Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTO HILARIO EPISCOPO PICTAVIENSI IN GALLIA.


An. Chr. CCCLXVII.

[Praefatio]

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Ex variis.

§. I. S. Hilarij nominis celebritas, publica veneratio.

[1] Pictones Aquitaniæ populi, Ptolemæo Πήκτονες, in tres hodie tribuuntur Episcopatus, Maleacensem, Lucionensem, omniumq; celeberrimum Pictauiensem: huius sedes ciuitas Pictauorū, siue Pectaborū, vt habet vetus nostra MS. notitia prouinciarum; [Vrbs Pictauorum.] deinceps Pictauis, Pictauum, vrbs Pictaua, Pictauiensis ciuitas, Pictauia, & Pictauium dicta: quæ an Augustoritum, Limonumve Ptolemæi sit, disquirant alij. Quando isthic Episcopalis erecta sit Sedes, non proditur. Cl. Roberti aliorumq; catalogus primum Antistitem exhibet S. Victorinum, scriptis & martyrio Diocletiani persecutione obito illustrem, vt 2. Nouembr. dicemus, a quo Christianæ religionis præceptis imbutos Pictauos Probo & Carino Imperatoribus asserit Galesinius.

[2] Demochari, Chenu, Roberto decimus memoratur S. Hilarius, qui in MSS. ab eodem Roberto citatis nonus est, omisso nimirum Pascentio I. quem rectius fortassis Maxentium I. dixerimus, [Eius Episcopus Hilarius.] S. Maximini II. Treuirensis Episcopi fratrem natu maiorem, qui sedisse iam tum videtur, cum ille ad S. Agricium (de quo iam actum) Treuiros profectus est. Et ipse tamen iam an. 336. Episcopus erat Maximinus, cum ist huc relegatus Athanasius est. Hunc vero Maxentium quidam cum S. Maxentio incluso, de quo 26. Iunij plures cum Maxentio II. (si fuit secundus aliquis, quem vulgo statuunt decimum quintum eius Sedis Episcopum) confundunt. Nam quod Maxentium, Maximinum, ac Iouinum (qui I. Iunij colitur) volunt S. Hilarij discipulos fuisse, haud satis probamus; cum Hilario Maximinus haud paullo fuisse ætate prouectior videatur.

[3] Porro Hilarium adhuc superstitem Fratres Concilij Parisiensis 1. an. Ch. 362. fidelem Dominici nominis prædicatorem appellant. [Laudatus a SS. PP. S. Hieronymo,] S Hieronymus lib. 17. comment. in c. 61. Isaiæ ad hæc verba: Gloria Libani ad te veniet, sic ait: Ne longo sermone sensum traham; vir sanctus & eloquentissimus Martyr Cyprianus, & nostri temporis Confessor Hilarius, nonne tibi (Eustochium Virginem alloquitur) videntur excelsæ quondam in seculo arbores, ædificasse Ecclesiam Dei? Ab eodem appellatur in Psalm. 58. Hilarius, beatus Antistes, & inter procellas mundi magnus sustentator Ecclesiæ: quando nimirum, vt ait lib. aduersus Luciferianos, ingemuit totus orbis, & Arianum se esse miratus est. Vbi & addit: Alij intra suam communionem remanere: alij ad eos Confessores qui sub nomine Athanasij exulabant, cœperunt litteras mittere: nonnulli initam societatem meliorum desperatione planxerunt: pauci vero (vt se natura hominum habet) errorem pro consilio defensauere. Periclitabatur nauicula Apostolorum: vrgebant venti: fluctibus latera tundebantur; nihil iam supererat spei. Dominus excitatur, imperat tempestati; bestia moritur, tranquillitas redit. Manifestius dicam: omnes Episcopi, qui de propriis fuerant exterminati, per indulgentiam noui Principis redeunt. Tunc triumphatorem suum Athanasium Ægyptus excepit: tunc Hilarium de prælio reuertentem Galliarum Ecclesia complexa est: tunc ad reditum Eusebij lugubres vestes Italia mutauit, &c. Idem Hieronymus præclaris Hilarij doctrinam encomiis celebrat, quorum nonnulla infra citabuntur.

[4] Neque Hieronymo Augustinus cedit: nam lib. 6. de Trinitate cap. 10. [S. Augustino,] Non mediocris auctoritatis in tractatione Scripturarum, & assertione fidei vir extitit Hilarius, & lib. 1. contra Iulianum. cap. 3. Ecclesiæ Catholicæ aduersus hæreticos acerrimum defensorem, venerandum quis ignorat Episcopum Gallum? & lib. 2. de doctrina Christiana cap. 40. vbi quod ab Ethnicis bene scriptum sit, in nostrum vsum conuertendum ostendit, his vtitur verbis: Nonne aspicimus quanto auro & argento & veste (scientiæ Ethnicorum) suffarcinatus exierit de Ægypto Cyprianus, Doctor suauissimus & Martyr beatissimus, quanto Lactantius, quanto Victorinus, Optatus, Hilarius?

[5] Cassianus quoque lib. 7. de Incarnat. cap. 24. Hilarius vir virtutum omnium atque ornamentorum, [Cassiano.] & sicut vita ita eloquentia insignis, qui & magister Ecclesiarum & Sacerdos non per sua tantum merita, sed etiam per profectus creuit aliorum; & inter procellas persecutionum ita immobilis perstitit, vt per inuictæ fidei fortitudinem etiam Confessoris ceperit dignitatem. Recentiorum innumera prætermittimus testimonia, & multa aliorum SS. PP.

[6] Eam Confessoris dignitatem sacræ omnium prope Ecclesiarum sanciunt tabulæ. [Eius natalis 13. Ian.] Nam (vt verus Romanum Sanctiq; Hieronymi Martyrologia omittamus, in quibus breuiter solum de more nomen locusq; exprimitur) Centulense, Bedæ prænotatum nomine, ita habet: Pictauis S. Hilarij Episcopi & Confessoris, fide & virtute magnifici. Beda excusus, Ado, plurima MSS. Pictauis S. Hilarij Episcopi & Confessoris, qui ob Catholicam fidem quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alias virtutes fertur quod mortuum suscitauerit. Eadem fere V suardus, Bellinus, Martyrologium Romanum. In Adone MS. S. Laurentij Leodij additur: Filiam etiam suam, Apram nomine, ad virginitatem conseruandam in exilio positus, per epistolam cohortatus sit. Rabanus: Et in Pictauis depositio Hilarij Episcopi & Confessoris egregij; qui sub Constantio Augusto hæretico propter fidem Catholicam in Phrygiam in exilium pulsus est. De quo inter alias virtutes refertur, quod orando mortuum suscitauerit. Consentiunt MS. S. Maximini, Notkerus, Martyrolog. Coloniense. Plura e vita accepta narrant Martyrologium Germanicum, Ghinius, Saußaius in Martyrologio Gallicano. Florarium MS. & Viola Sanctorum, Patronum statuunt mulierum parturientium, ne mortuos pariant fœtus, propterea fortassis quod puerum non initiatum baptismo suscitarit ad vitam, quo & vitam hauriret spiritalem.

[7] In veteri Mißali Romano Venetiis excuso anno Christi 1508. nulla S. Hilarij mentio extat. Ex Appendice MS. Sacramentarij S. Gregorij eius festiuitatem citat Gauantus. In Romano, opera Cardin. Quignonij, [Variis diebus celebratus.] auctoritate Pauli III. edito anno Ch. 1535. omißo de octaua Epiphaniæ officio, colebatur XIII. Ianuarij S. Hilarius. Verum in eodem Breuiario dein recognito, Octaua Epiphaniæ restituta est, festumq; S. Hilarij in XXXI. reiectum, quo die & in antiquo Breuiario Eborensi adnotatur. Tandem Martyrologio Romano hæc clausula adiecta est: Eius autem festiuitas sequenti die celebratur: itaq; XIX. Kal. Februarij semiduplici officio, in Romana ac plerisq; aliis peragitur Ecclesiis.

[8] [Olim 13. Ian.] Hoc XIII. Ianuarij refertur in Kalendariis MSS. & seculo XV. excusis Missalibus Suecico & secundum ordinem S. Dominici; Breuiariis, Antuerpiensi & Britannico ad vsum Ecclesiæ Sarum siue Sarisberiensis; item sub initium seculi XVI. editis Breuiariis, Bruxellensi, Brugensi, Vltraiectino, Rotomagensi, VVindeshemiensi, & aliis; in quibus post officium de Octaua S. Hilarij commemoratio adiungitur. In Breuiario Sarum lectiones secundi nocturni eius vitam breui compendio exhibent. Eodem die VVandelbertus:
Idibus Hilario Pictauæ militat vrbis
Plebs deuota, suo Pastor quam fulsit honore.

[9] Pridie Iduum celebratur in quarto Kalendario codicis Capuani MS. & 5. Kalend. Breuiarij Capuani impressi, apud Michaelem Monachum parte quarta Sanctuarij: [Ec 12.] S. Ylarij Episcopi & Confess. atque Doctoris lect.3. quas notat idem Monachus, ex Actis a Fortunato descriptis esse compositas. Eodem die in veteri Kalendario Cameracensi aliiq; refertur.

[10] At XIV. Ian. ista habet Galesinius: Pictauis in Gallia S. Hilarij Episcopi & Confessoris. Hic Episcopus factus pastorale munus summa cum laude gessit. Catholicæ fidei defensor, multis Arianorum petitus insidiis, tandem dolo Saturnini Arelatensis Episcopi in Phrygiam relegatur. Inde quatuor post annos ad Ecclesiam suam reuocatus, ita egit, vt pastorali suo studio Gallia vniuersa, repudiata Ariana impietate, Catholicam fidem tueretur: aliis præterea rebus mirabiliter, diuineque gestis, & doctrina clarus migrauit ad Dominum, Valente & Valentiniano Imperatoribus. [Ac 14.] Molanus quoque in 2. editione ad hunc diem Vsuardi verba transtulit. Martyrol. Ord. Prædicatorum: Pictauis in Gallia Natalis S. Hilarij Episcopi & Confessoris, qui ob Catholicam fidem, quam strenue propugnauit, quadriennio apud Phrygiam relegatus, inter alia miracula mortuum suscitauit. Migrauit in cælum Idibus Ianuarij, sed eius festiuitas hodie celebratur. Festum duplex. Kalendarium Breuiarij Audomarensis: Hilarij Episcopi & Confessoris. magnum duplex pro & post. id est a primus vesperis ad secundas inclusiue, vt ex officio patet, in quo de eius vita Lectiones nouem, hymni tres, oratio, antiphonæ, & responsoria propria leguntur.

§ II. S. Hilarij vitæ scriptores.

[11] Qvotqvot hac ætate Sanctorum vitas collegere, ij omnes S. Hilarij gesta pluribus prosecuti sunt: fusissime Ioannes Gillotius cum eius opera Parisiis anno 1572. edidit; & Ioannes Bouchetus parte I. Annalium Aquitaniæ, cap. 6. ac nouem sequentibus; Baronius quoque tom. 3. & 4. Annal. Eccles. His omissis coæuos scriptores, aut certe antiquos proferemus: primo quidem S. Hieronymum lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis, [Vita vnde hic descripta.] vbi opera ab eo scripta breuiter recenset: tum Sulpitium Seuerum qui lib. 2. hist. Eccl. labores eius pro religionis Catholicæ defensione aduersus Arianos in variis conciliis & exilio susceptos enarrat. Deinde Fortunatum, qui vitam eius & miracula a morte patrata duobus libris comprehendt, quos cum variis MSS. contulimus. Miraculum his vnum addemus ex S. Gregorio Turonensi lib. de gloria Confessor. cap. 2. plura ex Flodoardo lib. 4. hist. Ecclesiæ Remensis cap. 48. nonnulla e Boucheto. Demum varia de reliquiarum translationibus discutiemus.

[12] Vnum hoc loco vocari a quopiam in quæstionem potest: Quis hic sit Fortunatus, quis Pascentius Papa, cuius iußu conscripta Hilarij vita. Fuit Venantius Honorius Clementianus Fortunatus Presbyter Italicus, qui extrema ætate, cum diu in Gallia habitaßet, creatus tandem Pictauiensis Episcopus, egregia doctrinæ & religionis laude floruit. Eum vitæ huius auctorem aßerit Ioannes Tritthemius lib. de scriptoribus Eccles. qui tamen librum vnum non duos citat. [An Venantius Fortunatus eius auctor.] Idem Bouchetus in Annalibus Aquitaniæ, Bellarminus de Scriptor. Eccles. Poßeuinus in Apparatu sacro, Vossius de scriptoribus Latinis, Molanus in notis ad Vsuardum, Matthias Lamberti in vita S. Hilarij a se Belgice edita, Iacobus Tigeou in vita Gallice edita, Henricus Fabricius in vita Germanica, aliiq; sentiunt. Eadem Surij mens fuit, scribentis auctorem Fortunatum tunc adhuc Presbyterum; quem post Patauiensem Episcopum fuisse addidit in tertia editione Garneueltius, & claruisse circa annum Christi 570. sed Pictauiensem, vt opinamur, voluit scribere. Gillotius in editione operum S. Hilarij, vitam ex Surio præmittit, prætitulatq; ipsis Surij verbis: auctore Fortunato tunc adhuc Presbytero. in propria de gestis S. Hilarij commentatione, auctorem vitæ solum Fortunatum vocat, alterum Fortunatum citat Fortunatum Episcopum Pictauiensem, qui claruit circa annum 590. vt videatur duos agnouisse Fortunatos. Baronius in Notis ad Martyrol. Roman. Fortunatus, ait, res gestas Hilarij duobus libris conscripsit, sed ex multis vix pauca perstrinxit; habet & Venantius Fortunatus de eodem epigramma lib. 2. non tamen distinguit Fortunatos Baronius, cum vnum eumdemq; censeat tom. 4. ann. Eccles. an. Christ. 369. num. 25. Extat, inquit, de eodem S. Hilario epigramma Venantij Fortunati, qui itidem edidit duos libros, quorum prior de vita, posterior de miraculis S. Hilarij inscripti habētur.

[13] Christophorus Bravverus noster in vita Venantij Fortunati quā præfixit eius poematis a se vulgatis & illustratis, eum ob Surij auctoritatem huius quoque operis parentem agnoscit; [Stylus non qui in aliis eius scriptis.] licet subtimide ob styli varietatem. Ita ergo scribit: Huius itaque (Surij nimirum) præsertim indicio constat, primo quidem Fortunatum S. Hilarij Pictauorum Episcopi vitam duobus libris, qui ad XIV. Ianuarij leguntur, scripsisse, exilius tamen, nec qua solet vbertate, vt manus alienæ vestigium agnoscere queas. Extat ad eam vitam præfatio Pascentio Patauorum Episcopo inscripta, qua pro insita modestia se obnixe purgat, quod inter ingentia flumina, Euphraten puta S. Hilarij & B. Hieronymi Nilum, siccos fuerit ausus cursus extendere suos. Hæc ille.

[14] [Quando vixerit Pascentius Episcopus.] At Pascentius non Patauorum, sed Pictauorum Antistes fuit, tertius eius nominis. De quo Claudius Robertus: XXIX. Pascentius III. Ei dicat vitam S. Hilarij Fortunatus, eum appellans Dominum sanctum & meritis beatissimum Papam. Successit Pientio ex iussu Regis Chariberti, cum antea Abbas basilicæ S. Hilarij esset. Ita Greg. Turon. lib. 4. cap. 18. Obiit autem Charibertus regni anno 9. Christi proinde 570 nec multis post eius mortem annis præfuit Pascentius. Nam tempore Sigeberti Maroueus Episcopatum vrbis adeptus est, inquit idem Turonēsis lib. 9. c. 40. Ast occisus est Sigebertus an. Christ. 575. regni 14. ætatis 40. vt idem Greg. Turon. lib. 4. in fine.

[15] Claudius Robertus scribit Venantium Fortunatum veniße ex Italia in Galliam an. Christ. 575. Post mortem igitur Pascentij III. [Quando Fortunatus.] Citat Reginonis & Sigeberti Chronica: ille isthic Fortunati non meminit hic ita scribit ad eum annum: Fortunatus poeta veniens ab Italia claret in Gallia. Citius venisse patet ex carm. 4. lib. 6. vbi Charibertum Regem adhuc superstitem laudat. Imo cum anno 567. obierit Athanagildus Gothorum in Hispania Rex, quo conciliante, filias eius Brunichildem Sigebertus, Gelesuintham Chilpericus duxere; liquet ambarum nuptias ante eum annum contigisse. At Fortunatus, quem prius in Sigeberti regnum veniße obseruat Bravverus, iam tamen in Aquitaniam abierat, cum isthic excepta est Gelesuintha. Ita namq; lib. 6. car. 7. ipse canit.
Post aliquas vrbes Pictauas atrigit arces,
      Regali pompa prætereundo diem:
(Inclytus ille quibus vere amplus Hilarius oris
      Et satus & situs est, ore tonante loquax;
Trax, Italus, Scytha, Persa, Indus, Geta, Daca, Britannus
      Huius in eloquio spem bibit, arma capit.
Sol radio, hic verbo, genitalia lumina fundit,
      Montibus ille diem, mentibus iste fidem.)
Hanc ego nempe nouus conspexi prætereuntem
      Molliter argenti turre rotante vehi.

[16] Verum esto, inquies, magna fuerit notitia familiaritasq; mutua & Venantij Fortunati & Pascentij III. alium tamen Pascentium compellat auctor noster, vt liquido colligi ex eius præfatione videtur, in qua enutritum a S. Hilario asserit: Me dignatus es, inquit, o Pascenti, perurgere, quo de actibus sacratissimi viri Hilarij Confessoris, qui te ab ipsis incunabilis ante sua vestigia, quasi peculiarem vernulam, familiariter enutriuit; vt impensi muneris vel verba rependerem (MS. rependeres) & si non plene vel quadam ex parte complexa perstringerem; quatenus dum gregis auribus vox (toties scilicet audita) quodammodo, & vita Pastoris antiquissimi (oculis percepta) resonaret, & ille probaret ministerium & ipse non celares affectum. Hæc Fortunatus. At Pascentius III. annis fere ducentis ab obitu S. Hilarij creatus est Episcopus. Alius fuit Pascentius, quem secundum statuunt, [Senioris Pascentij ætas.] qui Maxentium decessorem S. Hilarij, Pascentium I. vocant. Is proxime S. Hilario succeßit, & forte vel ideo electus, quod in eius domo a puero ita esset educatus, vt in eo doctrinam, zelum, pietatem magistri fas esset agnoscere. Eum discipulum S. Hilarij appellat Bouchetus. Is videtur S. Hieronymum rogasse, vt Hilarij vitam scriberet; quod ille recusauit, vt hic dicitur, attentate, quia huic materiei se imparem earenus iudicauerit vt taceret.

[17] Pergit auctor: Et cum consultius sit mihi mirari, quam loqui, æquabilius fuerat hæc B. Ambrosio de fratre scribenda mandare, cui verba virtutibus coniuncta sunt. Potuit S. Ambrosius Mediolanensis ante Episcopatum, [An S. Hilarius S. Ambrosio notus.] vel in natali sibi Gallia, vel in Italia, consuetudinem cum celeberrimo Antistite Hilario, vir ipse illustris, etsi aliquanto ætate minor, contraxisse; præsertim cum Insubres excoluisse post exilium Hilarius tradatur, vbi vel publicam vel priuatam rem fortaßis tunc curabat Ambrosius, post paullo Liguriæ Aemiliæq; præpositus. Ruffinum audi lib. 10. hist. Eccl. cap. 30. & 31. Singulas quasque Ecclesias abiurata infidelitate ad sanitatem rectæ fidei reuocabat Eusebius Episcopus Vercellensis, maxime quod Hilarium, [S. Hilarius in Italia laborat.] quem dudum cum ceteris Episcopis in exilium trusum esse memorauimus, regressum iam & in Italia positum, hæc eadem erga instaurandas Ecclesias fidemque Patrum reparandam reperit molientem. Nisi quod Hilarius, vir natura lenis & placidus, simulque eruditus, & ad persuadendum commodissimus, rem diligentius & aptius procurabat. Qui etiam libros de fide nobiliter scriptos edidit, quibus & hæreticorum versutias, & nostrorum deceptiones, & male credulam simplicitatem ita diligenter exposuit, vt & præsentes & longe positos, quibus ipse per sese disserere viua voce non poterat, perfectissima instructione corrigeret. Ita duo isti viri, velut magnifica quædam mundi lumina, Illyricum, Italiam, Galliasque suo splendore radiarunt, vt omnes etiam de abditis angulis & abstrusis hæreticorum tenebræ fugarentur. Hæc Ruffinus de S. Hilarij in Italia laboribus, in quam rursus postea rediit cum Mediolani Valentiniano Imperatori subdolam Auxentij fidem conatus est patefacere. Tunc igitur coaluerit inter eum Ambrosiumq; amicitia tam arcta, vt fratres hic Auctor vocet.

[18] Gregorius Turonensis lib. de gloria Confessorum, cap. 2. ait virtutes, multas ad S. Hilarij sepulchrum ostensas narrari, quas liber vitæ eius continer, non indicato auctore, quod alibi facit vbi a Venantio Fortunato id præstitum: ita cap. 96. Albinus autem Confessor, cuius nuper vitæ liber a Fortunato est conscriptus Presbytero, &c. & cap. 45. relato de S. Seuerino Episcopo Burdegalensi miraculo, subdit: Vitam tamen huius postquam hæc scripsimus a Fortunato Presbytero conscriptam cognouimus. & lib. 5. hist. Franc. cap. 8. de S. Germano Episcopo Parisiensi ita scribit: Si quis tamen strenuus virtutes, quas in corpore fecit, sollicite vult inquirere, librum vitæ illius, qui a Fortunato Presbytero compositus est, legens, cuncta reperiet. Eiusdem carmen citat lib. de gloria Martyrum, c. 42. Factus Episcopus Turonensis est Gregorius an. 572. obiit circa an. 596. 17. Nouemb. [Fortunatus S. Gregorio Turon. amicus.] Ei Venantius Fortunatus sua dicauit poemata. Nam Turones profectus ad S. Martini visitandum sepulchrum, cum se Gregorio Episcopo mirifice probaßet, multos versus eius rogatu vario argumento fecit, eiusq; vitam prope omnem enarrauit. An non ex hac mutua vtriusque beneuolentia coniici potest, minime omissurum fuisse Gregorium Fortunati nomen si eum huius quoque vitæ scisset auctorem?

[19] Quid si vita antiquior Hilarij, Pascentio illi antiquo dicata, a Fortunato denuo recensita, aucta, editaq; est? Bouchetus certe paßim in Annal. Aquitaniæ, & Saussaius XXV. Nouemb. S. Iustum Presbyterum & S. Hilarij discipulum scribūt eius vitam tradidisse litteris. [An S. Hilarij antiqua vita a Fortunato eruderata editaq;.] Eam ex archiuis Ecclesiæ Pictauiensis altero miraculorum libro auctam ediderit fortassis Venantius Fortunatus; atque vti modo qui vitas Sanctorum antiquitus scriptas solum publicarunt earum auctores vulgo habentur citanturq;, Metaphrastes, Lipomanus, Capgrauius, Surius, aliiq;, ita auctor vitæ creditus sit, adeoq; nomen eius forte proœmiis intrusum, cum ante Iusti legeretur. Addiderit etiam præfationem aliam ad Pascentium iuniorem. Quare cum duobus Pascentiis dicata a duobus auctoribus vita esset, vnus idēq; existimatus fuerit Pascentius, vnicus auctor Fortunatus, omißa posteriore, quæ sola erat eius, præfatione. Verba Saussaij de Iusto sunt: [S. Iustus S. Hilarij discipulus, eius vitā scripsit.] Postmodum S. Iustus profectus ad S. Hilarium Episcopum Pictauiensem, singulare tum lumē religionis, ascitus ab ipso in disciplinam & contubernium, ob nitidos mores & perspicuam Spiritus sancti gratiam Presbyter ordinatus est, atque ad Petracorienses directus, prædicatione Euangelica cum fideles confirmauit, tum plerosque Ethnicos conuertit; hæreticos autem, qui Arianismum exitiosa manu spargebant, forti reluctatione repressit. Deinde reuersus ad S. Hilarium, præcipuus ei hæsit assecla ac cooperarius, cui & morienti cum assisteret & odorem percepit suauissimum, & lumen perspexit splendidissimum, quo ille spiritum beatum exhalando totum cubiculum perfudit. Is Iustus ille est, qui sedulus beati Antistitis comes gloriosa eius facinora, quæ viderat, veraci stylo descripsit. Ex cuius charta, quæ diu a posteris multa religione seruata est, Hildebertus eruditissimus suo æuo Episcopus testimonia tamquam exploratæ auctoritatis Turonis in Patrum consessu laudauit. Nec vero solum gestorum S. Hilarij fidelis scriptor fuit Iustus, sed & morum ac miraculorum suspiciendus imitator. In quibus mira frequentique captiuorum liberatione Pictauis inclaruit. Quem ideo Pictauienses euidentia eius sanctitatis commoti, in demortui S. Hilarij locum sufficere cogitarunt, atque reipsa sublegissent, ni humilitatis discipulus, tanto se oneri ratus imparem, semet mature subduxisset. Verum ista hactenus.

[20] Bouchetus sancti illius Iusti vitam citat, quam necdum vidimus. Hildebertum vero idem vocat Hildebrandum Episcopum Cenomanensem, [Forte & Hildebertus Cenomanensis.] qui vitam S. Hilarij scripserit tempore Henrici & Alienoræ Ducum Aquitaniæ & Regum Angliæ, quorum nuptiæ inciderunt in annum Chr. 1151. testante VVestmonasteriensi, cum tamē necdum Rex eßet Henricus. Verum nullus tum Cenomanis sedit Hildebrandus. B. Hildebertus anno Christi 1129. ex Cenomanensi factus Archiepiscopus Turonensis, obiit 19. Decembr. an. 1136. vitamq; scripsit S. Hugonis Abbatis Cluniacensis, quam 19. Aprilis dabimus, & carmine vitam S. Mariæ Ægyptiacæ, atque aliorum Sanctorum.

