Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. GVDILA VIRGINE, BRVXELLIS IN BELGIO.


Circiter an. DCCXII.

[Praefatio]

Gudila, Virgo Bruxellis in Belgio (S.)

Ex variis.

[1] Brvxellis (quæ Brabantiæ Ducatus vrbs est, Belgij Principum sedes) solenni celebritate colitur VI. Id. Ianuarij S. Gudila, siue Gudula, aut Guodila, Belgis S. Goele, siue Goule, Virgo. De qua proprium illius Ecclesiæ Martyrologium: [S. Gudilæ natalis.] Depositio S. Gudilæ Virginis patronæ nostre: cuius sacri corporis reliquiæ hic venerātur. Addit Molanus in Addit. ad Vsuard. Ad cuius tumulum apud Ham Brabantiæ tempore hiberno populus, sine manibus putantium mox excreuit, & virens vt nemus fronduit. Quorum vtrumque fecit Deus, officio quo nouit & voluit; & potestate qua valuit, in testimonium eiusdem Virginis, in domo Domini vt palma florentis. Breuius Vsuardi Martyrologium auctum editumq; Parisiis an. 1536. & plurima MSS. sub nomine Vsuardi, & Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuard. Apud Bruxellam natale S. Gudulæ Virginis. Eandem hoc die referunt Ferrarius, Ghinius in natalib. SS. Canonicorum, Andreas Saussaius in Martyrologio Gallicano, Martyrolog. Gallobelgicum, Florarium, alij. Miror in Henrici Adriani Belgico Martyrologio eius minime nomen extare.

[2] Petrus Galesinius: Bruxellis S. Gudilæ Virginis. Hæc illustri genere nata, a B. Gertrude in monasterio instituta, vt ætate, sic Christianis moribus progrediens, perpetuo se religiose exercuit in vigiliis, oratione, ieiuniis, & omni pietatis officio. Eiusdem reliquiæ ibidem asseruantur magna cum veneratione. [Reliquiæ.] Eadem fere habet VVion, & Hugo Menardus, qui cur eam, vti & Dorganius, Benedictinis accenseant, non video. Eadem de reliquiis tradit Martyrologium Germanicum. Et fuerunt eæ quidem sex ferme seculis isthic religiose custoditæ; sed, vt scribit in Hierogazophylacio Belgico Arnoldus Rayßius, vltima Belgicarum dissensionum tempestate, a fanatica Geusiorum rabie dispersæ fuerunt; aut si a piis hominibus eorum subtractæ sunt furori, & in aliquas abditæ latebras, ignotæ certe adhuc permansere.

[3] [Vita.] Vitam S. Gudilæ gemi nam damus: priorem es MS. codice Collegij Societatis Iesu Brugis, auctore Huberto quodam, qui quantum ex fine colligere est, post annum MXLVII. vixit, cum translationis eo anno a Lamberto Baldrico Comite Louaniensi factæ meminerit. Alteram ex hac, phrasi etiam subinde retenta, plerumque temperata, ab anonymo quopiam concinnatam edidit Surius, quam tomo 1. Historiæ Francorum citat Andreas du Chesne. Franciscus Haræus tom.1. Annal. Brabant. in Carolo, Clericos Bruxellenses facit huius vitæ auctores. Surius qui eam se ex peruetusto codice descripsisse tradit, phrasim quoquefatetur paßim emendasse, sed modice, vt nos quoque cum Breuiario Bruxellensi diu ante Surium excuso eam conferentes obseruauimus. Extat alia breuior aliquanto in MS. Rubeæ vallis & Corsendoncano, quæ ex harum alterutra videtur ab Antonio Gentio aut Ioanne Gillemanno contracta. Aliam antiquiorem, sed rudem atque incultam, citat initio Prologi Hubertus, quam hactenus nusquam reperimus. Eam citat Baldericus Episcopus Tornacensis in Chronico Cameracensi lib.1.cap.16. quod caput, XV. Ianuarij, integrum dabimus cum de S. Ableberto, siue Emeberto, erit sermo.

[4] Sed lapsus memoria ibidem Baldericus videtur, [Ætas.] cum post Bertoaldum, ante S. Autbertum sedisse S. Emebertum scribit, quem fatetur sorori Gudilæ fuisse superstitem. Gudila a S. Gertrude de sacro fonte suscepta, apud eam Niuellæ pietate & litteris imbuta; ea denique mortua ad paternam domum reuertit. At mortua est S. Gertrudis, vt suo loco ostendemus, anno ætætis XXXIII.XVI. kal. April. die Dominica, an. DCLXIV. Vixit deinde Gudila priuata ad annum, vt vult Miræus in Chronico Belgico, DCCXII. adeo vt Caroli Magni temporibus adhuc in viuis esset quidam qui eam adolescens nouerat. Vnde, vt alibi pluribus deducemus, non Bertoaldo, sed S. Vindiciano succeßisse Emebertus dicendus est. Scripserunt præterea S. Gudilæ vitam Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous; Hispanice Pet. Ribadeneira; Germanice Henricus Fabricius; Belgice Henricus Adriani, & Heribertus Rosvveydus; Gallice Clemens Marchantius, Iacobus Doubletius, Guilielmus Gazæus; Italice Siluanus Razzi.

[5] Translationes reliquiarum S. Gudilæ factæ complures. Nam ex Ham pago Morzellam Caroli Magni temporibus deportatæ sunt: inde Capræmontem, vastata a Nortmannis Morzella: huc postliminio reuectæ; Bruxellam a Carolo Duce Ludouici Transmarini Francorum Regis filio, Brabantiæ Principe, translatæ sunt, atque in S. Gaugerici æde collocatæ: ac tandem anno MXLVII. a Lamberto Baldrico Duce in S. Michaelis ecclesia, quæ nunc S. Gudilæ dicitur, honorifice reconditæ sunt. Prima Translatio celebrari consueuit ab Ecclesia Bruxellensi VI. Iulij, (non Iunij, vt in notis ad Martyrol. scripsit Galesinius) officio duplici, [Translatio prima.] vt ex Breuiario illius Ecclesiæ patet. Quo die isthæc habentur in Martyrologio Bruxellensi: Translatio S. Gudilæ Virginis nostræ patronæ. Consentiunt Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. Martyrol. Germanic. & Colon. Radulphus de Riuo, ac Ferrarius. At MS. Florarium: Apud Morsellam S. Gudulæ Virginis translatio. Illuc quippe primo fuit trāsportata de villa Ham, vbi primitus sepulta fuerat, comitantibus miraculis: nam arbor, quam populum ferunt, quæ eadem nocte ad sepulchrum eius viruerat, huc quoque se transtulit; & in ipso itinere surdus auditum recepit. Postremo vero translata est de Morsella in Bruxellam, [secunda.] vbi nunc quiescit, anno salutis MXLVII. Sed fallitur Auctor Florarij: non eo anno, sed circiter CMLXXVIII. translata est Bruxellam, vt infra dicemus. Referunt illam quoque Translationem Arnoldus VVion, Benedictus Dorganius, Hugo Menardus, quasi, quod in Niuellensi parthenone sub S. Gertrudis disciplina erudita sit ad pietatem, Benedictinum institutum censeatur complexa; quam rectius Rosvveydus noster iis adnumerat Virginibus, quæ in seculo sanctam vitam egere. Remur autem eo die non tam primam illam Translationem recoli qua Morsellam, quam posteriorem, qua Morzella Bruxellam sunt, non sine illustri pompa, deportatæ eius reliquiæ.

[6] Deinceps vero ad S. Michaelis ecclesiam translatæ sunt a Gerardo I. Cameracensi Episcopo, (in cuius diœcesi tunc erat Bruxella, [Tertia.] quæ nunc Mechliniensi subest Archiepiscopo) procurante Baldrico Duce, qui in diplomate suo (apud Miræum in Fastis Belgicis & libris donationum Belgicarum) dato anno MXLVII. Indict. XV. ita loquitur: Quapropter ego Baldricus parochialem ecclesiam Brucsellæ consecrari feci, & in ea corpus sanctissimæ Virginis Christi Gudilæ, quanta potui honorificentia transtuli, quod in ecclesiola S. Gaugerici negligenter positum inueni. Eius Translationis memoria in Bruxellensi Martyrologio ad XIV. Septemb. consignata est his verbis: Eodem die dedicatio huius ecclesiæ, ac ad illam translatio corporis B. Gudilæ Virginis. Consentiunt Molanus in Addit. ad Vsuardum, VVion, Menardus, Dorganius, Ferrarius, Martyrolog. Germanicum, & Gallicanum Saussaij. An eo die translatio contigerit, an vt in vita dicitur XVI. Nouembris, haud nobis constat. Eo anno XIII. Septemb. Dominica fuit, fuit & XV. Nouembris. Solent autem eiusmodi solemnitates fere Dominicis peragi, vt maiori populi vniuersi tum feriantis frequentia honorentur. Neutra tamen die, [Ecclesiæ dedicatio.] sed Dominica post festum S. Dionisij mense Octobri celebrata deinceps dedicationis solemnitas est, vt patet ex veteri Breuiario illius Ecclesiæ.

VITA AVCTORE HVBERTO.
Ex MS. Societatis Iesu Brugis.

Gudila, Virgo Bruxellis in Belgio (S.)BHL Number: 3684

Avct. Hvberto, Ex mss.

PROLOGVS.

[1] Dilectissimo fratri a Alberto, Hubertus seruus seruorum Dei; & hic secundis successibus Christo obsequi, & in futuro cum tripudio astare eius conspectui.

Attulisti nos nuperrime b quaternium, Frater amantissime, in quo pauca continebantur de virtutibus almæ virginis Gudilæ. Ipsarum quidem rerum cōtinentia auro obrizo topazioque præferēda; sed lectionis compositio barbarismis ac solœcismis pro modulo sui adeo referta, vt probaretur esse plus quam rustica. Quod scriptorisne obtigerit negligentia, an dictatoris inscientia, a nostra omnino remotum est conscientia. Ergo nostram paruitatem appellasti humiliter, vt ipsorum sensus gestorum excipiens fideliter, meis verbis dissererē scholariter, atque ordinarē competenter. Ego autem ad primum hortamen Caritatis tuæ, id ipsum differre, quam malui facere; duas ob caussas maxime deterritus ab attentando hoc opere; [Auctor tenuitatem excusat.] tum quia non hactenus attigissem huiusmodi formam materiei, tum quoniam super vires meas viderem esse hoc negotium, in quo meis c …. ac per hoc prudentioribus omni conamine esset laborandum: ne dum ego iuuenculus &, vt vere fateor, salis nullius, præsumerem aptare me ad illud subeundum.

[2] Sed iterum & tertio super hac re a tua familiaritate monitus, adiudicaui me tuis assensurum petitionibus. Cum enim voluerem in animo multa meæ timiditatis tardacula, occurrit mihi illa sapientissimi viri sententia; quia sapientia aperuit mutorum ora, & linguas infantium fecit disertas; illudque Dauidicum sub sponsione Dei prolatum: Dilata os tuum, & implebo illud. [Sap. 10. 21.: Psal. 80. 11.] Tandem corroboratus horum fulcimento testimoniorum, ipsiusque caritatis instinctu pulsatus admodum, quæ omnia sustinet, vt testatur Doctor Gentium, arripui onus iniunctum. [1. Cor. 13. 7.] Itaque quo genere hæc sanctissima virgo decurrerit, cuius sanctitatis vitam transegerit, quantisve viuens ac post obitum miraculis effulserit, stylus noster declarabit. Bona vero venia flagito a lectoribus, vt fidem adhibeant dictis, [Non nisi probata scribit.] neque autument quicquam me scripsisse, nisi compertum & probatum. Alioquin mihi sanctius esset tacere, quam falsa dicere. Nec attēdant nostræ rusticitatis verba, sed facta, meminerintque non ab oratoribus, sed a piscatoribus inchoasse sanctæ Ecclesiæ rudimenta. Nunc adsit virtus Spiritus sancti, quæ moueat organum oris nostri infantissimi. Hæc gloria haudquaquam illi est noua: ipsum enim mutum subiugale Balaam humanas fecit effundere loquelas: primitus etiam credentibus diuersas diuidebat linguas. [Num. 22. 28.] [S. Gudilæ patrociniū implorat.] Meum quoque palatum suo rore dignetur irrigare, vt sit sufficiens ad enarrandas virtutes domus suæ, scilicet virginis inuiolate: per cuius intercessionem ego scriptor, tu autem monitor, pariterque vniuersi qui tecum sunt fratres, a nexibus peccatorum expediamur omnes, atque, ab infernali incendio extorres, mereamur fieri diuinæ gloriæ participes.

[Annotata]

a Hic est fortassis Albertus, siue Olbertus, monachus Lobiensis, ac deinde Abbas Gemblacensis, qui miracula & translationem S. Veroni descripsit: cuius æqualis fuit Humbertus Presbyter Lembecanus, vir, vt ipse Olbertus testatur, secundum modernorum hominum vitam non spernendus. Non inde tamen certo possumus statuere, hunc esse vitæ S. Gudilæ auctorem: solum id præstruimus feliciori cuiuspiam coniecturæ.

b Quaternionem, siue libellum quatuor foliorum.

c Aliquid hic deest.

CAPVT I. S. Gudilæ ortus, religiosa institutio.

[3] Beata igitur Gudila virgo dignissimum habuit ortum in a Brabantensi pago: germine nobilis, sed nobilior indole mentis: [S. Gudilæ patria,] parentibus secundum seculi dignitatem excellenti insignitis prosapia, & in administrationem Reipubl. adeptis honorum fastigia. Pater siquidem eius extitit b Witgerus; quem in fascibus Comitatus egisse accepimus: [parentes,] genitrix vero eius generosissima c Amulberga constat nuncupata. Ipsa autem virgo regali celsitudine progenita tam religiosissimam, quam etiam nobilissimam duxit genealogiam. Copulabatur enim sanguine d S. Gertrudæ, quæ filia Pippini connubia viriliter contempsit in terris, [cognatæ,] vt esset apta cælestibus thalamis. Efferebatur quoque sanctarum e Aldegundis ac f Waldetrudis cognatione; quarum prior, Deo dicata sua virginitate, se sub regulari cohibuit districtione, atque in eodem cælibatu curriculum peragens vitæ, nunc immaculati sponsi comitur diademate; altera vero sub annis pubertatis nupta g cuidam Duci post suscepta ex pudico matrimonio h sancta pignora, depositis sericis auro gemmisque radiantibus induuiis, similiterque supellectilibus reliquis in vsus pauperum prorogatis, ex huius mundi naufragio euasit nuda, diu desiderata capiens velamina sacri Ordinis. Denique, vt fieret in propatulo quam longe esset ab illa domo, cuius indigena erat nostra virgo, improbitas, [sorores, frater.] & quam domestica inhabitaret probitas; habuit sorores sanctitate famosas, videlicet, Reinildem, atque i Pharaeldem, germanumque fratrem S. Emebertum Episcopum Cameracensem. Sed nimia verbositatis vsi multitudine, dum nobis est intentio seriem eius generationis adnotare, iam dirigamus ad sequentia cursum orationis nostræ.

[4] Cum præfata genitrix eius ex ipsa foret grauida; vt moris est parturientium, anxietatis fluctuabat procella, multo magis futuro partui sollicita, bonisne polleret moribus, an obscœnis inseruiret delectaminibus. Sed quis angulus k verbi valeret relinqui tristitiæ, vbi rerum sapientia templum sibi visibiter quodammodo noscebatur fabricare, totumque occupauerant virtutum cateruæ, ac ardor compleuerat cœlestis gloriæ? Nec decebat angore affici diutino, quam tantæ baiulam gemmæ Diuina proposuerat prædestinatio. Igitur is de quo Prophetica oracula testantur: Et in seruis suis consolabitur, huiusmodi refocillatione famulam suam recreare dignatur. [2. Machab. 7. 6.] Nox erat, & terris mortales somnus habebat; [Angelus sanctitatē eius prænuntiat.] cum eadem materfamilias sopori dedita Angelum adspicit adesse ab astris, qui videbatur eius timorem his demere dictis: Solue metum corde, curasque mordaces seclude, vtpote pretioso fæcundata germine. Ipse nempe regnator omnium regnorum me tibi claro demittit olympo, qui cælum & terras numine torquet, ipse tibi hæc solamina me ferre iubet: Concepisti fideliter, paries feliciter, venerabilis filiæ mater. Hæc tibi fabor enim, quando hæc te cura remordet, ab ipso puellari æuo adhærebit cæremoniis, in quibus perseuerans vsque ad metas vitæ breuis, palmam vitæ capiet perennis. Tali lo cuta ore visio Angelica eam cōpleto sermone reliquit, auramque in tenuem euanuit. At illa talibus exhilarata visis, corpus e stratis corripit, & ad cælum supinas manus cum voce tendit, & parans cœlitus delatis credula corda responsis, largitori omniū bonorum gratias reddidit. Hic prisca renouantur præconia, que referre libet a fidis voluminibus prodita. Sic denique Esau & Iacob antequam in lucem profunderentur, matri duo ex eius vtero diuidendi præfigurantur populi: sic præsagus Symmysta Dei & abstemius præco Agni Ioannes generandus de sterili corpore Elisabeth, heu male ambiguo prætitulatur patri. [Gen. 25. 23.: Luc. 1.]

[5] Edita autem virguncula Dei Gudila, & vitali regenerationis lauacro immersa, ex ipso fonte suscipitur a Gertrude sancta, [a S. Gertrude de sacro fonte suscipitur, eruditur.] eius scilicet nepte præmemorata. Sub cuius pedes postmodum adulta traditur Doctoribus scripturarum: & illi quidem eam imbuerunt scientia litterarum non sæcularium, sed sale diuinæ legis salitarum. Hæc autem vt apes argumentosa per cordis aluearia sui dispergebat nectar earum, conficiens inde fauos mellitorum operum, & concipiens timorē Domini castum, quod est sapientiæ initium. Siquidem inerant ei cum tenera ætate matura iam studia, &, vt audiret incognita, religiosis senibus indagatrix adhærebat solertissima, tenacique memoriæ congerebat sumpta doctrinæ semina. [Lautitias negligit:] Non suis, vt solet illa ætas, pro variis & delicatis cibis vnquam tædio fuit, non sectans escæ mollioris blandimenta: his solum quæ dabantur contenta fuit. [dedita pietati.] Ad ecclesiam sæpe cum sanctimonialibus conueniens, non infantium lasciuias, nec puellarum negligentiam sectabatur; sed tantum ea magnipendens, quæ legebantur, vtilitatem præceptorum vitæ institutione exequebatur.

[6] Sane docibilis adolescentula, cum transmisso communiter stylo surgentis infantiæ, ad biuium Pythagoricæ peruenisset litteræ, incunctanter sinistrum ramum cum sæculi voluptate relinquere, & dextrum cœpit cum cælesti desiderio totis viribus anhelare: non, vt huic inolitum est ætatulæ, procliuis ad ima, aspera erat monitoribus; quinetiam senilibus intenta operibus, non in propriis ambulabat voluntatibus, sed in Dominicis dispositionibus. [Floret virtutibus.] Crescente enimuero de die in diem ætate, crescebat morum probitate, veluti condecens erat Deifamulæ. Erat enim corpore casta, mente incorrupta, amabilis cunctis, affabilis vniuersis, prudentia callens, fortitudine vigens, frænis temperantiæ serena, iustitiæ vigore seuera, longanimitate infatigabilis, patientia & humilitate laudabilis, mansuetudine & pietate præstabilis, feruens caritate bis tincta, stabilis fide robusta, longanimis spe inconcussa. Harum omnium virtutum commercia exaggerabat eius in animo cuncta disponens sapientia.

[Annotata]

a Magna pars eius regionis, quæ Brabantum, Brachbantum, Bracbantum, Brachantum, a scriptoribus appellatur, in Flandrensium Hainoensiumq; Comitum ius concessit. Nomen retinuere Louanij Comites, suæq; ditioni late deinceps ad Batauiæ fines ac Mosam amplificatæ commune fecerunt, vt a pluribus iam seculis Belgicarum prouinciarum princeps habita Brabantia sit; de cuius antiquis populit atque etymo pluribus agemusin vita B. Pipini XXI. Februarij.

b Is deinceps Lobiis monachut fuit, vt X. Iulij dicemus.

c Vulgatius Amalberga, & Amelberga. Ea Malbodij in S. Aldegundis cœnobio sanctissime vitam conclusit, coliturq; X. Iulij in Binchiensi oppido apud Hannones vbi corpus quiescit, Lobiis, & alibi.

d S. Gertrudis, siue Gertrudæ Virginis vitam dabimus XVII. Martij.

e XXX. Ianuarij.

f IX. Aprilis.

g S. Vincentio Modelgario, de quo XIV. Iulij.

h S. Landericum, siue Landricum Episcopum Meldensem, qui XVII. April. colitur: SS. Aldetrudem & Madelbertam Virgines, ambas Malbodij Abbatissas; de Aldetrude agemus XXV. Februar. de Madelberta VII. Septembris: & S. Dentlinum, qui Resæ in Cliuia colitur, vt XIV. Iulij dicemus.

i De S. Pharailde Virgine egimus IV. Ianuarij. Sed si illa soror fuit S. Gudilæ, necesse est S. Amelbergam bis nuptam fuisse, licet inuitam, primum Theodorico Duci, qui ante ex alia vxore duos filios susceperat, quorum mentio fit in vita Pharaildis, atque ipsam Pharaildem; denique VVitgero Comiti.

k Legendum videtur ibi.

CAPVT II. Sancta eius vita. Dæmonis insidiæ.

[7] Interea repedat ad limina a parentum, pectus sitibundum referens haustu sapientiæ refertum. [Domum redit.] Vtrimque redundabat iucundatio: isti applaudebant proli suæ super fama boni odoris, ac eius virtutibus almis; illa exultabat de affectibus illorum erga se beneuolis.

[8] Erat autem in confinio villa, b Morzella vocabulo, distans ab eorum mansione duorum milliarium interstitio: [Adit oratoriū Morzellense.] in qua ædificatum fuerat oratorium in honore Sancti Saluatoris dedicatum. Hunc locum diligens, beata Dei virgo expetiit, remota a suis, vitans eis esse molestiæ in omnibus saltem modicis negotiis, atque appetens vacare solius contemplationi diuinitatis. Verum quanto exercitio se ibi aptauerit obtutibus maiestatis supernæ, non est humanæ opis explicare; etiamsi cuncta corporis membra verterentur in linguas, & singuli artus voce resonarent humana. [Sanctissime viuit.] Orationibus protelatis deputabat dies, continuabat & noctes, pernox in vigiliis, strenua in psalmodiis, exercita in ieiuniis, mactabat se holocaustum Christi conspectibus, cui se totam deuota tradiderat ab annis puerilibus. Et cum solo hic esset corpore, quotidie animo ad æterna transire festinabat: & quam acceptabilem se scrutatori renum cordiumque exhibebat, etiam per exteriora opera clarescebat. Nam eleemosynarum clementiæ dedita, [Liberalis in pauperes.] numquam sufferebat vacuam proximi reliquisse miseriam: ad que supplenda suppeditabat ei cura parentum affluentia; quandoquidem reipsa probabant, quod super ea Angelicum præconium prætexerat. Sermo quoque illius, iuxta Apostolum, sale erat conditus: sepissimis genuum flexionibus accōmoda, cum lacrymis & compunctione cordis Dominum obsecrabat, vt quæcumque meditaretur vel ageret, in conspectu eius accepta forent. Ipse vero pias illius exaudire dignatus est preces misericorditer, qui eas inspirauerat potēter.

[9] Cum igitur hoc pacto se institueret, vnde dilectionis omnium flammam in se accenderat, inimicus nominis Christiani diabolus impatienter ferens, tantis eam succrescere virtutum processibus, veterani liuoris aduersus eam anhelabat æstibus; ac eo magis acriori stimulabatur cruciatu, quo vincebatur a sibi familiarissimo sexu, qui prima caussa perditionis humanæ fuerat suo suggestu. Et primo quidem enitens, [Varie a dæmone tentatur.] si quo modo valeret eam ab abrepto abstrahere proposito, immittebat corporis fragilitatem eius animo, ætatis spatia prolixa, prorsus maxima cogitationum eius suscitabat nubila. Sed primo cassatus elidebatur conatus, quod fortiter infixa erat in mandatorum Dei meditatu. Attamen nec sic resipiscens, quamuis prima congressione delusus, variis assultibus eam arguebat irritus; velut ille, qui celsam vrbem oppugnat molibus, aut circum montana castella sedens, sub variis armorum apparatibus nunc hos, nunc illos pererrat arte aditus. Sed illa eius machinamenta orationum repellens instantia, stabat quasi immobilis columna, eius cassis ictibus percussa. Nam ille cogitationes inserebat sordidas: [Generose resistit.] hæc assiduitate orationum submouebat eas. Ille titillabat sensus naturali carnis ardore: hæc fide ac ieiuniis corpus vallabat omne. Ille muliebrem naturam facilem ad ruinam proponebat: hæc æterna futuri iudicij tormenta considerans, illæsam animi puritatem per tentamenta seruabat. Ista autem omnia ad confusionem diaboli fiebant: adiuuabat enim ancillam suam Dominus; qui nostri gratia carne velatus victoriam corpori contra diabolum est largitus: vt singulis ita certantibus liceat Apostoli proferre sermonis consultus: Non autem ego, sed gratia Dei quæ mecum est. [1. Cor. 15. 10.]

[10] Ad postremum cum nec hoc argumento posset eam destruere, [Singulis noctibus ecclesiam adit.] cunctis fecit manifestum clarius luce, quanto dentium in eam fremeret stridore. Erat siquidem huic Sanctæ consuetudo laudabilis, vt a galli cantu relicto stratu adiret præfatæ limina basilicæ noctibus cunctis, præeunte eius c abra cum laterna præuij luminis, vt inibi in excubias Deo complacitas reliquū expenderet noctis, thurificans seipsam Deo in gemituum, orationumque frequentiis. Nocte igitur quadā, cum vsitato more pro hac, quam prelibauimus, caussa eandem peteret ecclesiam, ipse auctor totius malignitatis non immemor suæ artis, indicium suæ præsentiæ declarauit; quoniam adueniens subito candelam extinxit. O quam sibi congruam satelles noctis patefecit technam! [Isa. 14. 12.] Ipse denique qui Lucifer nuncupatur Esaiæ testimonio, vt quemadmodum hic minor stellarum splendore circumsepitur chrysocomo; sic ante ruinā ille cœlestium ordinum veluti gemmarum ornabatur decore præfulgido, nunc ab ipso vocatus princeps tenebrarum, gaudet cœno scelerum, latebras cæcarum fouet mentium. Sed ancilla Christi, præualescente dolo inimici, amisso lumine, nullo adnisu poterat gressus recta semita dirigere. Tārus plus solito horror fuligineus noctis illius ingruerat. Nam neque ignes astrorum erant, nec lucidus polus in siderea æthra, sed in obscuro aëre nubila, & lunam in nimbo occulebat nox intempesta: &, quod facile credit constat, ipse hostis amica sibi caligine obfuscationem augmentauerat. Pedissequa quoque eius & peruia & deuia negat se discernere, nec d prorsi tramitis meminisse. Scias dæmonico instinctu tanti nubē obuolui erroris. Quid faceret? Deo deuoti pectoris sanctitas æstuabat, quia abripi a bono incepto nolebat. Tandem in semet reuersa, a Deo impetrāda nouit subsidia, memorans illud Dauidicum: Tu es Domine refugium meum a tribulatione quæ circumdedit me: exultatio mea, erue me a circumdantibus me. [Psal. 31. 7.] [Lucernam a dæmone extinctam precibus reaccendit.] Genu flexo procumbens arenis prouoluitur, sordido puluere crinis aspergitur, totisque animæ medullis Dominum deprecatur, Miserere, inquiens, o Deus mei laboris: miserere mei, quamquam obstantibus reatibus meis digna ferentis, tamen de tua protectione præsumentis: laqueos insidiatoris disiice, obscuritatis ceriferæ repagula remoue; istamque candelam reaccendi iube, ne gaudeat inimicus de me. Tu enim seruientis plasmatis emancipator, nos sub laxo horrifici anguis iugo captos, tue mortis pretio reddidisti liberos. Obsecro igitur, Redemptor fortis, ne nos patiaris rursus subiacere raptui prædonis auidi. Quid multis morer? Annuit his votis Deus dexter, & secundo vultu prosperat, ac suo nutu reaccensa lucerna fidelem suam corroborat. Plus solito micāti vibrat lychnus radio: adeo vt cerneres illum vicum illustrari sole nouo. Ad aspectum tam miræ claritatis virgo nitentes suffusa lacrymis oculos se subrigit, faciem ad astra sustollit, magnificentiæ Altithroni laudes persoluit, qui suos in sinistris non deserit. Tibi, ait, clementissime Deus, laus & gloriatio, tibi gratiarū actio. Quænam pro his donis tibi poterit seruitus rependi? Nulla vota laudantium compensant tuæ largitatis pretium: vincitur semper etenim minor cura obsequentium. Tu lux vera oculis, tu lux quoque sensibus imis. Tibi igitur Creatori creatura benedicat tua, cuius maiestas & pietas regnum triplici numine continuat in sæculorum sæcula. Cum his & talibus hymnologiis domum Dei, quo tendebat, penetrat: ibi quodcumque temporis restat, eousque dum meta noctis clauditur, precibus desudans excubat, psalmorum melodia ad solitum adaucta pensum, cumulo aggerato orationum.

[Annotata]

a Ij iam religiosam vitam erant complexi. Nam S. Amalberga traditur a S. Autberto sacrum velamen accepisse, qui mortuus putatur circa annum DCLIX; cum Gertrudis non nisi an. DCLXIV. decesserit, post cuius obitum ad paternam domum rediit Gudila. Hæc deinde vna cum Reinilde sorore Lobias abiit, Deo isthic omnes suas possessiones oblatura. Sed cum pulsantibus fores aperire monachi renuissent, negantes isthuc ingredi feminis fas esse; Gudila domum, siue indignata, siue ingenue acquiescens nihilq; vltra tentandum rata, reuertit. Reinildi vero nudis genibus effusæ in preces, tertia nocte, diuina virtute, patefactæ templi sunt valuæ: ac Sanctas vicum, cum villis quinque, ei cœnobio donauit.

b Vicus est Morsella, (vel, vt hic dicitur, Morzella, Surio Mortsella, in Breuiario Bruxellensi Mortscella, Miræo in Chron. Mortesella) ad ipsos Brabantiæ ac ditionis Alostanæ limites. At quo præcipue loco parentum eius domicilium fuerit, haud comperimus; nisi fortassis Martinis, qui locus, vt in Emeberto XV. Ianuarij indicabimus, Merchten nunc dici videtur.

c Est abra, (Græcis ἄβρα & ἅβρα) vt scribit Suidas, οὔτε ἀπλῶς θεράπαινα, οὔτε ἔυμορφος θεράπαινα, ἀλλ᾽ ὀικότριψ γυναικὸς κόρη καὶ ἔυτιμος, εἴτε ὀικογενὴς εἴτε μὴ. Neque simpliciter ancilla, neque formosa ancilla, sed domestica coniugis puella & honorata, siue dominata sit siue non. Iudith.8.32. Et ego exeam cum abra mea, & alibi. Vide Serrarium nostrum in Iudith c.10. quæstiunc. I.

d Id est recti.

CAPVT III. Mortificationis studium miraculo illustratum.

[11] Interim spargente Phœbo conuexa poli, & amplissima terrarum spatia coruscis flatibus, [Nudis pedum plantis incedit.] adest Sacerdos loci ipsius, consueta diuinæ seruitutis mysteria celebraturus. Cum ergo matutinalibus instans officiis, sacrarium extrueret, aram ceu libaturus componeret, huc illuc ob ambulans, & hac illac lumina versans, casu faciem conuertit, vbi Virgo Dei solo prostrata congerebat humili prece vota, se iuxta Doctoris gentium edictum exhibens hostiam viuam, sanctā, Deo placentem. [Rom. 12. i.] Qui diligentissimo intuitu eam contemplans, nec non prolixitatem orationum eius admirans, vidit plantas eius nudas, cum solummodo summa pedum tegerent opercula crepidarum. Ac primo obstupuit tantæ rei nouitate, tum deinde, quia prospere educata & delicate sub tam diro se maceraret rigore. Vere modulatur voce, chorda, & tympano Rex egregius: Intellectus bonus omnibus facientibus eum, laudatio eius manet in sæculum sæculi. [Psal. 110. 10.] Tu vero o summa sapientia, vt excellentissimus orator disserit eleganter, omnia disponis suauiter. Hæc enim tua famula intellectum adhibens tuis mandatis, compleuit quæ iussisti: Videte ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, vt videamini ab iis: tu autem quæ spospondisti reddidisti: Nemo accendit lucernam & in abscondito ponit, neque sub modio, sed super candelabrum, vt qui ingrediuntur lumen videant. [Matth. 6. 1.: Luc. 11. 33.] Hæc humani vitatrix fauoris, ne ventus afflaret iactantiæ, læto pudore tegebat, quidquid ad cultum tuum exhibebat: cernis quippe occultum & latentem munere donas; tu autem, quo indicio placuit tibi, eam nobis ad imitandum manifestasti. Prædictus itaque Minister altaris Dei, horrore tanti facti perculsus, eiusque algori compassus, [Sacerdos chirothecas eius pedibus substernit:] diutissime præstolans, postquam illa ab oratione surrexit, continuo chirothecas a manibus suis extraxit, eiusque vestigiis supponere abiit, vt tam illustris meriti puellam religioso officio honoraret. At illa fortissimi vincla propositi nec Sacerdotis quidem sedulitate laxauit: [ipsa eas reiicit:] sed male blandientem pethorrescens insuetam molliciem, quasi accepta permoueretur iniuria manibus illas arripuit, ac super pauimentum proiecit.

[12] Res mira & vehementer laude digna, quippe quam rarissimam compererunt secula tenacibus libellis erudita. Eloquar an sileam? Sed sicut de suis meritis debet nemo se iactare, sic non debet quisquam solius opera Dei, quæ per suos Sanctos fiunt silentiare, sed prædicare: quoniam legitur Angelus Tobiam ita admonuisse: Sacramentum Regis abscondere bonum est; opera autem Dei reuelare & cōfiteri honorificum est. [Tob. 12. 7.] Chirothecæ terram non attigerunt, [Pendulæ hærent in aëre.] sed in aëre ac si herentes pependerunt. Et hoc satis iuste. Cur enim eas puluerulenta pollueret fœditas, quæ ab illis manibus delapsæ fuerant, quæ simplices inquinamentis vitiorū erant. Videres super hoc magnum inane eas attolli, cum nec in superioribus eas detinerent mobiles funiculi ad laquearia suffixi, nec ab inferioribus eas fulciret cuiuspiam adminiculum sustentaculi. Tua sunt hæc igitur Christi opera, tua miracula, qui, affirmante Dauidica lyra, mirabilis es in Sanctis tuis, quos multis modis glorificare dignaris. [Psal. 67. 36.] Nos vero considerantes exitum rei tantæ, animaduertimus non ex perturbatione fellis illam repulsam scaturire, sed ex munda intentione. Huic in Euāgelio veritas dicit: Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit: quia cum pura est intentio quæ præcedit, bonum est omne opus quod sequitur, etiam si reprehensibile esse videatur. [Matth. 6. 22.] O gloriosus feruor Virginis, quæ nec puncto quidē temporis a familiarissimo rigore passa est se remitti. O Sacerdotem illum beatum, qui hoc non ad cōtumeliam suam duxit, sed magnificans illius cum exultatione virtutem, quod vidit circumquaque diffamauit!

CAPVT IV. Alia eius in vita miracula.

[13] Expletis tandem a Sacerdote Missarum solemniis, in quibus sancta virgo, iuxta Psalmistæ vocem, spiritum suum contribulatum sacrificium Deo immolauerat, (cor namque contritum & humiliatum Dominus non aspernandum iudicat) ad proprij limina domatis remeat. [Psal. 50. 19.] Iam fere medium iter remensum fuerat; & ecce cuidam mulieri obuiat, quam longus mœror & diutina calamitas torquebant. [Orat pro puero curuo, muto, chiragrico.] Gestabat siquidem in humeris filium suum, qui cum languore natiuo ab aluo ipsius male fœte parentis deciderat in hāc lucem; iamque sol aureus per duo dena mundum regens astra nonum annum circumuoluebat, ex quo eundem puerum trina passione debilitatū viderat. Etenim erat contractus, incuruus, caducis vultibus, & solam despectans terram cernuus: spiracula etiam vocis erant a obstructa, obmutuerat lingua, plectrum articulatos motus non formabat. Quin etiam insuper dira chiragra contuderat manuum articulos, intantum vt ori nō ingereret cibos, nisi adiutorio alienæ manus appositos. Igitur tantillum corpusculum tantis pestibus Sancta Dei spectans obsessum, pectus concutitur visceribus misericordiæ indutum. Tunc tota mente sanctum cōcipiens Spiritum, inter complexus suorum brachiorū suscipit puerum, & cōuertitur cum precibus ad Deum; Benignissime, inquiens, Iesu, aures tuas vocibus tuæ famulæ aduerte, & opem tuæ indulgentiæ super hunc effunde: quem tua validissima creauit dignatio, tua dulcissima confirmet miseratio. Non de meritis meis, quippe quæ nulla sunt confido, sed spero in tuæ largitatis fonte vberrimo. Tu enim dixisti: Si quid petieritis patrem in nomine meo dabit vobis: ne ergo peccata mea Domine respicias, sed miserias horum duorum miserans, vni sospitate reddita, nos in commune alacres reddas. [Io. 16. 23.] Quid plura? penetralia cœli oratio scandit: ad supernos auditus peruenit: quæ postulauerat, se impetrare sentit. Nam confestim puero patefactum est iter voculæ, solutoque ligamine diu mutæ fauces nunc fiunt loquaces. Attemperantur organa reuocata suis neruis, ac erectis exultat membris. Et quem fructum messuisset Sanctæ oratio, ipse puer declarauit subito, aduocans genitricem suam sic clamando: Mater veni, [Puer subito sanatur.] mater veni. Sancta autem virgo admirans, quod tam repente in verba prorupisset, qui ab ipso vitæ exordio cum coæua taciturnitate coaluisset, & quod mirabilius erat, adplene vocem formasset, eum ad terram deposuit, quia virtutis diuinæ aduentum sensit. Ille vero hactenus non suus, sed nunc demum suæ libertati deditus, discurrebat huc atque illuc gratulabundus. Mater vero vbi ad inopina vota adspicit, animo obstupescit, versisque modis præ gaudio plangit, ad Sanctæ gressus procidit, quos osculando lambit.

[14] Tunc vtræque ineffabili clementiæ Omnipotentis, qui, testimonio Scripturæ, erigit elisos, dirigit iustos, confitentur gratanter, laudes rependunt vnanimiter. [Psal. 144; 14.] [Gudila id celari cupit.] Ex hinc beata Virgo mulieri iubet ne quousque ipsa in corpore viueret, hoc cuilibet indicaret; pertimescens videlicet ne in virtute miraculi ore humano pulsata inde intus inanesceret, vnde foris hominibus magna appareret: exemplum etiam Christi sequens, qui cuidam voce relicta, auditu vacuo, medelam impendens, interminatus est instantibus, ne visas b proderent virtutes. [Marc. 7. 36.] Sed quid ibi sequitur? Quanto eis præcipiebat, tanto magis plus prædicabant. Sic & hic. Nam vicini, qui nudiustertius nouerant puerum horribili membrorum nodositate irretitum, post paullulū speculantes decora ac recta compagine solidatum, sciscitabantur caussam & ordinem huius facti a matre. Qua reuelante, sanctitas eius innotescebat vbique. Gaudebat nempe femina eadem, quod nancisceretur materiam & occasionem propalandi & magnificandi suæ salutis auctricem. [Mater pueri id diuulgat.] Sic ergo illa sancta Dei virgo in magnis, quæ faciebat, latere quidem habebat in volūtate sincera, sed, vt prodessent, aliis manifestabantur: quatenus & suæ magnæ humilitatis esset, quod sua opera taceri appetebat; & vtilissimæ ædificationis aliorum, quod reticeri non poterant.

[15] Itaque opinio fidei ac virtutum eius longe lateque diuulgabatur: ex vicis oppidisque vndique ad eam a promiscuo sexu & omni ætate concurrebatur. [Multi ad eam concurrunt.] Gregatim confluentes populi eius recreabantur aspectu, mulcebantur affatu; aliquanti sospitatis egentes ope, redibant ouantes recepta salubritate. Quid verbis opus est? vniuersi eam ac si matrem venerabātur; dilectam Deo Patri, sponsam Filij, templum Pneumatis almi, vere fatebantur. [Leprosam sanat.] Inter illam igitur plebem inualidam accessit ad eam mulier leprosa, gerens maculosa portenta, quam Eremfredam nuncupari mandauit posteritati antiquitas prouida. Tam graues autem & tam terribiles erant vlcerum eruptiones, vt etiam a collo eius ebullientes effluerent vermes. Quo viso sancta Dei virgo mentem copioso pietatis rore infusam nequiuit cohibere a solito campassionis spiculo. Protinus siquidem eam miti affatu vltronea compellans, primum singula lepræ contagia visu perlustrans, conatur amicales eam leniendo proferre loquelas, profecto in illo, cuius nominis inuocatio numquam miseratione vacat, sperans: Æquo animo esto, inquit, Eremfreda: hæc tibi ad salutem, non ad interitum, dedit dispositio diuina. Vnde magis est prouidendum, vt sanitas tua nullum conferat periculum. Ipse igitur qui in opportunitatibus in tribulatione est adiutor, sit tibi propitius consolator, & tuorum morborum curator. Post hoc recurrens ad arma, quæ in istiusmodi rebus illi erāt familiarissima, cœpit obnixe orationibus cum gemitu & contritione cordis insistere pro ea: Ne, inquit, clementissime Deus, irascaris, quod tuum sanctissimum nomen præsumo inuocare ego peccatrix: non enim in iustificationibus meis prosterno preces ante faciem tuæ Maiestatis, sed in miserationibus tuis multis. Reminiscere miserationum & misericordiarum tuarum, quæ sunt a seculo; qui per Elisæum vatem mundasti a lepra Naaman Syrum in Iordanis fluento: & nostra figura circumtectus per te extersisti quam plurimos ab huiusmodi horrore fœdissimo. [4. Reg. 5.] Tu certe omnia dispensanter agis & prudenter, & leuamen tuæ indulgentiæ tribuis largiter. Siue ergo voluisti hanc mulierē immundissima atteri lepra propter eius peccata, vt pænituisset correcta, eius delendo crimina, eam mirabiliter munda; siue idcirco vt eius curationis omine tua claresceret magnificentia, eam mirabiliter sana, vt a tua magnificeris factura. Concite ad hec precamina ad solium Tonantis directa, peregrinam figuram mutarunt mulieris membra, pristino decori restituta, ac si numquam eam turpasset obscœnis figuris discolor pœna. Tunc ambæ non ingratæ liberatori omnium non cessant magnificas laudes rependere: sed & ab ore cunctorum hoc videntium & audientium cōcinitur Deitati sublimissimæ.

[16] Hæc & alia innumerabilia per famulam suam operata est diuina excellentia, quæ ad describendum sunt nimium prolixa. Sed & ex his paucis etiam eius cetera cognoscuntur opera: illa tamen precipue, in quibus sibi tantum conscia animaduertitur esse; quia gratiam ab hominibus non requirens, quantum in ipsa fuit, voluisset latere omnes suas virtutes. Quod si illius exteriores actus explicari verbis vtcumque potuerūt, interiorem vitam illius & quotidianam conuersationem, & animum cœlo semperintētum, nulla vnquam, (vere profiteor) explicat oratio. [Variæ Gudilæ virtutes.] Illam scilicet perseuerantiam, & temperamentum in abstinentia & ieiuniis, potentiam in orationibus & vigiliis, noctesque ac dies ab ea perinde actas; nullumque vacuum ab opere Dei tempus, quo vel otio indulserit vel negotio; sed nec cibo aut somno quidem, nisi inquantum naturæ necessitas cogebat. Non si ipse Mantuanus Poeta ab inferis emergeret, profecto exponere posset. Adeo omnia maiora in hac sancta virgine constant, quam vt verbis concipi queant. O vere Beata multis præconiis digna, in qua dolus non fuit, neminem iudicans, neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens, sed coram Domino & hominibus sancte & iuste viuens.

[Annotata]

a Ms. obstrusa.

b Ms. perderent.

CAPVT V. Obitus, sepultura, miracula.

[17] In hac itaque constantia perdurans animi, nec dicam per singulos dies, verumetiam per singula horarum momenta feruebat flagrantia interni desiderij videre Deum Deorum in Sion cœlesti. O quantis hoc designabat suspiriorum tractibus, tamquam videretur dicere se intuentibus: Cupio dissolui & esse cum Christo. Sicut enim desiderat ad fontes aquarum ceruus, ita anima eius sitiendo appetebat supernos obtuitus. Tādem eius tam laudabilem affectum Christus definiuit perducere ad effectum, [Pie moritur.] ipsiusque laboribus recompensare æternæ retributionis denarium. Denique modico pulsata incommodo corruptibilis carnis, attigit metam mortis: & sic artubus relictis, cœlum capessit anima fidelis; cui recta celso tramite via reseratur ad Patrem. Angelorum candidi chori hinc inde stipant euntem: quorum euecta ministerio, cœlesti introfertur Paradiso, vbi cum obuio virginum choro suscipitur a Sancta Maria Dei genitrice, sine fine fruens Patriarcharum fide, Prophetarum spe, Apostolorum cōsessu, Martyrum collegio, Confessorum contubernio, cunctorumque cælicolarum perenniter oblectatur tripudio.

[18] Eius autem migratio sicut intulit superno conuentui gaudium, [Lugent pauperes.] sic his, qui eius consortio fruiti eatenus fuerant, grauem & fere intolerabilem luctum. Erat enim videre pauperum ora fletibus rigata, quorū illi Sancte maxima fuerat cura; cum Euangelio attestante, nosset talium sustentatione se in æterna recipi tabernacula. Hic indumentum, quo se obtexerat illa, manibus prætendebat, ille suam inediam eius refocillatione recreatam omnibus plangendo prædicabat. Prorsus cuncti vna lamentando sua pectora tundebant, tantæ nutricis solatio se destitui eiulabant. Corpus vero eius, vt oportuit, religioso officio, ac more Ecclesiastico composuerunt sacri ordinis ministri ceterique fideles, super illud Dauidicis cantionibus congruisque orationibus operam dantes. Deinde diuina peragentes mysteria odoramentis & accensis a faris prælatis, prout postulabat res funebris, [Sepelitur in Ham vico.] condiderunt in sepulchro cum honestate decentissima, quod extruxerant ante fores oratorij in villa, b Ham vocitata. Huius depositio celebratur die octauo ab introitu anni, quod est VI. Idvs Ianuarij.

[19] Nunc vale sanctissima virgo amplexibus tui sponsi diutissime concupitis iam inhærens absque dissidio. Tu enim in numero computaris centum quadraginta quatuor millium, qui quocūque ierit, iuxta Apocalypsim, sequuntur Agnum; quia labem niuei pudoris nescisti, ex primitiis empta hominum. [Apoc. 14. 4.] Adesto nunc & percipe supplices voces precantum, [Auctor eam inuocat.] efficax oratrix pro nostris reatibus apud Deum. Nostri miserere, vt Christus placatus suis inclinet prosperas aures, nec noxas imputet omnes. Si rite veneramur ore & pectore diem tibi festiuum, si sub tuorum gaudio sternimur vestigiorum, paullisper huc illabere deferens tuis fauorem vnitatis in Trinitate, & Trinitatis in vnitate, cui honor & potestas & imperium per infinita sæcula sæculorum, Amen.

[20] Post expletum gloriosissimi agonis omnibus sæculis laudabilem triumphum, quo depositis carnalibus exuuiis S. Gudila immarcescibilis gloriæ adepta est brauium; ad comprobandum quanti meriti, quantæq; sanctitatis fuerit, noluit pius Dominus apud nos manere occultum, quod non latebat apud illum; sed fieret quoque clarum & accolis & externis, quanta pompa ambiatur hæc Sancta in cœlis, cui tanta miracula & prodigia præstat agere in terris. Eo ipso etenim die, [Ad sepulchrum eius ipso die arbor pullullat.] quo gremio mandata est terræ, ad pedes ipsius busti visa est arbuscula c pullulare, quæ paullatim voluentibus dierum gyris protensa in auras excrescens proceritate, non paruum occupauit aëris spatium ramorum crate atque comarum densitate. Nonne dignoscitur diuinitus id administrari, & ad tutamen & vmbraculum, vt corpus quoad vixit sui arbitrij deliberatione inuiolatum, nunc cœlica cautela custodiatur illæsum a caumate & fragore imbrium. Siue ergo caussa huiusmodi, seu ad laudem sui nominis, & ob decus castimoniæ virginalis hoc procurauerit virtus sublimis; tu tamen, o Lector, si certatim sequentia prosequaris, perspicies super hoc ligno & diuinæ euidentiam potentiæ, & admirabilem d doxam virginis tam egregiæ.

[Annotata]

a Faces tedasq; ad funeris pompam adhiberi solitas intellige. Ex Beda lib. de ratione tempor. cap.24.patet pharos dici ignium vasa, siue lucernas, quales in templis e laquearibus pendere solent ad honorandos Martyrum natales. Ad quem locum Ioannes Nouiomagus: Pharos vocat coronides illas, in quibus lucernarum ambitus ab imo vsque ad fastigium sic sunt dispositi, vt continuo superiores angustiores inferioribus pyramidis, seu turris, formam ostendunt, quales suspenduntur ex laquearibus sacrarum, ædium, seu quales succenduntur in sacris funeribus.

b Molanus in Indiculo SS. Belgij putat hunc esse Flandriæ vicum haud procul Teneramunda: verum qui id decem milliaribus dici potest a Morsella distare? Neque isthic vlla est S. Gudilæ memoria, vt mihi eius Ecclesiæ Pastor retulit. Rectius Autb. Miræus vicum Brabantiæ esse asserit primo a Viluordia milliari. Plures enim villæ hoc nomine in Belgica Teutonica appellantur, quod veteri Saxonica lingua domum, siue habitationem, aut prædium, significat.

c In altera vita, quam mox ex Surio dabimus, non pullulasse tum arbor, sed præter temporis hiberni conditionem subito fronduisse dicitur.

d Id est, gloriam.

CAPVT VI. Sepulchrum eius violans punitus.

[21] Qvapropter hæc sufficiat tantum prælibasse. Iam vero interim videamus quanta pœna immineat sepulchrorum violatoribus. Factum est, dum humaretur sanctissimū corpus tumuli sinibus, vt præsens esset quidam peruersitati crudelissimæ deditus, nocturnis furtis assuetus, doctus exhaurire apothecas diuitū clandestinis suffossionibus, suasque crumenas farcire lucris turpibus: qui huc illuc circumuoluens orbes oculorum, tacitisque luminibus peretrans corpus totum, vidit illud sepeliri cum insignibus ornamentis, vt decebat personam cluentissimæ propaginis. Iste ergo illic tamdiu astitit, quamdiu cum omni diligentia clausum fuit. Iamque ille dies, aliusque processerant, & tertiam auroram Phaethontis equi vehebāt, cum sub memoria retractat ea quæ viderat. Tunc socialis cupiditatis pruritu cœperunt eius præcordia titillari, solitique consentaneus vitij inhiabat visorum monilium deprædationi: verumtamen formidans per diem suo a prolubio satisfacere, videlicet quoniam metuebat deprehensioni suæ; optimum factu rebatur noctem, quæ instabat, opperiri, auctoritate notatus Dominici hominis, idest, Christi: Qui, inquit, facit peccatum odit lucem, vt non arguantur opera eius a luce. Tādem astrigeras Hespero inducente vmbras, [Quidam monilia, aliaq; ornamenta, cum quibus sepulta erat, diripit.] nox atra bigis subuecta offuscabat terras. [Ioan. 3. 20.] Tum vero execrandæ auiditatis facinus toto combibens pectore, ardet, quæ infanda suggerebat meditatio, celeriter explete. O sacra fames auri, quid non mortalia pectora cogis? Siquidem fessa corpora carpebant placidum soporem sub nocte silenti: at vero non soluitur in somnos iste, ah demens ac infelix animi, sed immemor sanctæ religionis, oblitusque sui, fas omne abrumpit, sepulcrum Sanctæ silentio adit; quo effosso, quidquid pretiosissimi ornatus inuenit, diripit, id est, murænulas a collo, lunulas a pectore, inaures ab auribus, annulos a manibus, armillas a brachiis, & hæc omnia aurea & argentea: præterea vestes purpureas subtegmine picturatas auri, b maforam candoris niuei, cingula fulgentia bullis. Sic sanctissimo cinere expoliato, rursumque glebis ingesti pulueris obducto, recedit latro ad sua continuo.

[22] [Detegitur scelus.] Post non multos autem interpositos dies, puellæ in platea choreas ducebant, ac tripudiando & concinendo manus conserebant. Inter quas colludens consodalibus coætaneis aderat filia eiusdem latronis, armillas S. Gudilæ abrasas ab eius tumulo, sui de præda genitoris gestās in brachiis. Quas perspicacissime contemplans quædam virgo, quæ contubernalis S. Gudilæ fuerat, dum adhuc degeret in hoc mundo, post probatissima recognitionis signa exclamauit in publico, se vidisse illas recondi cum corpore sancte virginis tumulato. Hæc approbare cœpit, illa negare. Tunc perscrutantibus vniuersis, vt reum tam ferocem proderet sceleris, nec terroribus potuit compelli, nec blandimentis promissionibusve induci, vt vellet hæc, vt erant, confiteri, commentans falsa pro veris. Ita ergo sublato auctore veritas patefacta est rei gestæ.

[23] [S. Emebertus auctorē & conscios excommunicat.] Iam autem hac fama vbivbi peruolitante, celeri nuntio delatum est ad aures S. Emeberti præsidentis Cameracensi Cathedræ, fratris, vt in primis diximus, S. Gudilæ. Hic itaque pro atrocissimi immanitate sacrilegij, tactus dolore cordis intrinsecus, in quodam festo, quo parietes templi Christianus impleuerat populus, sicut adstabat mediis altaribus officij habitu cōpositus, quandoquidem ille locus, in quo furtum factum fuerat, c suæ diœcesi erat attitulatus, & factores & conscios huius infandissimi flagitij a totius sanctæ vniuersalis Ecclesiæ corpore segregauit, eosque sub interpositione terribilis anathematis tam generaliter quam perpetualiter condemnauit. Cui excommunicationi hoc quoque subintulit: Huius deterrimi sacrilegij & auctores, & consentanei & complices, omnesque descensuri ex eorum germine plectātur næuo istiusmodi pœnæ, vt vterque sexus lapsante poplite iugiter claudicet, [Horrenda & diuturna pœna sacrilegij.] super hæc vero fœmineum d gutteria obscœnet. Ita igitur viri & fœminæ illius generationis manserunt & permanent hodieque multati, vt fixit censura sancti viri. Cui saltem parum sciolo non liqueat hoc fieri ad aggerandam gloriam huius Sanctæ, vt hominibus esset in terris honori & reuerentiæ, cui in cœlis Cœlites applaudunt & deferunt sicuti compari suæ?

[Annotata]

a Id est, cupiditati.

b Alij μαφόριον, mafortem, & mauortem vocant. Integumentum capitis videtur, aut certe velum fluens, quo caput humerosq; amiciret Virgo. De variis huius vocabuli notionibus consule eruditissimi Rosvveydi nostri Onomasticon in vitas Patrum.

c Nunc in diœcesi est Mechliniensi, superiore seculo instituta.

d Alibi gutturnositas vocatur; in Breuiar. Brux. gutturia. est colli vitium, vt patet ex vita S. Vrsmari XVIII. April. auctore Ratherio Veronensi: Habebat, inquit, sanctus Pontifex neptem in iam dicto monasterio Malbodiensi, quam ipse paruulam commendauerat S. Aldegondi. Quæ postquam fuisset adulta, orta est quædam in eius collo sæua nimis infirmitas quæ gutteria dicitur sermone Gallico. Quæ, vt legenti patet, non de S. Aldegunde dicuntur, (quod ad cap.16.lib.1.Chronic. Camerac. scripsit Coluenerius) sed de eius alumna.

CAPVT VII. Reliquiæ Morzelam translatæ, non sine miraculis.

[24] Posthæc cœperunt reliquiæ sanctæ virginis virtutibus pollere, [De translatione corporis S. Gudilæ tractatur.] locusque eius sepulturæ crebris miraculis enitere. Quamobrem post elapsos a transitu eius quamplures annos, quique fideles ad alterutrum ea quæ viritim viderant conferentes, quæsitu opus esse dicebant, quod sibi in talibus consilium, quidue esset agendum. Et diu, quaquaversum potuere, trutinantes sententiam, ad huius tandem consilij ventum est censuram, quoniam oporteret illam inde transferri; quando quidem non esset competens tantæ thesaurum margaritæ occuli angulo humillimi viculi, sed reponi loco celebri, quo conglobata phalanx Christiani populi suas preces deposceret per eam Christo dirigi.

[25] Id cum placeret omnibus, assensu Pontificis parochiæ ipsius, ad sepulchrum Sanctæ conuenit sacricolarum cætus, iunctis sibi aliorum Ecclesiasticorum graduum stemmatibus, itemque plebis ac Procerum Palatinorum agminibus. Tunc apponentes pias manus, reuerēter exemptas a sede tumuli sanctas reliquias imponunt feretro honorabiliter. Tunc destinant ferri versus a Niuigellam: sed nullo conamine quiuerunt eleuare b libitinam. Ergo ibi vt erant frequētes Pontifices sancti, Archidiaconi, Decani, [Niuellam, Montes, Malbodiū vt auehatur, moueri non potest.] sanctæ perfectionis Clerici, atque religiosi Laici, agitata quæstione, dum discutiunt vbinam recōdendum veheretur hoc corpus sanctissimum; fit optio omnium adiudicantium, aut c Castri-locum aut d Malbodiense cœnobium esse metandum. Sancta enim Waldetrudis & Aldegundis vtriusque monasterij fundatrices ac gubernatrices fuerant S. Gudilæ, vt in principio dictum est, consanguinitate affines. Igitur baiuli toto adnisu corporis adlaborantes erigere feretrum, vires consumebant in cassum: adeo manebat immotum ac si radicitus solo esset infixum. Hoc autem reputando imbecillitati humanæ, alij atque alij se ingerunt subinde; sed ita feretrum est aggrauatum, vt nullo modo quocumque ingenio vel a quantiscumque viris posset moueri.

[26] Hic vero videres gelidum manare omnibus sudorem, prænimio stupore. Quid potissimum intenderent, vel quo se verterent? hoc restabat solum, aut ab incepto cessandum, aut a Deo obnixe poscendum, vt super hoc negotio possent nosse eius iudiciū. Aderat autem ibi quidam canitio crines respersus, marcente senio confectus, cui sancta virgo Gudila fuerat satis nota, & ea tempestare, qua hæc excesserat a corruptibili vita, ille vernabat adolescentia. Hic itaque veterum dierum monumēta reuoluens; Audite, ait, o fideles, & vestras addicite preces. Huic Sanctæ viuenti in carne mos inoleuerat vltroneus, nulla necessitate interruptus, basilicam Sancti Saluatoris in Morzele deuotissimis semper frequentare cursibus, ibique iugibus instare orationibus: credite mihi, hisce oculis vidi. Examinemus ergo velitne requiescere in eodem oratorio. Tandem hoc audito omnes coacti petierunt, vt declararet virtus Domini, an vellet in eadem ecclesiola illud sanctissimum corpus reponi. Et ecce tanta motum est feretrum facilitate, vt portantes clamarent nullū se onus sentire. Ac primum fontem misericordiæ voce collaudant consona; [Transfertur Morzelam.] deinde ferentes in manibus sanctæ Crucis vexilla & candelabra, sed & varia odoramentorum genera, dirigunt munus copiosum cum psallentium caterua eo, quo delegauerat præmonstratio Diuina. Sane per omne iter quantam putas concionem coaceruari studiis certantibus! ex cunctis agris atque vicis concurrunt, ex proximis etiam oppidis aduentatur: curuus arator in medio opere defixa reliquit aratra, subulcus & bubulcus, necnon & opilio intermissa sua custodia, gaudent sanctas comitari exequias.

[27] Interim largiflua æterni benefactoris benignitas nil cuiquam petenti denegans, nec munera retardans, cunctis reuelauit patenter, quanta honorificentia in æthereis sinibus hæc Virgo sublimaretur vehementer, quæ sibi in terris famulata fuerat humiliter. Inter illa etenim constipati millia vulgi venerat homo corpore quidem inualidus, sed pectore robustus. Denique eius aurium meatus olim nimietas languoris obturauerat: iamque longinquitas temporis intercesserat, ex quo magnas opes tenuauerat, vt ei multimodis medicaminum limamentis, vel aliquantisper depilaretur, vel funditus demeretur ipsa surditas, domoque exhausta, nec proficiente medela, proprium censum cum auditu amiserat. Ast vbi efferbuit diues fides in eius sano corde, credentis sibi posse succurri a Deo per interuentionem famulæ suæ; mediis immersus cuneis cœpit abire sub piæ illius vectatione sarcine. Vbi spe prōpta, audaci pernix fiducia, lacrymosæ deuotionis flebilia effundit precamina: O, inquiens, singularis post Deum clementiæ, subueni mihi misero. Ad tui confugio subsidij portum, ne repellas me salutis indigum. Monstra te maternæ caritatis habere vbera, sumatque per te mearum precum donaria, cui ante omne æuum præelecta, [Surdus in hac translatione auditum recipit.] modo sine fine copularis sponsa. Reuulsis piissima Domina vectibus densissimæ surditatis, dirige callem vocibus percipiendis. Quid igitur? non distulit Sancta Dei preces exaudire sui pauperis. Nam decurso puncto horæ fere vnius, aurium auditus, oppanso surdamine diu interclusus, purgat crassa quæque obstacula ruptis obicibus, fitque susurris peruius, & capax loquentibus. Quamobrem in confertissimas prosilit turbas, quæ & quanta sibi contigissent annuntians. Protinus eleuata in excelso voce, iubilos Deo & eius sanctissimæ Virgini persoluit, ac laudes gratuitas; atque deinceps sequitur feretrum admodum ouans. Tunc omnis ille conuentus extollit sublimiter ora in Christi laudibus, qui concessit illis videre magnalia eius. Cantica ingeminantur: attonitis cordibus iterum supplicia vota excitantur. Quo comperto habitantes circumquaque magis atque magis conglobantur, religionis amore gestientes rapidum iter post sanctas reliquias carpere, Deoque & eius Sanctæ student concorditer iubilare. Sic sancti feruore desiderij coadunatis visitatio non defuit diuina, quæ laborem illorum vacuum esse non est passa. Ipse etenim Christus hæc in Euangelio suis spondet fidelibus, ita Apostolicis intonans auribus: Vbi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi sum in eorum medio. [Matth. 18. 20.] Quod si in medio duorum vel trium, quanto magis est in medio tot populorum in suo nomine congregatorum.

[28] Tandem ventum est ad villam Morzelensem milliariis decem a vico Ham distantem. Ergo in basilicam Sancti Saluatoris sancta ossa introduxere, & cum magna lætitia atque honore, necnon & hymnorum decantatione, sed & cereorum lumine, aromatumque suauissimo odore cum suo loculo post sacrum altare constituere. [Gudila, vt Sancta, colitur.] Quæ vbi ad voluntatem Antistitis composita sunt, S. Gudilæ nomen in serie aliorum Sanctorum iuste adscribunt. Aduoluuntur humi, & quod timent, quodue petunt, murmurant sanctissimæ virgini. Audit illa preces, ac reddit ratas, quas videt probabiles. Cumque solemnia celebrassent Missarum, perfecto læti honore redeunt domum, prædicantes S. Gudilæ virginis nomen famosissimum, ac in Sanctis suis mirabilem magnificantes Deum, cui est honor, & imperium in sæcula sæculorum.

[29] Hoc vero die, quo translatum est corpus beatissimæ virginis in basilicam Morzelensem, virtus Altithroni ad nominis sui laudem, & virginis suæ ampliandum honorem, patefecit suæ potentiæ ostentationem: quam vtique propalauit super ipsam arborem, cuius superius fecimus mentionem, quæ videlicet in vico Ham cœperat crescere ad vestigia sanctissimæ virginis die depositionis eiusdem. Namque submissum solem iam vndecima rotabat hora, ac in deuexo axe supererat lucis portio duodecima; cum ecce lapsu celeri aduolauit auis vna secans pennis aëra, conseditque in arbore illa clangoribus strepens, ac remigium quatiens alarum, adeo vt in admirationem sui cieret collegium illius loci incolarum. Inter hæc vertitur cœlum, alterumque Titan permeat hemisphærium: cumque fulgeret lutea Aurora in roseis bigis, adducens crepusculum diei succedentis, Morzelenses ditati priuilegio optimi pignoris, ocyus surgunt cubilibus spretis, assuescentes inuocare suffragia sanctæ virginis, diesque festos agitare in eius honore publicis priuatisque conuenticulis. Mira dicturus sum. Vt appropinquant ædiculæ, [Arbor miraculose trāsfertur ex Ham in Morzele.] cui creditum erat tam pretiosæ depositum margaritæ, conspiciunt eandem arborem ardui cacuminis ante fores stare cum prænotata aue desuper incubante: ac primitus procul absistentes diriguere metu ipso, deinde pauore submoto coagulantur erga lignum in vno globo. Res venit in dubium, vtrum sub silenti nocte ipsa quæ pullulauerat apud Ham vicum fuisset subactis scrobibus illuc mutata cultu hominum, an alia eiusdem similitudinis & quantitatis exisset sub momento felicibus ramis ad cælum: sed cum fama crebresceret illam apud Ham radicitus erutam esse, & nusquam in ipsa vicinia transplantatam fore; apud Morzelam vere nulla signa comparerent, mortalium labore id actum fuisse; cum insuper non versa terra tam fixa in tartarum tenderet radice; ipsaque media ingentem sustineret vmbram extendendo fortes ramos late immota, solida robore, ac si ibi generatim excrescendo videretur multa virorum sæcula vicisse; tunc demum palam fit omnibus, sanctam virginem voluisse per hoc demonstrare signa suæ præsentiæ: hæc enim arbor olim apposita fidissima custos sanctarum exequiarum, non defecit a suo obsequio, nec in translatione earum. Quod ad iussum omnipotentis Dei Angelico ministerio actum intellexit, qui diuina prouidentia disponi omnia credit. Ista arbor vero vocatur populus vulgo. Cur igitur humana in hoc fluitet titubatio? en habemus recentia miracula ex veteribus exemplis, vt video. Certe enim scripturæ testimonio nouimus, quod propheta Abacuc prandium cum ferret messoribus, eius cæsarie apprehensa Angelicis manibus, sicut erat plenis canistris onustus, a Iudea subleuatus, repente est in Chaldæam depositus; quo prandio & Danielem inclusum in lacu leonum refecit, seque repente iterum in Iudæa inuenit. [Dan. 14.] Arguens quoque Psalmographus insanas falsitates hominum, Filij, inquit, hominum vsquequo graui corde? vt quid diligitis vanitatem, & quæritis mendacium? [Psal. 4. 5. & 4.] Et scitote quoniam mirificauit Dominus Sanctum suum. Mirabilem quippe exhibebat Dominus ancillam suam in terris, quam meritis gloriosam Angelis coæquauerat in cœlis.

[Annotata]

a De Niuigella, quæ & Niuiala, vulgo Niuella, celebri Brabantiæ oppido, agemus XVII. Martij ad vitam S. Gertrudis.

b Feretrum, aut capsam cui sacrum corpus inclusum Sarcophagus enim, aut lectulus in quo mortui efferebantur, libitina dicebatur; a Libitina Dea funerum præside, in cuius æde quæ ad funebrem pompam spectabant, vendebantur. Tertullianus lib. de corona militis: Ceterum a seculo coronantur & lupanaria, & latrinæ, & pistrina, & carcer, & ludus, & ipsa amphitheatra, & ipsa spoliaria, ipsæque libitinæ. Sidonius lib.2.epist.8. Sed cum libitinam flentes omnes, externi quoque. prensitarent, remorarentur, exoscularentur.

c Is locus cœnobio seu collegio virginum a S. VValdetrude fundato celebris, intra vrbem Montes, Hannoniæ primariam, conclusus. Visitur pars magna etiamnum castri veteris, vt plenius ad S. VValdetrudis vitam IX. April.

d De Malbodiensi parthenone, & oppido XXX. Ianuarij ad vitam S. Aldegondis.

CAPVT VIII. Carolus Magnus S. Gudilæ sepulchrum veneratur.

[30] Eodem autē die huiuscemodi rei rumor circūquaque decurrit, & per cunctorum ora volitans ad palatium vsque peruenit. In tempore illo sceptrum a monarchiæ Imperialis tenebat Carolus victoriosissimus piissimusque Augustus, qui ex tropæis frequentibus, triumphatisque nationibus cognominatus est Magnus, qui regni Francorum spatia longe lateque dilatauit, & Christi gloriam in suis finibus ampliauit. Itaque fama peruulgante volucri, certatim studebant illuc aduentare tam longinqui, quam & proximi; & miraculum, quod Christus ad gloriam suæ Virginis monstrauerat, ardebant intueri. Ducebantur longis ordinibus acies virorum ac mulierum: exultabant variarum fremitus hinc inde viarum, qui venientes & contemplantes quod desiderabant, fletibus præ gaudio ora rigabant, & ingredientes oscula lipsanis Sanctæ imprimebant, egredientesque vernantium florum sertis arborem ornabant. Vt autem in tanto miraculo potentia Domini potissimum magnificaretur, & virtus nota redderetur, [Carolus Magnus visitat corpus S. Gudilæ:] pars permaxima extitit Princeps clarissimus præfatus Carolus: qui talibus auditis regali solio exiliuit, & vna cum primoribus aulæ suæ ad inspiciendum hoc miraculum, & ad corpus Sanctæ accessit; & admirans potentiam Domini, virtutem eius magnificauit, misericordiam collaudauit, & quia in diebus suis talia ostendere, dignatus sit, gloriosum nomen eius benedixit: nimioque gaudio permotus, inter pias gratiarum actiones, lætitia eliciente lacrymas fudit: sed & itidem fecit aduenientium quisque.

[31] Rex interea memorabilis ibidem maxima sanctæ virgini deuouit, [Multa isthic largitur.] atque attribuit munera, vasa scilicet aurea & argentea, palliaque peregrino opere elaborata. Ipsum quoque fundum Morzelam ei tradidit cum vniuersā inhabitante familia, hoc Sanctæ placere intra se reputans, quoniam specialiter præ omnibus hanc sedem delegerat suis ossibus. Quæ singula testamento mandauit, & subscriptis testibus assignauit, & Ecclesiæ, in qua Sancta iacebat, in perpetuam hæreditatem delegauit. Super hæc aggregauit illic sanctimonialium gregem, [Monasterium virginum fundat.] quæ inibi Christo, & eius Virgini famularentur spiritualiter, & consueta officia persoluerent die noctuq; incessanter: quæ vt nullius rei inopes, indigentiæ manus darent, atque a proposito sancto deficerent, strenue egit, vt quæ vitæ necessaria forent nulla deessent. Hic videmus Saluatoris verba compleri dicentis: Omnis qui reliquerit domum & patrem & matrem, &c. centuplum accipiet, & vitam æternam possidebit: quia enim hæc Sancta quousque vitali aura pasta est, spem non iacentem horum habens promissorū, abrenunciauit terrulentis, modo & centuplicatæ fructum mercis consequitur in terris, & perpeti vita fruitur in cœlis. [Matth. 19. 29.]

[32] Posthæc memoratus Rex Carolus exercitio venationis b regio more deditus, per circumadiacentem c forestē exturbabat rabidas feras a suis saltibus: quadam autem die, [In Bracbanto venatur.] cum inuia lustra cingeret studiosissima indagine, & ad retia & plagas cogeret clamore siluestres feras diuerso distinctas & genere & colore; ecce inter multigena pecora vis canum odorisequa emouit a suis latibulis vrsum immanissimi corporis, & violentissimæ ferocitatis, quem palantem statim Rex insequitur cum equitatu & vociferatione virorum, sono lituorum, latratu acerrimorum canum: militum alij obsident compita districtis gladiis; alij discursitant in spumantibus equis, cum arcubus curuatis & apparatis spiculis; quidam cum vasta cuspide adnituntur arboreis truncis, vt si qua sors illum præcipitem obtulisset eis, impeterent eum lati ferri venabulis: sed hæc omnia nequidquā. Tuebatur quippe protectione tua, o Virgo benignissima. Quid opus est ambagibus verborum? Quique prout poterant captioni illius se accingebant. At ille per loca sentibus sita & vepribus diffugit: arbusta diffringit, saxa obuia voluit, fertur cœco terrore, qua sonus atque tremor, qua exagitat furor: feritas eum incendit, impetus rapit, prona & fragosa petit, ardua transilit: postremo elapsus nemorum impedimentis, dumisque exemptus hirsutis, apertis se furibundus ingerit aruis; vbi in vicino erat vicus Morzelensis. Tunc videres venatores arrectis animis exultare, ac si iam captum illum tenerent libere. Insequuntur alæ equitum; contorquent validis lacertis nimbos telorum, quæ omnia cedunt in cassum. Inter hæc iam multo spatio victus, cum nullum esset effugium vndique campis late patentibus, ac mortem imminentem iam iamque capiendus crebris differret flexibus, (credo diuinitus illi hoc aspirare ingenium:) propere cursu recto tendit ad Morzellam, Sācti Saluatoris irrumpit ecclesiam, seque sub sanctæ Virginis occulit libitinam. Ibi subito feritatis suæ oblitus, deflexa ceruice, [Vrsus ad Virginis aram fugiens venatorum manus euadit: fit cicur.] summissoque humiliter capite, sanctimonialium aduenientium cœpit vestigia lambere, ac more lasciuientiū catulorum omnibus aggaudere. Vnde patenter dabat intelligi se fuisse defensatum patrocinio famulæ Dei, eiusq; amodo paratum esse deseruire obsequiis. Quod vbi nuntiatum est Regi, perpendens animo qualitatem rei, animaduertit continuo hoc meritis sanctæ Virginis a Domino fieri. Qua de re abstitit protinus ab insequendo, statuitque nihilominus edicto, vt nullus esset infestus eidem vrso; sed permitteretur in eius ministerio, quæ eius patrona erat in discrimine tanto: quod etiam est factum: manente illo blande veluti agniculo in congregatione Sororum vsque ad diem vitæ suæ extremum. In tota ergo illa regione tunc statim quid in ecclesia factum fuisset innotuit: cucurrere viri & feminæ pariter nobiles ignobilesque, videbant vrsum deposita belluina rabie morari inter d Nonnas vltro citroque quasi animal domesticū tranquille: Deoque, & eius Virgini concinebant vna voce. Quis non obstupescat talia signa mortuorum, quæ fiunt pro excitatione viuentium? Intueamur tuam, Christe, etiam in hac parte virtutem, cui omne quod brutum est sapit; cui mite est omne quod sæuit: tua est hæc virtus, tui nominis plenus est ille titulus. Quotiescumque enim antiquitus nouellā Ecclesiam tremefecisset turbo persecutionis, ac destinassent tyranni tuos cultores trucibus belluis lancinandos voratibus cruentis, mansuescebat subito ferarum ferocitas, procidentesque lambebant tuorum testium plantas.

[Annotata]

a Si vere Imperator erat Carolus, qua dignitate an. DCCC. a Leone III. ornatus est, debuerit is qui adolescentia vernabat, vt ante dicitur, ea tempestate qua S. Gudila excessit a cortuptibili vita, minimum centenarius fuisse. At fortassis Hubertus hic monarchiam Imperialem posuit pro regno Francorum, quod Carolus ab an. DCCLXVIII. tenuit.

b Francorum Reges venationis studio delectatos, alibi obseruauimus.

c Vox forestis, aut foresta, vel forestū, quæ siluā aut saltū significat, a Teutonico idiomate, vt Tillius ac Nicotius fatētur, in Gallicum aliaq; migrauit: diciturq; & de aquis, vt iidē docent; & disertius Bazelinus noster Gallo-Flandriæ lib.3.cap.2. ex variis Regū diplomatis.

d Multa de hac voce reperies in Rosvveydi Onomastico.

CAPVT IX. Regia virgo sanata: parens cum regno conuersus.

[33] Nos vero repetentes nostræ Virginis a fastos in manibus sitos, videmus non esse prætermittendum silentio, quanto nomine eandem famulam suam clarificauerit opifex rerum per fines transmarinos. Ibi siquidem b Rex quidam regebat populos sub placida pace, qui susceperat quandam natam ex legitima coniuge. Huic autem filiæ prima natiuitatis dies dedit initium vitæ cum membrorum labe. Nam super totius corporis partes regnabat debilitas, sed maxime super manus inualidas, quas nodosa c arthritis ligauerat. Quid dicam quia stare non poterat, quæ nec in lecto surgere suo, vel ad sedendum, valebat, neque in latus alterū per se reclinare poterat; manus quoque non solum nequibat ad os ducere, verumetiam nec paullulum erigere? Ita igitur a primœua ætate in florem peruenit iuuentæ coæuo languore, nec spes vlla restabat adipiscendæ salutis; quia omnis illa prouincia dedita idolorum culturis, sordebat ritibus fanaticis. O quam sæpe grauatos iuuant desperata, [Quædam regia virgo ægra diuinitus monetur, vt S. Gudilæ tumulum visat.] & prosperitas celans mœstis principiis læta confinia venit ad vota! Quadam denique nocte, gratissimo somno serpente per ipsius puellæ artus, visa est sibi per somnum astare mulier venusto vultu, sereno aspectu, mulcens eam leni affatu: Longis, inquit, o puella affecta es calamitatibus, sed tui miserendum est amplius: ideo confidens esto, quia instat temporis reuolutio, quo tibi medendum est a Christianorum Deo, cui mancipare te oportet ab hac die, relicto paganorum errore. Verumtamen haud aliter sanitatem consequeris, nisi sepulchrum Gudilæ virginis adieris. Hæc locuta, rediit ad supera. At illa expergefacta a somno, patri & matri quæ audierat & viderat indicat extemplo. Rex vt audiuit, primo expauit: deinde hæc ore non pressit, sed in hæc verba prorupit: Regio nostra his miraculis numquam fuit alleuiata: heu, vt quid veneramur muta, quæ nihil prosunt saxa? hic magnus & verus solus est Deus, cui cedit ægritudo & salus. Sed quis o meorum inuenietur fidelium, cui sit notum tantæ virginis Gudilæ bustum? Iam circumuolitans hæc fama regalia compleuerat atria: adsunt omnes suo Domino cōgratulantes: hoc tantum oberat, quod nullius notitia callebat, quæ hæc S. Gudila fuisset, vel vbi recondita foret. Rex interea per totum illum diem magno æstu curarum fluctuat, mentem nunc huc, nunc illuc diuisam per omnia versat, videlicet cogitans quem finem visioni filiæ suæ petat.

[34] Post hoc nox ruit, puella in stratu suo obdormit; denuo præfata venerandi habitus mulier ei in visu assistit, [Iterum cōfirmatur.] eamque his admonitionibus instruit: Forti, filia mi, vigeas animo: a Christi non exorbiteris obsequio, vt tibi dignetur adesse diuina visitatio. Qua visione sublata, puella euigilat, & huic exhortationi obtemperans, idolorum culturam abdicat, se Christo constanter dedicat. In hoc solummodo erat tristis, quod ignotus erat ei tumulus Gudilæ gloriosæ virginis. Hac de caussa portionem quæ supererat noctis expendit in obsecrationibus & vigiliis, totumque sequentem diem iungit precibus assiduis, postulans a Deo, vt fructuosum prouentum visionibus his adduceret, sibique patenter reuelaret, quonam in loco sua famula, Sancta scilicet Gudila, humata quiesceret. Nec eam fefellit hæc spes, quam confirmabat præcordialis fides. Sic enim ait Dominus in Euangelio: Si haberetis fidem sicut granum sinapis, diceretis huic monti, Transi hinc, & transiret. [Matth. 17. 19.] Namque merso sole cum ingrueret chaos noctis vmbrosæ, ipsaque filia Regis membra laxaret quiete; ecce in somnis sæpedicta mulier adest ei iam tertia vice, solidatque eam hac certitudine: Cur tanto gemitu consumeris, o puella? Quæ his doloribus depangetur meta? [Edocetur vbi sepulta sit Gudila.] Certe si te fatigat tam inexuperabilis cupido, vt tibi indicetur S. Gudilæ virginis repositio, accipe ergo, & hæc mea dicta tuo infige animo: Hæc Gudila nobilissimæ celsitudinis virgo, trans Pontum oriunda fuit de Brabanto: quæ donec vixit, omnem pompam sæculi abiecit, solique Domino in virginitate ac cæteris virtutibus adhæsit: post excessum autem vitæ primo sepulta est in villa, Ham vocata; postea vero in alium vicū, nomine Morzelam, est translata: vbi nunc meritis eius creberrima fiunt miracula, ibidemque ei ancillatur sanctimonialium congregatio deuotissima. Expergiscere; age, & genitorem tuum certum redde. Sic ait, & ab oculis somniantis disparuit.

[35] At illa excutitur somnis, parētibus enarrat quæque, vt digesserat visionis ordo. His Rex auditis redditur alacer nimis. Sine mora igitur nauim apparari iubet; quam sumptibus & militibus onerat, filiamque suam eis commendatam honorifice transmittit, quo desiderabat, vt regalem munificentiam decebat. Ast illi prouehuntur portus statione, currunt immensum æquor caua trabe; spirant optatæ auræ, leniuntur tumentes fluctus eo, quam longum est, nauigio, vt nautis constaret liquido, eos regi S. Gudilæ gubernaculo. Tandem appulsi optato littori, explorant Morzelam, quam subeunt ab accolis indicatam: sanctimonialibus aperiunt sui itineris caussam: illæ vero puellam suscipiunt, & ad S. Gudilæ memoriam ducunt, [Morzelam ducta, tertio post die sanatur.] ibique pro recuperanda sospitate illius iugi triduo orationibus incumbunt. Res mira: tertio etenim die perseuerantibus illis in prece, potēs medicina exiliit repente; omnes nerui puellæ attemperantur in concordiam sue harmoniæ, manus pedesque suum officium exercent libere, prorsus omnia membra cōualescunt interius exteriusque. Puella ergo palmas cum facie ad cælum sustollit, Christo eiusque Virgini benedicit. Similiter facit, quicumque hoc cernit, & audit.

[36] Itaque militibus fuit consilij non ibi diutius immorari, sed continuo cum Domina sua, filia scilicet Regis, nauim conscendunt, & remenso pelago Dominum suum repetunt; ei quæque, vt gesta fuerant, referunt. Stat facti manifesta fides, eius nata sospes. Quanta tunc Regi oborta est, eiusque magistratibus, & regno omni lætitia! per omnes vrbes exultatio! per plateas tripudiatio! Rex quoque, vt sapiens, [Rex cum suis conuertitur:] magnitudinem portenti pensans, in hoc cōsultum statim proripit ita prudenter disputans: O miserrima nostræ gentilitatis dementia, colentis simulacra, quæ nec auribus voces trahunt, nec ore reddunt, &, vt insensibilia, nihil sentiunt. Hicine sunt Dij de rupibus abscissi, metallis fabrili opere fusi, quos timent artifices sui? ei! quantas in his fabricandis impensas perdidimus stolidi, &, quod valde timendum est, rei; quia & dæmonum sunt effigies, & nos secum trahunt ad tenebras infernales. Vnde nunc nunc, o optimi satellites, pristinos errores respuamus, soli Deo plasmatori omnium militemus. O fortissima deuotio huius Regis, qui prædicator factus est suæ gentis! Assensus fit omnium, approbant Regis consultum. [Morzelam venit:] Ipse ergo Rex in primis aliorum exemplar multo vallatus exercitu transmeat ad Morzelensem vicum: ibi S. Gudilæ offert pretiosorum copiam ornamentorum. Posthæc fecit & se & vxorem suam ac filiam nuper curatam purificari vnda sacri baptismatis: & post mysterium sancti lauacri dedit S. Gudilæ vas argenteum & maximum & pretiosissimum, [baptizatur.] in quo deinceps offerebat suas oblationes collegium sanctimonialium. Deinde in regnum suum cum aliquot verbi Dei ministris remeans, in gremium sanctæ matris Ecclesiæ induxit gentes sui imperij colonas, sacro fonte regeneratas; simulachra comminuendo in puluerem redegit; templa sanctitatis aquis expiata in memoriam sanctæ Crucis & Sanctorum dedicari fecit, officia Clericorum constituit. Postremum nullum permisit regno militare suo, qui per paganismum rebellasset Christi regno. Sic igitur per salutem corpusculi vnius multis prouenit animarum salus. Horū autem omnium causa tua sunt merita, o Sancta Gudila, virgo dignissima, vere, vt ita dixerim, transmarinorum Apostola, magnis præconiis digna. Sed nostra iam succūbit fragilitas deficiens ad enarrandas omnes virtutes tuas. Quis enim stylus ad scribendū sufficiat, quāta infirmis præbueris beneficia? Quicūque sub tuæ misericordie cōfugerūt alas, aut d pleuresi dira pulsati, aut paralysi dissoluti, siue atro febris felle exesi, seu mille morbis obsiti, recepta sospitate cuncti ad sua redierunt læti.

[Annotata]

a An chronicon cœnobij Morsellensis, an S. Gudilæ res gestas & miracula secundum annorum seriem digesta, intelligat, haud liquet: quidquid id est, videtur intercidisse.

b An Pictorum fortassis in Britannia, an vspiam in Septemtrione hic Rex fuerit, non facile est coniicere.

c Ms. habebat, artetisis, mendose.

d Pleuritide, opinor, scribere voluit, id est lateris dolore, siue τῇ περὶ τὰς πλευρὰς νόσῳ.

CAPVT X. Morzela vastata, translatum Bruxellam S. Gudilæ corpus.

[37] Post multa, & magna miracula ostensa in vico Morzelæ dispensatione Domini, collocata sanctimonialium congregatione inibi, in honore dilectæ Deo Gudilæ virginis, multiplicata populorum malitia, læta & prospera turbauit diaboli versutia. Ipse quippe aduersarius noster, qui bonis inuidet, & malis semper aggaudet, dum tamquam leo rugiens circuit quærens quem deuoret, si qua adhuc virtutum vestigia remanserant in terris, nititur abolere omni molimine impietatis; vt iacula atrocitatis suæ per corpora exterius transmitteret liberius, (heu dolor & facinus!) primo venena sua in anima diffundit interius, tanto grauius, quanto abundantius. Sic, vt diximus, ascendente ad Dominum clamore nequitiæ Christianorum, [Barbari Belgium populātur.] vt similem moribus inuenirent pœnam, fines Lotharingiæ gens inuadit a paganorum. Fiebant crebræ incursiones, rapine frequentes, impietates multiplices & mirabiles, sanctuaria vertebantur in derisum, in prædam substantiæ incolarum. Ita pace turbata res cœnobij Morzelensis paullatim diripit aduersariorum insatiabilis cupiditas. Sed b Otto senior tunc temporis Imperator grauibus curis, & multimodis regni occupatus negotiis, dum aduersantes non cohibet censura regiæ seueritatis, maiorem & grauiorem licentiam iniustitias faciendi tribuit etiam domesticis: & dum regno nequit propellere alienigenas, Ecclesiæ Dei inimicos indigenas sentiunt.

[38] Igitur post talia & tanta regni flagitia recedentibus paganis, c VVenemarus quidam in ecclesiam S. Gudilæ consurgit, [VVenemarus bona Ecclesiæ Morzellēsis diripit: Moniales vexat.] omni crudelior bellua, & specie Christianus, non opere, paganos ipsos nimia vincit crudelitate; bona Ecclesiastica in vsus suos, & suorum stipendia satis audaciter præsumpsit vendicare, & ancillas Christi iniuriis & egestate coactas compulit fugere, & vt oues sine pastore circumquaque vagantes errare. Si quam præterea de numero Deo seruientium mors occupabat, locum eius auaritia Wenemari supplere nolebat: sed non mirum erat, qui & viuentibus sua denegabat. Hoc tandem iusto iudicio Dei tam animæ, quam corporis damnato morte, dolet Ecclesia ipsum filios reliquisse, quorum vnus Ermenfridus res Ecclesiæ supradictæ inuasas iniuste non timuit mortuo patre suscipere, & per aliquot annos tenuit, sine alicuius contradictione, vel defensione; hoc enim tempore, vt clamat veritas scripturæ, neque Rex, neque Dux in Israel erat, sed vnusquisque in via cordis sui ambulabat. Tanta denique aliorum malorum pericula, tanta aduersitatum vndique creuerunt incommoda, tanta insuper Principum erat negligentia, vel defensorum impotentia, vt res Ecclesiarum minui, vel diripi in his finibus ab aliquo iam eis esset pro minimo. [Iud. 17. 6.]

[39] Posthæc d Ottone secundo tenente Imperium, Carolus e filius Lotharij Regis Francorum, in regno Lothario f adeptus est Ducatum. Qui statum imperij dolens perturbari multipliciter, [Carolus sub Ottone II. Dux Lotharingiæ,] ad melioranda negoria multorum animaduertit sollerter. Vnde inter cetera res sublatas Ecclesiæ Morzellensi inuasorum partibus nisus est subtrahere, & S. Gudilæ famulantibus restituere. Sed quiuis scire potest facile, quam difficile corrigantur, quæ in consuetudinem venerint diutina dilatione. Sua loco sancto reddere volebat industria Caroli Ducis; sed obstabat auiditas peruasoris, nec Deum timentis, nec hominem reuerentis. Insurgunt testes iniqui, & mentita est iniquitas sibi. Ermenfridum omnes suæ partis clamant esse patris successorem, & paterni boni heredem. Ducis autem præualente potentia Ermenfridus, suique complices amantes terrena, paruipendentes cœlestia, inito consilio inuasas terras retinent sibi, [obtinet corpus S. Gudilæ!] & pretiosam margaritam omnibus datis comparandam, corpus scilicet S. Gudilæ dant bono negotiatori, Carolo videlicet glorioso Duci. O miseros & miserandos omni modo! qui instar brutorum animalium terram respicientes pectore prono, ac ventri obedientes non Deo, ipsi se indignos tanto iudicant dono: & sicut paternam capacitatem eis hæreditate cessisse gauisi sunt, & quasi æterno mucrone perfossi, paternæ necis exitum sibi contigisse testati sunt. Nam vniuersos eiusdem possessionis cohæredes inaudita miserabilique nece notum est finiri ad extrema venientes.

[40] Carolus vero Dux pro nihilo ducens damna terrarum, felici commercio gaudet se cœlestem suscepisse thesaurum. Bruxellam venit, g corpusque tuum, virgo clarissima, cum honore debito in ecclesiam h S. Gaugerici intulit, & quid sibi cessisset boni gestiens probare oculis, temere quamuis, [Bruxellā illud trāsfert.] deuote voluit aperire thecam Virginis. Mox ecclesiam totam nebula circumfundit, oculos præsentium caligo retundit, atque sic prouidentia Dei omnes ab incepti temeritate retrahit. Dux bono flagrans desiderio, clemētiam Domini triduano placare studuit ieiunio. [Id intuerī vt potuerit.] Tandem consecutus quod voluit, thecam aperuit, corpus sanctum vidit: rursus clausit, clausam sigillo signauit. Partem etiam villæ quandam, quæ vocatur Molembecca, sanctæ Virgini tradidit, & sex familias addidit, & alia complura altaris vestimenta donauit. Illic non sine magna veneratione quieuit vsque ad tempora Comitis i Lamberti, nepotis, de quo prælocuti sumus, Ducis Caroli k.

[Annotata]

a Ms. Rub. val. Danorum.

b Otto I. qui & Magnus, an. CMXXXVII. vnctus est Rex Germaniæ Aquisgrani, ann. CMLXII. Imperator, Romæ. Obiit anno CMLXXIII. VII. Maij. Ceterum hic aliquid videtur omissum. Nam Suriana vita multa de Belgicarum prouinciarum vastatione refert.

c Hic esse videtur VVenemarus Aduocatus, qui diplomati Arnulphi Magni Comitis Flandriæ, quo is varia prædia monasterio Blandiniensi restituit an. CMXXXVII. subscripsit.

d Otto II. an.961. Rex Germaniæ coronatus, 967. Imperator, Romæ, patri tandem in Imperij administratione successit an. 973. obiit 983.

e Imo frater Lotharij fuit, filius Ludouici IV. Trāsmarini dicti, Galliæ Regis, & Gerbergæ sororis Ottonis Magni; qui mortuo an.986. Lothario, atque anno sequenti Ludouico V. eius filio, paternum auitumq; regnum, ab Hugone Capeto occupatū, armis repetens, an.990. ab eo captus, sequenti anno Aureliæ in carcere moritur.

f Datur Lotharingiæ Ducatus Carolo ab Ottone II. an. 977. vt & ipse ab insolentiis desistat, & fratris sui Lotharij motibus obsistat. Sigebert.

g Circa annum 978. eam translationem factam scribunt Miræus in Chronico Belgico, Haræus tom.1. Annal. Brabant. Baronius tom.10. Annal. ad eumdem annum nu.4. hic tamen fallitur dum ait Carolum pugnantem aduersus Hermenfredum, accepisse ab eo corpus S. Gudilæ. Restitui uoluit Carolus Ecclesiæ Morsellensi ablata, sed id consequi non potuit, vel iniquis impiorum testimoniis elisa iustitia, vt hic innuitur, vel Flandriæ, & Castri Gandensis Comitū, Hermenfrido fauentium potentia impeditus ne vim adhiberet.

h Extat etiamnum Bruxellæ S. Gaugerici (Episcopi Cameracensis, qui XI. Augusti colitur) ecclesia, vna e quinque parochialibus; non ea, in quam corpus S. Gudilæ intulit Carolus, sed alia augustior, adificata a Lamberto II. Louaniensi Comite, Caroli genero, vt tradit Miræus in Chronico Belg. ad an. 948. Haud procul ab ea ecclesia palatium suum habuit Carolus in Sennæ fluminis insula.

i Gerberga Caroli filia, Lamberto II. Comiti Louauiensi, Ragineri II. Hannoniæ Comitis filio, nupta, peperit Henricum, Baldricum, Raginerum, Mathildem Henricus I. Louanij occisus est an.1038. Ei successit Otto filius, huic in iuuenili ætate mortuo Baldricus patruus, qui & Lambertus Barbatus, qui collegium septem Canonicorum Louanij instituit, templum S. Michaelis Bruxellæ ædificauit, atque in illud S. Gudilæ corpus transtulit.

k Hic aliquid videtur deesse. Neque enim verisimile est auctorem in ceteris tam verbosum, ita abrupte terminasse hanc historiam.

ALIA VITA AVCTORE ANONYMO. Ex Laurentio Surio.

Gudila, Virgo Bruxellis in Belgio (S.)BHL Number: 3685

Avct. Anonymo, apvd Svrivm.

CAPVT I. S. Gudilæ ortus, religiosa institutio.

[1] a Igitvr b Sigiberti Regis temporibus, qui fuit Dagoberti Regis filius, [S. Gudilæ parentes,] extitit quidam Comes Witgerus nomine, in pago c Brabantensi, probabilis moribus; cuius thalamis inhærebat coniunx dignissima, cuius fuerat nomen d Amelberga, Maioris Domus inclyta e Pipini sorore progenita: qui vterque diuinis parili modo obtemperabant monitis. Quibus in seculo pie degentibus, sanctum & iustum contulit Dominus germen. Eodem namque germine Sanctus extitit Emebertus, [frater,] Cameracensium Præsul gloriosus, vitæ admirabilis, & meritis insignis: [sorores.] cuius etiam extitere sorores simili sanctitate probabiles, Reinildis scilicet sanctissima, & Pharaildis moribus egregia.

[2] Horum ergo genitricem tam felici iocunditate prolis pollentem, omnipotens Dominus adhuc futura fœcundauit prole dignissima: & iam more parturientium anxietatis f fluctuantem procella, qui in seruis suis consolatur, huiusmodi eam refocillatione recreare dignatur. Nox erat & terris mortales somnus habebat, cum eadem materfamilias sopori dedita, [Sanctitas matri prænuntiata.] Angelum aspicit, hæc sibi proferentem verba: Solue metum corde, vtpote pretioso fœcundata germine. Ipse enim Rex cœli ferre me iubet hæc solamina tibi. Concepisti fideliter, paries feliciter, venerabilis filiæ clarissima mater: quæ ab ipso puellari æuo diuinis adhærebit cæremoniis: in quibus perseuerans vsque ad metas æui breuis, palmam capiet vitæ perennis. Tali ore locuta visio Angelica, eam completo sermone reliquit autamque in tenuem euanuit. At illa talibus exhilarata visis, corpus e stratis corripit, & ad cœlum manus cum voce tendit, & parans cælitus delatis credula corda responsis, largitori omnium bonorum gratias reddidit.

[3] Orta est sane hæc virgo Brabantensium finibus, vt prædictum est a parentibus tam religiosis, quam nobilibus, eo tempore, quo B. Gertrudis vixit celeberrima in Dei rebus. [A S. Gertrude de sacro fonte suscepta,] Cum ergo prædicti parentes virginis filiam suam sacro fonte regenerare decernerent, præsentiam supradictæ virginis expetunt, & vt regenerationis eius testis fieret, in omnes preces descendunt. Beata autē Gertrudis tam piæ preci assensum præbuit, virginisque g Gudile regenerationi nō solum interfuit, sed etiam manuum suarum munditia eam sanctificauit, & de sacro fonte leuauit. Vnde factum est, vt virgo virginis mater per spiritum fieret, atque vlterius sub vberibus doctrinarū suarum educandam suspenderet.

[4] Huius etiam sanctæ virginis neptes extitere sanctæ sorores Aldegundis atque Waldetrudis, vbertim bonorum operum flore fulgentes. Ergo cum iam beata virgo Gudila intra monasterij claustra sacræ scripturæ lacte aleretur, & a sua sancta consanguinea, nec non spirituali matre pasceretur; Euangelicis sententiis non absurde auditis, mentem ad cœlestis patriæ desideria cæpit erigere, & ad beatam atque æternam vitam vbertim exardescere. [ad studiū virginitatis animat.] Beata siquidem Christi virgo Gertrudis eius animum incessanter pulsabat, vt sacræ virginitatis inuiolatam palmam seruaret, vt veniente sponso pulsans, non cum stultis ad ostium remaneret, sed cum prudentibus cœlestem gloriam feliciter possideret.

[5] His namque atque aliis huiuscemodi quamplurimis beata virgo accensa monitis, huius seculi pompam abnegans, moribus ætatem peragrans, & sanctam mentem suspendens ad astra, totam se mirum in modum in Dei redigebat famulatum, a quo perenne flagitabat præmium. Vnde contigit, [Virtutibus floret.] vt semper in dies melior se fieret, ætatulamque sensu præcelleret: quia secundum illud Sapientis doctrinam, & non pecuniam, disciplinamque magis elegit, quam aurum. Crescente enimuero de die in diem ætate, crescebat morum probitate, veluti condecens erat Dei famulæ. [Prou. 8. 10.] Erat sane corpore incorrupta, mente casta, amabilis cunctis, affabilis vniuersis, prudentia callens, fortitudine ingens, frænis temperantiæ serena, iustitiæ vigore seuera, patientia laudabilis, mansuetudine præstabilis, pietate ineffabilis, feruens caritate bis tincta, stabilis fide robusta, longanimis spe inconcussa. Harum namque omnium virtutum cōmercia exaggerabat in eius animo cuncta disponens sapientia.

[Annotata]

a Hinc coniicere licet adiunctam fuisse præfationem, quæ hic omissa.

b Austrasiis imperitauit ab an.639.vsque ad 654.

c Surius in 2.edit. Bracbantensi, in 3. Brachantensi.

d In 3.Surij edit. Amulberga.

e Pipini Landensis vitam dabimus XXI. Februar.

f Breuiar. Bruxell. fluctuante.

g In 3.Surij edit. perpetuo vocatur Gudula. In 2. & in Breuiar. Brux. & vsitatius vulgo Gudila.

CAPVT II. Priuata vita. Dæmonis insidiæ.

[6] Postqvam ergo spiritualis eius genitrix, sanctissima videlicet Gertrudis, [Domum redit.] de huius mundi peregrinatione transiuit ad patriam, & ab eiulatu & conualle lacrymarum ad cœli regiam, vbi desiderati sponsi facie perfruitur; almiflua Christi virgo Gudila tantæ cognatæ solamine destituta, repedat ad parentum limina, referens pectus sitibundum, haustu sapientiæ refertum; a parentibus deinceps subiecta, iuxta Apostoli præceptum. [Ephes. 6. 1.] Erat autem in confinio villa, Morzella vocabulo, distans ab eorum mansione duorum miliarium interstitio, in quo ædificatum fuerat oratorium in honore Sancti Saluatoris dedicatum. [Colos. 3. 20.] Hunc locum diligens Dei virgo, crebro expetiit, remota a suis, vitans eis esse molestiæ in omnibus saltem modicis negotiis, atque appetens vacare contemplationi solius diuinitatis. Orationibus protelatis deputabat dies, continuabat & noctes, pernox in vigiliis, strenua in psalmodiis, [Morzella sanctissimam vitā agit.] exercitata in ieiuniis, mactabat se holocaustum Christi conspectibus, cui se totam deuota tradiderat ab annis puerilibus, & cum solo hic esset corpore, quotidie animo ad æterna transibat. Sermo quoque illius erat, iuxta Apostolum, sale conditus: sæpissime genuum flexionibus accommodata, cum lacrymis & compunctionibus cordis Dominum obsecrabat, vt quæcumque meditaretur vel ageret, conspectui eius accepta forent. [Colos. 4. 6.]

[7] Quantos autem pro huiusmodi facto aduersus virginem Dei fraudum suarum diabolus laqueos tetenderit, explicare quis poterit? Sed virgo Dei tot tegebatur diuinis adminiculis, [Varie a dæmone vexatur.] quot contra se omnium hostis vsus est tendiculis: tantoque ei obnixius resistebat, quanto ad insidiandum instare ipsum videbat. Quadam igitur nocte dum ad idem oratorium Sancti Saluatoris, quod præscripsimus, declinaret, vt in contritione spiritus sui ad cœlestia suspirando illic pernoctaret, ecce hostis, qui primæ parentis Euæ calcaneo insidiabatur, huic virgini fraude, qua potuit, insidiari conabatur. Nam quia nox lumen negabat, secum virgo Dei lucernam habebat, quam pedissequa eius tunc forte ferebat. Hanc non sine detrimento sui inimicus extinxit, si forte virginem Dei sua fraude præoccuparet, eandemque a cœpto itinere reuocaret. Sed elusit fraudem inimici in virgine virtus Christi. Nam virgo Dei, vt diabolicæ fraudis perturbaret laqueos, orationum assumit clypeos: vtque lucerna per diabolum exstincta reaccendatur, b minor genibus Deum deprecatur. Exaudiuit Deus preces virginis, [Lucernam extinctam precibus reaccendit.] quas pro receptione fudit luminis: & tenebras, quas ingessit princeps tenebrarum, disrupit luce misericordiarum suarum. c Videns itaque lucernam sine manibus accendētis reaccendi, & in obsequium suum, velut in ictu oculi, lumen extinctum restaurari, Deo gratias egit.

[8] Cœptum ergo iter læta peregerat, & ad oratorium, quo tendebat, peruenerat, reliquumque noctis obsecrationibus & vigiliis transegerat. Cumque aurora in matutinam lucem prorumperet, rebusque vultu suo colorem redderet, preces vigiliasque, quibus hæc virgo totam noctem pernoctabat, longis suspiriis iam in diem continuabat. Nam pro carnis spiritusque sui contritione, & pro declinando populari fauore, sola, propria comite famula, pedibus nudis Sanctorum loca sub nocturnis horis frequentare erat solita. [Nudis pedibus noctu sacra loca inuisit.] Diebus vero, vt humanum vitaret fauorem; talibus, & vt ita dicam, dimidiis vtebatur d subtalaribus, vt superior pars pedum videretur tecta: sicque Dei feruens amore incedebat, inferiore nuda relicta.

[9] Sed dum id, quod pie egit, homines latere voluit, fit res palam, quam innotescere noluit. Nam solo prostrata, & spe atque animo in cœlos erecta; plantas, quas nudas videri noluit, prætereuntium visibus non sine obliuione videndas reliquit. Sacerdos etiam hoc viderat, qui celebraturus Missam aduenerat, & quid in hac re caussæ ageretur, satis superque mirabatur. Ipse vero horrore tanti facti perculsus, eiusque algori compassus, diutissime præstolans, postquam illa ab oratione surrexit, continuo chirothecas de manibus suis extraxit, eiusque vestigiis supponere volens abiit, vt tam illustris meriti puellam religiose honoraret. Quas humiliter in manibus virgo recipiens, & recedente Sacerdote in alteram partem se diuertens, longe a se proiicere exoptauit: sed diuina operante clementia, fere vnius horæ spatio restitere in aëre. [Chirothecæ in aëre pendulæ.] Quo stupendo rursus animata miraculo, immensas retulit gratias omnipotenti Deo; non suo imputans merito, sed illi, qui suis semper adest fidelibus.

[Annotata]

a Imo, si, quod in eius vita traditur, S. Amalberga a S. Autberto velum accepit, iam parentes seculo renuntiarant.

b Sur. iunior. & in margine forte iunctis.

c In Surio mutata hic est sententia. Videres itaque, inquit.

d Ita Breuiar. Brux. at Surius calceis, Garneueltius subtularibus restituit. Forte Sotularibus, quæ vox alibi pro calceis posita.

CAPVT III. Gudilæ, dum viueret, miracula.

[10] Expletis tandem a Sacerdote Missarum solenniis, in quibus sancta virgo suum spiritum contribulatum Deo sacrificium immolauerat, ad proprij limina domatis remeat. Iam fere medium iter emensum fuerat, & ecce cuidam mulieri obuiat, quam longus mœror & diutina calamitas torquebat. Gestabat siquidem filium suum in humeris, qui cum languore natiuo ab aluo ipsius malefœtæ parentis deciderat in hanc lucem: [Puerum variis morbis vexatum precibus sanat.] iamque sol nonum circumuoluebat annum, ex quo eundem puerum trina passione debilitatum viderat. Etenim erat contractus, incuruus, caducis vultibus, & solam terram despectans cernuus. Spiracula etiam vocis habens a obstructa, insuper obmutuerat lingua. Quinetiam dira chiragra contuderat manuum articulos, intantum vt ori non ingereret cibos, nisi adiutorio alienæ manus appositos. Pro cuius incommodo, compassione & pietate Dei virgo b pusillanimis facta, & ex visceribus misericordiarum in lacrymas est suscitata, ac si in lacrymarum indicio eum genuisse putaretur, & per omnia mater ipsius crederetur. Accedit ergo, & in humeros suos eum accepit, atque pro sospitate eius coram Domino aliquantulum fleuit. Cuius preces mox in aures Domini Sabaot peruenerunt, effectumque sui celerem inuenerunt. Iam enim puero vocis membrorumque retinacula laxabātur, & ad officium suum penitus excitabantur, membra in vsum mouendi roborabantur, atque lingua ad officium distinguebatur loquendi, primumque sermonem hunc habuit, quo matrem lætus sic inclamauit: Mater veni, mater veni. Mirabatur B. Gudila virtutem Dei ostensam per se: gaudebat etiam mater pueri, misericordiam Dei per beatam virginem factam in se.

[11] [Diuulgatur miraculum.] Ambæ gaudebant, ambæ stupebant, Dominique misericordiam semper superexaltare iudiciū perpendebant. Sed hoc factum humilis virgo nube silentij appetens obumbrari, interdixit mulieri, ne id per se aliquando contingeret diuulgari. At illa longe aliter actitabat, quam virgo Dei supplicabat: quia pro inopinata salute filij sui, pietatem nequibat tacere filij Dei; non vt verborum virginis Dei aspernatrix, sed vt deuota beneficiorum Domini veneratrix. Perlatum est autē huiuscemodi miraculum ad populum circumquaque manentem, & celebre factum vsque in præsentem diem.

[12] Est adhuc, quod in virgine Dei miremur, quod per eam de excelso cœlorum habitaculo patratum fide fatemur. Nam, vt sibi moris erat, quadam die in cella sua orationis pensum peragebat, & in cœlesti contemplatione spiritum suum suspendebat: cum ecce quædam mulier leprosa accedit, quæ non sine fide sospitatis suæ mox futuræ illo aduenit: cuius carnem ex diutina infirmitate putredo pene in vermes consumpserat, & ad mortē vsque perduxerat, nisi iam ex pietate diuina pretiosa per virginē succurreret medicina. Præterea pro deformitate sui, a præsentia & visibus hominū intantum (vt ita dixerim) exulauerat, vt vix vlla cum aliquibus consortij vestigia inueniret. Sed B. Gudila spiritu contrito & humiliato intrinsecus perfusa, [Precibus leprosum sanat.] compassione super illam, & sermone cum illa satis est vsa, atque ex nomine sic inclamauit, & pro sospitate sui, ne diffideret, admonere curauit: O Herenfrida, inquit, mens tua fidei suæ anchoram in eum figat, qui sanat contritos corde, & alligat contritiones eorum. Preces proinde ingeminat solitas, suspitiorum atque gemituum administratione præstitas; vt qui decem leprosis mundatis, vnius tantum alienigenæ fidem inuenit, & pro gratiarum actione reuertentem laudauit, huius etiam mulieris fidem inspiceret, & eidem misericordiarum suarum antidoto consuleret. [Lucæ 17.] Cuius preces Dominus exaudiuit, omnemque lepram miserationis suæ manu detersit, vt nec cicatricum signa in ea relinquerentur, quibus lepræ indicia notarentur. Quantis vero pro subita incolumitate sui gaudiis indulserit, facile ex similibus quisque colligere poterit.

[Annotata]

a Breuiar. Brux. obstrusa.

b Id est mota ad commiserationem. Teutonicus idiotismus. Weemoedich, quasi Ween-moedich, id est ἀρίδακρυς, ad lacrymas pronus, ac pusillanimis.

CAPVT IV. Obitus, sepultura, miracula.

[13] Hæc & alia innumerabilia, & plura certe quam possit humana colligere scientia, per famulam suam operata est virtus diuina: quæ ideo notitiam mortalium fugerunt, quia ex iudicio diuino publica non fuerunt. Ea tamen, quæ scire contigit relatu antiquorum, suisque ex scriptis fides præstitit maiorum, fideli tantum sufficiant, atque pro sanctitate Virginis illi satisfaciant. Hanc ergo Domino miraculis coruscare placuit, quam in vita sua iuste & irreprehensibiliter viuere concessit. Igitur in eius præsenti & a inimitabili vita, qualis esset meriti, crebro diuina declarabant miracula: quæ ad scribendum nimium sunt prolixa, sed ex his paucis etiam eius cetera cognoscuntur opera. Soluta ergo ab ergastulo corporis, multa prioribus ampliora & admiranda subsequuntur miracula: quia etsi non viuit corporaliter, viuit cum illo spiritualiter, qui est gloriosus in Sanctis suis, & magnificus in omnibus operibus suis. O vere Beata, multis præconiis digna, in qua dolus non fuit: neminem iudicans, neminem condemnans, nulli malum pro malo reddens, sed coram Deo & hominibus iuste & sancte viuens. In hac itaque constantia perdurans animi, ne dicam per singulos dies, verum etiam per singula horarum momenta feruebat flagrantia interni desiderij videndi Deum deorum in Sion cœlesti: quarum vicissitudine non est inhibita, a petitione, quam poposcit, vt in domo Domini habitaret omnibus diebus vitæ suæ, [Pie moritur.] non est fraudata. Nam felici & vltimo eius præsentis vitæ termino mediante, Dominici Sacramenti sese viatico circumquaque vallans, iturum ad cœlos spiritum roborans, b Pipino seniore monarchiā tunc regni regente, VI. Idus Ianuarias, flentibus fidelium cateruis, supernorum ciuium gaudentibus turmis, illa sancta anima Sanctorū cœtibus socianda, de mundi ludibrio migrauit ad Christum, ab ipso perceptura æternæ felicitatis palmam, cui est honor, virtus, gloria in sæcula sæculorum.

[14] [Sepelitur.] Administrata autem sunt honorifice corporis ipsius funebria, & vt tantæ nobilitatis puellam decuit, ex concursu plebis non modice facta sunt celebria: vbi virtutes ipsius, quibus plurimum vsa est quoad vixit, etiam ab inuitis lacrymas extorquebant, & ab ipsis vix quemquam abstinere permittebant. Lugebant certe hanc nobiles quique, qui affuere, quibus humilitas & summa eius subiectio exemplo viuendi fuere. Lugebāt etiam orphani & pauperes, ostendentes tunicas & vestes, quibus illos hæc altera Dorcas vestiebat, & quotidianis alimoniarum stipendiis fouebat. [Act. 9. 39.] Sepulta est autem in villa Ham, quam hodie eo ipso vocabulo constat nominatam. Neque ad tumulum eius diuinæ glorificationis defuere magnalia, quæ viuenti ipsi fuere semper præsentia. Nam vno eodemque die ipsius sepulturæ, sole in Capricorni sidere posito, [Arbor ad eius tumulum miraculose viret.] (nunc quippe brumam facit deflexus ad Austrum) arbor, quam ferunt populum, visa est subito ibidem virescere, & quod natura temporis non habuit, in propagines formari & frondescere, in testimonium eiusdem virginis, in domo Domini, vt palma florentis. Tanta namque hincinde frondium seu ramorum iucunditate diffundebatur, vt omne estiui temporis nemus vicisse putaretur. Magnus proinde in ore omnium super hoc miraculo rumor, & duplex in omnes permiscetur stupor, arborem & insperate & intempestiue creuisse. Vtrumque enim non satis fuit stupuisse. Mirum namque fuit, arborem subito populasse: sed mirabilius extitit, eam hyemis tempore, quod natura (vt prædictum est) non habuit, vernasse. Fecit autem Deus hæc officio quo nouit & voluit: fecit etiam potestate, qua valuit, qui in principio creaturarum terram iussit germinare herbam virentem, semenque iuxta genus suum facientem. Deinde pro miraculi huius admiratione plebs vndecumque accurrit cum exultatione, Deumque in tam præclara virgine supplicat, & miraculum, quod viderat, vbique gentium explicat.

[Annotata]

a Breu, Brux. immutabili.

b Non est hic B. Pipinus Landensis. Neque enim hic monarchiam regni rexit, etsi Maior-domus in regno Austrasiæ, vir domi militiæq; maximus, fuerit Verum eius generi Ansigisi filius Pipinus Herstallus, in Austrasia primum, deinde & in Neustria Maior-domus, & regno & Regibus ipsis imperitabat. Senior dicitur respectu nepotis Pipini Breuis, primi ex sua familia Regis.

CAPVT V. Sepulchri eius violator punitus.

[15] Factvm est autem dum humaretur corpus sanctissimum, latronem quendam exequiis eius interfuisse, & ornamenta quædam, cum quibus sepulturæ tradebatur, contemplatum fuisse. Tertia vero nocte, nefas quod corde conceperat malitiose, mortifero debriatus veneno auaritiæ, opere festinabat adimplere. Proh nefas! Ad sepulchrum accessit, gloriosam margaritam detexit, & vt lupus ad prædam, ita impudens & furcifer gloriosum irruit deprædari sepulchrum. Nobilis ergo sancta vt fuerat virgo, atque inclyta prosapia, & præpotentibus ac ditissimis parentibus, vt prætulimus, exorta; non sua spontanea præmeditatione, sed fidelium potius amicorum apparatu, eius sacrosanctum corpusculum auro & argēto, [Eius sepulchrum diripitur.] vesteque pretiosa honorifice fuerat redimitum. Qui talia omnia secum asportans, diripuit, solo relicto sarcophago cum sacræ virginis gleba. Quo facto illius nutu, cuius oculis nuda & aperta sunt omnia, statim vltio subsequitur diuina. Nam eiusdem scelesti latronis filia cum non multo post feminarum se choreis interponens, atque cum ceteris per plateas decantando, & huc illuc saltando discurreret, quædam illic adfuit mulier, sanctissimæ virgini familiaris & amica; quæ prædicti latronis filiam nimis diligenter intuens, easdem armillas, quas in brachiis sacræ virginis, dum sepeliretur, reliquerat, in eius lacertis fore certissime recognouit. [Res proditur.] Tanta itaque admiratione commota, hoc illic adstantibus denudauit celerius.

[16] [Auctor excommunicatur, & in posteris punitur.] Quibus admirantibus, illico talia sanctissimæ virginis fratri, Emeberto scilicet iam superius prælibato delata fuerant quantocyus. Hic namque pro atrocissimi immanitate sacrilegij dolore tactus cordis intrinsecus, quandoquidem ille locus, in quo furtum factum fuerat suæ diœcesi erat adtitulatus, totus ex auctoritate canonica in reos furti insurgens, maledictionis iaculum in eos vibrauit, & a sanctæ Dei Ecclesiæ gremio atque fidelium consortio sequestrans, damnauit. Quibus ergo tam merito mulctatis, veluti arbor quædam si a proprio fuerit incisa stipite, continuo eius vniuersi rami a priori arescunt atque deficiunt viriditate, ita omnis illa progenies, tam detestabili profluēs stirpe, graui & varia postmodum vexatur infirmitate. Nulla enim huius generationis persona excedit, quin clauda vel aliqua pedum debilitate detenta, vel etiam dira affecta gutturia, præteritum luat facinus. Sic namque a primordio vsque in præsens huiusmodi in talibus talis perseuerat infirmitas. Vnde datur intelligi, sacra virgine intercedente, illis temporaliter pœnitere a Deo concessum fore, ne illos igni inextinguibili (quod multo constat deterius) perpetualiter nimis infelix exureret culpa.

CAPVT VI. Reliquiæ translatæ: miracula.

[17] Cvm autem ex signis ad tumbam eius quotidie crebrescentibus, odorem virtutum eius fama adspiraret omnibus, ex consilio & dispositione Altissimi, placuit fidelibus de loco sepulchri eam leuare, & in locum honori ipsius magis congruum transferre. Factum est, vt ex consensu pariter & conuentu probabilium vtriusque sexus personarum, certus præfiniretur dies transferendarum Beatæ Gudilæ reliquiarum, quas ad Niuialense transferre cœnobium ex consilio eorum, [Corpus S. Gudilæ vt transferatur Niuellam, moueri nō potest.] qui conuenerant, est propositum: quando quidem non esset competens, thesaurum tantæ margaritæ occuli angulo humillimi viculi, sed loco celebri reponi. Sed consilium humanum, diuino roboratum, in ipso suo conatu est frustratum. Nam dum feretrum, receptui membrorum paratum, moueri tentaretur, vt eo, quo prædictum est, transportaretur, tanto fit pondere ibidem fixum, ac si catenis insolubilibus teneretur adstrictum. Quid vero agere debeant, [Nec vt Montes aut Malbodium.] stupore & solicitudine vtrobique hæsitant: quia ibi quid agere nesciebant, vbi de occulto Dei iudicio quicquam præsumere non habebant. Venit proinde in mentem quibusdam religiosis consanguineis B. Gudilæ, Aldegundis atque Waldetrudis a virginum Christi: si forte hæc virgo illuc membra sua transferri vellet, quo quælibet virginum præscriptarum sedem suæ quietis haberet. Erant namque loca, tunc reliquiarum earumdem virginum Christi seruatoria, Beatæ videlicet Aldegundis Malbodium, Sanctæque Waldetrudis Castrilocus. Destinabant ergo animo nunc huc, nunc illuc transferre: similiterque in mouendo vires perdidere. Nam huius rei adinuentio per omnia redigitur in nihilum. Fatigari poterant, sed sanctam glebam mouere non poterant.

[18] Singulis vero huic ponderi frustra succedentibus, & in ipso conatu deficientibus, pietas diuina diutius suspensos tenere noluit, quos ad id operis inspiratione sua excitare voluit. [Senis consilio, transfertur Morzellā.] Nam reuerendæ huic eleuationi quidam prouectæ, imo decrepitæ etatis intererat, qui vsque ad id temporis longum senium duxerat, solusque a diebus S. Gudilæ superstes, cæterisque natu & industria prouectior fuerat. Huius spiritum diuina inspiratio mox excitauit, & quo virgo Dei transferri debuit, inspirauit. Namque in hæc verba prorumpens: Videtur, inquit, mihi eam quietis suæ sedem in oratorio Sancti Saluatoris iam elegisse, in quo eam, quoad vixit, assiduis suspiriis spiritum suum claruit Deo vouisse. Tunc ad nutum senis intuitus omnium pendebat, eiusque sententiæ omnium qui aderant consensus respondebat, Et accedentes feretro, tanta mox facilitate vsi sunt in ferendo, quanta prius difficultate frustra laborauerant in mouendo. Deportandum est ergo ad præscriptum locum Mortzelle illud venerabile corpus, populis promiscui sexus cum laude & tripudio comitantibus, miraculisque ex glorificatione diuina prosequentibus. E quibus ea quæ fidelium relatu didicimus, vt posteris notitiæ sint, narrabimus.

[19] Cumque a plebe sanctum corpus cum hymnis prosequente, dimidium itineris emensum fuisset, & iam ecclesiæ, ad quam festinabat, cantantium populus propinquasset, ecce surdus quidam, cui longa infirmitas aurium meatus clauserat, pro incommoditatis suæ remedio corpori sacro propius accesserat, & vt fidelibus ad deportanda Sanctorum corpora moris est, prope b lipsana sacræ Virginis ire religiosum duxerat. Cuius fidem e vestigio sanitas exequitur repentina, quam meritorum B. Gudilæ præstitit medicina. [Surdus recipit auditum.] Hauserat aure sonum, chorus inde stupet populorū. Idem vero pro receptæ sanitatis commodo gratias Deo sanctæque Virgini egit, atque sacrosanctum ipsius corpus sequendo, reliquum itineris peregit, & cum populis pro nouitate rei voces in altum dantibus, ad definitum sancti corporis locum vsque peruenit. Ergo in basilicam Sancti Saluatoris sancta ossa introduxere, & cum magna lætitia post sacrum altare constituere, & nomen sanctum eius adscribunt iuste in aliorū Sanctorum serie. Cumque solemnia celebrassent Missarum, perfecto honore, læti redeunt domum, prædicantes sancte Virginis nomen famosissimum, ac in Sanctis suis mirabilem magnificantes Deum.

[20] Hoc vero die, quo translatum est corpus Virginis in basilicam Mortzellensem, virtus c Altithroni ad nominis sui laudem, & sanctæ Virginis ampliandum honorem, patefecit omnipotentie suæ ostentationem, quam vtique propalauit super arborem, cuius superius fecimus mentionem; [Arbor ex Ham in Morzele diuinitus transfertur.] quæ videlicet in vico Ham cœperat crescere ad vestigia sanctæ Virginis, depositionis eiusdem die. Hæc enim arbor olim apposita custos fidissima sanctarum exequiarum, non defecit a suo obsequio, nec in translatione earum. Nam altera die eiusdem translationis, in villam Mortzelle, eadem arbor sacræ Virginis membra fuerat subsecuta, ac in eodem loco tam mirifice d radicata, & conuenienter transplantata coram prædicti oratorij foribus, quasi ibidē a primordio germinare cœpisset ac crescere, cum vtraque villa a se inuicem decem milliaria distarent. Neque parum erat spectaculi, arborem ex eo loco, quo olim sine manibus creuerat e plantantium, etiam sine manibus subito transisse eradicantium. Quod ad iussum Dei omnipotentis Angelico ministerio actum intelligit, qui diuina prouidentia disponi omnia fideliter credit.

[Annotata]

a S. VValdetrudis etsi plurium liberorum parens, Virgo dicitur (vt alibi aliæ) quia sacrarum virginum antistita.

b Ita Breu. Brux. at Sur. Lipsanas.

c Sur. Altitoni.

d Sur. eradicata.

e Sur. putantium.

CAPVT VII. Sepulchrum a Carolo Magno honoratum.

[21] Hvivs rei rumor circumquaque decurrit, & per cunctorum ora volitans ad palatium vsque peruenit. In tempore illo sceptrum monarchiæ Imperialis tenebat Karolus, [Carolus Magnus visit S. Gudilæ sepulchrum, varia isthic donat.] qui ex trophæis frequentibus cognominatus est Magnus. Itaque fama peruulgante volucri, certatim studebant illuc aduentare tam longinqui quam & proximi, & miraculum, quod Christus ad gloriam suæ virginis monstrauerat, ardebant intueri. Rex autem Carolus tam mirificis auditis miraculis, illuc deuotus aduenit, vbi ex miraculo prædictæ arboris res noua spectaculum ipsi iniecit, & ex spectaculo compunctionis gratiam adiecit. Qui vt Ecclesiarum Dei amator semper extitit, defensorque strenuus, in cunctis deuotissimus, eandem villam Mortzellensem sacræ Virgini testamentis condonauit legalibus, & predictum prædiolum Ham, vnde arbor aduenerat, sub pluribus idoneis tradidit testibus: vt ibi tota villa deinceps subiecta maneret, vbi primum arbor processerat diuinitus. Adiecit insuper præfatus Rex Karolus eo in loco sanctimonialium aggregare cateruam, decretisque regalibus facultatem illis famulandi Deo asscripsit satis opportunam. Quæ singula testamento mandauit, & subscriptis testibus assignauit, & ecclesiæ, in qua Sancta iacebat, in perpetuam hereditatem delegauit. Quæ scilicet traditio vsque ad Wenemarum rata permansit: cuius vsurpatione iniusta, ad posteros suos eadem villa non sine offensa diuina pertransiit.

[22] Post hæc memoratus Rex Karolus exercitio venationis a more deditus, per circumadiacentem forestam turbabat rapidas feras a suis saltibus: inter quas miræ magnitudinis vrsum insequitur, qui iam multo spatio victus, cum nullum esset effugium, [Vrsus ad Sanctæ sepulchrum cōfugiens, māsuescit.] vndique campis late patentibus, ac mortem imminentem iamiamque capiendus crebris differret flexibus, propero cursu tetendit ad Mortzellam, & Sancti Saluatoris irrumpit ecclesiam. Tunc rem contigit euenisse, quam facilius erat stupuisse, quam dixisse. Nam Deus, qui, vt scriptum est, homines saluat & iumenta bestialem quodammodo vrsi sensum permutauit, rationemque quandam intelligendi in eo formauit. [Psal. 35. 7.] Erat namque cernere prope lipsana sacræ Virginis se admisisse, & sub tanta protectrice, a strepitu insequentium iam securum, procubuisse. Ibi subito oblitus feritatis suæ, deflexa ceruice, submisso que humiliter capite, Sanctimonialium aduenientium cœpit vestigia lambere, ac more lasciuientium catulorum omnibus aggaudere. Vnde patenter dabat intelligi, se fuisse defensatum patrocinio famulæ Dei, eiusque amodo paratum esse deseruire obsequiis. Quod vbi nuntiatum est Regi, cum suis rem, quæ in bestia diuinitus agebatur, intellexit: Deique magnalia in virgine amplectens, recessit, sine eiusdem vrsi quidem læsione, sed non sine rei, quam viderat in vrso, admiratione. Idem vero vrsus desistens esse siluaticus, cœpit esse domesticus, & in reliquum apud eiusdem loci sanctimoniales non aliter vixit, quam sententia omnium ibi manentium ipsi indixit.

[Annotatum]

a Videtur deesse regio.

CAPVT VIII. Rex transmarinus, filia ope S. Gudilæ sanata, cum suis conuertitur.

[23] Operæ pretium mihi videtur non prætermitti silentio, [Regia virgo tertio admonetur diuinitus vt S. Gudilæ tumulum visat.] qualiter eandem famulam suam clarificauerit opifex rerum per fines trāsmarinos. Ibi siquidem Rex quidam regebat populos sub placida pace, qui susceperat filiam ex legitima coniuge. Huic autem prima natiuitatis dies dedit initium vite cum membrorum labe, quam languor coæuus debilitate contraxerat. Cui in visu persona mulieris, vultu & statura spectabilis, apparuit, eamque sospitatis suæ indicia ad tumulum Virginis Gudilæ iam cito futuræ edocuit. Expergefacta autem, patri & matri quæ viderat retulit, stuporemque ipsis exinde intulit: quibus pro visione gaudium quidem creuit, sed quia locum ignorabant, sollicitudo tristitiam dedit. Tunc nocte insequente eadem visio puellæ apparuit, vtque bonis operibus esset intenta, admonuit. Quæ a somno excitata, noctem illam diemque sequentem lamentationibus transegit, donec tertia se nocte eadem, quæ ante apparuit, mulier præsto dedit, & consolationis viam primum ingressa edocuit, quo B. Gudila pago orta, vbi post mortem sepulta, & ad quem locum postea esset translata: adiiciens etiam sanctimonialium cateruam, quietis ipsius loco congregatam, atque ad obsequium eius fidei signo subarrhatam.

[24] Mane ergo iis, quæ viderat, publice enarratis, patreque & matre pro his in gaudium excitatis, naui vna cum militum manu imponitur; emenso mari ad locum, vbi virgo Dei sedem suæ quietis elegerat, prouehitur. Vbi a sanctimonialibus suscepta, [Isthic sanatur.] ac prope lipsana sacræ Virginis posita, orationis instantia ab eisdem per triduum fouetur: tandemque sospitatē, quam oraculo accepturam se didicit, meretur. Sicque membrorum officio roborata, atque incredibilibus super hoc gaudiis excitata, licet adhuc paganis detenta ritibus haberetur, Deum in tanta Virgine miraculis coruscantem profitetur, ad patriam repedat, Deum Christianorum publice prædicat. Cuius incolumitas stuporem, gaudium, & fidem Regi suisque dedit; stuporem, rei nouitate; gaudium, in filiæ recuperatione; fidem, in vnius Dei confessione. [Eius parēs conuertitur.] Tandem & ipse ad cœnobium sacræ Virginis, satis terrarum marisque emensus, vna cum plurimis regni sui viris est adductus, baptismumq; quibusdam suarum rerum copiis ibidem oblatis, est adeptus. Post cuius perceptionem eidem beatæ Virgini vas argenteum condonauit, quod in deferendis ad ecclesiam oblatis longo post tempore ibidem manentium ætas conseruauit. Interea regressus patriam cum suis reuisit, vt omnes sui regni homines baptismi fonte abluerentur, decretum dedit: quod late diuulgatum, in vnū credere Deum fecit. Postremum, nullum permisit regno militare suo, qui per paganismum rebellasset Christi regno. Sic per salutem vnius, multis prouenit animarum salus. Sed nec dubitare debet, quanta inter circummanentes signorum gloria fulserit, quæ etiam longe remotos populos illustrauit miraculis. Magna vere in cœlis & in terris eius gloria, magna æque ipsi apud Deum inueniendi, quæ postulat, efficacia; cuius meritis obtinentibus, veri notitia Dei transmarinis data est gentibus: non illis, quos vocant Anglos; iam enim illi docente a Augustino in Christum crediderant, quem admirabili viro, b Gregorio auctore docentem meruerant: sed longe nimirum remotioribus, in infidelitatis cœno tunc temporis sordescentibus.

[Annotata]

a De eo XXVI. Maij.

b Colitur XII. Martij.

CAPVT IX. Belgica vastata: delatæ Capræmontem S. Gudilæ reliquiæ.

[25] Ratvm quidem erat sanctimonialium inibi floruisse religionem, & vsque ad a Hunnorum irruptionem. Qualiter autem cum eis sanctimonialibus actum sit, [Barbari Belgium inuadunt.] & in Mortzellensi villa religio supradicta defuerit, sequens sermo declarabit. Post multa & magna miracula ostensa in vico Mortzelle dispensatione Domini, collocata sanctimonialium congregatione inibi in honore dilectæ Deo Gudilæ Virginis, multiplicata populorum malitia, læta & prospera turbauit diaboli versutia. Ipse quippe aduersarius noster, qui bonis inuidet, & malis aggaudet, tum tamquam leo rugiens circuit, quærens quem deuoret, si qua adhuc virtutum vestigia remanserant in terris, nititur omni impietatis abolere molimine. Vt iacula atrocitatis suæ per corpora exterius trāsmitteret liberius, (heu dolor & facinus!) primo venena sua in anima diffudit interius, tanto grauius, quanto abundantius. Sic, vt diximus, ascendente ad Dominum clamore nequitiæ Christianorum, vt similem inuenirent pœnam, fines Lotharingiæ gens inuadit b Danorum. Sanctuaria vertebantur in derisum, in prædam substantiæ incolarum. Ita pace turbata, res cœnobij Mortzelensis paullatim diripit aduersariorum insatiabilis cupiditas.

[26] Qua tempestate, metu paganorum agente, sanctissime virginis Gudile corpus a supradicto cœnobio, in locum, qui dicitur c Capræmons, deportatur. [S. Gudilæ reliquiæ Capræ mōtem deportatæ.] Interea pagani impietatis suæ funiculos latius protendentes, atque rapinæ vastationisque fomitem magis magisque sitientes, quæcumque poterant cōsumptionis fine perdidere, nec etiam a cœnobio Mortzelensi manum abstinuere. Nam igni ab eis crematum, & irremediabili malo temere est inuasum: ita vt nullum nostro nunc tēpori reliquerint indicium: sicut nobis Dominica voce testatur Euangelium: Omne regnum in se diuisum, desolabitur d. [Luc. 11. 17.] Lodouicus Rex Austrasiorum, fines Francorum iniuste inuasit contra e fratres suos. Facta itaque pactione inter eos, datisque sacramentis cum reuerteretur, Nortmannis, qui erant progressi vsque f Carbonariam, in loco, qui dicitur Timnim, obuiauit supradictus Rex, qui Austrasiis imperauerat: cum quibus absque mora conflixit, & Deo propitiante, ex eis maximam partem gladio strauit. Reliqui in fugam dilapsi, in fisco regio se communiunt, deinde noctu diffugiunt, & ad classem gressum dirigunt.

[27] Postea g Walam fluuium ingressi, in Niumago ad regium palatium applicuerunt, ibique castra posuerunt. [Variæ a Normannis clades.] Quod factum cum ad notitiam Lodouici perlatumesset, absque dilatione cum exercitu venit, & munitionem obsidione clausit. Conserto cum eis nonnullis diebus certamine, non adeo præualuit: quia palatium ingentis magnitudinis mirique operis, hostibus tutissimum præbebat receptaculum. Postremo Rex accepta pollicitatione, quod si ab obsidione cessaret, Nortmanni continuo de regno eius discederent, cum omnibus copiis recessit. Illo recedente, pagani palatium vna cum munitione exurentes flammis, nauibus ascensis, h maiori numero congregato, cum inæstimabili multitudine peditum & equitum consederunt in loco, qui dicitur i Haslon, iuxta Mosam. Et primo impetu finitima loca depopulantes, Leodium ciuitatem, Traiectum castrum, Tungrensem vrbem incendio cremant. Secunda incursione k Ribuariorum finibus effusi, cædibus, rapinis ac incendiis cuncta deuastant, Coloniam Agrippinam, Bonnā, ciuitates cum adiacentibus castellis, l Tulpiacum, m Vulpiacum & n Nussam igne comburunt. Post hæc Aquis palatium, o Inde, p Malmundarias & Stabulaus monasteria in fauillam redigunt. Arduennam percurrentes, Prumiam monasterium ingrediuntur ipso die Epiphaniæ Domini, interfectis omnibus, quos ibi inuenerunt, monasterium igne consumunt, & onerati præda, ad castra redeunt.

[28] Dum hæc aguntur, Lodouicus Rex apud Francofort q moritur. Nortmanni audita morte Regis, nimio exultabant tripudio & iam non de conflictu, [Item aliæ.] sed de præda cogitabant. Igitur cum omni festinatione exeunt, & Treuirorum ciuitatem nobilissimam die sacratissimo Cœnæ Domini r occupant: in qua vsque ad sanctum diem Paschæ fessa ab itinere corpora recreantes, omne territorium vrbis circumquaque vsque ad solum demoliti sunt. Deinde ciuitatem flammis exurētes, Mediomatricum dirigunt aciem. Quod cum reperisset eiusdem vrbis s Antistes, t adiunctis sibi aliis Episcopis vel Comitibus, vltro illis obuiam ad pugnam procedit. Inito certamine, Nortmanni victores extiterunt, & Episcopo interfecto, ceteri fugerunt. Pagani iter, quod cœperant, deserentes, cum ingenti præda, summa celeritate ad classem reuertuntur. Iisdem vero temporibus v Carolus, huius nominis & dignitatis tertius, licet grauibus & multimodis regni negotiis occupatus, tamen aduersantes Normannos, Deo auxilium ferente, regno depulit.

[29] Postea vero gens x Hungarorū finibus suis egressa, regnum Bauiariorum ac Lotharingiæ occupat, [Item ab Hungaris.] cædibus, rapinis ac incendiis omnia vastat, & vsque ad Carbonariam siluam igne & præda est demolita. Sed Otto senior tunc temporis Imperator, multimodis regni & suorum Procerum impeditus incommoditatibus, dum aduersantes non cohibet hostes censura regiæ seueritatis, maiorem & grauiorem licentiam iniustitiam faciendi tribuit etiam domesticis. Bellum tamē contra Hungrarios susceptum, Deo misericorditer dispensante & pro suis pugnante, satis feliciter peractum est. y. z Rex ipse Hungrariorū cum suis Principibus captus est: ceteri vero interfecti & funditus sunt extincti.

[Annotata]

a Sæpius in vitis SS. mentio fit irruptionis Hunnorum, (nam & S. Reinildis Gudilæ soror ab iis interfecta memoratur) vel quia omnes exteros gentiles vulgus Hunnos vocabat, vel quia a variis Ducibus eorum turmæ aliquæ in Belgicas prouincias, euocatæ sunt; exosa Deo, perniciosa subditis auxilia. Sed & Hunnos appellatos esse quosdā Aquilonares populos Nortvvegiæ incolas patet ex Gestis Normannorum ab Andrea du Chesne editis.

b Cœperunt sub Ludouico Pio maritima Galliarum Dani infestare, quas sub eius filiis fœdius deinceps populati sunt. Quando ex Morsella Capræmontem deportatæ sint reliquiæ S. Gudilæ coniici potest ex Gestis Normannorum ab anonymo auctore scriptis, qui ad annum 847. refert, vastata a Normannis Frisia, direptisq; ecclesiis, Flandrenses vicinarumq; vrbium Pontifices & Abbates cum Sanctorum reliquiis ad S. Audomarum confugisse, quia muro valido & turribus atrium eius diuina prouidentia munitum erat. Deinde an.850. Northmanni, inquit, Fresiam & Batauos populantur, & in oppido Gandauo venientes, S. Bauonis monasterium incenderunt. Ad quem annum ista habet vetus codex MS. Rorich nepos Herioldi, qui nuper a Lothario defecerat, assumptis Nordomannorum exercitibus cum multitudine nauium, Fresiam & Batauum insulam aliaque loca per Rhenum & Vahalem deuastat. Quem Lotharius cum comprimere nequiret, in fidem recipit, eique Dorustadum & alios Comitatus largitur. Ceterorum vero pars Menapios, Taruisios, aliosque maritimos deprædantur, &c.

c Oppidum fuit diœcesis Leodiensis egregie munitum, vulgo Chieuremont, & in diplomate Ottonis I. apud Miræum in Notitia Ecclesiar. Belgij cap. 55. Keuermunt. Id Notgerus Episcopus an.980. quod nidus esset rebellium, insigni stratagemate cepit, ac funditus excidit.

d Ludouici Germanici F. Ludouici Pij N. Germaniæ & Lotharingiæ Rex, ad an.882. Hic Carolum Caluum patruum suum iniuste fines suos inuadentem prælio vicit apud Andernacum 8. Octob. an. 876. Sed mortuo Ludouico Balbo, Calui F. regnum eius inuasit; coegitq; filios eius Ludouicum III. & Carolomannum portionem eius aliquam sibi cedere.

e Imo patruelis filios.

f Silua Carbonaria præcipue eo tractu erat qui nunc Hannoniæ Comitatu continetur. Cladem hanc Normannorum refert Regino ad an.879. & breuiter Sigebertus; Bucherius ad 880. Quis locus sit Timnim hauddum comperimus.

g Alio nomine Vahalis, siue VVahalis dicitur. Ad Sckenckianam munitionem in duos se fluuios Rhenus diuidit, facitq; Batauorum insulam; alter nomen aliquamdiu retinet, alter Vahalis dicitur: in huius læua ripa Neomagum, siue Nouiomagum, vrbs præclara sita est. Porro quæ hic narrantur, ea ad verbum fere, pauculis omissis, ex Reginone transscripta sunt.

h Abiisse scribit Regino, ac deinde reuersos mense Nouembri.

i Ita Sigebertus, Haræus, alij. Regino a Pistorio editus, Haslou. MS. quo vsus fuit Rosvveydus noster Achslon. Annales Pithœani, Ascloha (Haræus Aschola legit) secus littus Mosæ, 14. miliaribus de Rheno. Chronicon de Nortmānorum gestis ab Andrea de Chesne editum, Haslac. Recentiores quidam dum hanc commemorant Nortmannorum irruptionem, hunc locum consulto omittunt. Arbitramur castrū fuisse ad dextrā Mosæ ripam quod etiamnum Elsloo dicitur; & pro Aschlio, vel Alsloa, forte Aschola vel Ascloha scriptū.

k Ripuaria dicta olim regio inter Rhenum & Mosam, vt hinc patet, populiq; Ripuarij & Ribuarij.

l Vulgo Zullich siue Zulpich, oppidum diœcesis Coloniensis, ad quod Clodoueus an.496. victoriam de Alemannis retulit, cum prius se Christianum fore vouisset.

m Regino editus Vilipiacum. MS. Vilpiacum. Suspicamur Iuliacum scriptum fuisse, librarium vero legisse Viliacum, & p litteram adiecisse, quo Tulpiaco terminatio responderet. Itaq; legit Aquisgra. cap.9. Petrus Beka, in margine. Est Iuliacum antiquum ac munitum oppidum, a quo peramplo Ducatui nomen. Alij VVulfenich vicum malunt intelligi.

n MS. Niusam. Regino edit. Nuis. Vulgo Nouesium appellant.

o Sur. inde. Regino edit. iidem. Celebre est monasterium & oppidum inter Aquisgranum & Limburgum, vulgo S. Cornelij monasterium. Annales Fuldenses de hac clade ad an.881. At illi instaurato exercitu, & amplificato numero equitum plurima loca in regione Regis nostri vastauerunt, hoc est Cameracum, Traiectum, & pagum Hasbanicum, totamque Ripuariam; præcipua etiam in eis monasteria, id est Prumiam, Indam, Stabulaus. Malmūdarium, & Aquense palatium, vbi in capella Regis equis suis stabulū fecerūt. Præterea Agrippinam Coloniam, & Bunnam ciuitates cum ecclesiis & ædificiis incenderunt. Qui autem inde euadere potuerunt, siue Canonici siue Sanctimoniales, Mogunciacum fugerunt, thesauros Ecclesiarum & Sanctorum corpora secum portantes.

p De Malmundario, & Stabuleto, pluribus agemus XXV. Ianu. ad vitam S. Popponis, & III. Sept. in vita & miraculis S. Remacli.

q XIII. Kal. Decemb. Annal. Fuld. aut Septemb. vt Regino.

r Nonis April. vt habet Regino, Annales Fuldenses, & alij, in quas an. 882. incidit Cœna Domini. Vnde patet non hæc gesta esse postquam mortē Ludouici audiuere barbari: sed cum ante Treuiros & Metas vastassent, redissentq; Esloam ad classem suam, intellexerunt obiisse Ludouicum Regem, eiusq; exercitum contra se missum insecuti, omnia Confluentiam vsque vastarunt; vt iidem Annal. Fuld.

s VValo, vel VValah, Cl. Roberto Valla.

t Regino Bertulfum Episcopum, & Andalhardum (MS. Adachardum) Comitem nominat.

v Carolus Crassus Ludouici Germanici F. Pij N. an.880. Imperator Romæ coronatus, Normannos post Ludouici fratris mortem Esloæ frustra obsessos, certis pactis e regno dimisit. Qui rursus tamen id postmodum inuasere. Obiit Carolus an.888.13.Ianuar.

x Sigebertus an.938. Vngari per Austrasiam & Alemanniam multis ciuitatibus igne & gladio consumptis, VVormatiæ Rheno transito, vsque ad Oceanum Gallias vastant. Idem an.955. Conradus Dux Lothariensium, Dei & Imperatoris transfuga, ad Vngaros se conferens, eos in Lotharingiam vsque ad Carbonariam siluam perduxit, & virtute Dei apud Lobias contra eos oftensa vltra prodire prohibiti, impune redeunt. Consule de his Miræum in Chronico, an. 955. & Fulcuini Chronicon Lobiense.

y Initum est prælium ad Lycum flumen, an.955. Vide Miræum in Chronico, & Sigebertum anno sequenti.

z Zigebertus ait tres regulos eorum captos, suspendio periisse

CAPVT X. Relatæ Morzelam, inde Bruxellam reliquiæ.

[30] Igitvr post tanta & talia regni flagitia recedentibus paganis, B. Gudilæ corpus ad præscriptum cœnobium, ab Danis iam in nihilum redactum, rediit. Quod quamquam hostium irruptione suique destructione vilesceret, beatæ tamen Virginis corpus ibidem seruabatur, [Morzelensis cœnobij bona iniuste occupata.] eaque reuerentia, qua loci eiusdem valuit paupertas, venerabatur: donec Wenemarus quidam subintrauit, qui vt altera pestis eumdem locum iniusto possidendi desiderio vsurpauit, & omni crudelior bellua, specie Christianus, non opere, paganos ipsos nimia vicit crudelitate. Bona Ecclesiastica in vsus suos, & suorum stipendia satis audacter præsumpsit vendicare, & ancillas Christi iniuriis & egestate coactas, compulit fugere, & vt oues sine pastore circumquaque vagantes errare. Si quam præterea de numero Deo seruientium mors occupabat, locum eius auaritia Vuenemari supplere nolebat: sed non mirum erat, quippe qui & viuentibus sua denegabat. Hoc tandem iusto Dei iudicio tam anime quam corporis morte damnato, dolet Ecclesia ipsum reliquisse filios. Quorum vnus Hermenfridus res Ecclesiæ supradictæ inuasas iniuste, non timuit mortuo parte suscipere, & quidem per aliquot annos sine alicuius contradictione vel defensione. Hoc enim tempore, vt clamat veritas scripturæ, neque Rex, neque Dux in Israel erat: sed vnusquisque in via cordis sui ambulabat. [Iudic. 17. 6.] Tanta namque aliorum malorum pericula, tanta vndique aduersitatum creuerant incommoda, tanta insuper Principum erat negligentia, vel defensorum impotentia, vt res Ecclesiarum minui vel diripi in his finibus ab aliquo, iam esset pro minimo.

[31] Post hæc Ottone II. tenente Imperium, Carolus frater Lotharij Regis Francorum in regno Lothariensi adeptus est Ducatum. Qui statum Imperij dolens perturbari multipliciter, ad melioranda negotia multorum, animum aduertit solerter. Vnde inter cetera res ablatas Ecclesiæ Mortzelensi inuasorum partibus nisus est subtrahere, & S. Gudilæ famulantibus restituere. Sed quiuis scire potest facile, quam difficile corrigantur, quæ in consuetudinem venerunt diutina dilatione. [Corpus S. Gudilæ Carolo Duci traditum.] Sua loco sancto volebat reddere industria Caroli Ducis, sed obstabat audacia peruasoris, nec Deum timentis, nec hominem reuerentis. Insurgunt testes iniqui, & mentita est iniquitas sibi: Hermenfridum omnes suæ partis clamant esse patris successorem, & paterni boni heredem. Ducis autem præualente potentia, Hermenfridus suique complices amantes terrena, paruipendentes cælestia, inito consilio inuasas terras retinent sibi, & pretiosam margaritam, omnibus datis comparandam, corpus scilicet S. Gudilæ dant bono negotiatori, Carolo videlicet glorioso Duci. O miseros & miserandos omni modo, qui instar brutorum animalium terram respicientes pectore prono, ac ventri obedientes, non Deo, ipsi se indignos iudicant tanto dono! Et sicut paternam rapacitatem eis hereditate cessisse gauisi sunt, sic quasi æterno mucrone perfossi, paternæ necis exitum sibi contigisse tristati sunt. Nam vniuersos eiusdem possessionis cohæredes, [Vltio in sacrilegos.] inaudita mirabilique nece notum est finiri ad extrema venientes.

[32] Carolus vero Dux pro nihilo ducens damna terrarum, felici commercio gaudet se cœlestem suscepisse thesaurum. [Corpus S. Gudilæ translatū Bruxellā.] Quem cum debito honore in ecclesiam S. Gaugerici Bruxellæ intulit, & quid sibi cessisset boni gestiens probare oculis, temere, quamuis deuote, aperuit thecam Virginis: sed mirum dictu, ecclesiam totam derepente nebula circumfundit, omnemque diurni luminis adspectum in nocturnas tenebras permutans, oculos præsentium caligo retundit, atque sic prouidentia Dei omnes ab incepta temeritate retraxit. Saniori interim præscriptus Dux innitens consilio, [a Duce inspectum,] se vna cum aliquanta fidelium plebe in contritione carnis ac spiritus coarctauit triduo, vt quod faciendum incauta persuasit temeritas, summa, quæ omnia vincit, impetraret humilitas. Et iam tertia dies illuxit, memoratusque Princeps ad loculum beatæ Virginis cum Sacerdotibus ac thymiamate accessit, aperuit, & quod desiderabat vidit, inuocataque Dei maiestate reclusit, ac sigillo signauit. Postea vero partem quandam villæ, quæ vocatur Molenbecca, S. Gudilæ tradidit, & sex familias addidit, & alia complura altaris vestimenta donauit. Illic non sine magna veneratione quieuit vsque ad tempora Comitis Baldrici, nepotis Caroli Ducis.

[33] Millesimo quadragesimoseptimo anno incarnationis Dominicæ, XV. indictione, a Damaso Apostolicæ Sedi præsidēte Summo Pontifice, b Henrico II. regnante, dedicatum est in monte Bruxellæ templum c XVI. Calend. Decembris ad laudem nostri redemptoris, in honore sancti Archangeli Michaelis a d Gerardo Cameracensi Episcopo. Lambertus vero, qui & Baldricus Comes, e Henrico fratri succedens, cuius præsentia tunc cuncta extiterunt illic decenter ordinata, eodem die illud corpus sanctissimum de ecclesia S. Gaugerici cum Episcopo ceterisque sacris ordinibus leuauit, [ad S. Michaelis ædem trāslatum.] atque cum summo honore in ecclesia S. Michaelis reposuit. Et annuente in omnibus vxore sua Oda, quæ fuit f Gozolonis Ducis filia, ad seruiendum Deo Sanctæque Gudilæ virgini, ibi Clericos constituit, & ad vsus eorum ipsam ecclesiam cum decimis, & alia plura legaliter contulit. Ibi nunc quoque ad ostendenda gloriosæ Virginis merita, multa & magna fiunt miracula. Hæc de Virgine pauca tantum e multis in notitiam nostram venerunt, omissis proculdubio plurimis, quæ nos præterierunt. Sed hic nostra de Virgine claudatur oratio, eiusdemque nobis aperiatur intercessio, quæ me scribentem, & te, Christiane, respiciat legentem, Amen.

[Annotata]

a Baronius aliiq; putant non nisi sequente anno sedere cœpisse Damasum. In diplomate certe Lamberti Baldrici Comitis apud Miræum in Notitia Ecclesiar. Belgij manifestum esse mendum videtur, dum dicitur, Actum publice Bruxellæ anno Dominicæ Incarnationis MXLVII. Indictione XV. Leone IX. in Apostolica Sede præsidente Pontifice Summo, & c. Nam consecratus in Pontificem est Leo Dominica prima Quadragesimæ, XII. Februarij MXLIX.

b Secundus erat eius nominis Imperator, Rex tertius. Quare in citato Baldrici diplomate habetur: regnante Henrico Imperatore tertio.

c Forte XVII. quæ fuit Dominica.

d Primo eius nominis, laudatissimo viro, qui XIV. Martij MXLIX. obiit.

e Imo immediate Ottoni, Henrici filio, qui annum in principatu integrum non exegit.

f Aliis Gozilo, & Gothilo dicitur, cognomento Magnus, Lotharingiæ superioris Dux.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gudula von Brüssel

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gudula von Brüssel

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.