Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. GREGORIO EPISCOPO LINGONENSI.


Circa an. DLXI.

[Praefatio]

Gregorius, Episcopus Lingonensis (S.)

[1] Martyrologivm Romanum ita huius sancti Antistitis memoriam consecrat pridie Nonas Ianuarij: Apud Lingonas S. Gregorij Episcopi, miraculis clari. Refertur & a Bellino, Maurolyco, Molano in Addit.ad Vsuardum, Galesimo, Canisio, Carthus. Colon.in auctario ad Vsuardum. In MS. vero Florario Sanctorum VI. Ianuarij, his verbis: Depositio B. Gregorij Lingonensis Episcopi & Confessoris. Obiit anno salutis DXXXV. [S. Gregorius quando obierit.] Galesinius in Notis obiisse tradit anno DXXIV. Brovverus noster in carmen 2.lib. 4. Venantij Fortunati, & Baronius, DXLI. sed non recte id colligunt, eo quod Aruernensi Concilio interfuerit: est enim id celebratum anno DXXXV. vt recte ostendit Sirmondus; sed Aurelianensi III. subscripsit per Euantum Presbyterum anno DXXXVIII. Aurelianensi vero IV. habito anno DXLI. nec per se, nec per legatum: vnde probabile est tum mortuum fuisse, eodem fortaßis anno, ac vacasse tunc eam Sedem. Sed nec solide sedere eum anno DIX. cœpisse colligit Baronius ex Concilio Epaonensi; nam id non illo anno, sed DXVII. est habitum, vt probat Sirmondus noster.

[2] [Vita eius a quo descripta.] Vitum S. Gregorij scripsit S. Gregorius Turonensis in libro de vitis Patrum cap. 7. quam Rosvveydus noster cum insigni MS. nos cum MSS. monasterij S. Mariæ Bonifontis, S. Mariæ de Ripatorio, ac S. Maximini; editionibusq; Suriana, & alia Bibliothecæ Patrum, Mombritio, Vincentio lib.21. cap.53. contulimus.

[3] Eius meminit idem Gregorius Turonen. Histor. Franc. lib. 3. cap.15. vbi refert, Attalum eius nepotem in seruitutem abductum, Leonis cuiusdam coci industria liberatum, quem deinde Sanctus a iugo seruitutis absoluens cum omni domo sua, dedit ei terram propriam, in qua cum vxore ac liberis liber vixit omnibus diebus vitæ suæ. Eodem libro c.19. appellat magnum Dei Sacerdotem, [Frequens agit Diuione.] signis & virtutibus clarum; testaturq; in loco Diuionensis castri maxime fuisse aßiduum. Celebrat eum præter Baronium & Brovverum citatos, Claudius Robertus fuse in catalogo Episcoporum Lingonensium, Ioannes Chenu, S. Antoninus p.2. tit.12. cap.8. §.1.

VITA EX MSS. Auctore S. Gregorio Turon.

Gregorius, Episcopus Lingonensis (S.)BHL Number: 3666

Per S. Greg. Tvron.

PROLOGVS.

[1] Egregiæ sanctitatis viri, quos palma perfectæ beatitudinis * e terris editos euexit ad cælos, ij sunt, quos aut non fictæ caritatis vinculum ligat, aut eleemosynarum fructus ditat, aut flos castitatis adornat, aut martyrij agonizatio certa coronat: in quibus ad inchoandum perfectæ iustitiæ opus illud fuit studium, vt in primis corpus sine macula, præparatum habitaculum Spiritui sancto præberent; & sic ad reliquarum virtutum excelsa contenderent: atque ipsi sibi persecutores facti, dum in se sua ** perimebant vitia, tamquam Martyres probati, [Gratia Dei ad bona opera necessaria.] peracto cursu agonis legitimi triumpharent. Quod nullus sine Dei ope valebit efficere, & nisi Dominici adiutorij munimine protegatur, velut *** parma aut galea; & quod egerit, non sui, sed diuini nominis gloriæ deputet; iuxta illud Apostoli: Qui gloriatur, in Domino glorietur. [1. Cor. 1. 31.] In hoc enim & B. Gregorius omnem gloriam **** contulit: qui de excelsa Senatorij ordinis potentia, ad illam se humilitatem subdidit, vt omnibus sæculi curis abiectis, soli se Deo dicaret opere, quem retinebat in pectore.

[Annotata]

* Al. æternis deditos erexit. Sur. a terris eleuans.

** al. premebant,

*** per arma & galeam.

**** al. habuit.

CAPVT I. S. Gregorij genus, dignitas, sanctimonia.

