Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTIS MARTYRIBVS BONONIENSIBVS HERMETE, AGGÆO, CAIO.

[Commentarius]

Hermes, Martyr Bononiae (S.)
Aggaeus, Martyr Bononiae (S.)
Caius, Martyr Bononiae (S.)

[1] Passi Bononiæ sunt pridie Nonas Ianuarij Hermes, Aggæus & Caius: de quibus Martyrologium Romanum: Bononiæ Sanctorum Hermetis, Aggæi, & Caij Martyrum; [SS. natalis,] qui sub Maximiano Imperatore passi sunt. Eorumdem meminit Vsuardus, Bellinus, Maurolycus, Galesinius, Martyrologium Germanicum, MS. SS. Florarium, Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ, Petrus de Natalibus lib.11. cap. vltimo num.27. Baronius tom.2.ann.303.num.122. varia MSS. Martyrologia.

[2] At Martyrologium S. Hieronymi: In Oriente, ciuitate Bonania, Hermetis, Aggæi, Caij. MS. itidem perantiquum monasterij S. Martini Tornaci, [locus martyrij,] S. Hieronymi, Eusebij, Bedæ præferens nomina: In Oriente, Bononia ciuitate, Hermetis, Aggei, Gagij. In Banonia habent quoque nonnulli excusi codices. MS. Martyrologium Vsuardi Sororum regularium Lacus S. Mariæ iuxta Leidam, vernacula lingua: In ciuitate Balona, in Thracia, SS. Hermetis, Caij, Aggæi.

[3] De his (nam Acta interciderunt) ita breuiter Carolus Sigonius lib.1. de Episcopis Bononiensibus: Hermes, Agæus & Caius, pridie Nonas Ianuarij passi sunt; Proculus Kal. Iuniis; Vitalis & Agricola pridie Nonas Nouembris. Atque ita dies eorum Ecclesia celebrat. [sepultura,] Corpora eorum insciis Christianis inter sepulchra Iudæorum fuere proiecta. Monstrantur adhuc loca crucibus lapideis ad perennem rei memoriam insignita, vbi singuli sacro martyrio esse dicuntur affecti.

[4] Meminit quoque horum trium sanctorum Martyrum Cherubinus Ghirardaccius lib.1.hist.Bononien.vbi tradit eorum reliquias ab Eusebio Episcopo in æde sanctæ Crucis collocatas, vbi gemina hæc legitur inscriptio: MCCCIII. [Reliquiæ.] Hoc opus fieri fecit D. Munsus de Sabbatinis, ad honorem Dei & beatorum Martyrum Hermetis, Aggei, & Caij, hic sepultorum, & pro salute animæ suæ, & omnium suorum propinquorum. altera: Memoriæ æternæ sanctorum Martyrum Hermetis, Aggei, & Caij, gens Sabbatinorum fecit, dicauit. M. Antonius Sabbatinus de Pratis, gentilicij iuris patronatus pietatis memor, ædem vetustate corruptam, cum omni cultu restituit, anno Salutis MDLXXX.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Hermes, Aggäus und Caius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Hermes, Aggäus und Caius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: