Confessoris Gerlaci limina venit, & ab eo se & suum quemdam conciuem, confessus est a caduco morbo, cui grauiter tenebantur obnoxij, sanatos: ob hoc etiam se memorabat certum quemdam abstinentiæ modum, in honore S. Gerlaci singulis hebdomadibus obseruare.

[Annotatum]

a Est Essendia nobilium Canonissarum collegium, in Marchia inter Ruram & Luppiam, ad Asniam fluuium, vnde Asnede, & Asnide, siue Asindia dicta. Condidit B. Alfridus Episcopus Hildeshemiensis, de quo XV. Aug.

CAP. XIV. De quodam a dolore dentium curato.

[19] In vico, qui dicitur Nutte, a loco B. Gerlaci haud longe posito, Iordanus quidam nomine laborabat acri dolore dentium; [Quidam dolore dentium liberatur, & aliis incommodis.] in tantum, vt nulla sibi vel alimenta percipiendi, vel somnum capiendi possibilitas superesset. Venit igitur ad venerandi Confessoris locum sanctum: & mox vt ecclesiæ limen attigit, ab incommodo, quo detinebatur, conualuit. Qui etiam Fratribus eiusdem loci contestatus est, aliis tribus vicibus, a diuersis languoribus se ad memoriam eiusdem Confessoris fuisse liberatum.

CAP. XV. De cruce quam ab Hierosolymis apportauit.

[20] Sed & per crucem Dominicam, quæ super pectus ipsius, dum eius sacræ reliquiæ de tumulo emergerent, inuenta fuit, multa præclara Dominus operatus est: ex quibus libet pauca commemorare. Frater VVinandus, [Per Crucē S. Gerlaci cæca illuminatur.] de quo supra retulimus, quamdam cæcam mulierem manibus adductam alienis, cum eadem venerabili cruce super oculos tetigit: & statim de clausis palpebris mulieris largus sanguinis sudor erupit, & vbertim per genas eius defluxit, & ita lumen oculorum recepit, quod vltra viæ ductorem minime quæsiuit.

CAP. XVI. De muliere officio pedum restituta.

[21] Prope castrum quoddam famosissimum, quod dicitur a Seyne, vicus est haud grandis, qui vocatur VVisse, [Pessanatur.] de quo mulier quædam venit ad limina sancti Confessoris, pedem vnum fere per triennium acriter dolens, quem eadem sancta cruce sibi contingi postulauit: & mox sanum & incolumem reportauit.

[Annotatum]

a Est id trans Rhenum, haud procul Confluentia, situm, ad fluuium Seynam, Comitatus titulo insigne.

CAP. XVII. De quodam dysenteria liberato.

[22] In ciuitate Colonia quidam adolescens, cognomine Vogill, longo tempore dysenteria laborans, [Quidam dysenteriā liberatur.] B. Gerlaci patrocinio se veraciter ab eadem languoris molestia liberatum affirmat.

CAP. XVIII. De eo, quod febricitantes per puluerem sepulchri eius sint sanati.

[23] [Puluis sepulchri eius febricitantibus salutaris.] Febricitantibvs multis terra, quæ circa beati viri ossa in tumulo iacuit, in potum data est, & tanta languentum multitudo per huius salutiferi calicis haustum tam a febrium ardore, quam etiam a diuerso morborum genere sanitatis gratiam recuperauit; vt facile hoc non sit alicui commemorare, vel scripturarum memoria leue sit commendare. Audiui quemdam ciuem Traiectensem admodum deuotum, Petrum nomine, veraciter contestantem, tantam febricitantium multitudinem, per terram hanc in potu ab eo datam, pristinæ sospitati restitutam; quod talem numerum eorum, qualem ille comprehendit, propter incredulitaris metum hic annotare formido. Multi quippe fidelium deuota sacrum puluerem fide postulantes & accipientes, fidei suæ per hoc fructum multiplicem perceperunt. Quidam autem, puluerem hunc de beati viri sepulchro furtiue subripere tentātes, præsumptionis suæ pœnas, turpiter dehonestati, luerunt.

CAP. XIX. Quomodo terra sepulchri eius, in speciem sanguinis sit commutata.

[24] Qvadam die solemni, mulier quædam de Castro quodam vicino, quod Herle dicitur, de sepulchro S. Gerlaci puluerem furtiue sustulit, [Terra sepulchri eius in sanguinem conuersa.] & in pepli sui extremitate ligauit: & vt opinabile est, in vsus non bonos conuertere, vel forte minus reuerenter habere cogitauit. Et ecce, virtus Domini terram hanc multis videntibus in speciem sanguinis commutauit, ita quod per pepli fimbrias cruor sanguinis distillauit.

[25] Quidam autem in vicino manens, Ecclesiæ B. Gerlaci admodum deuotus, Hermannus nomine, dentium dolore nimium fatigatus, [Dolorem dentium pellit.] terra in sanguinem commutata sibi mentum & genas deliniuit, & confestim sacrati liquoris vnctio dolorē penitus exinaniuit.

CAP. XX. Qualiter quidam B. Gerlaco vnum dentem mordicitus euellens, sit castigatus.

[26] [Dentem S. Gerlaci furatus punitur.] Alio item tempore, de remotis partibus adueniens, & quasi ex deuotione caput B. Gerlaci deosculatus, caute dentem ei vnum, impie quidem, sed non impune, mordicitus euulsit. Post annum vero reuersus, dentem retulit, sibi autem pro tanto sacrilegio, dentes omnes diuinitus euulsos demonstrauit.

CAP. XXI. De locello eius.

[27] [Per loculū S. Gerlaci fiunt miracula.] Præterea de frusto lignei locelli, cum quo vir beatus terræfuit commendatus, mira Deus omnipotens fidelibus suis beneficia præstat: quæ si per singula scribere, & a fidelibus relata præsenti opusculo annotare cuncta tentaremus, promissæ breuitatis metas [Page 318]excederemus, & volumen hoc in nimis prolixam narrationem extenderemus.

CAP. XXI. Quod contagiis pecorum B. Gerlacus medetur.

[28] Et non solum hominum, verum & pestilentiis quoque iumentorum, multiplici per seruum suum, pro fide postulantium, Dominus gratia subuenire dignatur: quod oculis potius comprobari, vel manibus contrectari, quam aliqua scriptura valet exarari. Verum ne nos aliquis inopia potius desicere, quam materiæ arbitretur copia succumbere, pauca primum libet annectere; deinde deuotos, & studiosos, vel etiam incredulos B. Gerlaci miraculorum inquisitores, ad testium, quorum non vacillat testimonium, multitudinem copiosam destinare.

CAP. XXII. De quadam mirabili atque inaudita pecorum conseruatione.

[29] Matrona quædam, de partibus trans Rhenum positis, venit ad limina S. Gerlaci, & cum magna deuotione super ipsius venerabile monumentum obtulit pondus sex Coloniensium solidorum. Ob quam caussam statim notata, & diligenter a Fratribus super hoc inquisita, in hunc modum B. Gerlaci miraculorum potentiam, & apud Dominum meritorum excellentiam enarrauit: [Pecora a peste præseruat S. Gerlacus.] In partibus, inquit, nostris, generali quodam pestilentiæ mortifero contagio, vastatæ sunt oues & boues, & vniuersa pecora & iumenta, peccatis exigentibus, vsque ad internecionem sunt deleta. Eapropter, B. Gerlaco de singulis capitibus pecorum meorum, vnum quadrantem me offerre deuoui: & omnibus per totam regionem iumentis plaga prædicta morientibus, ego, inquit, omnia mea pecora, B. Gerlaco patrocinante, salua retinui. Et computato animalium numero, quadrante vniuscuiusque capiti attributo, summam pecuniæ vsque ad quantitatem sex solidorum Coloniensium excreuisse computaui: quos animo volenti, Sancto isti pecorum meorum conseruatori apportaui.

CAP. XXIII. Qualiter equi incolumes sunt conseruati.

[30] [Equos peregrinorum incolumes seruat.] Item peregrini quidam a S. Iacobi Apostoli liminibus redeuntes, dū equorum subsidia in via sibi defectura timerent, B. Gerlaco pro eorum conseruatione singuli suas oblationes deuouerunt. Vnus autem ex ipsis, meritis Sancti fidem minime adhibēs, & sociorum suorum deuotionis vota subsannans, ad sanctum Confessorem honorandum eos non est imitatus: & idcirco, sociis suis cum incolumi equorum subuectione in patriam remeantibus, ipse sui equi adminiculo remansit orbatus.

CAP. XXIV. Item de eodem.

[31] Abbas quidam Præmonstratensis Ordinis, de a Frisiæ partibus ad capitulum b Præmonstratum properans, [Equum sanat:] equum suum in cella B. Gerlaci moribundum & desperatum dimisit; sed tamen pro reintegranda ei sanitate deuote B. Gerlaco supplicauit, & ei vota spopondit. Nec longa dehinc mora: idem Abbas equum incolumem recepit, & quantitatem aliquam pecuniæ pro eius redemptione Sancto direxit.

[Annotata]

a Frisia nobilis in Germania nostra inferiore regio est.

b Caput est nobilissimi Ordinis in diœcesi Laudunensi.

CAP. XXV. Item vt supra.

[32] [item aliū.] Canonicvs quidam de Ecclesia Varlarensi, Warnerus nomine, officio Prouisoris exteriorum in eadem Ecclesia functus, equo cui insidebat, quem etiam mutuo acceperat, subito debilitato, satis consternatus, cum licentia sui Abbatis, S. Gerlaco pro reparandis equo viribus, oblationem se transmissurum promisit, & protinus sanum & incolumem eum esse persensit.

CAP. XXVI. Item de eodem.

[33] Vidva quædā, ætatis præuectæ, in cella B. Gerlaci nunc vsque in habitu religioso conuersata, referre solet, quia dum in sæculari habitu in domo maneret, propriam vaccam habuit enormiter tumidam, & morti iam proximam: [Vaccam a peste liberat.] sed cum S. Gerlaco pro ea preces promisisset, statim vt funiculo ad candelam faciendam, eam circumcinxit, inter manus eius ab inflatione detumuit, & præter spem in ipso temporis momento a peste conualuit.

[34] Denique per totam Germaniam in plerisque locis, apud multos vsque hodie hæc permanet consuetudo, vt pro conseruandis domesticis suis animalibus & auibus, argentum, vel alterius cuiuscumque votiuæ oblationis speciem in ecclesia beati Confessoris quique soleant apportare, & pro conseruatis, [Colitur S. Gerlacus cōtra morbos animalium.] nec non & pro augmentatis facultatibus suis, eiusdem Deo dilecti merita cum multa gratiarum actione collaudare. Super his & aliis B. Gerlaci miraculorum insigniis, in frequentia peregrinorū ad limina sacra eiusdem Confessoris confluentium, copiosius satiatur oculus visu, & auris impletur auditu, manus quoque comprobat contactu, quam alicuius linguæ affatu, vel scripturæ comprehendi, vel explicari posset relatu.

CAP. XXVI. De his qui per fontem S. Gerlaci sunt curati.

[35] [Per aquam fontis S. Gerlaci fiunt miracula.] Per aquā quoque fontis, qui nunc vsque S. Gerlaci fons denominatur, de quo vir beatus potare solebat, mira Dei clementia fidelium suorum piæ deuotionis affectu exorata nonnūquam gratiæ suæ dona, largifluo rore distillare consueuit. In territorio Aquisgrani, vir quidam cum haberet filium infantulum cæcum a natiuitate, in supradicti fontis aqua mitram, quam in capite gestare solebat, intinxit, [Cæcus illuminatur.] & domum reuersus filio super oculos posuit; qui confestim lumen, quod natura negauerat, recepit. Præterea, multam gratiam curationum pro fide postulantium per supradicti fontis aquæ gustum, vel contactum, diuina potentia dignata est operari: pleraque nos, licet indignos contigit experiri, quæ tamen breuitatis studio nunc sub silentio præterimus.

CAP. XXVII. Qualiter Frater quidam ad bene operandum sit excitatus.

[36] Vnvm vero inserere non superfluum reor, qualiter Frater quidam desidiosus, & a bono opere torpens, correptus, & ad operandum excitatus sit. [Fontem S. Gerlaci purgare renuens ad id diuinitus compellitur.] Quodam quadragesimali tempore, contigit fontem prædictum munimine sepis, quo vallari solet, destitui, & a domesticis animalibus & volucribus aquam eius turbari, ita vt ad sacrificium Missæ aqua non nisi lutulenta valeret apportari. Quapropter Frater quidam laicus quemdam Canonicum illius Ecclesiæ, qui & [Page 319]diuina ibi celebrauerat, rogauit, vt ad muniendum ab iniuria pecorum fontem se vellet adiuuare, asserens hoc tam humanis vsibus, quam etiam diuinis profuturum Sacramentis. Ille vero excusationes quasdam prætendens, Fratrem in opere bono adiuuare distulit, & illo ad operandum pergente, ipse obfirmatis diligenter ostiis domus, paullulum dormitare cœpit. Et ecce necdum plene dederat somnum oculis, & palpebris suis dormitationem; & factus est repente in domo sonus tamquam alicuius venientis, & quasi cum quodam zelo strepitum non paruum pede faciētis. Et quidem sonitum Frater ille, quo etiam a somno expergefactus est, corporeis auribus distincte audiuit, personam vero non vidit: sed tamen quamdam venerationem, & cum zelo mansuetudinem, in persona illa quæ strepitum excitauerat, mentis viuacitate comprehendit, vel potius gratuito sibi recordabatur infusam fuisse illapsu. Nullo tamen horrore concussus, fratrem qui ad purgandum & muniendum fontem præcesserat, confestim prosequitur, eique cooperatur. Et ecce quosdam vicinos seniores inibi collaborantes inuenit, qui mira satis & stupenda de fonte eodem referentes, hoc etiam adiecerūt, tantam ei quondam ob crebram sanitatum gratiam ab omnibus impensam reuerentiā, vt nullus ei immundus & illotus quolibet modo approximare auderet. Hæc audiens Frater ille, non superuacuum euentum illum, qui ei acciderat, fuisse cōprobauit. Hoc tamen referentes, nullam sanctitatis substantiam corporaliter inesse fonti, secundum originariam eius creationem vel naturam affirmamus. Verum sicut Dominus loquitur per Prophetam, Et locum pedum meorum glorificabo, & quemadmodum per Sanctorum vilia vtensilia nonnumquam pretiosa gratiæ suæ dona pro fide petentium commendat Deus in nobis; ita nimirum & sancti Confessoris Gerlaci pignora, tamquam pretiosas gazas, a medelæ largas curationum suas fidelis populus veneratur: quam tamen gratiam sanitatum fides sola per dilectionem operatur. [Isai. 60. 13.]

[Annotatum]

a Hic aliquod inest mendum.

CAP. XXVIII. Qualiter B. Gerlacus corporaliter se videndum demonstrauit.

[37] [S. Gerlaci cultus nonnihil intermissus, ecclesia neglecta.] Nec mirum, si beatus Confessor Fratrem prædictum inerti somno torpentem, ad exercitium proficuum strepitu, quo voluit, excitauit; qui se corporeis videndum oculis nonnumquam visibiliter demonstrauit. Quodam enim tempore, veneratio sepulchri, nec non & reliquiarum B. Gerlaci, sed & cultus & ornatus ecclesiæ ipsius, siue per inopiam siue per incuriam inhabitantium in ea, in tantum neglecta fuere, vt, quod dictu est horrendum, in ecclesia segetes ponerentur, & ad caput ipsius Sancti triturarentur, mures etiam, qui in collectis frugibus copiosius solent pullulare, circa Beati ossa Gerlaci assidue versarentur. Præterea fluuius præterfluens alueum suum egressus, vsque in ecclesiam, & intra sepulchrum Sancti, nullo prohibente obstaculo, libero se diffudit excursu, ita vt illa toti mundo venerabilia B. Gerlaci ossa (quod dictu nefas est) in illa palustri aquarum collectione natantia, contaminarentur. Interea dum sic domus orationis quasi quemdam induit vultum desolationis; dū locus reliquiarum factus est repositio vel trituratio palearum; [Cuidam in habitu Præmonstratensi apparet.] dum ipsa denique beati Confessoris sacra pignora versantur in luto aquarum multarum; quædam religiosa persona, de cuius testimonio nec nos nec aliquis qui hanc nouit dubitare permittitur, quodam die circa horam diei primam operis quippiam in domo factitans, videt virum valde venerabilem per eamdem domum, multis intro ad focum sedentibus, transeuntem. De habitu eiusdem reuerendi viri hoc ab eius, qui vidit, ore refertur, quod vestibus laneis candidissimis, id est, tunica & scapulari, & cingulo a nostro more aptatis vtebatur, & quod multum lugubri videbatur incedere vultu, nimirum domum Dei, cuius decorem semper dilexit, sicut vmbraculum in vinea, & sicut tugurium in cucumerario positam dolens, & omnem eius ornatum sicut in vastitate hostili dissipatum gemens.

[38] [Noua reliquiis tumba paratur.] Exiit sermo ille inter Fratres Heynsbergenses, & peruenit verbum illud ad virum venerabilem Ecclesiæ Heynsbergensis Dominum Præpositum: Iohannem, qui accitis operariis tumbam admodum operosam opere arcuato ei fieri præcepit, scriniumque satis aptum ad recondendas eius sanctas reliquias præparauit. Et conuocata Cleri & populi multitudine copiosa, B. Gerlaci sacra ossa leuantes a terra, diligenter cum vino abluerunt; & in scrinio ad hæc præparato ea componentes, sub opere arcuato, sicuti nunc cernitur, cum magnis Dei laudibus collocauerunt.

[Annotatum]

a Hinc patet, Auctorem fuisse Ordinis Præmonstratensis.

CAP. XXIX. De quadam matrona ab infirmitate liberata.

[39] In a vico, qui dicitur VVijck, qui in directo trans Mosam fluuium castello Traiectensi est oppositus, vidua quædam Gertrudis nomine, B. Gerlaco admodum deuota, & aliquando etiam obsequiosa manet. Huius dum tempore quodam intrassemus hospitium, multa precum instantia nobis supplicauit, quin etiam pretium se daturam promisit, vt gratiam sanitatis miraculosæ, [Grauiter ægra sanatur.] per B. Gerlacum ei diuinitus super magnis corporis passionibus collatam, in ecclesia nostra scriptis ad æternam sancti Confessoris memoriam cōmendare vellemus. Sed cum ab ea de specie morbi, quo a Deo per beatum Confessorem se asseruit liberatam, curiosius inquireremus, ex responsionū eius ambagibus & verborum diuerticulis intelligere nos b, sub quadam sermonum honesta palliatione, per sanctum Confessorem se liberatam de quibusdam occultis femineæ fragilitatis incommoditatibus & molestiis, quibus sexus ille, pro maledicti illius inuectione, quo dictum ei est, Multiplicabo arumnas tuas, crebro nunc vsque laborare consueuit. [Gen. 3. 16.]

[Annotata]

a Iam oppidum est munitissimum.

b Videtur deesse fecit, aut quid simile.

CAP. XXX. De Reynero clerico a portis mortis reducto.

[40] Item in vico præfato, bonæ indolis inuenis clericus Reynerus commoratur, cuius pater Arnoldus, & mater dicitur Ymma: qui de memorato filio suo referunt, quod in annis pueritiæ, dum cuiusdam morbi violentia perductus fuisset ad extrema, [Moribundus subito cōualescit.] & iam penitus a quibusdam diceretur exspirasse; mater eius B. Gerlaco cum lacrymis annuam pro eo vouit oblationem, & mox anima pueri de corpore suo iam migratura, quasi ab ipsis portis mortis, intra viscera eius est reuocata, & perfecta sanitate corpori suo denuo est confœderata.

CAP. XXXI. Item de eodem.

[41] Præterea mater prædicti iuuenis hoc etiam subinfert, filiam suam, Aleidem nomine, [Febricitans sanatur.] ardore febrium iam desperatam, & morti proximam, ad B. Gerlaci limina deportasse, & pro ea Sancto preces & vota libasse, & statim post hoc eamdem suam natam perfectæ sospitati restitutam, domum se commemorat reportasse.

CAP. XXXII. De matrona quadam curata.

[42] In hac, quæ nuper exacta est, indictione, matrona quædam de loco, qui vocatur a Redincheim, vxor videlicet militis cuiusdam qui dicitur Amilius, qui nomen satis celebre in partibus illis obtinet, venit ad S. Gerlacum, [Ægra sanatur.] & ei ibi multa cum deuotione magnas exoluit gratiarum actiones, pro eo, quod ipsa duodecim & eo amplius septimanis lecto decumbens, eius adiuuantibus meritis a dolore, quo torquebatur, pristinæ a Domino restituta sit sanitati.

[Annotatum]

a Reckem municipium est cis Mosam, haud procul Traiecto, Comitatus titulo insigne, de quo pluribus agit D. Christophorus Butkens, monasterij S. Saluatoris Ord. Cistertiens. Antuerpiæ Prior, in libro de Insignibus gentilitiis familiæ vander Linden. Est isthic monasterium nobilium virginum Ord. Præmonstratensis, in cuius fundationis diplomate vocatur Redinckhem, Radinckhem, Radekem, Rackhem. nec dubium est, quin hic idem indicetur locus.

CAP. XXXIII. Aliæ curationes.

[43] De castello quodam a Ardennæ, quod dicitur b Vffalis, vir quidam venit ad Sanctum Confessorem Gerlacum, [Languor pellitur.] & pro collato sibi magno & diuturno labore & languore optato munere sanitatis, vota laudationis simul & oblationis deuotus exoluit.

[44] Item de territorio c Leodiensi, quædam plebis eius retulit, sibi, dum in pascēdis gregibus die quodam detineretur, vlcus sæuissimum in pede casu inopinato excreuisse, [Vlcus subito sanatur.] & officio ambulandi, vel etiam standi statim ei penitus præpedito, mox vbi nomen & meritum Sancti inuocauit Gerlaci, dolore caruit, & expedite ambulandi simul, & firmiter in pedibus consistendi facultatem recepit.

[Annotata]

a Latissime olim patuit silua Arduenna, a Mediomatricum finibus ad Vahalim, a Mosella & Rheno ad Scaldim, atque vltra fortassis. Nunc ex parte nomen retinet, vulgo l'Ardenne, ad vtramque Mosæ ripam in Luxenburgensi ac Leodiensi ditione.

b Ad Vrtam flumen, in ditione Luxenburgensi.

c Celeberrima ciuitas est Leodium, aliis Leodicum & Leodiacum, ad Mosam in Belgio, quatuor supra Traiectum milliaribus.

ALIA VITA SANCTI GERLACI AVCTORE VVILHELMO CRIPIO.

Gerlacus Eremita in Belgio (S.)

Avct. VVilhel. Cripio.

CAPVT I. S. Gerlaci conuersio, pœnitentia.