[2] Igitur S. Gregorius ex Senatoribus * primis Comes institutus, [S. Gregorij genus,] Augustodunensis ciuitatis Comitatum ambiuit. In Comitatu autem positus regionem illam per quadraginta annos iustitia comitante ** rexit, & ita seuerus & districtus fuit in malefactoribus, [dignitas in Repub.] vt vix eum vllus reorum *** sustinere posset. Coniugem de genere senatorio habuit, Armentariam nomine, quam ad propagandam generationem tantummodo dicitur cognouisse; [seueritas in gubernando.] de qua & **** filios Domino largiente suscepit. Aliam vero mulierem, vt iuuenilis feruor assolet inardescere, [castitas,] non contigit.

[3] [promotio ad Episcopatum,] Post mortem autem vxoris, ad Deum conuertitur, & electus a Clero & populo, Lingonicæ vrbi ordinatur Episcopus. Cui magna fuit abstinentia: sed ne iactantia putaretur occulte sub triticeis panibus, alios tenues ex hordeo supponebat, triticeum frangens aliis erogabat, [occulta abstinentia,] ipse vero clam hordaceum, nemine intelligente, præsumens: similiter & de vino faciens, cum aquam ei pincerna porrigeret, ad dissimulandum desuper vinum fundi iubebat, tale ***** vitrum eligens, quod claritatem aquæ obtegeret.

[4] [sanctitas vitæ.] Iam in ieiuniis, eleemosynis, orationibus, atque vigiliis, tam efficax, tamque deuotus erat, vt in medio mundi positus, nouus effulgeret eremita. Nam cum energumeni eum in ****** primordio Episcopatus sui confiterentur, rogabant eum Presbyteri vt eos benedicere dignaretur, quod ille, ne vanam incurreret gloriam, viriliter refutabat, clamans indignum se ad manifestandas virtutes Dominicas esse ministrum. [humilitas,] Sed tamen quia hoc diutius dissimulare non potuit, adduci eos ad se iubens, sine vllo tactu, facto tantum signo Crucis e contra, dæmonia discedere verbo imperauit. [miracula,] Quod illa protinus audientia, corpora quæ nequitia sua ******* deuinxerant, absoluebant. Nam illo absente multi de virga, quam manu ferre solitus erat, suspensos atque signatos energumenos ******** expellebant. Nihilominus & de stratu eius si quis ægrotus quippiam abstulisset, erat præsens medicamentum.

[5] Armentaria autem ********* neptis eius, cum grauiter quodam tempore in adolescentia sua a quartano fatigaretur incommodo, [etiam per eius lectum.] ac medicorum studio plerumque fota nullum posset sentire leuamen; & ab ipso beato Confessore sæpius, vt orationi insisteret, hortaretur; quodam die lectum eius expētiit, in quo posita, ita febris eius cuncta restincta est, vt numquam hac deinceps ægrotaret.

[Annotata]

* MS.S. Max primo, bene litteris institutus.

** al. correxit.

*** MS.S. Max. euadere.

**** Ex his fuit S. Tetricus Ep. Lingon. qui colitur 18. Martij; &, vt fertur, S. Eustadius Abb. Diuionensis, 3. Ian.

***** Quidam vinum.

****** MS. Rip. primo die.

******* al. diuexarant.

******** Al. per pedes confligebant.

********* alij proneptis.

CAPVT II. Eius pietas, præcipue erga S. Benignum.

[6] [Apparet ei S. Benignus. de quo 1. Nouemb.] Hvic S. Benignus Martyr, qui iure Burgundionum vocatur Apostolus, seipsum reuelauit, & de prohibitione, qua ignoranter detestabatur sepulchrum eius a deuotis frequentari, salubriter corripuit; vtque super ipsum ædificaret oratorium præcepit. Qua ille territus reuelatione, tantum præteritæ delicta ignorantiæ defleuit amarius, quantum de magni inuentione thesauri nimium erat lætabundus. Adeo enim laborauit in eius obsequio tota mentis promptanimitate, vt cryptam antiquitate lapsam decenti transuolueret opere: & sarcophagum ipsius corporis, [Reparat illius cryptam:] quod erat grauissimi ponderis, cum duobus tantum Presbyteris vera sanctitate præditis transferret quaqua vellet, ope adiutus diuinæ virtutis. [saxum ingens diuina virtute mouet.] Cupiebat quippe pro eius amore diuturni temporis spatio secus Mausoleum eius degere, tam pro magnifica ipsius, quam vrgebat, constructione * templi, & adunatione gregis monastici, quam etiam pro eleganti amœnitate loci.

[7] Cum ergo præfatus Antistes apud Diuionense castrum moraretur assidue, & domus eius baptisterio adhæreret, in quo multorum Sanctorum reliquiæ habebantur; nocte de stratu suo nullo sentiente consurgens, [Noctu tēplum adeunti, vltro ostia patent.] ad orationem Deo teste tantum pergebat, ostio diuinitus reserato, attente psallebat in baptisterio. Sed cum hoc multi temporis spatio ageret, tandem ab vno Diacono res cognita atque manifestata est. Is cum cognouisset hæc agi, a longe, ne eum vir beatus sentire posset, prosequebatur, & quid ageret exspectabat: aiebat enim Diaconus quod veniens Sanctus Dei ad ostium baptisterij pulsans manu propria, ostium nemine comparente aperiebatur: illoque ingrediente, diutissime silentium erat; postea psallentium tamquam multarum vocum per trium horarum & fere amplius spatium audiebatur. Credo ego quod cum magnorum Sanctorum in eodem loco haberentur reliquiæ, ipsi se beato viro reuelantes psallentium Deo laudes in cōmune reddebant. [Cum eo SS. psallunt.] Nam impleto cursu reuertens ad lectulum, ita se caute super stratum deponebat, vt prorsus nemo sentiret: obseruatores vero ostium baptisterij obseratum inuenientes, claue sua solito aperiebant: cōmotoque signo Sanctus Dei, sicut reliqui, nouus ad officium Dominicum consurgebat.

[Annotatum]

* v. 4. Ian. pag. 61.

CAPVT III. Mors, sepultura, miracula.

[8] [Pie moritur.] Hicitaque post ostensa multarum insignia virtutum miracula, post multiplicia Deo adquisita fidelium animarum lucra, cum iam diuinitus disponeretur remunerari pro laboribus suis digno cælestis gloriæ præmio, & ad diem sanctum Epiphaniorum ad ciuitatem Lingonas ambulasset; a modica pulsatus febre, relicto sæculo migrauit ad Christum in pace. [Eius facies & corpus post mortē speciosiora.] Cuius beata facies ita erat glorificata post transitum, vt rosis similis cerneretur, hæc enim apparebat rubea, reliquum vero corpus tamquam candens lilium refulgebat: vt æstimares eum iam tunc ad futuræ resurrectionis gloriam præparatum.

[9] [Refertur Diuionē.] Deferentes autem eum ad castrum Diuionem, vbi ob deuotionem S. Benigni se petierat tumulari; in campania illa, quæ a partibus Aquilonis habetur, haud procul a castro * aggrauati gestatores, nec amplius eum ferre valentes, feretrum solo deposuerunt: ibique parumper resumentes vires, & post paullulum eleuantes, ad intramuraneam eum castri ecclesiam detulerunt. Aduenientibus autem quinta die Episcopis ab eadem ecclesia ad antiquitus constructam, & sepulturis Lingonensium Pontificum insignitam, B. Ioannis Baptistæ deferebatur: & ecce vincti carceris, de meritis eius confidentes, [Inuocant eum vincti.] ad beatum corpus clamare cœperunt, dicentes: Miserere nostri Domine piissime, vt quos viuens in hoc sæculo non absoluisti, vel defunctus & cæleste regnum nunc possidens digneris absoluere. Visita nos, quæsumus, & miserere nostri. Hæc & alia illis acclamantibus aggrauatum est corpus, [Feretrum fit immobile.] ita vt penitus sustinere non possent. Tunc deponentes feretrum super terram, virtutem beati Antistitis præstolabantur. His ergo exspectantibus, subito reseratis ostiis carceris, trabes illa, quæ vinctorum pedes coarctabat, repulsis obicibus scinditur media, confractisque catenis omnes pariter dissoluuntur, [Vincti miraculose liberātur.] & ad virtutiferam Sancti glebam nemine retinente perueniunt. Dehinc eleuantibus feretrū gestatoribus, ij inter reliquos obsequuntur, qui & postea ex Iudicis sententia sine aliquo damno sunt dimissi.

[10] [Cæli in eius obitu aperti videntur.] Post hæc beatus Confessor sepultus multis emicuit virtutibus. Aiebat enim quidam Religiosus cælos se apertos in die sepulturæ eius vidisse: nec enim ambigitur quod post actus ** cælicos sidereis sit cœtibus aggregatus.

[11] Vinctus quidam per viam illam qua beatum corpus *** Lingonis est exhibitum, ad antedictum castrum adducebatur: cumque milites cum equitibus eum præcedentes post terga miserum traherent vinctum, ad locum, vbi beati Confessoris membra quieuerant, peruenerunt. Quo prætereuntes, vinctus ille inuocato nomine sancti Antistitis petiit vt sua eum misericordia liberaret. [Vinctiss eum inuocans soluitur. Asylum.] Quo orante laxati sunt laquei de manibus eius: at ille sentiens se solutum, quietum reddidit, coopertisque manibus putabatur adhuc esse ligatus. Ingressi autem portam Castri cum ante atrium ecclesiæ peruenissent, hic illico exiliens, & corrigiam ligaminis in ora trahentium se proiiciens, ecclesiam petiit, per quam cum auxilio omnipotentis Dei & obtentu beati Pontificis liberatus est.

[Annotata]

* MS. S. Max. fatigati.

** MS. Rip. Angelicos.

*** al. ad Lingonā.

CAPVT IV. Translatio, alia miracula, epitaphium.

[12] [S. Tetricus eius filius, eum trāsfert.] Admirabile est & illud miraculum, qualiter beatum corpus eius, cum post multa tempora transferretur, apparuit gloriosum. Nam cum beatus Pontifex in angulo basilicæ fuisset sepultus, & paruus esset locus ille, nec illuc populi possent accedere vt deuotio postulabat; S. Tetricus filius & successor eius hæc cernens, & virtutes ibidem assidue operari perspiciens, ante altare basilicæ fundamenta iacit; erectamque * absidam miro opere construit & transuoluit: qua transuoluta, disruptoque pariete arcum ædificat. Quod opus cum ad perfectum perduxisset atque exornasset, in media abside loculum fodit, vbi corpus beati Patris transferre volens, conuocat Presbyteros & Abbates ad istud officium: qui vigilantes orabant vt se beatus Confessor ad hanc præparatam habitationem transferri permitteret.

[13] Mane autem facto cum choris psallentium apprehensum sarcophagum ante altare in absidam, quam beatus Pontifex ædificauerat, transtulerunt: quod sepulchrum dum diligenter componunt, subito, &, vt credo, ad Dei iussum, [Longo post obitum tempore corpus eius & vestes incorruptæ reperiuntur.] opertorium sarcophagi motum est in vna parte; & ecce apparuit beata facies eius integra & illæsa, ita vt putares eum non mortuum esse, sed dormientem: sed nec de ipso vestimento, quod cum ipso positum fuit, aliquid ostensum est diminutum. Vnde non immerito apparuit gloriosus post transitum, cuius caro non fuit corrupta ludibrio. Magna est enim corporis & cordis integritas, quæ & in præsenti sæculo præstat gratiam, & in futuro vitā largitur æternam; de qua Apostolus Paulus ait: Pacem sequimini & sanctificationem, sine qua nemo videbit Deum. [Heb. 12. 14.]

[14] Puella quædam die Dominico dum caput suum componeret, pectine apprehenso, [Puella sese comens die Dominico punitur.] credo ob iniuriam diei sancti, in manibus eius adhesit; ita vt adfixi dentes tam in digitis quam in palmis magnum ei dolorem inferrent. Quæ cum basilicas Sanctorum flens atque obsecrans circumiret, nihilque remedij impetraret, ad sepulchrum B. Gregorij Antistitis in eius virtute confisa prosternitur. [Liberatur ad S. Gregorij sepulchrum.] Cumque diutissime pij Confessoris præsidium flagitasset, directa manus eius ad opus pristinum, pectine decidente, reducitur.

[15] [Energumeni liberantur.] Sed & energumeni merita eius ac nomen confitentes, ad eius sepulchrum sæpe purgantur. Nam plerumque vidimus post eius transitum virgula, cuius supra meminimus, quam manu gerebat, per parietes ita eos affixos vt putares illos validis atque acutissimis sudibus retineri. Multa quidem & alia de eodem gesta cognouimus, sed ne fastidium alicui facerent, pauca de pluribus perstrinximus. Obiit autem Beatus Gregorius tricesimo tertio Episcopatus sui anno, ætate nonagenaria, qui se virtutibus manifestis sæpius declarauit.

[16] [Epitaphiū eius.] Ad cuius perpetuandam memoriam tale super ipsius Mausoleum celeberrimus Poetarum Fortunatus composuit epitaphium: [Venant. Fortun. l. 4. car. 2.] Postquam sidereus dirupit tartara Princeps,       Sub pedibus iusti mors inimica iaces. Hoc veneranda sacri testatur vita Gregori,       Qui modo post tumulos intrat honore polos. Nobilis antiqua decurrens ** laude parentum,       Nobilior gestis nunc super astra manet. Arbiter ante ferox, dehinc pius ipse Sacerdos:       Quos domuit Iudex, *** patris amore fouet. Triginta & geminos **** …. rexit ouile per annos:       Et grege de Christi gaudia pastor habet. Si quæras meritum, produnt miracula rerum,       Per quem debilibus fertur amica salus.

Acta sunt hæc pridie Nonarum Ianuariarum, adiuuante Domino nostro Iesv Christo: cui est cum Deo Patre & Spiritu paraclito omnis honor & gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotata]

* al. cryptellam.

** Brovv. prole.

*** Bro. Fouit amore patris. MS. Rip. fouet a.p.

**** Brovv. pie: quod deest in omnibus meis MSS.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gregor von Langres

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gregor von Langres

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: