Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. GONSALVO AMARANTHO ORDINIS PRÆDICATORVM IN LVSITANIA.


Circa An. Ch. MCCLIX.

[Praefatio]

Gonsalvus Amaranthus, in Lusitania (B.)

[1] Agitvr B. Gonsalui Amaranthi natalis X. Ianuarij. Ferrarius in generali catalogo SS. Vimarani in Lusitania S. Gonzali Presbyteri ord. Prædicatorum. At nō Vimarani, vel obiit vel quiescit nunc, verum Amaranthi, vnde illi cognomen. Martyrologium Lusitanicum: In oppido Amarantho S. Gonzali Confessoris, [B. Gonsalui natalis:] ex regione inter Durium & Minium sita, vico Tagilde orti: hic obitis magna pietate sacris locis vrbis Romæ ac Hierosolymorum, habitum ordinis Prædicatorum sumpsit, ac vitæ reliquum sanctis operibus, ac saluti proximorum impendit. Corpus eius Amaranthi in monasterio eiusdem ordinis conditum, summa populi frequentia visitur, multisque illustratur miraculis.

[2] Vitam S. Gonsalui Lusitano sermone scripsit Didacus de Rosario ordinis Prædicatorum, [vita:] iubente Bartholomæo de Martyribus Archiepiscopo Bracharensi. Latinam fecit, ediditq; in lucem Lutetiæ typis Thomæ Perierij an.1586. Stephanus Sampayus eiusdem instituti alumnus. Eius meminit in descriptione Lusitaniæ Antonius Vasconcellius noster, his verbis: Abbatibus cereo præluxit D. Gonçalus ab Amarante, quem desiderium exosculandi ea loca, quæ Christus viuens pedibus lustrauerat, vocauit in Palæstinam, & ex ea in patriam reuersus, vitam posuit in maximarum virtutū gloriosissima palæstra. Et alibi cum illustriora Sanctorum templa enumerat, num.30. Diui Consalui de Amarante nobile fanum est, cuius sepulchrum vniuersa Interamnēsis regio religiose frequentat, vt ægritudinibus faciant medicinam. Et cum de fluuiis agit, num.16. Alius est Tamaca fluuius, qui antiquum seruans nomen, S. Gondiçali ab Amarantho oppidum frequens, & ob Diui sepulchrum satis nobile interfluens, ad Duos fluuios (ita locum appellant incolæ) Durio immiscetur.

[3] Prolixum B. Gonsalui elogium habet Antonius Senensis in Chronico Prædicat. ad an. 1250. Agit de eo quoque Choquetius cap.25. & cap.29.libri, qui inscribitur Mariæ Deiparæ in ordinem Prædicatorum viscera materna. Ferdinandus Castillo Historiæ ordinis Prædicatorum par.1. lib.2. cap.60. & seqq.Ioannes Marietta lib.12. Historiæ Ecclesiasticæ Hispan. cap.1. & seqq. qui de publica illi decreta veneratione cap.10.hæc tradit: Cum plura in dies miracula eius meritis patrarentur, Pius IV. Pontifex Maximus regnante Sebastiano Rege sanxit, vt horæ canonicæ ac sacra de eo in Lusitaniæ regnis celebrari possent. [festiuitas:] Res tota Cardinalis Hērici ac Nuntij Apostolici fidei commissa: ij publicis perlectis testimoniis, quæ partim Pompeius Cambrianus olim ibidem Nuntius Apostolicus potestate sibi a Iulio III. Ioannis III. gloriosi Regis rogatu, facta; partim recenter Rodericus Pineyro Portuensis Episcopus, & Doctor Balthasar Aluarez Prouisor Archiepiscopatus Bracarensis legitime collegerant; reque omni serio ac mature discussa, hunc S. Gundisaluo haberi ab omnibus publicorum sacrorum honorem in vniuersis Lusitanici Imperij prouinciis posse decreuerunt. Bullam ab iis hac de re editam, Hispanice versam, recitat idem Marietta & Castillo. Meminit & B. Gonsalui L. Andreas Resendius infra citandus. A multis eius vitam Lusitanice scriptam testatur Castillo, atque integros extare miraculorum eius meritis editorum libros. [ætas.] Ferrarius circa annum 1259. defunctum tradit: circa idem tempus referunt alij: licet Sampayus dicat de ætate non constare.

VITA
a Didaco de Rosario Lusitanice scripta, versa a Stephano Sampayo.

Gonsalvus Amaranthus, in Lusitania (B.)

Avct. Didaco de Rosario.

PRÆFATIO INTERPRETIS.

[1] Ratione non leui, Christiane Lector, in animum induxi mihi, D. Gondisalui, [Cur hanc vitam edat Sampayus.] Dei famuli fidelissimi, ordinis Prædicatorū alumni olim, gesta exscribere, Latinoque vtcumque idiomate traducere, atque exteris etiam nationibus eius sancta virtutum exempla, mira prodigia, & efficacissima merita ostentare. Etenim patronum illum, & meum, si fas est dicere, Mœcenatem, a multis annis iam agnosco, atque fateri compellor: tum quia ex eadem prouincia, & professionis instituto, per Dei gratiam me contigit esse; tum etiam, quia me olim quodam peculiari miroque deuinxit beneficio, quod quamuis occulte receperim, publice nihilominus fateri nunc teneor.

[2] Cum enim pueriles adhuc annos transigerem, naturali quadam premebar inualetudine, [S. Gonsalui ope, a morbo sanatus.] quæ tametsi periculosa non esset, fastidiosa tamen & grauis adeo mihi videbatur, vt non solum corpore, sed & mente etiam, illius caussa, valde afflictarer. Consilio tandem atque exhortationi piæ meæ matris acquiescens, quæ valde mihi compatiebatur, sepulcrum D. Gondisalui Amaranthi, quod per viginti circiter distabat milliaria, religionis ergo visitare institui. Iter igitur postea lætanter aggressus, non sine magna sanitatis obtinendæ fiducia, propter crebra miracula apud eiusdem Diui tumulum quotidie patrata, cum aliis turmatim vouentibus, ea quam puerilis ætas ferebat deuotione, ad illius templum reuerenter accessi. Deinde petitione mea vtcumque sancto Dei famulo proposita, sacro etiam pro me facto, a quodam Sacerdote sui instituti & nondum mei, ad paternam domum sum reuersus. Non multo post tempore præfinitum incolumitatis instans minime deprehendens, gratias Altissimo, in suo famulo Gondisaluo, me ab illa natiua & satis onerosa inualetudine omnino liberatum persensi, & vsque ad hanc horam, qua hæc scribo, clare experior. Hoc Dei beneficium a me indignissimo receptum, meritis & precibus D. Gondisalui Amaranthi adscribere nec vereor nec dubito. Exstant enim quotānis, imo fere quotidie tot tantaque sanitatum genera a vouentibus, eius meritis apud Deum impetrata, vt illorū respectu, quæ ad eius tumulum cernuntur in dies, hoc quod retuli minime comparandum veniat.

[3] Huius Diui gesta, tam ante religionis ingressum, quam postea, [Vita a quo scripta.] eum in modum compendiosa & confusa reperiuntur vbique in Lusitania, vt quasi fragmenta potius quædam historiæ videantur, quam integer tractatus. Reperitur tamen hoc qualecumque compendium, sufficienter authenticum sermone Lusitano Bracharæ Augustæ excusum, per quemdam religiosæ memoriæ Patrem, eiusdem ordinis fratrum Prædicatorum, qui F. Didacus de Rosario dicebatur, de mandato Reuerendissimi Domini F. Bartholomiæ de Martyribus, Archiepiscopi Bracharensis, eiusdem professionis alumni. Alius etiam Lusitanus Pater & prædictorum frater, iam vita functus in lucem hoc opusculum ante me aliquando voluit emittere; sed cum ad manus meas peruenit, taliter Latinitate erat donatum, vt vere possim affirmare illius lectionem ad nihil aliud mihi deseruisse, quam ad veritatem historiæ huius cum illo concordandam aliquando. Hæc omnia boni consulas pie lector.

Compendium gestorum & sanctæ cōuersationis
Diui Patris Gondisalui Amaranthi Lusitani, ordinis Prædicatorum,
ex proprio illo idiomate fideliter traductū.

CAPVT I.
Præambulum historiæ, de regione Interamni Durij & Minij.

[1] Inter reliquos populos, quos antiqui scriptores in nostra Lusitania certis nominibus finibusque propriis distinxerunt, aliqui sunt Bracari olim dicti, qui modo Interamnes vocantur, a Durij b Miniique fluminum angustati fluentis. [Interamnensis regionis in Lusitania fines.] Hæc prouincia parua quidem & contemptibilis iudicabitur, si amplitudinis spatium geometrice quispiam mensurare velit. Quippe quæ longitudine tantum decem octo leucarum Hispanicarum, alibi vero sex, alibi etiam quatuor, clauditur mensura. Si vero climatis naturam, glebæ pinguedinē, & rerum omniū ad humanæ vitæ vsus desiderabiliū, inexhaustum thesaurum introspicias; adeo spatiosam vel potius portentosam inuenies, vt non dubitem quin septem mundi miraculis hoc octauum partim a natura productum, partim vero ab arte & industria humana elaboratum, meritissimo superaddere possis. [Fertilitas,] Illic enim a sollicito agricola subacta terra quater in anno sepe fructus vberrimos semenque cum fœnore reddit.

[2] Illic propter propitiam aeris temperiem, humani generis propagatio tam multiplicata cernitur, [frequētia,] vt veritatem non solum dubiam narrare volentis, sed falso simillimam efficiat. Est enim tota illa regio vbique fere locorum taliter exculta, atque vrbibus, oppidis, pagis, castris, ruribus, prædiolis, monasteriis occupata & referta; vt vna tantum amplissima ciuitas affabre constructa, ex his omnibus populosis locis, surgens videatur. Extat huius rei clarum in multis auctoribus testimonium qui de gestis Romanorum loquentes, asserunt illorum Duces & Imperatores per spatium quadraginta annorum, multis prius hinc inde fusis exercitibus absumptis, insudasse antequam hanc regionem Interamnem debellauerint. Imo & L. Florus idem cōfirmans testificatur, quod in vna sola æstate, c cum L. Posthumius aperto Marte cum Bracharis Interamnibus bis obstinato & ancipiti semper bello pugnaret, ex illis populis pertinaciter constanterque resistentibus non minus quam viginti quinque millia in illis duobus prœliis occubuerint. [temperies,] Cæli namque temperamentum illic adeo humanam vegetat naturam ac multiplicatam conseruat, vt nec tempus hibernum in rigido frigore, nec æstiuum in calore nimio nisi in quam paucissimis anni diebus sentiatur.

[3] Arbores omnis generis fructiferæ tam in præruptis montium quam in agrorum planitie, [amœnitas,] semper fere virentes, faciem terræ operire conantur. Quocumque se viator vertat limpidissimos fonteis in æstate frigidos, in brumali frigore tepidos, a petris & saxosis ripis vmbrose scaturire suspiciet. Illorum copiam numerum viginti quinque millium implere d Ioannes Vazeus, & Germanus quidam, [fontes,] auctor tabularum Hispaniæ, ausi sunt asserere. Doctor tamen quidam Palacius, professione medicus, natione Lusitanus, qui in eadem regione diu habitauit, in libello quodam, quem de mirabilibus eius composuit, duo mille quingētos tantum fontes, & flumina septem magna, reperiri asserit. Pontes vero ex quadrato lapide elegantissime constructi e tercentesimum numerum, monasteria centesimum trigesimum; portus maritimi nauigabiles senatium etiam numerum complent. [pontes,] In Metropolitana Bracharæ Augustæ Sede, f mille centum baptisteria, totidemque parochiales Ecclesiæ hodie numerantur. [cœnobia, Ecclesiæ.] Nec proinde mirum si Romani milites illic g Lethæum flumen inuenisse, quem incolæ Limiam vocant, non sine superstitioso affirmauerint timore. [Lethæum flumen.] Postquam enim Limia transito Interamnem regionem penetrabant, illius deliciis & amœnitate allecti, ad proprios redire lares minime amplius recordabantur. Quinque in hac nostra ætate tantum in ea diuites Ecclesiæ collegiatæ florent, & tres Sedes Episcopales, quarum præcipua Brachara Augusta, vt diximus, h totius Hispaniæ Primas, hodie cernitur, quæ i S. Petrum Apostoli Petri discipulum, primum meruit habere Pastorem & Martyrem. In huius ergo Metropolitanæ Sedis districto, (vt ad historiam accedamus) natus est Diuus hic Gondisaluus. In quo olim Diuus etiam k Damasus ex Vimaranensi oppido ortus, Ecclesiæ Dei non parum contulit splendoris.

[Annotata]

a Vastum flumen, ad vrbem Portum oceano miscetur. Duero accolis dici testatur Nonius.

b Nomen a minio, quod ripa profert, mutuari scripsit Iustinus. Consule Vasconcellium nostrum, & Nonium.

c Circa annum V.C. DLXXVIII.

d Chronici Hispaniæ cap. 8. Vasconcellius idem refert.

e Iam citati auctores solum 200.agnoscunt.

f Iidem solum 800.habent. Vasæus in tota Interamnensi prouincia 1460.

g Florus lib.2.cap.17.flumen Obliuionis vocat. Epitome Liuiana 55. fluuium Obliuionem. Originem huius nominis referunt ex Strabone Vasconcel. & Nonius.

h Cautius Vasconcellius: Licet adhuc lis in dirempta a multo iam tempore cum Toletano Præsule intercedat.

i Colitur hic XXVI. Aprilis.

k De hoc XI.Decembris.Resendius in ep.ad Kebedium: Vimaranensis est ciuitas, sancti Pontificis Damasi quondam patria, si per vestros liceret. Vulgo Guimaraes dicitur.

CAPVT II.
De particulari D. Gondisalui patria, eiusq; parentibus, & infantia.

[4] Incognitvs ille antea pagus, in quo primum Diuus hic Gondisaluus lucis vsura frui visus est, Lusitano idiomate, a Tagilde, vocatur; parœcia vero sancti Saluatoris, non longe a flumine b Auicella olim dicto, ad differentiam alterius, c Auis vocati, qui in eadem regione per d inuictæ Cininiæ radices, nubilosus semper labitur; [S. Gonsalui patria,] nunc autem corrupto partim antiquo eius nomine, flumen hoc Vizzella, & vrbis ruinæ Citania nominantur. Parentes eius illustris stemmatis splēdore clari extitere, quo multoties gratuito naturæ beneficio, [parentes.] tamquam angulari lapide virtutibus multis, stabile firmumque illa fundamentum iacere consueuit. Est enim stirpis nobilitas (teste D. Hieronymo) futuræ virtutis quoddam certum pignus, atque veluti flos quidam suauissimus, amœnissimum fructum tempore opportuno promittens.

[5] Præscriptum vero & indubitatum seculum, in quo vir hic Apostolicus claruit, [Incertum quando vixerit.] nec ex nostris Lusitaniæ Annalibus, nec etiam ex monimentis ordinis satis constat. Imo (quod magis miror) perlustratis multis Galliarum bibliothecis conuentuum nostrorum, a tribus iam annis, cum de aliis Lusitaniæ Patribus antiquis vestigia nonnulla inuenerim; D. Gondisalui Amaranthi, nec saltem nomen (vt de gestis taceam,) aut memoriam reperire potui.

[6] Ac proinde Patrum nostrorum crassa incuria, re tanti momenti obliuione sepulta, quæ non parum ad ordinis nostri splendorem conducere videbatur; opportuna occasio æmulis nostris fuit oblata in dubium vertendi, cuiusnam professionis aut instituti D. Gondisaluus Amaranthus olim extiterit. [Cuius ordinis fuerit.] Cum tamen res adeo sit clara & per se nota, quamuis de tempore non nobis cōstet, vt a seculo immemorabili in tota Lusitania, vulgare sit & celebratum, illum fuisse Dominicanum, ordinisque Fratrum Prædicatorum alumnum: atque non nisi obstinatis æmulatoribus, oppositum contingat liceatue suspicari. Minime tamen me opponam cuicumque opinari volenti, illum ante ordinis Prædicatorum ingressum Canonicum regularem ordinis D. Augustini, aut instituti D. Benedicti prius alumnum fuisse. Argumenta enim in oppositum me ad hoc concedendum licet non adducāt, tamen inuitant: sic enim & Patriarchæ nostro D. Dominico aliquando contigisse legitur. Erant vtique tunc temporis, tot almi ordinis Benedictinorū propagines, per totum orbem diffusæ & dilatatæ, cum tanto cælestis doctrinæ fructu luxuriantes; quod vix Ecclesia aliqua parœcialis, (vt de Episcopalibus sileam) in tota Lusitania, imo & in Europæ maiori parte reperiretur, quæ ex ordine D. Benedicti Curionem Pastoremue non possideret. Quod similiter etiam legitimo D. Augustini ordini in Gallia contigisse, saltem quoad Ecclesias multas Episcopales coniecturari licet. Hæc in gratiam pij lectoris, pro subsequentis historiæ faciliori intelligentia interserere non piget.

[7] Si vero ex temporū circumstantiis cōiectari nobis licet, [Quando videatur vixisse.] floruit D. Gondisaluus illo aureo nostri initiantis ordinis seculo: quando vitis Apostolicæ palmites, (Diui, inquam, Dominici discipuli) per totū orbem terrarum, (vt in breui compendio huic volumini apposito videre licebit) verbum Dei gloriose annuntiabant. In eodem namque cœnobio Prædicatorum Fratrum, vbi illius sacræ venerantur reliquiæ, regalibus extructo expensis, in quo iam & antea illius sacellum extiterat, antiquissima cernitur sculptilis quædam imago eius, sacris Dominicanæ familiæ indumentis ornata. In cœnobio etiam secundo Vimaranensi, quod fere eodem tempore, licet in alio situ distincto fuit inchoatum, quando Patriarcha e D. Dominicus Hispanias, post ordinis confirmationem, a Gallia discedens, perlustrauit; eiusdem D. Gondisalui, qui ibidem sacro fuit habitu primo indutus per traditionem immemorabilem, antiquitus depicta cōspicitur illius effigies habitu Prædicatorum ornata, in qua miraculum illud Diui Patris apparet, quando pro constructione pontis Tamacani (de quo postea) pisces se illi certatim ad fluminis oram offerebant vt operis constructoribus victum ministraret.

[8] Natus igitur hoc circiter tempore, Christi miles futurus Gondisaluus, atque pro regenerationis lauacro suscipiendo die constituta, & vt nouum hominem indueret in ecclesiam deportatus, eodem momento, in quo per sanctum baptisma fuit renouatus, futuræ sanctitatis cælestia claraque indicia, coram omnibus, præbuit. Vt enim a sacro fonte fuit leuatus, patris sui Gondisalui nomine eodem sibi indito; præstolanti nutrici, vt solet fieri, cum confestim esset traditus, quo a querulosis vagitibus, lactis dulcedine tractus, temperaret; nouus ille lucis filiolus, [Conspecta Christi imagine infans recreatur.] ad cælum solummodo anhelare incepit. In brachiis namque nouæ altricis reclinatus & & ab ea constrictus, vbera prorsus respuens, siccis subito ocellis, & versus quandam Christi crucifixi imaginem defixis, lamenti oblitus & lactis, tenera brachiola ad idem cæleste obiectum inenarrabili iubilo protendebat. His vtique signis Crucifixi effigiem se amplexari velle insinuabat. Hæc inopinata res, astantes omneis illi primo atque deuotissimo Ecclesiæ sacramento, non sine magno stupore in inusitatam traxit admirationem.

[9] Peracto vero solemnissimo illo sacramentali catechismo, successiuo post temporis labente fugaci cursu, solebat educatrix illa spectatissimi infantuli aliquotiens eamdem sancti Saluatoris parochialē ecclesiam simul cum alumno suo, sacrum audiendi vel orandi caussa, repetere atque frequentare. Puerulus autem Gondisaluus, instinctu motus plusquam humano, a collo pendens illius, in ingressu protinus ecclesiæ, oculis circumcirca eleuatis, totam perlustrando sacram domum, supramemoratam Christi passi imaginem sollicite quærebat. Postquam vero eam suspexisset, atque deuotis comprehendisset ocellis, [Vix ab eius conspectu abstrahi potest.] a sollicito & inquieto motu quam citissime abstinebat. Si autem tentandi gratia, aut potius recedendi proposito, nutrix sua illum ab eo spectaculo abstrahere nitebatur; tali protinus renitendo distractioni cælesti vel actioni tam incessabili quiritabat eiulatu, tamque impense, quod altrix victa subsistens, prodigium hoc non sine magna animaduersione conspiciebat.

[10] Quadam vero die, cum sanctus puerulus (gratia supplente ætatem) in eandem Christi cruce pansi similitudinem oculis immotis diu absorptus & intentus permaneret; anxia illius nutrix (moram timens trahere longiorem infantulum multoties ad se conuertere tentauit, vt in paternam illius domum, cui inseruiebat, properaret. Attamen tales ille vagitus sæpe sæpius infantiliter vociferando emisit, quod mulier aliquandiu plus immorari fuit cōpulsa. Metu nihilominus isthinc perculsa seruili, illinc vero religione tacta, & immorari timebat, & discedere verebatur. In his ergo angustiis constituta, ad quandam Deiparæ Virginis imaginem conuersa, [Ideo e templo non facile referri se patitur.] ab Angelorum Regina spiritus gemitibus enixe opem efflagitabat. Quatenus, eius interueniente auxilio, ita omnia suauiter disponerentur, quod nec genitoribus infantuli, quorum seruitio erat addicta, diuturna mora molestiam inferendo, displiceret; nec etiam illum puerulum a sanctæ imaginis conspectu dimouere cupiendo, diuinam offenderet Maiestatem. Huic orationi cum primum timorata mulier intenta fuit, ecce tener infatulus quasi diuino edoctus & oculatus numine, oranti etiam se assimilans & ad eandem imaginem conuersus, totus erectus brachiola extensa leuauit. Quasi in hoc corpusculi gestu nutricem suam in afflictione spiritus, & oratione existentem, comitari vellet demonstrans. Post paullulum vero temporis, capite versus eandem figuram deuote inclinato, quasi valedicendi gratia, in sinum & vbera altricis suæ se quiete recipiens, recessui facilem præbuit assensum.

[11] Post hoc miraculū, non tāquam si clausis oculis aut surda mente incederet mulier illa, quæ Sanctum Dei Gondisaluum lacte pascebat, circa illius educationem se gerebat. Imo potius, cum deinceps infantulus aurora lucente, vbera oblata voces emittendo querulosas respuebat quasi prius lac cæleste sugere appeteret; iam illa præsentaneum sedandi lamēti illius remedium hoc plus certo cognouerat: & ad ecclesiam, boni pastoris caulam, [Flens & vbera abnuens, ad templum portatur.] agnellum hunc deducebat: quam postquam ille ingrediebatur, atque hilariter lætantibus oculis perlustrabat, picturis sanctis attente circumspectis, tunc vbera nutricis lætus sugebat f. Sin minus ita aliquando fieri contingeret, adeo se morosum & impatientem reddebat, vt a querulosis clamoribus nullatenus ieiunus & morosus cessaret. Nec mirandum, quamuis mirum. Patet enim præposterum & præter legem rationis vsum seruari contingere ordinemque, quando esuriente anima cæleste alimentum prius in corporis obsequium, pecudum ritu, obsonia, lautitiæ, nectareique cibi, primo mane maxima cum sollicitudine, ab helluonibus, qui se Christianos esse dicunt, quæruntur.

[Annotata]

a De hoc Resendius: A Vimaranensi ciuitate interstitio sedecim millium passuum, hoc est leucarum ad nostram rationem quatuor, oppidum est Athanagilde Viscellæ impositum, Athaagilde Lusitane vocatum, e regione oppidi S. Verissimi, in altera fluuij ripa locati. & infra: Fueritne Athanagildi id nomen a Gothorum Rege sortitum, an aliam ob caussam, adseuerare modo non possum. Extant vestigia quædam non contemnendæ antiquitatis, & ædes semidirutæ, Palatia vulgo appellatæ, structura plane Gothica, non Romana.

b Viscella est Resendio, Lusitane, inquit, Vizella dictus; in Auum maioris famæ fluuium ingreditur.

c Imo Auus est Resendio, vt iam diximus. Iuxta Vimaranum habet fontem, inquit Vasconcellius, ad Villamcomitis ostium.

d Valerius Maximus lib.6.c.4. Cum se ei (D. Bruto) tota pæne Lusitania dedisset, ac sola gentis huius vrbs Cininia (alij Cinania legunt, Ortelius ex tribus MSS. Cinninia) pertinaciter arma retineret; tentata redemptione, propemodum vno ore Legatis Bruti respondit: ferrum sibi a maioribus, quo vrbem tuerentur; non aurum, quo libertatem ab Imperatore auaro emerent, relictum.

e Approbatus est ordo ab Honorio III.an.1216.22.Decembris: obiit S. Dominicus 6.Aug.1221.

f Alias, ad compescendos eius vagitus & eiulatus, domi ei Deiparæ Virginis imago ostendebatur, vt scribit Marietta.

CAPVT III.
De studio, & eius sacerdotio.

[12] His præsagiis, bona indole, & futuræ pietatis præuiis auguriis, quasi adiurati atque diuinitus obstricti, infantuli huius parentes, immota mente firmoque animo decreuerunt, illum non mundo sed cælo dignum, in perpetuum holocaustum Deo consecrare. Hac de caussa, cum iam per ætatem licitū esset, intra pueriles tamen adhuc annos inclusum, ad ecclesiam frequenter secum ducere consueuerant. Nec modica afficiebantur lætitia, dum pueruli pronam voluntatem & cor docile ad res cælestes & spirituales conspiciebant. [Litteris eruditur.] Ætate deinde iam vsum rationis admittente, vtcumque eum cuidam probatæ vitæ Sacerdoti, litteris & bonis moribus instruendum manciparunt. Hunc deuotus puer nactus Præceptorem, in dies se Deo & hominibus magis reddebat amabilem. Postquam vero in prædictis, ab eodem Presbytero mediocriter edoctus fuit; ad altiora charismata promouere cupientes, illum Archiepiscopo Bracarensi, Hispaniarum Primati Antistiti, (sub cuius districtu & ditione habitabant) solliciti parentes eius consultissime præsentarunt. Fore enim confidebant, vt in tanti Pontificis sacra aula, ingenuis liberalibusque disciplinis dilectus puer Gondisaluus perfectius excultus, ad Sacerdotij gradum, (quod impense cupiebant) digne posset promoueri. Non toruis oculis, nec indignanter pius Antistes munus hoc sibi oblatum aspexit. Imo potius ingenuum iam iuuenem vultu verbisque non minus cordatum, quam modestum inspiciens, lubenti animo in suorum familiarium collegium excepit.

[13] Decurso vero postmodum temporis curriculo, quod secundum sacros Ecclesiæ canones expectādum erat, [Fit Sacerdos,] vt sacris posset initiari, non minus moribus & vita, quam litteraria disciplina idoneus tanto muneri obeundo effectus, ad sacerdotalem gradum fuit promotus. Nec multo post tempore, [dein Abbas, siue Curio.] dignus ab eodem Antistite iudicatus, qui tamquam lucida lucerna supra candelabrum reponeretur; in a Abbam b Ecclesiæ S. Pelagij paterno solo vicinam, Mœcenatis sui electione & iniuncto precepto fuit cōfirmatus. Tanti igitur muneris onustus pondere nouus Christi minister, villicationis suæ non immemor, vt alter Salomon regni suscepto gubernaculo, in quandam protinus ecclesiam confugiens, obortis lacrymis, coram quadam Virginis Deiparæ imagine prostratus, Virginem Matrem affectuose rogabat, [D. Virginē orat.] vt sibi intellectum & sapientiam impetrare ab vnigenito suo Dei filio dignaretur, quo tam graue & periculosum obedientiæ & curæ pastoralis iugum posset debite tollere.

[14] [Suis verbo & exemplo præit ad virtutem;] Deinde sacra Archiantistitis sui benedictione obtenta, sodalibus vel collegis suis valedicens, patriamque non multum distantem repetens, ad suam Ecclesiam, nouamque Christi sanguine redemptam sponsam se contulit. Ibi vero, hora quadam prius assignata, ouibus suis, intra sacras ædes conuocatis, piam illis exhortationem proposuit: & verbis spiritu dilectionis plenis in Dei & proximi dilectione, tamquam in plenitudinis legis obseruatione secundum Paulum, illos perseuerare suasit. [Rom. 13. 10.] Quia vero satis sibi persuaserat ad virtutem amplexandam, quæ circa difficilia versatur, homines magis operibus quam verbis induci, (longum enim per verba est iter, ait Seneca, facile & breue per exempla) sese omnium virtutum exemplar, subditis sibi Christi ouibus præbere diligenter curauit. In omnibus autem necessariis ad vite præsidium, [frugalis,] frugalitatem libenter amplectens, parco vtebatur cibo & vili veste, atque humilitatem cordis & corporis super omnia præseferebat. Pudicitiam Sacerdotis annexam dignitati, ex sanctissima Ecclesiæ Romanæ consuetudine, [castus,] taliter semper custodiuit, vt virginitatis lilium in corpore cum maxima semper animæ puritate conseruauerit. Erga pauperes paterna viscera, tamquam fidelis œconomus, [liberalis erga pauperes.] liberaliter & misericorditer exhibens, alienum ab humano corde iudicabat, auaras erga egenos habere manus, atque eis denegare, quod pro illorum inopia subleuanda, ditioribus tamquam dispensatoribus superabundanter largitum, vel potius creditum erat. Etenim Ecclesiarum vberiores redditus annuales, tamquam Christi verum patrimonium in terris relictum esse pro pauperibus alendis, retento solum necessario subsidio, pro moderato scilicet victu & vestitu Prelatorum, pie pius Pater iudicabat.

[Annotata]

a Vasconcellius de hac Interamnensi prouincia: Vltra centum & triginta monasteria tantula visuntur in prouincia; alias vt præteream magnorum redituum Ecclesias, (vulgo dicimus Abbadias) nec non plures alias, &c.

b Resendius: Non procul ab Athanagildi, secundo flumine, Vimaranum versus, oppidum & templum S. Pelagij est, cuius Gundisaluus rector fuisse perhibetur, antequam Hierosolymam petiit. Celeberrimo Martyri Cordubēsi Pelagio, qui XXVI. Iunij colitur, sacram fuisse hanc ecclesiā suspicamur. Vulgo S. Payo, vel vt scribit Castillo par.1.lib.2.cap.60. San Payo de Riba de Vicela. Idē pro Abbate Curionem vocat Gonsaluum.

CAPVT IV.
De peregrinatione eius in Hierusalem.

[15] Frvgali igitur hac & pia viuendi norma sibi a semetipso præscripta, fideliterque obseruata, in timore & amore Dei, diu sine intermissione, sanctus Abbas Gondisaluus perseuerans, mysteria passionis Christi redemptoris nostri multoties meditabatur: [Statuit visere loca sancta.] speciali namque deuotionis affectu in Dominicam passionem ferebatur. Vnde eius afflicta mente, in Christum passum sæpe translata, ex assidua sanctæ crucis meditatione, maximo in dies angebatur desiderio loca inuisendi sacra, in quibus Deus & homo verus Iesus Christus nostræ redemptionis mysterium operatus fuerat. Sed tamen dum de ouibus suis, alicui mercenario comendandis tam longo temporis interuallo cogitabat, eum conscientiæ stimulus a desiderato itinere deterrebat. Timebat enim ne gregem Dominicum, antea sibi commissum, quispiam leo rugiens, se absente dilaniaret. Hac diutius timorata consideratione impeditus atque immoratus, vario secū fluctuabat animo. Nunc conceptæ deuotionis desiderio, seposito conscientiæ ad horam scrupulo ad iter conficiendum iam se accingebat; nunc iterum stimulis eiusdemmet conscientiæ punctus, ab incepto desistere proposito, inuitus cogebatur. Tandem translato tempore non modico, animi remorsum sanauit, penitusque ratione exclusit; de quodam consobrino suo, Presbytero tunc bone indolis, spe magna rationabiliter concepta, qua Dominicum gregem illi ad tempus vsque suæ reuersionis, commendare decreuit.

[16] [Nepotem suum sibi vicarium legit.] Erat hic iuuenis Sacerdos, ab infantia sua sanctis moribus ab eodem sancto Abba vigilanter educatus: quem postquam ad hoc munus obeundum elegit, ad se venire iussum, talibus exhortatus est verbis: Fili carissime, arcanum non parui ponderis tibi committere intendo; si tamen mihi prius, sacramento adactus, promiseris, quæ tibi modo iniunxero fideliter exequuturum. Adolescens vero, quia istam auunculi sui iam firma mente propositam peregrinationē longinquam penitus ignorabat, confestim in eius verba iurauit. Tunc sanctus & venerandus Abbas sermonem suum sic est prosecutus: Noueris, fili mi, quod a multo iam tempore, satisque diuturno, in votis est mihi terrā sanctam perlustrare, & oculis meis, si possim, redemptionis nostræ loca, in quibus Saluator mundi pro nobis passus est mortem, videre; atque etiam sanctorū Apostolorum, qui Romæ quiescunt, sanctas reliquias inuisere. Vsque ad hanc horam, ab itinere isto mente concepto, me Ecclesiæ meæ sollicitudo, & necessaria residentia satis ægre hoc ferentem retardauit. Quia vero de te talem iam olim opinionem cōcepi, vt vices meas sufficienter supplere posse te credam, atque taliter has Christi oues ducturum, [Piis monitis eum instruit.] ne interim eas teneat mei desiderium; auctoritate mihi commissa, te imprimis Vicarium meum constituo: deinde enixissime precor, vt in omnibus, quæ ad istius Ecclesiæ regimen spectant, mea semper sequaris vestigia. Super omnia autem tibi iniungo atque præcipio, vt necessariis tantummodo sumptibus ad frugalem vitam transigendam contentus, omne quod residuum fuerit ex annuis vectigalibus, egenis & pauperibus Christi humaniter & fideliter distribuas. [Iter ingreditur.] Hac finita exhortatione, Deo prius suppliciter inuocato pro fausta peregrinatione agenda, vilibus indutus vestibus, vt peregrinum decebat virum, desideratum iter est ingressus a.

[17] Non multum temporis effluxit spatium post sancti Abbatis discessum; quando nouus viduæ Ecclesiæ Vicarius, sanctæ monitionis auunculi sui oblitus, delitiarum allectus dulcedine, longe diuersam ingressus est viam. Atque antiquus humani generis hostis, varia in mentem eius voluptatum fomenta immittēs, seculi vanitatibus pompæ & fastus primo irretitum, omnique generi venationum & ludorum deditum, [Vicarius dissolute viuit.] taliter infecit, vt ouium sibi ante commissarum, pauperumque cura postposita, de canibus venaticis accipitribusq; alendis, & magno seruorum famulatu solummodo cogitaret atque sollicitus esset. Taliter autem illius erat denigrata fama circa officium pastorale, & erga pauperes vbique inhumanitas diuulgata diffusaq;, vt in ore vitia eius essent omni populo.

[18] [Gonsaluus 14.annos, magna pietate, exigit Hierosolymis.] Hoc tempore B. Gondisaluus, (Deo votis suis aspirante) a multis in via primo ereptis periculis, peregrinationem suam vsque ad terram sanctam feliciter perfecit. Diuina autem transportatus dulcedine, multis effusis lacrymis sacra illa passionis Christi loca osculari non satiabatur, atque immotis oculis deuotissime intueri. Vnde factum est, quod non vno nec duobus iam annis illic laudabiliter transactis, a sancta ciuitate recedere sibi persuadens, spatio quatuordecim annorum ibidem Deo inseruire voluit. Quæ sancti viri, hoc temporis intermedio fuerint exercitia, deuoto lectori consideranda relinquam. Transacto itaque hoc tam longo quatuordecim annorum curriculo, anxiam cœpit mentem persentire, conscientiæ acuto morsu illius intellectum cruciante, & dubitare cogente, vtrumne fidelem in Ecclesia sua Vicarium & dispensatorem reliquerit.

[19] [Vicarius eius morte falso iactata, Abbatiam obtinet.] Interea autem, tam diuturnæ peregrinationis interposito spatio, nullo reuertente nuntio, aut peregrino qui de sancti Abbatis Gondisalui incolumitate rationem redderet, in caussa fuit, vt illius Vicarius occasionem callide considerans & captans, testimoniales finxerit litteras dolose compositas, in quibus D. Gondisalui auunculi sui mors, in vltramarinis regionibus continebatur. Atque Archiepiscopum Bracarensem adiens, morte auunculi sui illi litteris fictitiis denuntiata & comprobata absolutam ab illo Ecclesiæ S. Pelagij iurisdictionem, vtque in Abbatem absolute confirmaretur, enixe postulauit. Acquieuit venerandus Antistes, doli inscius, precibus fraudulentæque postulationi huius rapacissimi lupi, qui in Rectorem absolutum confirmari solum cupiebat, vt securius, omni pulso timore, Epicuream posset vitam & geniales dies agere. At vero Diuus Abbas Gondisaluus, iterum tunc ab eodem remorsus conscientiæ stimulo non vltra acquiescens in corde suo, totius terræ sanctæ sacris locis vltimate salutatis, quanta cum celeritate potuit, oues suas reuisurus discessit.

[20] [Redit Gonsaluus.] Emensis igitur iterum longissimis illis itineribus, inedia & labore confectus, lassa consumptaque membra scipione quodam sustinens, totus pannosus & in alium iam transmutatus virum, b ad valuas tandem Ecclesiæ suæ sospes peruenit. Ibi positus, cum nihil minus, quam antiquam illius Ecclesiæ Abbatis speciem omnino incognitus præ se ferret, ad domum sui Vicarij, non longe distantem, eleemosynam, [Eleemosynam petēs, a nepotis canibus allatratur ac mordetur,] tentandi caussa, petiturus accessit. Canes vero venatici, quibus illius helluonis domus erat plena, petitionem, quam sanctus peregrinus exponebat, antequam finiret, ferocibus atque magnis editis latratibus interruperunt. Ille tamen iterum atque iterum egestatem suam, imbecilli voce proferebat. Quo facto irritati canes instantem iam ægre ferentes, non solum acrioribus latratibus, sed morsibus illum denuo aggressi sunt; atque Christi egenum baculo sæpe sæpius interposito ab illis se defendere pro viribus procurantem retrocedere, & a foribus discedere cogebant. Hac turgidus Abbas offensus pauperis incogniti persistentia, (non enim illum peregrini clamores latebant propter paruam inter vtrūque distantiam) per quemdam famulum statim illinc discedere iussit, [ab ipso nepote abigitur,] subiungens se pauperibus similibus eleemosynam erogare non consueuisse.

[21] His dimissus verbis, beatus Dei famulus Gondisaluus; sui adulterini Vicarij non sine magno cordis dolore impietatem experimento cognoscens, zelo Dei in iram commutato, quin liberis verbis illum argueret se continere minime potuit. Atque de illo palam conquestus, non talem se dicebat Pastorem & Vicarium Ecclesiæ suæ reliquisse. Deinde sermone etiam non obscuro se manifestans, alta voce narrabat quomodo illum sanctis moribus prius instructum, cum magna fiducia Vicarium, non lupum Dominici gregis, instituisset. Non etiam pro canibus alendis, sed pro pauperiribus, in illius potestatem redditus illius Abbatiæ tradidisse conquerebatur. Intentus illius querelis, [& verberibus excipitur.] atque diligenter omnia auscultans, ad mensam dapibus onustam impius mercenarius sedebat loco Pastoris, quousque de Ecclesie vero Pastore illic existente verba percepit. Tunc enim iracundus a mensa exiliens, atque recta properans ad ostium domus, sanctum auunculum suum eodem baculo, quo illemet erat subnixus, acriter percussit. Patienter & æquo animo sanctus Abbas has plagas & verbera ab alumno suo inflicta tulit. Sed tamen, a paterna correctione minime abstinendum sentiens, illum coram his verbis redarguit: Nonne ego te, inquit, ab incunabulis semper enutriui? Nonne honestis te instruxi disciplinis? Nonne mihi discedenti fidem dedisti, iuramento etiam superaddito firmatam, de pauperum cura? de frugalitate seruanda? Nonne semper me vidisti, huius Ecclesiæ vectigalia, pro maiori parte, egenis dare? Hæc sancti viri libera reprehensio, non solum consobrini sui viscera non emolliuit; imo potius, maioris iracundiæ fomitem ministrauit. Vnde recrudescente atræ bilis incendio, sanctum senem iterato verberans, canes, vt eum morsibus suis e foribus arcerent, instanter prouocabat. Demum, postquam eiectum iam pauperem peregrinum discedentem respexit, minacibus etiam verbis, atrocioris vindictæ eum a tergo insecutus est, si vltra super illa re verbum auderet proferre; non satis reputans illum sua spoliatum Ecclesia, verberibus affectum expellere.

[Annotata]

a Marietta & Castillo primo Romam adiisse, sanctorumq; Apostolorum sepulchra religiose visisse scribunt.

b Iam canus, vt iidem scribunt.

CAPVT V.
De constructione basilicæ apud flumen Tamacam.

[22] Talibvs S. Gondisaluus affectus iniuriis, Deo gratias agens, & illi soli debite inseruire cupiens, de temporalibus transitoriisque bonis nihil penitus cogitans, ac si nihil noui aut mali sibi contigisset; Euangelicam doctrinam, in qua sufficienter erat instructus, & verbum Dei cum magno spiritus feruore, [Verbam Dei prædicat.] per totam illam regionem prædicare exorsus est. Vitæ illius sancta conuersatio, in tanta coram omnibus incepit esse veneratione; vt suo exemplo & solida doctrina, multos a perditionis tramite efficaciter reuocaret. Post aliquantulum vero temporis, piorum fidelium adiutus eleemosynis, oratorium quoddam exiguum Deiparæ Virgini dicatum, [Oratoriū extruit Amaranthi.] in quodam inculto & agresti pago, qui nunc Amarantha vocatur, iuxta flumen quod a Tamaca dicitur, pro peregrinationis vitæ suæ refugio, & animæ solatio erexit atque construxit. Erat hic oppidulus antea desertus, inuius atque omnino ab hominum notitia absconditus, nunc autem tanti Patroni miraculis & præsentia decoratus, ecclesiis non paucis, monasteriis etiam duobus, & nobilium equitum multorum aulicis ædibus insignis factus, atque ab omni Lusitania frequentatus iustæ vrbis faciem & apparatum, vt postea dicemus, prospectantibus offert. In hoc igitur paruo sacello, tamquam alter Paulus aut Hilarion, in inculta positus eremo, Deo & Angelorum Reginæ continuo inseruiens, prædicationis officio circumcirca semper exercito, eremiticam & Apostolicam simul vitam traducebat.

[23] Exinde enim paruum tuguriolum suum egressus rudium populorum factus Magister & Apostolus, necessitatibus & inopiæ vtriusque hominis, caritatis visceribus omnino diligenter subueniebat. [Dei volūtatem circa vitæ statum exquirit.] Cum autem, quadam die mente ancipiti secum cogitaret, vtrumne talis viuendi forma (qualem ipse sibi elegerat) altissimo placeret Deo, & Virgini matri vnigeniti eius, super hoc diuinum precibus assiduis responsum habere cupiebat. Ne autem precationes suæ frustraneæ & cassæ deuenirent, stricto ieiunio, panis nempe & aquæ pro quotidianæ refectionis obsonio, contentus, assiduæ semper orationi intentus, integram quadragesimam perseueranter transegit. Non defuit piissimi Redemptoris nostri benignitas, & pia erga D. Gondisalui votum commiseratio. Etenim Paschali festo adueniente, in nocte immediate sequenti, ferunt aliqui hanc illi reuelationem esse factam. Erat tunc temporis sanctus Dei famulus coram altari Virginis almæ in oratione prostratus, & in sua supra memorata petitione perseuerans: cum subita vndique luce, ex omni parte se circūfultum vidit, [D. Virgo vt Prædicator fiat, præ scribit.] & post illam a dextro eiusdem altaris cornu Deiparam Virginem astantem sibique alloquentem aspexit, atque auribus inaudiuit: Surge, & inter religiosorum varios, & per totum orbem dispersos ordines, illum tibi ingrediendum elige, in quo officium siue seruitium mihi dicatum, audieris ab Angelica salutatione exordium & cōclusionem finalem sumere. Hunc enim religiosorum ordinem mihi speciali dilectione vendico, faueo & exalto; atque etiam habitum, quo religiosi communiter vtuntur, illis gratiose donaui. Hanc ingredieris religionem, vt residuum vitæ tuæ puro corde sub illius obseruantia & obedientia Deo altissimo offerens, optatum finem consequaris. His dictis visio illa cælestis, cum claritate simul disparuit.

[24] Hic siste gradum, oculos externos claude, Christiane Lector, & Fratrū Prædicatorum erga Virginem Mariam, a primæuo iam ordinis sui instituto, debitam considera gratitudinem. A sanctissima enim hac virginum Virgine, ordo hic initium, incrementum, & perfectionem suscepisse satis constat. Postquam namque ab vnigenito Dei filio, pietate ducta, [D. Virginis erga ordinem Prædicatorum beneficia.] ordinem hunc pro peccatorum conuersione procuranda precibus suis almis impetrauit, religiosis semper selectisque vndique Patribus fulciri & conseruare hactenus non cessauit. b Reginaldum nobis primo concessit morti iam Romæ proximum. Nouitios multos a diabolo tentatos, miraculis perseuerare in ordine persuasit. c Rosarij sui selectissimam deuotionem, nobis conseruandam tradidit. d In multis etiam tribulationibus, tam communibus quam specialibus, subsidium sæpe præstitit. Innumeros pietatis & gratiæ suæ fauores, (quibus plenus est liber antiquus, e Vite fratrum dictus) piissimæ Matris nostræ visceribus indutis, nobis semper ostendit. Væ nobis terque quaterque, si harum immemores gratiarum indigni suo patrocinio efficiamur.

[25] [Quærit religionem sibi a D. Virgine designatā.] Hac cælesti reuelatione sibi a Virgine facta, vir Dei Gondisaluus confortatus, veluti Angelico pane cælitus refectus & roboratus mansit. Deinde de inuestiganda religione sibi reuelata sollicitus, in qua seruitium Virginis Mariæ per Aue inciperet & finiretur; illius primum prouinciæ Interamnis instituit statim singula inuisere & explorare monasteria. Cum vero in multis preces Virginis audiret in versiculo illo finiri, Benedicamus Domino, anxiata nimis dubiaque mente distractus, & omnia circuiens; vbinam gentium quove loco supradictum ordinem inueniret, penitus non capiebat.

[Annotata]

a Lusitanis Tamaga. Oritur is, inquit Resendius, non procul a Monte regio Gallæciæ oppido: inde Aquas adluens Flauias, de quibus alibi, Amaranthum descendit, mediamque secat, vt duplex oppidum efficiat, duplici foro, duplicique iudicio, ponte nobili lapideo a Gundisaluo extructo vtrimque iunctum.

b De hoc agitur fuse in vita S. Dominici 4. Augusti, lib.2.c.11. & seqq. & lib.3.cap.1. & 2. Obiit Parisiis ann.1220. Huic D. Virgo habitum ostendit, quem deinceps ordo Prædicatorum esset gestaturus. Consule Hyacinthi Choquetij librum qui inscribitur Mariæ Deiparæ in ordinem Prædicatorum viscera materna, cap.8.

c Hanc rem fuse prosequitur idem Choquetius c. 22.

d Idem cap.14.

e Is liber a Gerardo Lemouicensi conscriptus iussu Humberti quinti Generalis, nuper Duaci editus est. Habemus eum MS. cum breui Chronico ab anno 1211. vsque ad Humberti electionem factam an.1254.addit tamen auctor in fine de Humberto: obiitque operibus bonis plenus,

CAPVT VI.
De ingressu eius in ordinem Fratrum Prædicatorum.

[26] Postqvam autem aliquo iam longiori temporis spatio transcurso, ordinem sibi a Virgine Matre reuelatum sollicite, frustra tamen, inuestigaret; quadam die inopinate in oppido Vimaranensi Bracharensis diœcesis absconditam margaritam inuenit. [Vimarani ad Prædicatores diuertit.] Sunt in hac vrbe, Vimaranum dicta, quatuor insignia monasteria; inter quæ duo visuntur antiquissima, sanctorum Patriarcharum, Apostolici D. Dominici, & Seraphici D. Francisci, quæ adhuc nostra florent ætate. Igitur cum famulus Dei Gondisaluus, apud Dominicanos Fratres hospitium pernoctandi caussa elegisset, postquam hilari Fratrum animo fuit ab illis exceptus, vt in tota Lusitania hodierna die, in omnibus cœnobitarum conuentibus, per Dei gratiam solet fieri.

[27] Tempore quo campana ad vespertinum seruitium implendum pulsabatur, vocationis suæ diligens & sollicitus indagator, ad ecclesiam tacitus se contulit. Nemini vero sui arcani sigillum aperiens, preces horarias, quæ primum dicebantur de Domina, attentus deuote auscultauit. Et cum eas Angelica salutatione inchoari primitus audisset, [Ad eum ordinem vocari se intelligit.] posteaque eodem themate finiri perspexit; quanta, heu bone Deus, lætitia cor eius sit repletum, non facile esset enarrare. Nihilominus tamen, adhuc quasi somnians, sensuum non fidens experientiæ, nocte subsecuta ecclesiam repetens, peruigil ibidem ante altare Virgini dedicatum, ab illa precibus de nouo fusis clarum oraculum impetrare curauit; quo intelligeret vtrumne illemet esset ordo, quem illa antea, sibi ingrediendum assignarat. Non etiam tunc (quamuis iam secundo) diuinum famulo Dei defuit responsum, Angelico datum ministerio, quo clare intellexit, labante mente firmata, illam nempe esse religionem, de qua primitus a Deipara Virgine, præceptum salutare receperat.

[28] Atque proinde die eadem dilucescente, conuentus eiusdem a Præfectum conueniens, caussa huius nouitatis omnino suppressa, [In eum admittitur.] habitum religionis ab eo humiliter postulauit. Non aliquod super hac eius petitione dubium vel impedimentum conuentui religioso emersit; cum de eius honesta vita, matura ætate, sanoque & deliberato consilio sinistram suspicionem, clara eius fama abscinderet. Quapropter omnes religiosi in suum consortium D. Gondisaluum libenti animo, veste simili nouitiorum indutum, receperunt. Habitu igitur monachali, sanctus iam antea, Dei famulus Gondisaluus vestitus, sanctiorque effectus noua Deo inseruiendi formula; primum annum conuersionis suæ ad religionem, quem probationis appellant, cum magnis suæ sanctitatis indiciis, cunctis Fratribus vnice gratus, laudabiliter transegit.

[29] Facta deinde perpetuæ obedientiæ solemni protestatione per voti emissionem, [Prædicat Amaranthi.] cum nihil illi deesse videretur, quo minus posset Apostolicum prædicandi ministerium deinceps perfecte implere, a Prælatis suis illi statim fuit indulta facultas, vt socio sibi assignato, ad oratorium quod ante prope Tamacam construxerat, concionandi gratia reuerteretur. Lubentissimo animo famulus Dei Gondisaluus, licentia sibi concessa, oppidulum Amaranthum repetiit, vt populos illos verbi Dei solida egentes doctrina, illuminaret perfectius.

[Annotatum]

a Marietta & Castillo scribunt hunc fuisse B. Petrum Gondisaluum, qui vulgo S. Telmus dicitur, coliturq; a nautis; de quo XIV. April.

CAPVT VII.
De ædificatione pontis Amaranthi, & miraculis quibusdam.

[30] Postqvam vero ibidem existens, animarum saluti consilio, exhortatione, & sanctæ vitæ exemplo prouide aliquamdiu consuleret; propriis expertus est oculis, [De ponte struendo cogitat.] flumen illud, Tamaca dictum, cui suum oratorium vicinum erat, barbaris & incautis viatoribus in seipso submersis, repentinum multotiens esse sepulchrum. Namque loca vadosa, vel parua nauigia, fluminis transeundi caussa intrantes rapido alluuiei aquarum impetu, aquis abrepti rustici peribant. Quapropter D. Gondisaluus proximorum vtramque salutem fraterno amore sitiens, de fabricando quodā ponte in illius mortiferi fluuij ripa cœpit cogitare. Licet autem hic incidenter & cursim annotare, quātum semper vbique terrarum, instituti ordinis huius Prædicatorum professores, bonum commune Reipublicæ procurare conati sunt. [Laus ordinis Prædicatorum.] Qui vere, inquam, & non falso habitum hunc a Virgine Maria concessum gerunt. Non enim sacratus hic ordo homines particularitatē amantes, & qui sibi solis nati sint, educare vnquam somniauit aut intendit; sed illos tantummodo qui de Christiana Republ. sem per bene meritos se esse studeant, atque pro illius conseruatione in omnibus laborent. De a S. Vincentio Apostolico Confessore Vannetis quiescente, me legisse recordor in quodam manuscripto Nannetis Pergameno, quod pro pontium etiam structura in aliquibus mundi locis laborauit. b S. Petrus Gōdisaluus similiter, vt infra suo loco patebit; c S. Laurentius Menendius itidem, de quo etiam aliqua de eius vita dicentur inferius. Pro defensione etiam obedientiæ Romanæ Sedi exhibendæ, proque bono communi, coram Imperatoribus & Regibus; pro pace, pro expeditione contra Turcas, quantos semper exantlauerint Patres huius ordinis labores, qui scire cupit, ordinis Chronicos, & antiquos Annales legat. Sed de hoc satis.

[31] Quamuis autē hoc opus, quod D. Gondisaluus mente volutabat, nimis esset arduum; pauperem scilicet cœnobitam, [Vbi pons struendus, cælitus docetur.] & in pauperrima rusticanæ gentis regione constitutum, vastum pontem argenti tantum pondus exigentem velle fabricare; Deo tamen Opt. Max. bonis cœptis semper annuēte, propositum suum hac reuelatione firmauit. Cum enim super eodem negotio aggrediendo semel cogitabundus hæsisset, quonam aluei loco, faciliori sumptu pontem inchoare satius esset; per Angelum Domini facta reuelatione fuit præmonitus, vt inter illas duas angustissimas fluminis fauces, quæ coram suo sacello imminebant, pontis fundamenta iacere iussisset. Fiducia igitur, noua reuelatione animus auctus, & in spem firmam erectus, diuinam illi opem, in pio illo opere prosequendo non defuturam, eleemosynis aliquibus congregatis, in prædicto pontis Amaranthi situ per architectos cæmenta sunt locata. Tam difficile vero, aut potius impossibile, rusticanæ illius regionis plebi videbatur, virum Dei Gondisaluum ad metam vsque opus inchoatum perducturum; vt nihil minus quam de futuro peruio olim viatoribus ponte cogitarent. Ille vero tacitus hæc audiebat, [Lapides ingentes ad opus conuehit ipsemet.] soli Deo innixus, cui nihil impossibile esse firmiter credebat, artifices eorumq; ministros vndequaque, prout poterat, conuocabat. Interdum etiam opere iam feruente, ipsemet Sanctus propriis manibus lapides magnæ molis euellens, solus ad structuram faciliter admouebat, atque non modica circumspicientium admiratione portabat. Tunc omnes clarum in hoc facto mirifico cernentes miraculum, ædificium illud superbissimum futurum, quod secundum eorum opinionem vires superabat similes, fauste & perfecte finitum fore iam confidebant.

[32] Contigit aliquando hunc Dei seruū caussa quæstum faciendi, vel eleemosynas emendicandi, per circumuicinos populos sollicite discurrere; quēdam Magnatem ditissimum in via offendisse. Quo prius salutato, ab eo propter Dei amorem & proximorum suorū petiit, vt aliqua se digna contributione, bonum commune, pro ponte suo construendo, vellet iuuare. Ille vero in breui schedula aliquas velociter depingens lineas; firmatam prius chartam & D. Gondisaluo in manu tradens, Perge, inquit, Pater ad domum meam, [A quodam sibi illudere volente, ingentem eleemosynā accipit, aucto diuinitus chartulæ pondere.] & schedulam istam vxori meæ dabis, cui super tua hac postulatione vicem meam delego. Vade securus, quia illa tibi eleemosynam iustam præstabit. Lætus & confisus in domum huius impij Magnatis D. Gondisaluus properauit: atque illam postquam est ingressus, matrifamilias epistolam, quam secum deferebat, viri sui nomine firmatam, cum magna magni subsidij spe tradidit. At illa matrona postquam a marito suo conscripta verba perlegit, tacita subridens D. Gondisaluum, omnino negata eleemosyna, vt discederet suadebat. Verba namque quæ in chartula cōtinebantur erant huiusmodi: Huic pauperi Fratri tantum dabis eleemosynæ pro subsidio pontis construendi, quantum papyrus hæc ponderis habet. Voluit enim hic inhumanus proximus seruum Dei D. Gondisaluum verbis illudere, & itinere conficiendo fatigare. At ille nullatenus inopinato responso perturbatus, caussam denegatæ eleemosynæ ab illa matrona inquisiuit. Quam postquam secundum rei euentum audiuit & percepit, fiducia in Deo collocata, feminam illam enixe rogare cœpit, vt marito suo obediret, atque papyro illa in statera aliqua reposita, ex altera parte linum, vel grana, vel ceram, vel quodcumque aliud, in eleemosynam erogandum haberet, ex opposito etiam collocaret. Satis enim se contentum futurum affirmabat, si æquale pondus schedulæ acciperet. Acquieuit illa faciliter noui nihil verita; atque apposita in vna lance papyro, Deo ita disponente, tam graue effectum est pondus, vt ex altera parte eleemosynæ materia in magna quantitate cumulata, iusta bonaque portio D. Gondisaluo diuinitus limitata contigerit. Atque ita & auarum illum delusum, & vxorem eius stupore inenarrabili affectam reliquit.

[Annotata]

a Eius vitam dabimus V. April.

b De eo XIV. April. vt ad cap. 6. diximus.

c Huius breuem vitam idem edidit Sampayus. Meminit Ioannes Lopez 3.par.histor.ord. Prædicat.lib.1.cap.7. Antonius Senensis, qui Mendezium vocat, vti & Castillo par. 1.lib.2.cap.62.

CAPVT VIII.
De miraculo piscium confluentium ex Tamacano flumine.

[33] Non prædictum miraculum vltimum fuit, antequam pontis opus ad summum deueniret. Cum enim aliquādo, pro victu cæmentariis & lapicidis ministrando, [Precibus pisces obtinet in cibum opificum.] sumptus necessarij D. Gondisaluo deficerent, ad aluei fluminis crepidinem accedens, in oratione prostratus, e cælo subsidium & penuriæ illius leuamen, afflictus animo, precibus fiducia plenis implorauit. Deinde crucis signo super fluenteis Tamacæ aquas facto, tanta multitudo piscium ad eum confluxit, vt aquæ superficiem cooperire conarentur. Tunc sanctus vir Gondisaluus manu protensa scipione suo, illorum necessariam foras extraxit summam, pro suis alēdis opificibus; reliquos vero benedictione illis impertita, in profundum pelagus relabi permisit & præcepit. Hoc miraculum non semel tantum aut bis ab auctoribus contigisse refertur.

[34] In potu etiam subministrando mercenariis, non multum dissimile miraculum viro Dei contigisse legitur. [Vinum e petra ad potum necessarium tantum; aquā vero perennem elicit.] Namque cum non in promptu, vt necesse erat, aut facili negotio D. Gondisaluus aut vinum haberet, aut saltem fontis aquam, distabat enim interuallo non modico; atque proinde vt siti laborantium subueniretur, non præsentaneum laborioso operi prosequendo remedium erat. Quapropter D. Gondisaluus ad Deum super potus annona confugiens, eadem fide, qua antea, præditus, de quadam petra, in qua scipione suo in nomine eius percusserat, vinum sufficienter scaturire fecit. Tanta D. Gondisalui de diuina prouidentia erat fides: tantum & coram deo meritum. Vinaceis igitur vasis miraculoso fonti approximatis, pro familiæ suæ conductitiæ siti subleuanda, quantum suppetere poterat, tantum solummodo Dei famulus haurire permittebat: & statim lapillo quodam manu prehenso, & ad fontis orificiū apposito, illud occludens siue obstruens siccum penitus ad tempus, aut potius incommunicabilem reddebat. a De fontis etiam limpidissimi aqua non dissimile miraculum a sancto viro prope suum sacellum patratum legitur. Extant hodierna die vtriusque fontis vestigia, vel, vt proprius lo quar, manifesta indicia; altero adhuc perenni & saluberrima aqua manante, quam omnes peregrini illuc deuotionis ergo concurrentes, non sine magna veneratione suis oculis deuote conspiciunt, atque etiam inde aquam haurientes, non solum sitim sedant; [Fons ægris salutaris.] sed aliquando sanitatem pristinam, qui ægrotant, fiducialiter accedentes se lauando vel bibendo, miraculose recuperant.

[35] Tot igitur visis miraculis ab artificibus & conductitiis operariis, quot obsonium illud & refectio sæpe constabat, non poterant non conuicti humiles & summas Deo gratias referre: maiori deinceps animi læta fiducia operi pontis incumbentes, quousque ad debitum finem & perfectissime consummatum euasit. Hoc tandem spectato tempore adueniente D. Gondisaluus innumeras Deo pro gratiarum actione laudes tribuens, artifices & mercenarios opere solutos dimisit: [Iterū vacat prædicationi.] & illius rapidissimi fluminis Tamacani horrendus & profundus alueus peruius iam factus, sine aliquo deinceps trāseuntium vitæ periculo visus est. Communicato deinde ex vtraque fluminis ripa incolarum cōmercio, ad famulum Dei Gondisaluum maiori deinceps frequentia ex omni parte confluebant. Quibus ille, redintegrato spiritus feruore, quod aliquo modo occupationibus artificum præpeditus intermiserat, fructuose & cum magna multorum conuersione frequentius verbum Dei prædicabat.

[36] Euenit autem hoc tempore, quod nonnulli cōfinium illorum habitatores tremendam Pastoralis excommunicationis censuram paruipendere videbantur, [Contra excommunicationis contemptores laborat.] & non ita de illa expauescere, vt fides docet, & viros decet pietatis Catholicæ amatores. Quem abusum & periculosissimum errorem D. Gondisaluus olfaciēs, maximo super hac irreligiosa temeritate affectus dolore, vt illam a fidelium mentibus eliminare atque extirpare posset, sæpe sæpius in suis concionibus de industria in hoc propositum incidebat. Erat tamen, vt experientia monstrabat, admonitio sua super hac re pro maiori parte irrita & inanis. Hanc cordis duritiam, mentis cæcitatem cum D. Gondisaluus percepisset, cōtigit semel, vt, dum ille in suggestu staret, de eodem crimine duris reprehensionibus conquereretur. [Panes candidos maledictione nigerrimos reddit.] Præteribat tunc temporis casu & inopinate per eamdem partem mulier quædam panes aliquot albos in cista quadam supra caput deferens: quam feminam vt ille coram se transeuntem prospexit, prope accedere præcipiens, sermone interrupto, sarcinam panum ante pedes suos deponere iussit. Atque post hoc ad astantem populum conuersus ait: Vt vero sciatis deinceps excommunicationis sententiam cognoscere & reuerenter timere, ego ex parte Dei & sanctæ sponsæ eius Ecclesiæ matris nostræ, hos præsenteis panes excommunicationi subiicio. Mirum sane dictu; sed non apud Deum difficile factu, qui semper mirabilis fuit in Sanctis suis. Quamuis enim excommunicatio secundum Theologicam doctrinam, solum in animam rationalem sit proportionata, & in eam possit de ordinaria lege cadere; quæ sola capax est gratiæ inter omnes terrestres creaturas, atque consortio bonorum operum sanctorum & fidelium priuari vel admitti; vt tamen piissimus Deus barbaro & agresti illi populo, inuisibilem excommunicationis effectum circa animam existentem, suauiter & suo modo rusticano insinuaret, vt docilis & timoratus in obedientia suorum Prælatorum contineretur; panes illi omnes in canistro positi post excommunicationis verba a sancto viro prolata; subito in b bustos nigrosque carbones conuersi, horrendum omnibus circumstantibus spectaculum præstitere.

[37] Ne tamen hoc miraculum in eruditionem aliquorum ordinatum, feminam, quæ panem portabat, [Iterum aqua lustrali aspersos, & benedictos, restituit vt erant.] lædere aut incōmodare videretur; postquam D. Gondisaluus circumstantibus in parabola panis illius excommunicati, animabus aliquid simile cōtingere innuit, aquam benedictam sibi portari iussit. Postea vero excommunicationis præmissæ, vel potius maledictionis illius, absolutione iniuncta, panē illum aqua lustrali aspergens, in pristinam albedinem & perfectionem restituit. Prodigium hoc experientia sensuum cōprobatum, multis astantibus resipiscendi caussa fuit, quo, timore saltem perterriti, deinceps excommunicationi parere minimere cusarent. Hæc tantum summatim ab immemorabili æuo per traditionem antiquorum de miraculis a D. Gondisaluo in vita operatis ad posteros peruenerunt.

[Annotata]

a Marietta & Castillo addunt, cum ponte perfecto operæ vtribus ac cantharis vinum secum asportare domum vellent, reperisse iam omnino exaruisse illum vini fontem, datum diuinitus ædificantium necessitati, non otiantium voluptati.

b Vstos voluit scribere.

CAPVT IX.
De transitu illius glorioso.

[38] Postqvam autem laboribus multis attritus, diu in vinea Domini sub instituto ordinis Prædicatorum, Dei gratia, laborauit, nulli parcens labori, vt proximorum saluti cōsuleret; tempus opportunum instauit, [Diē mortis suæ præscit.] quo illum, Deo ita misericorditer disponente, fatis cedere oporteret. Atque febri quadam graui correptus, diuinam hoc tempore meruit habere reuelationem, per quam certior est factus, se quam breuissimo tempore, deposita carnis sarcina, a vita mortali ad immortalem feliciter transiturum. Præuisa igitur ab illo instante dormitione sua, [D. Virginis opem implorat.] sanctissimam Dei genitricem Patronam suam instantissime interpellans rogabat, ne in tam tremendo agone principis tenebrarum territamentis perturbari, aut laqueis eius inescari se permitteret. Comperta ab omnibus illico tunc sancti viri infirmitate, multa promiscuæ plebis turba, & inter reliquos, aliqui etiam ex suis consanguineis viri, illum visitationis gratia in hac vltima ægritudine conuenerunt. Summo namque omnes afficiebantur dolore, tanto Patre & Præceptore destitutos remansuros. Atque amare flentes illius iam desiderio ante mortem affecti, voces doloris & deuotionis plenas emittebant. Consolatus est illos tunc dulcibus verbis, sanctus Dei famulus: atque spe etiam non contemnenda lactatos, maiora de illo post mortem veræ amicitiæ indicia expectare illis præcepit, quam in hoc mundo tunctenus erant experti. [Ab ea certus redditur de sua salute.] Sperabat enim se coram Altissimo filios & deuotos suos efficacius posse iuuare. Postera die sacrum Christi corpus, & verum, sub panis specie a socio suo illi oblatum summa cum deuotione sumpsit. Deinde appropinquante iam vltima transitus eius hora, clementissima virgo Maria, Angelorum stipata exercitibus, S. Gondisaluo visibiliter apparuit, vt eum, quem speciali semper fauore suo dignum fecerat, ab omni dæmonum illusione; salutis æternæ consequendæ dubitatione omni penitus exclusa, securum omnino redderet a.

[39] Post hanc cælestem visionem, quæ antelucano tempore illi fuerat demonstrata & communicata, [Moritur.] anima illa sanctissima a corporis carcere soluta, cælum penetrauit. Eademmet hora, qua vir Dei spiritum exhalauit, per totum Amaranthi oppidum vox quædam nemini ante vel post cognita, sub hac verborum forma insonuit: Surgite, & ad funebria sancti viri properate. Ad hanc inusitatam vocem b omnes festinanter a propriis domibus egredientes, mutuo se interrogabāt, quonam properare deberent? [Omnium concursu sepelitur.] Nesciebant enim adhuc D. Gondisaluum in extremis esse positum. Cum vero post disquisitionem factam, illum eadem hora a vita migrasse audierunt, nullumque alium e viuis tunc discessisse, ad oratorium D. Gondisalui omnes cateruatim cōfluxere. Ibi vero sancti viri cadauer iam syndone inuolutum inuenientes, non sine lacrymis multorum, debita veneratione iusta soluentes, sepulturæ tradiderunt.

[Annotata]

a Marietta & Castillo ægrum aiunt in nuda decubuisse palea.

b Etiam ex propinquis vicis, vt Marietta, Choquetius, Castillo.

CAPVT X.
De miraculis eius post mortem.

[40] Qvanta miracula huius sancti Patris meritis omnipotens Deus, a tempore sui gloriosi transitus ad hanc vsque horam, ostenderit, etiamsi (vt D. Hieronymi verbis vtar) omnia membra mea in linguas conuerterentur, & omnes artus humana voce resonarent, nec numerum, [Multa facit miracula.] nec illorum processum crederem me vel quam succincte posse enarrare. [Epist. 27.] Vt autem vnico verbo huius rei veritas demonstretur, hoc solum vtar argumento. Non tantum in Portugalliæ regnis in Hispania constitutis, sed in vltimis Orientis finibus, quos Indias orientales vocamus, atque in Africæ regione, vbi aliquas Lusitani vrbes munitas custodiūt, tam frequentia sunt miracula per merita huius sancti viri D. Gondisalui a Deo exhibita, vt in ore omnium Christi fidelium, pro maiori parte, in quocumque labore, periculo, vel ægritudine sint positi, Diuus Gondisaluus statim sit, & communiter versetur. Nec præterit annus, in quo ad eius sepulchrum accedentes, a seculo iam immemorabili, non aliquod, vel aliqua, ne dicam multa, miracula in ægrorum sanitate diuinitus patrata conspiciantur. Hoc tam clarum, nudum, & expertum etiam ab incredulis aliquando est, quod nulla potest tergiuersatione celari, aut etiam quispiam inficiari. Tam repentina & palpata manibus sæpe illic miracula videntur; vt claudus a multis annis, illius templū ingressus, sospes & sanus gressus suos dirigendo, lætus statim in domum suam reuertatur. Obsessus a dæmone liber euadit. Ægrotus diuturno tempore, aliquando illic repentina obtenta sanitate, taliter astantibus peregrinis stuporem gignit; vt intellectus ipse conuinci quodammodo videatur. Ne tamen, dum breuis esse laboro, obscurus fiam, aliqua, exempli caussa, raptim perstringam.

[41] Anno ⅭⅠƆ CCCC Tamaca fluuius (de quo supra meminimus) mirum in modum pluuialibus adauctus aquis inundauit, at que ex saxosis rupibus, [Tamaca exundāte, pons S. Gōsalui, ab eo seruatus.] altissimis arboribus coopertus, sæpe potius cadendo, quā fluendo descendens, multi generis truncos radicitus euulsos secum deuehit ac rapit. Stabat vulgus Amaranthum stagnantis fluminis horrendo spectaculo suspensum, atque multi a longe in eminentioribus ascensi locis, illam alluuiem, non solum ex a quis sed ex multis etiam diuersarum rerum fragmentis conflatam, attente prospiciebant. Et ecce inter reliqua in alueo supernatantia, quandam mirandæ molis quercum transuersaliter decurrentem, & versus pontem rapido properantem motu, animo consternati aspiciunt. Opus enim illud a sancto viro antiquitus extructum, arboris illius impetu quassatum, statim ruiturum iudicabant atque deflebāt. Ac proinde gemitu precationis plenas voces emittentes, non maiori timore quam deuotione prolatas, dicebant: O S. Gondisalue succurre: custodi pontem tuum, quem in commune bonum ædificasti. Hanc breuem orationem, quousque quercus illa ad pontem vsque decucurrit, repetere non cessabant. Nec vana fides illorum. Protinus enim, antequam horrenda illa machina pontem quatere posset ab oratorio in quo D. Gondisalui sacrum corpus erat sepultum, quendam religiosum habitu D. Dominici indutum, corporeis oculis visibiliter exire omnes conspexerunt, baculum in manu gestantem; qui nigram cappam ex vtraque extremitate humeris superimponens, maturo & lento gradu versus pontem processit. Postquam vero ad radices pontis peruenit, ex eadem fluminis ripa, in medium quoddam pontis eiusdem propugnaculum anterius, quod ex vtraque parte fluminis ostia substinet, quasi per scalas conscendens, in illa substitit parte, quā fluminis inuolucrum & inundatio attingebat. Approximante vero annosa quercu transuerse a fluentis impetu rapta, taliter illam incognitus Pater direxit baculo, quem in manu tenebat, vt per pontis ostium intacte ingrediens, sine aliquo illius nocumento inferius excucurrerit. Post hoc religiosus ille ab omni astante populo, attente consideratus, in sacellum, vnde exierat, pari passu reuersus est. Accurrunt omnes quam citissime, scire cupientes quisnam talis prodigij fuisset auctor. Sed sacellum ingredientes, in quo nondum monasterium ordinis Prædicatorum extructum erat, neminem penitus inuenerunt. Ex quo clare intellexerunt, sanctū Dei famulum Gondisaluum, a loco sui sepulchri egressum, ab illa imminenti ruina pontem suum diuinitus liberasse. a

[42] Quædam nobilis matrona Domina Isabella de Sousa dicta, [Matronā exulceratis vberibus periclitantem sanat.] edito masculino fœtu ex prima partus cōceptione, tam grauem in altera mamilla contraxit infirmitatem, humore superfluo ibidem coagulato, vt medicis omnia exquisita sanitatis remedia tentantibus; omnino cassus fuerit illorum sollicitus labor. Anni iam vnius integri spatium decucurrerat in illo medicando vlcere. Atque resoluendæ saniei gratia fistula quædam plumbea, a medicis & chirurgis fuerat excogitata, longitudinis digitalis, qua in putridæ carnis hiatum immissa, internus sanguinis putor foras vt efflueret conabantur. Post aliquot vero dies vlcere interius serpente, fistula taliter se intrinsecus recondidit, vt medici varia remedia adhibentes non solum non extrahere, sed nec etiam vt appareret efficere poterant vllo modo. Itaque plumbeum illud organum spatio quinque mensium intra pectus eius latuit. Demum mortali iam periculo occurrere tantum cupientes chirurgi, communi consensu incisionem faciendam esse in mulieris pectore decreuerunt. Post illam finalem ab illis iam latam sententiam, gratia visitandi infirmam, vir illustris Ioannes de Sousa socerillius, superuenit: & cognita medicorum deliberatione, ægrotantis nurus compatiens, illam verbis fide plenis admonere incepit, vt B. Gondisaluo Amarantho voto emisso, tamquam cælesti & probatissimo medico curandam se commendaret. Paruit confestim dictis soceri sui afflicta matrona, eiusque consilio acquiescens, votum vouit D. Gondisaluo tota illam comitante familia. Et lacrymis deinde obortis humiles preces pro mortis periculo euadendo, atque sanitate pristina recuperanda effundere cœpit. Quid plura? Eademmet die, cum medici & chirurgi vespertino tempore venientes, emplastrum pectori femineo appositum purificandi humoris caussa extraxissent; fistulam a tanto tempore reconditam, fasciis & linamentis medicinalibus sponte sua adhærentem inuenerunt. Denique ne dubium aliquod suboriretur, D. Gondisalui meritis hoc factum esse, intra spatium octo tātum dierum perfectissime se sanatam vidit. Hoc miraculum adeo manifestum fuit & palpatum, vt cōmuni multorum lætitia, omni exclusa dubietate, gratiæ sint Deo relatæ, in D. Gondisalui meritis, & sancta coram illo intercessione.

[Annotatum]

a Eo ipso tempore post hoc miraculum, vbi eius sacra ossa quiescebant, structum est templum eiusq; honori dicatum, ac parœciæ Amaranthinæ annexum, vt scribit Castillo & Marietta; atque an. 1540. a Ioanne III. Lusitaniæ Rege Dominicanis religiosis transscriptum: vbi deinceps erectum cum augustiori basilica cœnobium est, luculento dotatum censu, studio & industria Hieronymi Padillæ, qui ordini Prædicatorum in ea prouincia præerat.

CAPVT XI.
Qualiter D. Gondisaluus fuerit in Sanctorum numerum relatus.

[43] Tempore a Iulij III. Romani Pontificis, qui D. Gondisaluum Sanctorum catalogo referre curauit; D. Rudericus Pinnarius Episcopus Portuensis in Lusitania, de eiusdem summi Pontificis mandato disquisitionem de miraculis eius fecit exactam; & particulariter, testibus fide dignis iuramento astrictis, supradicti miraculi veritatem certissimam esse cognouit. Et non solum de fistula plumbea subito egressa, [Pueri herniam sanat.] atque sanitate vlceris subsecuta; sed etiam de filio eiusdē matronæ, ab eodem Diuo mirabiliter sanato, qui antea ab vtroque inguine ruptus prolapsis intestinis, satis exosam patiebatur infirmitatem, testimonia certissima inuenit.

[44] Anno ⅭⅠƆⅠƆXXXXVI. quædam honesta mulier b Micia Petreia dicta, a quatuor iam mensibus paralysi morbo percussa, non solum corpus, sed nec membra sigillatim omnia, absque alicuius adminiculo mouere poterat. [Paralyticā curat.] Hæc ægrotans suorum ministerio ad sepulchrum D. Gōdisalui fuit asportata: vbi vigilias nocturnas (vt solet fieri a peregrinis vouentibus) in oratione prostrata, sequenti nocte permansit. Sequenti vero die mirabiliter se sanatam inueniens; & mox sine alicuius iuuamine gressus dirigens, per totam ecclesiam lætanter incedere visa est. Huius miraculi testes fuerunt oculati, non paucæ vtriusque sexus personæ, quæ illic etiam astantes D. Gondisalui patrocinium postulabant. Non enim, vt videre est, aliquando illius sacellum sine vouentibus peregrinis reperitur.

[45] Quidam homo paralytico etiam morbo laborās, insuper & oculorum cœcitate, [Alium paralyticum & cœcum.] diœcesis Lamacensis in eadem Lusitania, in quodam ligneo grabato ad sepulchrum D. Gondisalui fuit asportatus. Ibi fidei deuotione inflammatus preces, lacrymas, suspiria Deo offerebat, diuinam opem implorando, vt per intercessionem D. Gondisalui exaudiri mereretur, atque sanitatem desideratam obtinere. Antequam paralyticus hic inde deduceretur, & visu & omnium membrorum sanitate recepta, ad domum suam sanus reuersus est. Nec mirum, cum Christus maiora habentes fidem testificetur in Euangelio miracula operaturos.

[46] His & aliis multis miraculis per intercessionem D. Gondisalui patratis, [Eius publica veneratio a Papa permissa.] & a prædicto Antistite diligenter examinatis, idem summus Pontifex Iulius III. præuio sacri collegij Cardinalium maturo consilio, eumdem D. Gondisaluum Amaranthum Sanctorum catalogo adscribendum quodammodo censuit; atque illius festum decima die Ianuarij in tota Lusitania solemniter celebrari permisit.

[47] Tanta vero est deuotione cultus, tantus confluentis ad sepulchrum eius populi concursus, [Magnus ad sepulcrum concursus.] præcipue tempore veris, vt per nullam illius Interamnis regionis viam quispiam possit transire, quin vouentes obuios habeat, aut audiat turmatim incedentes, fistulis, tibiis, & aliis multis, secundum morem patriæ, musicis instrumentis vndique perstrepentes. Qui omnes deuotionis ergo Amaranthum frequentius quam Cōpostellam non tam multum distantem petunt. In octauis vero Pentecostes, in quibus D. Gondisalui præcipua celebratur solemnitas, aut potius iteratur, propter viatorum opportuniorem commoditatem c triginta circiter hominum millia a curiosis scrutatoribus quotannis numerantur. In huius veritatis ineluctabile testimonium contigit non a multis retro annis, quod ex minutissimis candelis, quas pauperes peregrini religionis ergo in eius altari solent offerre, mille ducēte octuaginta sex libræ iusto pondere, a quodam curioso ædituo sunt inuentæ. Istius admirandi populi concursus meminit merito L. Andreas Resendius in altero hymnorum, quos officio eiusdem D. Gondisalui d ab eo composito interseruit: nec parum doleo illos hic ad manum non posse habere, vt tamquam angulares lapides huic apponerem summario, hoc tamen eiusdem hymni fragmētum, de quo recordor, hic iuuat inserere:
Non capit duplex Amarantus amplas Sæpe cateruas.

[48] Non etiam loci amœnitas, in quo sanctus Dei famulus requiescit, parum peregrinos inuitat, atque pulcherrimū ibidem, eiusdem ordinis Prædicatorum, & sumptuosissimum monasterium existens; [Cœnobiū ad eius sepulcrum.] quod Serenissimi Regis Ioannis III. fauore & munificētia exstructum, reditibusque magnis dotatum est; quod pro gratiarum actione D. Gondisaluo debita, vt fertur, inuisitur. Fit de illo in tota Lusitaniæ prouincia, quæ in Africam & Orientalem Asiam vsque protenditur, omnibus sextis feriis post Completorium memoria, cum Antiphona & propria festi ipsius oratione. Eius precibus, piissimus luminum Pater, & prouinciæ nostræ, & Ordini, quem ipse professus est, incolumitatem, & pristinum Apostolici spiritus feruorem, donare dignetur, qui gloriosus viuit in secula, Amen.

[Annotata]

a Sedit Iulius a 7. Febr.1550.ad 23.Martij.1555.

b Ea Mencia Perezia dicitur Mariettæ & Castillo?

c Imo Marietta & Castillo scribunt X.Ianuarij sæpe confluere ad 30000. feriis Pentecostalibus ad 50000. Testatur Resendius anno 1567.X.Ianuarij supra 14000.conuenisse. Reliquis vero anni diebus plurimi isthuc adueniunt, etiam subinde parœciæ integræ, supplicantium ritu, sacris labaris prælatis. Castillo.

d Agit de eo officio Resendius in citata epistola, hosq; duos versus ex eo citat.

ALIA MIRACVLA
a Io. Marietta, & Ferd. Castillo Hispanice scripta.

Gonsalvus Amaranthus, in Lusitania (B.)

[1] Mvlier quædam Portuensis altero oculo vndecim iam menses cœca, multa nequidquam tentarat remedia: sed spem omnem noua oculo obducta nebula ademerat. Hic tum illa seriis S. Gondisaluum vocare precibus, argenteum ei oculum, religiosamque ad eius sepulchrum peregrinationem vouere. [Cœcæ visus restitutus.] Nec mora aut pietati eius, aut medicinæ cælesti. Adit illius ædem: sacrificium offerendum Deo ad Sancti honorem atque ad suam incolumitatem procurat, eique assistit. Domum redeunti, ad vicinam Amarantho stationem restituitur oculus, nullo penitus relicto pristinæ cœcitatis vestigio.

[2] Alia itidem Portuensis comitiali morbo tenebatur, sane molesto, [Alia morbo comitiali liberata:] qui tristi paroxysmo, subito nihil tale metuentem, miseram incessebat, ac solo quādoque, præsenti cum vitæ periculo, affligebat. Ancilla heram miserata, adit ad S. Gondisalui ædem, cereum offert, corque argenteum; ac rem fieri diuinam iubet. Qua peracta, hera illius eo in perpetuum morbo liberatur.

[3] Portuensis quoque alia, molesta humoris ad stomachi orificium concretione, [Quædam a tibiæ periculoso tumore.] aliisque symptomatis quartum mensem torquebatur. Adhibita quidem curatio, non indiligens; nihilo tamen ægræ melius fuit, donec in læuam tibiam humor ille defluxit: quæ die vnico in parem humano corpori crassitiem intumuit. Præcidi tibiam oportere censent medici, nec sic tamen cautum iri miseræ, de vita. Peccata ergo confessa, sacrū accipit viaticum: extrema etiam vnctione, quod verebantur, ne inter medentium manus expiraret, communitur. Dum feralem illum fieri cernit apparatum, ad B. Gondisalui implorandam opem se conuertit: multa ei nuncupat vota: interim somno corripitur, a quo mox experrecta mouere tibiam cœpit; ex hac tumor penitus effluere. Quid multa? paucis diebus nullo alio vsa medicamine integre conualuit.

[4] In eadem Portuensi ciuitate mulieri cuipiam manus innumeris erant verrucis confertæ, [Alia a verrucis.] tum fædis ad adspectum, tum ad sensum molestis, adeo vt manuum nullo vti officio posset. S. Gondisaluum pie inuocat. Vix dies quindeni abiere, cum illa manus suas contemplans adeo deformes, subito resolui, atque abscedere verrucas cernit, nulla vel cicatrice vel vestigio relicto.

[5] Anno 1576. Patres Prædicatores in vrbe Portuēsi, decem Amarantho leucis, agendum illius prouinciæ conuentum, siue Capitulum, indixerant. Ipsa qua Capitulum inchoatū est Dominica, mulier quædam Pontelimana, [Paralytica sanata.] septem omnino annos paralytica, non sine magno baiulorum labore Amaranthum delata est, sacras ad S. Gōdisalui sepulchrū excubias actura. Postridie quam aduenerat, in sacellū introducta, in oratione perstitir donec Angelica salutatio decantaretur. Tum vero, ad adstante quempiam conuersa, si sibi manum præberet paullulumq; iuuaret, confidere se dixit, futurū vt firmis posset cōsistere pedibus, atque adeo incedere. Nec vana fiducia. Præbita ei est dextera: surrexit: per templum, vniuerso inspectāte populo, incessit. Vulgata illico tanti miraculi fama. Necdum eo soluto cōuentu, est id Bartholomæi de Martyribus ex eodem ordine Episcopi Bracarensis auctoritate confirmatum; atque e sacris pulpitis solemni præconio publicatum, ad Dei gloriam, & S. Gondisalui honorem.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Gundisalvus Amaranthus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Gundisalvus Amaranthus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.