[1] [S. Gerlaci patria, genus.] Gerlacvs in prouincia Falcoburgensi prope Traiectum ad Mosam, nobili genere natus, adolescens se ad militiam applicuit: cumque animo & corpore esset pariter magno, barba promissa, & vultu liberali; & ita vitam institueret, vt solent qui castra plerumque fidei & pietatis vacua sequuntur, [Vita liberior.] breui ad equestris turmæ præfecturam euectus est. Cumque eo munere fungeretur, indicti ad Iuliacum sunt equestres ludi: in quibus cum iam ad certamen accinctus esset, de vxoris morte certior factus est: quo nuntio salutariter consternatus, fili illius, [Conuersio.] a quo vita resque humanæ pendent, tenuitatem breui meditatione peruidit. Quare equestri cingulo, & aliis suæ dignitatis insignibus cum non resumendi proposito abiectis, [Mundi cōtemptus.] asino vectus domum rediit: ibique rebus constitutis, ad loca religionis caussa adiri solita, cilicio & lorica supra nudum corpus indutus, nudis pedibus profectus est: atque inter alia Romam, [Pœnitētia.] vbi a Summo Pontifice a Eugenio III. sincera criminum confessione facta, [Peregrinatio.] pœnitentiam iis delendis sibi iniungi postulauit. Cumque illi præscriptum esset, vt in xenodochio Hierosolymitano pauperibus septennio ministraret; idque ipse in se onus cupide recepisset, [Pauperum ministerium.] eo abiit: & summa cum humilitate vilissima sibi quæque, vt porcorum & aliorum animalium custodiam, demandari enixe cupiuit: & in eo ministerio aspere & tenuiter vixit.

[2] Elapso autem stato ei pœnitentiæ septennio, Romam circa annum millesimum centesimum quinquagesimum quintum rediit, sibique ab Hadriano IV. qui tum Vrbis & orbis sacris præerat, instituendæ deinceps vitæ modum præscribi postulauit. Cumque ipsi variæ cum monasticæ tum canonicæ viuendi formæ præ oculis ponerentur; nulla earum, quod laxior videretur, placuit. Quare, [Votū abstinentia a vino, &c.] cum quid Deo vouisset de continuo vini & carnium inusu, cilicij vero vsu & aliis laboribus & exercitiis, Pontifici detexisset, ab eo diploma accepit, quo libertas ei, vt vouerat, domi viuendi facta est.

[3] [Commoratio in caua quercu.] Ad sua igitur reuersus, veternosam quamdam raræ crassitudinis quercum sibi circa radices excauari, & in eam magnam lapidum vim inferri iussit: & his imponi textum e stramine lectum seu stoream, & in ea, cilicio & lorica, sub candida Præmonstratensis Ordinis veste, semper tectus, necessario somno corpus refecit: [Cilicij ac loricæ assidua gestatio.] nec illam minime mollem vestem totis quatuordecim annis exuit, nisi vt reficeret: sed eam indutus, mortuus & sepultus est. Cibus ei fuit panis ex hordeo cineribus mixto; potus, aqua frigida, [Victus.] ex vicino quodam fonte hausta, qui ab illo etiamnū nomen habet; ad quē propterea, vt post dicetur, multa mira facta sunt. [Hospitalitas.] Pauperes vero S. Gerlacus & peregrinos ad se venientes, annuis suis soli & armentorum vectigalibus, liberaliter lauteque tractabat: ipse interim non nisi solito cibo & potu famem sitimque sedans.

[4] [Preces.] Idem orationi multum temporis tribuebat: cui cum incumberet, idemtidē repetebat hæc verba, Kyrie eleison, Christe eleison. Pater noster, Aue Maria. Preterea licet habitaret magno milliari Belgico a dicta ciuitate Traiectensi, in qua tum erant, [Quotidiana peregrinatio ad S. Seruatium;] & etiamnum sunt reliquiæ famigeratæ sanctimoniæ viri Seruatij; summo tamen mane, earum venerandarum caussa difficillimo itinere, quippe partim montoso, partim palustri, nullo assumpto lumine, quotidie nudis pedibus, (etsi altero pede ex vlcere, quod illi, dum iumenti Hierosolymitani curam gereret, natum erat, aliquantulum claudicaret;) & demum impotentior factus asino insidens, ad eam properabat, nulla frigoris & pluuiæ, quantumuis vehementis, nulla etiam spectrorum occurrentium ratione habita: exceptis tantum sabbatinis diebus, quibus Deiparæ virginis honorandæ causa, [Sabbato Aquisgranum.] ad augustum eius sacellum Aquisgranense, quatuor a quercu sua milliarium spatio distans, peregrini habitu assumpto proficiscebatur.

[Annotatum]

a Sedit Eugenius III. a XXV. Febr. MCXLV. vsque ad VIII. Iul. MCLII.

CAPVT II. Eius innocentia varie impugnata.

[5] Cvmqve istam eius virtutem gloria necessario sequeretur, inuidentes illi Præpositus & Monachi Merssenses, ipsum a suo ad ipsorum vitæ institutum pertrahere conati sunt. Quod cum non succederet, Gerlacum falsorum aliquot vitiorum apud Leodiensem Episcopum insimularunt: & nominatim quidem singularis auaritiæ, [Innocentia explorata:] & ex ea reconditi contra paupertatis professionem in quercu sua thesauri: quam cum propterea (calumniatoribus nimis credulus) Episcopus dirui iussisset, nihil pecuniæ inuenit: sed contra [Page 321]aliqua quæ Diuo nostro singularis vite sanctimoniæ testimonium præberent. Quare doluit Episcopus, suasque in spirituali eius cura, Brunoni Abbati & Monachis Rodensibus vices demandauit. Neque plures ei defuere cum viuo tum mortuo obtrectatores, sed quorū inuidiæ & calumniandi cacoethes facile eluxit. Episcopus vero ex succisa quercu duas Diuo Gerlaco cellas fieri curauit, in quarum vna precibus incumberet, in altera vero somno corporis vires refocillaret: eratque hæc ita humilis, vt in ea supinus iacens, genibus tectum contingeret: illa vero eiusmodi, vt in ea permissu Episcopi res diuina commode fieri posset; ad quam ipse ornandam, que necessaria videbantur, comparauit, & religiosos Sacerdotes eius faciendæ caussa apud se habuit. [Iterum ac sæpius oppugnata.] Nec tamen sopitum fuit Merssensium in Gerlacum prope nouercale odium: quod illos eousque excæcabat, vt eo obtentu, quod extra parochialem ecclesiam vir sanctus sibi Missæ sacrificium fieri curaret, ei sacris interdiceretur frustra laborarint.

[6] [Sedes ei in cælo parata.] Fuit huic Gerlaco coæua celebris illa vaticiniis & morum innocentia Hildegardis: quæ cum suo more Deum variis Diuorum ordinibus cinctum in throno sedentem videret, splendidissimam inter Confessores sellam vacuam vidit, & Gerlaco nostro paratam didicit. Quare coronam, [Amicitia cum S. Hildegarde.] quam cum velo virginali a suo Moguntinensi Antistite acceperat, in sacræ amicitiæ symbolum ei transmisit.

[7] Venere ad ipsum varij non optimæ notæ homines, puta Sacerdotes impudici, milites violenti, mulieres superbæ, & calamistrati quidam adolescentes: quos omnes acriter reprehendebat. [Monita omnibus ab eo data.] Nec sine fructu. Adolescentum enim, quos dixi, non pauci se vltro ipsi tondendos obtulerunt: contigitque vt vni illorum crines ab eo tonsi, non amplius excreuerint. Ita autem in se seuerus erat, vt ne domo quidem absens mollibus lectis vteretur, sed humi cubaret.

[8] [Aqua tertio in vinū mutata.] Non diu ante obitum, cum Sacerdos eius, ea Dominica quæ Passionis dicitur, ex fonte familiari ad sitim leuādam aquam ipsi hausisset, & ipse allatam gustasset, vinum se bibere sensit. Quare ea effusa, cum aquam denuo hauriri iussisset, & haustam eiusdem deprehendisset saporis, Sacerdoti suboffensus, ipse ad fontem concessit: & cum quod hauserat biberet, iterum aquam in vinum versam expertus est, & actis Deo gratiis, bibit.

CAPVT III. Mors, miracula.

[9] Cvm vero ipsi post menses complures iam mors immineret, & Sacerdos eius forte abesset & ex Rodiensi collegio nullus satis cito adesse posset, nec ex Merssensi vellet; nihil eo perculsus est, sed auxilium sibi a Deo adfuturum certo persuasit. Neque falsus est. Nam venit ad eum quidam venerabilis senex in niuea Sacerdotali veste, [Viaticum ei a S. Seruatio allatum.] quem constans fama & communis opinio fuit D. Seruatium, de quo supra meminimus, fuisse: a quo omnibus Sacramentis ritu Catholico munitus, paullo post, [Eius mors,] pridie Theophaniæ, castum Deo creatori spiritum reddidit: &, vt voluit, in memorato suo ligneo sacello inclusus thecæ ligneæ, in profundissimam foueam funibus demissus est, [sepultura,] plurimis præsentibus, qui vndiquaque ad tanti viri funus confluxerant.

[10] [corpus vltro e terra emergens,] Sed corpus tam sanctum Deus non diu passus est terra claudi. Sepulchro enim vltro patefacto, id cōtra naturæ legem paullatim se conspicuum reddidit, cruce quadam, quæ etiamnū in pretio habetur, quam Hierosolymis attulerat, [Crux etiānum superest.] & cum qua, vt viuus eam semper de collo pensilem habuerat, humatus etiam erat; sed & ea cilicij parte, quam illa texerat, integra relicta. Ad quod miraculum spectandum conuenerunt plurimi, & inter eos non pauci languidi, [Plurima miracula post mortē.] qui hic salutem recuperauerunt: vt etiam post ad huius Diui intercessione duobus mortuis vita, & multis grauissime ægrotantibus valetudo restituta est: ac inter alios quidem, Adamo cuidam militi, Hadvvigi vxori nobilis viri Wilhelmi Binsfeldij, & alteri matronæ, item duabus puellis & mulieri, claudis: feminæ etiam cæcæ & pariter infecundæ, vti & alteri morbo comitiali vehementer afflictæ, cuidam etiam viro ex dentibus non leuiter laboranti: vt & aliis dysenteria, & pluribus vtriusque sexus hominibus morbidis: nec hominibus tantum, sed & pecoribus. [Terra sepulchri in sanguinem versa.] Quin etiam cum a femina quadam aliquid terræ ex eius sepulchro furtim sublatum esset, id subito in sanguinem conuersum est: & cuidam, mortuo eius corpori dentem euellenti, omnes dentes exciderunt.

CAPVT IV. Fons S. Gerlaci, salutaris.

[11] Nec talia tantum ad ossa & sepulchrum beatissimi viri contigerunt; verum etiam ad fontem, qui ei, dum viueret, potum suppeditauit. Qui fons, cum, instigāte diabolo, [Fons eius neglectus: hinc dāna.] magna iniectorum lapidū mole obstructus esset, & annis amplius sexaginta, conniuentibus sacris virginibus, quæ in cœnobio, quod circa eū D. Gerlaco erectū est, in Ordine Præmonstratensi Deo seruiunt, neglectus, & terra ac virgultis obtectus esset; res monasterij non retrolabi tantum cœperunt, sed & ipsum exustum est, & virgines captæ, & incredibilibus dānis affectæ sunt. Quod cum innotuisset celebri Catholicæ fidei in Belgio defensori D. Henrico Cuykio, [Iussu Henrici Cuykij Episcopi quæsitus.] Ruræmundēsis Ecclesiæ Episcopo, in cuius diœcesi dictum cœnobium situm est, eum fontē, cuius neglectui omnia dicta damna imputabat, quæri iussit. Qui cum eius iussu a Winando Balthasaro, fideli dictarum virginum Oeconomo, & Arnoldo Naeleno sene centenario quæreretur, nocte festi Dominicæ Ascensionis anno MDXCIX. inuentus est, dicto religiosissimo Episcopo in arce Valckenburgensi agente. Qui optato inuenti fontis nuntio accepto, pro summa sua erga Diuos (ad quorū aspirat consortiū) reuerentia plurimum gauisus est: & sequenti Lunæ die, comitantibus insignibus aliquot sacri & profani ordinis viris, ad cœnobium concessit, nimirum Theodoro Molano Falcoburgensi, Wilhelmo Hesio Venloensi, & Wilhelmo Amico Hulsbergēsi Pastoribus, Winando a Geldria Persona (vt vocant) Gronsfeldēsi; nec non Nobilibus, Gualtero Hoenio Aduocato seu Præfecto dicti Falcoburgi, [solemniter ab Episcopo visitatur:] Petro Vanderhoefio ibidem Satrapa, & Iacobo Leickio prouinciæ Commissario; pariterque vigintiquinque honestis & Catholicis ciuibus Falcoburgēsibus. Ibique Sacro solemniter facto, dictus Antistes cum iisdem & sacris virginibus, aliisque, vexillo victricis crucis precedente, ad fontem venerabundus accessit: cumque ei, celebri illo hymno, Te Deum laudamus, religiosissime decantato benedixisset, omnes ex eo biberunt.

[12] [eius aqua multis salutaris, ipsiq; Episcopo.] Paullo vero post eius potu Catharina Tzeuelia, dicti monasterij Propræfecta, ad Medicorum desperationem ægrotans subito conualuit: vt & post eam non pauci alij, & inter eos senex quidam Hoelandensis febricitans, & varij ex Margratensi, Aldtfalcoburgensi, Heerensi, Caiierensi, & aliis pagis; qui reuerenter sperati auxilij caussa dictum fontē adierūt. Quibus omnibus eximius ille Præsul motus (qui & ipse ex alui pertinacissimis obstructionibus mense Nouembri anni MDCVI. a Venloæ laborans, post frustra adhibitas Medicorū operas, illius haustu aquæ, quam eapropter e memorato puteo adferri iusserat, repente incolumitatem recuperauit) hanc illius vitam publicari, & in hoc compendium contrahi iussit; vt laudetur Deus in hoc suo sancto Cōfessore & Eremita, & hic imitatores inueniat, & ex dicto fōte ad plures beneficia proueniāt.

[Annotatum]

a Venloa, vsitatius Venlona, vulgo Venloo, oppidum est in Geldriæ Ducatu opulentum & elegans, ad Mosam flumen, quatuor a Ruræ munda milliaribus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gerlach von Houthem

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gerlach von Houthem

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.