[21] Verum vt demus a S. Iusto aliove scriptam primum S. Hilarij vitam, ac Pascentio fortassis illi seniori dicatam; probabilius tamen existimamus, eam quæ in manibus est, [Venantius Fortunatus vel scripsit, vel expoliuit.] a Venantio Fortunato, siue ex veteribus monumentis erutam atque expolitam paullulum, (vnde illa fortassis styli a reliquis eius operibus diuersitas) siue compositam de integro. Nam eadem est primo & secundo libro Pascentij compellatio: at secundum librum constat esse Venantij vel ex eo quod miraculo primo narrat vixisse tum, cum ista scriberet, Probianum Episcopum Bituricensem, qui anno 555. Cōcilio Parisiensi II interfuit, & III. ann. 557. obiitq; ante an. 573. cum eius succeßor Felix eo anno Concilio Parisiensi IV. subscripserit. Nā quod Pascentium dicit ante S. Hilarium, veluti peculiarem vernulam educatum, indicat in Ecclesia Pictauiensi a puero institutum, non aliunde adscitum. Quæ de S. Hieronymo dicuntur, nisi sint ex priori vita transscripta, ita possunt exponi, vt velit tam illustria eße Hilarij gesta, ad quæ vel ipse S. Hieronymus conscribenda non facile esset accessurus; & quærendum quempiam S. Ambrosij similem, qui, vt ille fratrem Satyrum, ita Hilarium dignis efferat laudibus. Nam si alioquin prior liber a coæuo scriptus auctore, cur non Concilia post exilium habita in Gallia recenset? cur eum vocat antiquissimum Pastorem, qui nuper vixisset?

§. III. S. Hilarij patria, studia, coniugium.

[22] [Patria S. Hilarij Pictauū,] Passim Venantius Fortunatus eum Pictauiis genitum, situm, & satum ait, vt lib. 2. car. 16. & alibi, præsertim lib. 8. car. 1. de seipso scribens:
Pictauis residens, qua Sanctus Hilarius olim
      Natus in vrbe fuit, notus in orbe Pater.
Auctor vitæ solum Aquitanum appellat: Igitur B. Hilarius, [aut saltem Aquitania;] inquit, Pictauorum vrbis Episcopus, regionis Aquitaniæ partibus oriundus fuit, quæ ab oceano Britannico fere millibus nonaginta seiungitur. Saussaius aßerit in pago Claro, non procul a castro Passauantiæ, ipso in Pictauiensi agro, nobili familia, cui a Mureto nomen, patre Francario natum. Est Clarus vicus, [aliis Clarus vicus,] castrumq; Passauantia in agro non Pictauiensi, sed Andegauensi ad fluuium Laionem, qui in Ligerim influit. Testatur Bouchetus cap. 6. Annal. Aquitaniæ a nonnullis existimari oriundum ex Santonum oppido Burgo (forte Talliaburgo) ad Carantonum fluuium; ab aliis ex inferiori Pictauorum agro, loco quem Naliers vocant. [aliis Burgū oppid.] Burgensem appellat D. Antoninus par. 2. tit. 11. cap. 3. Qua tamen voce Bituricenses significari alicubi obseruauimus. Addit ipse Bouchetus in æde parochiali S. Hilarij Clissonij (Clesse vocat, iuxta Mortanium Pictauorum) parentum eius repertum sepulcrum fuisse, viginti annis antequam opus suum ederet, nimirum circa an Ch. 1500. [Parens eius.] Patrem Francarium appellat, nomen matris non exprimit. Distat Clissonium quinque leucis ab vrbe Namnetum, septem Mortanio, ad fluuiolum Sebrim.

[23] [Vbi studuerit.] Bouchetus, eumq; secutus Saussaius, aiunt primis ætatis annis obtuso ingenio fuisse; & Romam primum, deinde in Græciam profectum, sapientiæ & raræ eruditionis ac eloquentiæ, assiduo decennij studio, ornamenta comparasse, &c. Quæ forte nituntur auctoritate D. Hieronymi, qui eum ab Heliodoro Presbytero, dein Episcopo Altinensi, in litteris Græcis adiutum scribit, epist. ad Marcellam: Quo, inquit, tam familiariter vteretur, vt ab eo quæ intelligere non posset, quomodo ab Origene essent dicta, quæreret. Sed hæ Doctorum potius inuicem consulentium collationes erant. Gillotius ait de institutione litterarum, & vbinam bonis artibus sit imbutus, quibusve præceptoribus profecerit, nihil reperiri.

[24] Deducunt nonnulli ex ipsius verbis lib. 1. de Trinitate, eum iam adultum ex lectione librorum Moysis & Phophetarum fuiße ad Christianam fidem conuersum, [An adultus ad fidē sit conuersus.] & lauacro regenerationis ablutum. Verum erit fortassis, qui ex iis verbis deducat, non tam conuersum quam ex vera contemplatione ad altiorem sanctissimæ Trinitatis, quibusdam velut gradibus, perueniße cognitionem, qua mens in nouam dicitur natiuitatem per fidem vocata, & ad cælestem regenerationem obtinendam potestati suæ permissa. De baptismo certe dudum ante Episcopatum suscepto ipse lib. de Synodis in fine testatur: Regeneratus pridem, & in Episcopatu aliquantisper permanens, fidem Nicænam numquam nisi exulaturus audiui: sed mihi Homousij & Homiusij intelligentiam Euangelia & Apostoli intimauerunt. Vbi studium sacræ scripturæ indicat. Optimum semper fuisse Christianum scribunt Vincentius Bellouacensis lib. 14. ca. 25. & ex eo S. Antoninus loco citato. Fortunatus infra in vita: A cunabulis tanta sapientia primitiua lactabatur infantia, vt iam tunc potuisset intelligi, Christum in suis caussis pro obtinenda victoria necessarium sibi iussisse militem propagari.

[25] [Coniugatus ante Episcopatum.] Coniugem duxit, filiamq; ex ea suscepit. Deinde, vt Fortunatus addit, seipsum propria disciplina coercebat intentus, quasi futuram speciem indicans, vt irreprehensibilis in templo Christi præpararetur Sacerdos. In Breuiario Romano dicitur in matrimonio quasi monachi vitam egisse. Sciebat enim semper aut Episcopos virgines esse, [post continens.] aut post nuptias continentes, aut viduos qui vnam tantum habuissent vxorem, at certe post sacerdotium in æternum pudicos, vt post a S. Hieronymo scriptum est: cuius hæc exprobatio Iouiniano facta lib. 1. aduersus eum, continentiam Episcoporum confirmat; vt miremur Bouchetum negare ab antiquis assertam. Certe confiteris, inquit Hieronymus, non posse esse Episcopum, qui in Episcopatu filios faciat; alioquin si deprehensus fuerit, non quasi vir tenebitur, sed quasi adulter damnabitur.

[26] [Filia quādo nata.] Quando nata sit Hilario filia, inde patet quod tempore exilij parentis iam nubilis fuerit. Bouchetus coniugium iniisse ait dudum ante obitum Constantini Magni, qui decessit anno Chr. 337. atque ante annum 340. Episcopum creatum. Aliquantisper se in Episcopatu permansisse, vt supra dictum est, testatur, ante turbas ab Arianis in Gallia excitatas, atque ὁμούσιον & ὁμοιούσιον ex sacra Scriptura, non ex synodo Nicæna, didicisse.

§. IV. Exilium. tempus obitus.

[27] Habita est in Galliasynodus Arelatensis an. Ch. 353. In ea, [Conciliabula Arianorum.] aut certe Biterrensi, de quamox, a Saturnino Episcopo Arelatensi Arianæ factionis, damnatus Hilarius quasi quem audiri vt Episcopum non oporteret; vt de se lib. contra Auxentium testatur. Successit an. Chr. 355. synodus Mediolanensis. De ea ipse Hilarius in libello ad Constantium: Eusebius post Arelatensem synodum, cum Paulinus Episcopus tātis istorum sceleribus contraisset, venire Mediolanum præcipitur, collecta iam illic malignantium synagoga. Acti tum plerique orthodoxi in exilium Antistites, Arbetione & Lolliano Coss. vt Sulpicius infra nu. 2. S. Hilarius, vt lib. ad Constantium ait, [Non communicat iis Hilarius.] se post Sanctorum virorū exilia Paulini, Eusebij, Luciferi, Dionysij, a Saturnini, & Vrsatij, & Valentis communione cum Gallicanis Episcopis separauit.

[28] Eum tunc adhuc in Gallia fuisse, ex Sulpicio Seuero de vita S. Martini constat. Hic enim anno 356. a militia missionem impetrauit a Iuliano Cæsare, vt primum hic in Gallias venit, exercitumq; apud Vangionum ciuitatem coegit. Exinde S. Martinus, inquit Seuerus, relicta militia S. Hilarium Pictauæ Episcopum ciuitatis, cuius tunc in Dei rebus spectata & cognita fides habebatur, expetiuit, & aliquamdiu apud eum commoratus est. Tentauit autem idem Hilarius, imposito Diaconij officio, sibi eum arctius implicare, [S. Martinum Exorcistam consecrat.] & ministerio vincire diuino. Sed cum sæpissime restitisset, indignum se esse vociferans, intellexit vir altioris ingenij, hoc eum modo posse constringi, si id ei officij imponetet, in quo quidam locus iniuriæ videretur. Itaque Exorcistam eum esse præcepit. Quam ille ordinationem, ne despexisse tamquam humiliorem videretur, non repudiauit. Nec multo post admonitus per soporem, vt patriam parentesque, quos adhuc gentilitas detinebat, religiosa sollicitudine visitaret, ex voluntate S. Hilarij profectus est, multisq; ab eo adstrictus precibus & lacrymis, vt rediret, mœstus (vt ferunt) peregrinationem illam aggressus est, contestatus fratres, multa se aduersa passurum. Hæc Seuerus, qui prosequitur iter S. Martini in Italiam, habitationem Mediolani, & fugam ad insulam Gallinariam, ex eaque reditum cum S. Hilarius ab exilio in Italiā & inde in Galliam reuerteretur. Quare idem Seuerus censendus est duo Concilia, Arelatense & Biterrense, breuitatis caussa coniunxisse, dum scribit: Ceterum a nostris tum apud Arelatem ac Biterras oppida Galliarum Concilia fuere. Nam Biterrense non immediate post Arelatense, sed interposito Mediolanensi coactum est.

[29] In Biterrensi ergo, eodem anno 356. cum hæresim Arianam, præcipuis Episcoporum proscriptis, ingerere pararet apertius audaciusq; Saturninus, grauissimum fidei periculum longe ante præuidens S. Hilarius, Gallicanis Episcopis per factionem pseudo apostolorum ad Biterrensem synodum compulsis, cognitionem huius hæreseos obtulit. Sed hi timentes publicæ conscientiæ, audire ingesta ab eo noluerunt: putantes se innocentiam suam posse Christo mentiri, si volentes nescirent, quod gesturi postmodum essent scientes. [Eiicitur in exilium an. 356.] Eiectus tum Sede sua a Constantio Hilarius est, atque exinde toto tempore in exilio detentus, vt ipse lib. aduersus Constantium de se scribit. Et S. Hieronymus infra lib. de scriptoribus Eccles. Hilarius vrbis Pictauorum Aquitaniæ Episcopus factione Saturnini Arelatensis Episcopi de Synodo Byterensi Phrygiam relegatus.

[30] [Interest concilio Seleucien.] Quarto exilij eius anno, Christi 359. habita est synodus Seleuciensis in Isauria, ad quam euocatus idem venit Hilarius. Inde Constantinopolim profectus, audientiam Constantij poposcit, vt de fide corā aduersariis disceptaret. Sed iussus redire in Gallias, per Illyricum & Italiam splendore doctrinæ suæ hæreticorum tenebras dissipauit; [Remittitur in Galliam.] adeoq; circa finem anni 360. ad suos in Galliam peruenit. Quo anno dicitur ab Hieronymo in Chronico, Gallia per Hilarium Ariminensis perfidiæ dolos damnasse: quod tamen potissimum factum in Concilio Parisiensi I. habito anno Liberij Papæ II. Iuliani Aug. 2. Christi 362. Hanc Hilarij inter redeundum verbi diuini prædicationem extollunt Socrates lib. 3. cap. 8. Sozomenus lib. 5. cap. 12. & Ruffinus §. 2. citatus.

[31] [Moritur, 13. Ianuar. 357:] Sexto tandem anno postquam redierat, in patria obiit, inquit Seuerus. Cum vero dies obitus putetur incidisse in Idus Ianuarij, referendus videtur ad annum Christi 367. quo Valentinianus & Valens Imperatores tertium imperij annum explebant, & quartum auspicabantur 25. Februarij. S. Hieronymus in Chronico: Hilarius Episcopus, inquit, Pictauis moritur. Ad eorumdem Imperatorum annum tertium plurima MSS. apud Pontacum, & excusum ab Autberto Miræo ea reuocant verba; quo videlicet anno dicitur ibidem, Gratianus Valentiniani filius Imperator Ambianis factus, quod IX. Kal. Septemb. Lupicino & Iouino Coss. contigit, vt ex Idatio cōstat. At Gregorius Turon. lib. 1. hist. Franc. c. 36. aut, vt alij distinguunt, 39. Quarto, inquit, Valentiniam & Valentis anno S. Hilarius apud Pictauos, plenus sanctitate & fide, multis vndique virtutibus editis, migrauit ad cælos. Quartum vocauit annum, quod eum proximo mense Februario essent inchoaturi. Ita Hermannus Contractus anno Valentiniani & Valentis 4. Christi 367. verba S. Hieronymi suo Chronico inseruit: Hilarius Pictauis Episcopus moritur. Eumdem obitus annum statuit Haræus ad eius vitam, & alij.

[32] [Non 369. nec 10. annis post Conc. Ariminense venit Mediolanum.] Existimat Baronius anno 369. obiisse, propter verba Auxentij Ariani Mediolanensium Episcopi ad Valentinianum & Valentem. Suggesserat, etiam importuna interpellatione, Hilarius, (vt ipse libro contra Auxentium scribit) Auxentium blasphemum esse, & omnino hostem Christi habendum: adieceratq;, eum aliter credere quam Rex ipse & alij omnes haberent. Quibus rebus permotus Imperator, audiri eos a Quæstore & Magistro præcepit, considentibus vna Episcopis fere decem. Ibi Auxentius fidem subdole mentitus, tum alia quædam falso asseruit, tum epistolam ad Imperatores dedit, cuius hoc principium est: Ego quidem, piissimi Imperatores, existimo non oportere sexcentotum Episcoporum vnitatem, post tantos labores, ex contentione paucorum hominum, refricari, abiectis decretis ante annos decem, sicut & scripta manifestant. Baronius anno 369. num. 6. omnino censet Concilium Ariminense habitum anno Ch. 359. Eusebio & Hypatio Coss. hic intelligi. At si vera isthic scribit mendacißimus hæreticus, qui potuit anno 369. Idibus Ianuarij obiisse Hilarius? Non nisi sub finem anni 359. aut etiam serius absoluta est synodus Ariminensis, cum clausi iam septimum mensem agerent intra vnam vrbem iniuria hyemis & inopia confecti, vt Seuerus infra. Ab exitu vero anni 359. ad initium 369. non potuit bona fide annos 10. numerare Auxentius. Quid quod postquam ea ille scripsit, Mediolano reuersus in Galliam est Hilarius, librumq; contra Auxentium scripsit? Vt fide Ariminensi synodo accipi illa debeant, atque ab ea numerari anni 10. vsque ad hanc Mediolani habitam disceptationem, spatiumq; Hilario tribui & repetendæ Galliæ, & conscribendæ ad Episcopos contra Auxentium epistolæ; necessario fatendum sit eum vix anno 370. saltem Idibus Ianuarij, obire diem potuiße. De reditu suo ipse testatur: Cum hoc mysterium impietatis, inquit, diu occultatum iam non taceretur; diceremque fingi omnia, fidem negari, Deum atque homines illudi; iubeor de Mediolanoproficisci, cum consistendi in ea inuito Rege nulla esset libertas. Sed sit sane de synodo Ariminensi in epistola Auxentij sermo: at numeros corruptos eße fatendum est; sicq; fortassis non X. annis, sed V. aut IV. scripserit. Nam non sexcenti Ariminum Episcopi conuenere, sed supra quadringentos non multi. [Non fuere in Ariminensi 600. Episcopi.] Ita Seuerus infra num. 4. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Galliasque Magistris Officialibus acciti, aut macti (forte coacti) quadringenti & aliquanto amplius Occidentales Episcopi, Ariminum conuenere. Athanasius epistola de synodis Arimini & Seleuciæ, circa intium: ὁι δὲ ἐν τῇ Αριμίνῳ συνῆλθον· ἦσαν δὲ ἐν ἀυτῇ Επίσκοποι καὶ πλέον. Conuenerunt illi Ariminum: erant autem Episcopi quadringenti, & amplius. & circa medium: Τούτοις ἐπι μαρτυροῦσιν ὁι νῦν ἐν τῇ Αριμίνῳ συνελθόντες Επίσκοποι καὶ πλείους. Iis attestantur & qui nunc Ariminum conuenere Episcopi quadringenti & plures.

[33] Omnino ergo existimamus S. Hilarium, contra Auxentium acturum, Mediolanum venisse, & Valentinianum conuenisse, [Concilia in Oriente & Occidente habita post mortem Constantij contra Arianos.] cum hic ipso intercalari die anni bissextilis 364. Imperator creatus, diuiso cum fratre Valente mox IV. Kalend. Aprilis imperio, Mediolanum disceßit, vt scribit Ammianus Marcellinus lib. 26. cap. 10. Tunc enim, vt lib. 12. historiæ miscellæ cap. 3. refertur, Episcopi Hellesponti, Bithyniæ, & quicumque consubstantialem Patrem & Filium prædicabant, Legatum ad eum miserunt Hypatium Heracleæ Perinthi Episcopum quatenus dignaretur interesse. Is cum adisset Imperatorem, & Episcoporum legationem intimasset, respondens Valentinianus, Mihi, inquit, cum subiecto populo de huiusmodi negotiis curiose agere fas non est. Vt ergo videtur vobis Sacerdotibus, facite. Idem refert Sozomenus lib. 6. cap. 7. Subsecutum mox Concilium Lampsacenum, habitum an. Chri. 364. Nec segniores Orientalibus interea Occidentales, præsertim Gallicani fuere Episcopi, vt patet ex epistola synodica Parisiis antea missa ad Orientales Episcopos, in quamentio fit litterarum de subiecta controuersia ab Orientalibus Episcopis ad S. Hilarium missa, vt magis inter se coniuncti orthodoxam fidem protegerent. Extat ea epistola apud Sirmondum tomo 1. Concil. Gall. missa, vt ipse opinatur, an. Christ. 362. In ea Auxentium, inquiunt, & Vrsacium, ac Valentem, Caium, Megasium, ac lustinum, excommunicatos habemus, secundum litteras vestras; & certe, vt diximus, iuxta fratris nostri Hilarij professionem, qui se pacem cum his, qui horum sectantur errorem, habiturum negauit, &c.

[34] [S. Hilarius Valentinianum Mediolani conuenit.] Abiisse porro, seu propria siue Coepiscoporum auctoritate, ex Gallia Mediolanum videtur Hilarius, quamprimum eo aduentare Imperatorem intellexit, cuius animus contra Auxentij dolos ac versutias erat præoccupandus. Fuit autem Mediolani Imperator mensibus Iunio, Iulio, Augusto, Nouemb. & Decēb. Iouiano Aug. & Varraniano. Coss. an. Ch. 364. ac sequenti, Valentiniano & Valente AA. Coss. toto pene anno. Ita rescripta facile XL. hinc per orbem mißa, [Quando isthic fuerit Valentinianus.] in Codice Theodosiano testantur. Si anno 369. hæc acta contra Auxentium ab Hilario sunt, cur tam diu distulit? cur periculū neglexit? Cur non opportunius tempus in ipsa Gallia oblatum arripuit? Nam Gratiano & Dagalaifo Coss. an. 366. a Maio, integro fere anno, adfuit Rhemis, vt testantur rescripta plurima. [An. 366. 367. 368. 369. fere semper in Gallius fuit.] Anno deinde insequenti 367. cum grauiter ægrotasset, vt testatur Ammianus lib. 27. cap. 12. & Zesimus lib. 4. Lupicino & Iouino Coss. leuatus est Gratianus Aug. apud Ambianos in tribunali a patre suo Augusto Valentiniano die IX. Kal. Sept. Ita Idatius. Et cur epistolam suam Auxentius inscripsit, Beatissimis ac gloriosissimis Imperatoribus Valentiniano ac Valenti Augustis? Cur non & Gratiano iam Augusto, cuius nomen fere apponisolitum quam plurima eorum Rescripta commonstrant? sequentibus etiam annis, fere in Transalpinis regionibus commoratus est Valentinianus Augustus, vt pluribus docet per quam erudite Brovverus noster lib. 4. Annal. Treuirensium. Et quidem, vt Ammianus Marcellinus testatur lib. 27. cap. 22. anni tempore iam recente (368.) Valentinianus cum Gratiano Rhenum transgressus, bellum Alemannis intulit; quibus in monte non procul a Nicrifonte deuictis, milites ad hiberna, Imperatores Treuiros reuerterunt. Sequitur annus Christi 369. quo contra Auxentium S. Hilarius Valentinianum Mediolani conueniße dicitur. At de eo anno ita Brovverus: Annus insequens, quo Viuentium habuerunt Galliæ Præfectū, ab Valentiniano & Gratiano pene totus in ordinanda Rep. & reparatione cum limitis, tum etiam exercitus, Treuiris absumptus. Indicant hoc Rescripta ferme omnibus anni partibus hinc ad diuersos prouinciarum Magistratus transmissa. Quindecim Treuiris Valentiniano Nobilissimo & Sex. Aurelio Victore Coss. data legimus. Sed de anno obitus S. Hilarij isthæc sufficiant.

ELOGIVM S. HILARII
Ex S. Hieronymo lib. de Script. Eccl.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

[Scripta S. Hilarij.] Hilarivs vrbis Pictauorum Aquitaniæ Episcopus, factione Saturnini Arelatensis Episcopi, de synodo Byterensi Phrygiam relegatus, duodecim a aduersus Arianos confecit libros. Et alium librum b de synodis, quem ad Galliarum Episcopos scripsit. Et in Psalmos commentatios, primum videlicet & secundum, & a quinquagesimo primo vsque ad c sexagesimum secundum, & a centesimo decimo octauo vsque ad extremum; in quo opere imitatus Origenem, nonnulla etiam de suo addidit. Est eius & ad Cāstantium libellus, quem viuenti Constantinopoli porrexerat. Et alius in Constantium, quem post d mortem eius scripsit. Et liber e aduersus Valentem & Vrsatium, historiam Ariminensis & Seleuciensis synodi continens. Et aduersus Præfectum f Salustium, siue contra Dioscorum: & liber g hymnorum & mysteriorum alius. Et h commentarij in Matthæum: & i Tractatus in Iob, quos de Græco Origenis ad sensum transtulit: & alius elegans libellus contra Auxentium: & nonnullæ ad diuersos k epistolæ. Aiunt quidam scripsisse eum & in l Cantica Canticorum, sed a nobis hoc opus ignoratur. Mortuus est Pictauis, Valentiniano & Valente regnantibus.

[Annotata]

a Vulgo de Trinitate inscribuntur.

b Hunc apud Treuiros se manu sua descripsisse testatur S. Hieronymus lib. 1. ep. 5. ad Florentium. inscribitur de Synodis aduersus Arianos. Anno Ch. 358. vt ibidem num. 10. docet Baronius, scriptus est in exilio ad Episcopos Galliæ.

c Imo ad sexagesimum nonum.

d Tres extant libri aduersus Constantium: quis eorum a morte eius scriptus sit, disceptatur. Erasmus in præfatione operibus Basileæ 1550. editis præfixa, priorem ad mortuum vult scriptum, quo modo deinceps inscriptus in aliis etiam editionibus, Caussam addit: Fortiter enim cōuiciatur, cum cæteri ad eumdem duo, quorum alterum [Page 788]scripsit viuo, alterum etiam porrexisse creditur, blandius loquantur. Idem in annotationibus marginalibus irridet S. Hilarium, quod Constantio minetur audacter, sed post obitum. Baronius an Christ. 360. num. 3. contendit omnes tres scriptos esse viuo adhuc Constantio, & librum quem S. Hieronymus testatur post obitum scriptum non extare. Bellarminus de script. Eccles. opinatur finem scriptionis huius libri concurrisse cum fine vitæ Constantij, itaq; post mortem eius fuisse vulgatum, quem viuo tradendum putarat S. Hilarius scribens. Certe cum sub principium primi libri dicat: Post sanctorum virorum exilia Paulini, Eusebij, Luciferi, Dionysij, quinto abhinc anno; patet anno 359. vel 360. viuente adhuc Constantio scriptum esse, saltem illud exordium: fuerunt enim sancti illi viri an. 355. Lolliano & Arbetione Coss. relegati.

e Huius fragmenta ex bibliotheca Pet. Pithœi eruit Nicolaus Faber, & euulgauit an. Christi. 1598. quæ deinceps cum operibus excusa. Consule Fabri præfationem.

f S. Hieron. lib. 2. ep. 1 ad Magnum oratorem Romanum: Breui libello quem scripsit S. Hilarius contra Dioscorum medicum, quid in litteris possit, ostendit. Non extat. Iulianus Aug. IV. & Secundus Salustius Promotus Coss. fuerunt an. Chr. 363. Hic tum Præfectus erat Galliarum, Iuliano percarus. Dioscorum eius in Præfectura Vicarium fuisse putat Baronius an. Ch. 362. num. 260.

g Asserit Gillotius, a nonnullis S. Hilario tribui hymnum de S. Ioanne Baptista, Vt queant laxis. & de ligno Crucis: Pange lingua gloriosi prælium certaminis. Cōstat certe ex Concilio Toletano IV. habito an Chr. 633. can. 12. seu 13. hymnos aliquot S. Hilarij cani in officio Ecclesiastico.

h Alij Canonem in Matthæum inscribunt, quod carptim titulos aliquot exponat.

i Solum extat fragmentum a S. Augustino lib. 2. contra Iulianum ex iis insertum. Meminit huius operis Cassiodorus Instit. diuin. lect. cap. 6.

k Non tamen duæ epistolæ ad S. Augustinum, nec carmen in Genesim ad Leonem I. huius sunt; quæ S. Hilario Episcopo Arelatensi, de quo agemus V. Maij, adscribuntur a Gillotio & aliis.

l Non extat, nec alibi citatum legimus.

VITA S. HILARII
auctore Sulpitio Seuero l. 2. hist. Eccl.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Ex Svlpitio Severo.

[1] Cvm sententiam Arianorum, quam de Athanasio dederant, nostri non reciperent, edictum ab Imperatore proponitur, vt qui in damnationem Athanasij non subscriberent, in exilium pellerentur. Ceterum a nostris tum apud a Arelatem ac Biterras oppida Galliarum, [Concilia Arelatense, Biterrense,] Episcoporum Concilia fuere. Petebatur, vt priusquam in Athanasium subscribere cogerentur, de fide potius disceptarent: nec tum demum de re cognoscendum, cum de persona iudicium constitisset. Sed Valens sociique eius prius Athanasij damnationem extorquere cupiebant, de fide certare non ausi. Ab hoc partium conflictu agitur in exilium b Paulinus. Interea Mediolanum conuenitur, vbi tum aderat Imperator. [Mediolanense.] Eadem illa contentio nihil inuicem relaxabat. Tum c Eusebius Vercellensium, & Lucifer a Caranalis Sardiniæ Episcopi relegati. Ceterū Dionysius Mediolanensium Sacerdos, in Athanasij damnationem se consentire subscripsit, dummodo de fide inter Episcopos quæreretur. Sed Valens & Vrsatius, ceterique, metu plebis, quæ Catholicam fidem egregio studio conseruabat, non ausi piacula profiteri, intra palatium congregantur. Illinc epistolam sub Imperatoris nomine emittunt, omni prauitate refertam: eo nimirum consilio, vt si ea æquis auribus populus recepisset, publica auctoritate cupita proferrent; sin aliter fuisset excepta, omnis inuidia esset in Rege, & ipsa venialis: quia etiam tum d catechumenus, sacramentum fidei merito videretur potuisse nescire.

[2] Igitur lectam in ecclesia epistolam populus auersatur. Dionysius, quia non esset assensus, vrbe pellitur: statimque eius in locum e Episcopus subrogatur. Liberius quoque vrbis Romæ, [Mittitur S. Hilarius in exilium] & Hilarius Pictauorum Episcopus, dantur exsilio. f Rhodanium quoque, & Dosanum Antistitem (qui natura lenior, non tam suis viribus, quam Hilarij societate non cesserat Arrianis) eadem conditio implicuit: cum tamen homines parati essent Athanasium a communione suspendere, modo vt de fide inter Episcopos quæreretur. Sed Arrianis optimum visum, præstantissimos viros a certamine submouere. Ita pulsi in exsilium, quos supra memorauimus, abhinc annos g quinque & quadraginta, Arbetione & Lolliano Coss. Sed Liberius paullo post Vrbi redditur, ob seditiones Romanas. Ceterum exules satis constat totius orbis studiis celebratos, pecuniasque eis in sumptum affatim congestas, legationibus quoque eos plebis Catholicæ ex omnibus fere prouinciis frequentatos.

[3] Interea Arriani non occulte, vt antea, sed palam ac publice hæresis piacula prædicabant: quinetiam synodum Nicænam pro se interpretantes, quam vnius litteræ adiectione corruperant, caliginem quamdam iniecerant veritati. Nam vbi ὁμούσιον erat scriptum, [Conc. Nicæni deprauatio per Arianos.] quod vnius est substantiæ: illi ὁμοιούσιον, quod est similis substantiæ, scriptum esse dicebant: concedentes similitudinem, dum adimerent vnitatem: quia multum ab vnitate similitudo distaret, vt, verbi gratia, pictura humani corporis esset homini similis, nec tamne haberet hominis veritatem. Sed quidam ex his vltra processerant, anomœousiam, id est, dissimilem substantiam confirmantes. Eoque his certaminibus processum, vt istiusmodi piaculis orbis terrarum implicaretur. Nam Italiam, Illyricum, atque Orientem Valens & Vrsatius, ceterique, quorum nomina edidimus, infecerant. Gallias nostras Saturninus Arelatensium Episcopus, homo impotens & factiosus, premebat. Osium quoque ab Hispania in eamdem perfidiam concessisse, opinio fuit: quod eo mirum atque incredibile videtur, quia omni fere ætatis suæ tempore constantissimus nostrarum partium, & Nicæna synodus auctore illo confecta habebatur: nisi fatiscente æuo (etenim maior centenario fuit, h vt S. Hilarius in epistolis refert) delirauerit. Quibus rebus perturbato orbe terrarum, & morbo quodam Ecclesiis languentibus, segnior quidem, sed non minus grauis cura Principem exercebat: quod licet Arriani, quibus fauebat, superiores viderentur, necdum tamen de fide inter Episcopos conueniret.

[4] Igitur apud Ariminum, vrbem Italiæ, synodum congregati iubet: idque i Tauro Præfecto imperat, vt collectos in vnum non ante dimitteret, [Conc. Ariminense anno 359.] quam in vnam fidem consentirent; promisso eidem consulatu, si rem effectui tradidisset. Ita missis per Illyricum, Italiam, Africam, Hispanias, Galliasque magistris officialibus, acciti aut k macti quadringenti & aliquanto amplius Occidentales Episcopi, Ariminum conuenere: quibus omnibus annonas & cellaria dare Imperator præceperat. Sed id nostris, id est, Aquitanis, Gallis ac Britannis indecens visum: repudiatis fiscalibus, propriis sumptibus viuere maluerunt. Tres tantum ex Britannia, inopia proprij, publico vsi sunt, cum oblatam a ceteris collationem respuissent; sanctius putantes fiscum grauare, quam singulos. Hoc ego Gauidium Episcopum nostrum, quasi obtrectantem referre solitum audiui; sed longe aliter senserim: laudique attribuo Episcopis, tam pauperes fuisse, vt nihil proprium haberent, neque ab aliis potius quam fisco sumerent, vbi neminem grauabant, l ita in vtriusque egregium exemplum. De reliquis nihil memoria dignum traditur. sed redeo ad ordinem.

[5] Posteaquam omneis, vt supra dictum, in vnum collecti sunt, fit partium secessio. Ecclesiam nostri obtinent; Arriani, tum ædem tum de industria vacantem, orationis loco capiunt: sed hi non amplius quam octoginta. Reliqui nostrarum partium erant. Igitur frequētibus Cōciliis nihil actum, nostris in fide manentibus, illis de perfidia non cedentibus. Ad postremum placuit, decem Legatos mitti ad Imperatorem, vt quæ esset partium fides & sententia cognosceret, [Legati ad Cæsarem mittuntur.] sciretque pacem cum hæreticis esse non posse. Idem Arriani faciunt, mittuntque numero pari legatos, qui aduersum nostros coram Imperatore confligerent. Sed ex parte nostrorum leguntur homines adolescentes, parum docti, & parum cauti: ab Arrianis autem missi, senes, callidi, & ingenio valentes, veterno perfidiæ imbuti, qui apud Regem facile superiores extiterunt. Sed nostris mandatum, ne quo modo cum Arrianis communionem inirent, omniaque integra synodo reseruarent.

[6] Interim in Oriente, exemplo Occidentalium, Imperator iubet cunctos fere Episcopos apud Seleuciam Isauriæ oppidum congregari. [S. Hilarius interest Concil. Seleuciensi,] Qua tempestate Hilarius, quartum iam exilij annum in Phrygia agens, inter reliquos Episcopos, per m Vicarium ac Præsidem data euectionis copia adesse compellitur; cum tamen nihil de eo specialiter mandasset Imperator. Iudices tantum generalem iussionem secuti, qua omnes Episcopos ad Concilium cogere iubebantur, hunc quoque inter reliquos n volentes miscuere, vt ego coniicio: Dei nutu ita gestum, vt vir diuinarum rerum instructissimus, cum de fide disceptandum erat, interesset. Is vbi Seleuciam venit, magno cum fauore exceptus, omnium in se animos, & studia conuerterat. Ac primum quæsitum ab eo, que esset Gallorum fides: quia tum Arrianis praua de nobis vulgantibus, suspecti ab Orientalibus habebamur, trionymam solitarij Dei vnionem secundum Sabellium credidisse. sed exposita side sua, iuxta ea quæ Nicææ erant a Patribus conscripta, Occidentalibus perhibuit testimonium. Ita absolutis omnium animis, intra conscientiam communionis, nec non etiam in societatem receptus, concilioque ascitus est. Agi deinde cœptum: repertique prauæ hæresis auctores, atque ab Ecclesiæ corpore auulsi. In eo numero fuere, o Georgius ab Alexandria, Acacius, Eudoxius, Vranius, Leontius, Theodosius, Euagrius, Theodolus.

[7] [cum legatis abit ad Imperatorem.] Sed confecta synodo, decreta ad Imperatorem legatio, quæ gesta insinuaret. Damnati quoque ad Regem profecti, satis freti sociorum viribus, & Principis societate. Interea Legatos Ariminensis Concilij ex parte nostrorum compellit Imperator vniri hæreticorum communioni: eisdemque conscriptam ab improbis fidem tradit, verbis fallentibus inuolutam, quæ Catholicam disciplinam, perfidia latente, loqueretur. Namque Vsiæ verbum tamquam ambiguum, & temere a Patribus vsurpatum, neque ex auctoritate Scripturarum profectum, sub specie falsæ rationis abolebat, ne vnius cum Patre substantiæ Filius crederetur. Eadem fides similem Patri Filium fatebatur: sed interius aderat fraus parata, vt esset similis, non esset æqualis. Ita dimissis Legatis, Præfecto mandatum, vt synodum non ante laxaret, quam conscriptæ fidei consentire se omnes subscriptionibus profiterentur. Ac, si qui pertinacius obsisterent, dummodo is numerus intra quindecim esset, in exilium pellerentur. Sed regressis Legatis, licet vim regiam deprecantibus, negata communio.

[8] Enimuero compertis quæ decreta erant, maior rerum & consiliorum perturbatio: dein paullatim plerique nostrorum, partim imbecillitate ingenij, partim tædio peregrinationis euicti, dedere se aduersariis, [Lapsus Occidentalium Episcoporum.] iam post reditum Legatorum superioribus, & ecclesiam nostris inde detrusis obtinentibus. Factaque semel inclinatione animorum, cateruatim in partem alteram concessum: donec ad viginti vsque nostrorum numerus imminutus est. Sed hi quanto pauciores, tanto validiores erant: constantissimusque inter eos habebatur noster p Fægadius, & Seruatio Tungrorum Episcopus. Hos, quia minis & terriculis non cesserant, Taurus precibus aggreditur, ac lacrymans obtestatur, mitiora vti consulerent. Clausos intra vnam vrbem Episcopos iam septimum mensem agere: iniuria hiemis & inopia confectis, nullam spem reuersionis dari: quis tandem esset finis? sequerentur plurium exemplum, auctoritatem saltem ex numero sumerent. Et enimuero Fægadius paratum se exilio, atque ad omne supplicium, in quod deposceretur, profiteri, se ab Arrianis conceptam fidem non recepturum. Ita in hoc certamine aliquot dies tracti. Vbi parum ad pacem proficiebant, paullatim & ipse infractior, ad extremum proposita conditione euincitur. Namque Valens & Vrsatius affirmantes, presentem fidem Catholica ratione conceptam, ab Orientalibus, Imperatore auctore, prolatam, cum piaculo repudiari, vt quis discordiarum finis foret, si quæ Orientalibus placuisset, Occidentalibus displiceret? Postremo si quid minus plene præsenti fide editum videretur, ipsi adderent, quæ addenda putarent: præbituros se, in his quæ essent adiecta, consensum. Fauorabilis professio pronis omnium animis excepta: nec vltra nostri repugnare ausi, iam quoquo modo finem rebus imponere cupientes. [Fraus Arianorum.] Dein conceptæ a Fægadio & Seruatione professiones, edi cœpere: in quis primum damnatur Arrius, totaque eius perfidia: ceterum non etiam Patri æqualis, & sine initio, sine tēpore Dei Filius pronuntiatur. Tum Valens, tamquam nostros adiuuās, subiecit sententiam, cui inerat occultus dolus: Filium Dei non esse creaturam sicut ceteras creaturas; fefellitque audientes fraus professionis. Etenim his verbis, quibus similis esse ceteris creaturis Filius negabatur, creatura tamen, potior tantum ceteris, pronuntiabatur. Ita neutra pars vicisse se penitus, aut victam putare poterat: quia fides ipsa pro Arrianis, professiones vero postea adiectæ pro nostris erāt: præter illam quam Valens subiunxerat, quæ tum non intellecta, sero demum animaduersa est. Hoc vero modo Concilium dimissum bono initio, fœdo exitu est consummatum.

[9] Igitur Arriani rebus nimium prospere & secundum vota fluentibus, Constantinopolim ad Imperatorem concurrunt: ibi repertos Seleuciensis synodi legatos, [Orientales Episcopi dire vexantur.] vi regia compellunt, exemplo Occidentalium, prauam illam fidem recipere. Plerique abnuentes iniuriosa custodia ac fame vexati, captiuam conscientiam dedere. Multi constantius renitentes, adempto Episcopatu in exilium detrusi, atque in eorum locum alij dati. Ita optimis Sacerdotibus aut metu territis, aut exilio deductis, perfidiæ paucorum cuncti concesserāt.

[10] [S. Hilarius remittitur in Galliā,] Aderat ibi tum Hilarius, a Seleucia Legatos secutus, nullis certis de se mandatis, opperiens Imperatoris voluntatem, si forsitan redire ad exilium iuberetur. Is vbi extremum fidei periculum animaduertit, Occidentalibus deceptis, Orientales per scelus vinci; q tribus libellis publice datis audientiam Regis poposcit, vt de fide coram aduersariis disceptaret. Id vero Arriani maximopere abnuere. [sed adhuc exul.] Postremo quasi discordiæ seminarium & perturbator Orientis, redire ad Gallias iubetur, absque exilij indulgentia. Verum vbi permensus est orbem pene terrarum, malo perfidiæ infectum, dubius animi, & magna curarum mole æstuans, cum plerisque videretur non ineundam cum his communionem, qui Ariminensem synodum recepissent, optimum factu arbitratus, reuocare cunctos ad emendationem & pœnitentiam, frequentibus intra Gallias conciliis, [Lapsos Episcopos reducit.] atque omnibus fere Episcopis de errore profitentibus, apud Ariminum gesta condemnant, & in statum pristinum Ecclesiarum fidem reformant. Resistebat sanis consiliis Saturninus Arelatensium Episcopus, vir sane pessimus, & ingenio malo, prauoque: verumetiam præter hæresis infamiam, multis atque infandis criminibus conuictus, Ecclesia eiectus est. Ita partium vires amisso duce infractæ. r Paternus etiam a Petrocoris æque vecors, nec detrectans perfidiam profiteri, sacerdotio pulsus: ceteris venia data. Illud apud omnes constitit, vnius Hilarij beneficio Gallias nostras piaculo hæresis liberatas. Ceterum Lucifer tum Antiochiæ longe diuersa sententia fuit. Nam intantum eos, qui Arimini fuerant, condemnauit, vt se etiam ab eorum communione secreuerit, qui eos sub satisfactione vel pœnitentia recepissent. Id recte, an perperam constituerit, [Moritur.] dicere non ausim. Paullinus & Rhodanius in Phrygia defuncti. Hilarius sexto anno postquam redierat, in patria obiit.

[Annotata]

a Coniungit Auctor breuitatis ergo duo concilia, vt §. 4. monuimus. Arelatense anno 353. inde Mediolanense 355. Biterrense 356. habita sunt. Consule Baronium annis citatis & Sirmondum tomo 1. Conciliorum Galliæ.

b S. Hilarius in fragmentis: In Arelatensi oppido frater & cōminister meus Paulinus Ecclesiæ Treuirorum Episcopus, eorum se perditioni simulationique non miscuit. Et qualis fuit illa sententia, exponam, a qua referens voluntatem indignus Ecclesia ab Episcopis, dignus exilio a Rege est iudicatus. De S. Paulino agemus XXXI. Augusti.

c Colitur S. Eusebius 1. Augusti, Dionysius 25. Maij. De Lucifero agemus 20. Maij. Putat Giselinus a Caralis legendum: recte. Calaris Ptolomæo lib. 3. aliis Caralis, clarissima Sardiniæ ciuitas & sedes nunc regij Præfecti.

d Sub mortem baptizatus est ab Euzoio Ariano Episcopo. Socrates lib. 2. cap. 46.

e Carolus Sigonius legit: Episcopus Auxentius subrogatur. De eo intruso agunt S. Athanasius epist. ad solitariam vitam agentes. S. Ambrosius in orationibus ad Valentinianum.

f Baronius an Ch. 356. num. 109. corrigit ex antiquiori exemplari, vti & Catellius, Rhodanium quoque Tolosanum Antistitem. Meminit eius exilij S. Hieronymus in Chronico. Rhodanus dicitur in vita S. Athanasij & apud Marianum Scotum. Nusquam adhuc reperimus catalogo Sanctorum adscriptum, cum tamen constet in exilio æque ac S. Paulinum Treuirensem esse mortuum.

g Scripsit Seuerus ante, omne tempus se in Stiliconem Consulem direxisse, qui fuit cum Aureliano an. Chr. 400. & conuenit cum hoc anno 355. quo habitum Concilium Mediolanense; ex quo plurimi missi in exilium, nondum tamen S. Hilarius.

h Sigonius suspicatur verba hæc glossema esse, quod auctor alibi nominet Hilarium omisso titulo Sancti. Deinde locus ille non reperitur, vbi S. Hilarius dixerit tum centenario maiorem fuisse Hosium. Sed nullæ eius extant epistolæ, quas tamen scripsit. Dixit certe quidem Hosij deliramenta lib. 1. contra Constantium; vt vere videatur non bene de eo sensisse. Alij Hosium excusant, vt Baronius & Biuarius in Dextri Chronicon an. 360. num. 2.

i Taurus Præfectus Prætorio Italiæ fuit. Eius meminit Marcellinus lib. 21. Illi Præfecto reliqui Magistratus parebant. Hæc acta anno 359. Biennio post Taurus cum Florentio Consul fuit.

k Forte coacti. Galesinius apud Giselinum, acciti numeratique.

l Sigonius, vitæ in vtriusque egregium exemplum.

m Duæ erant Phrygiæ Pacatiana & Salutaris, habebantq; singulæ Vicarium & Præsidem. Consule Notitiam Imperij Orientalis.

n Sigonius legit volentem; cui si noluisset, iudices vim facturi non fuissent.

o Agunt de his S. Athanasius lib. de synodis, Socrates lib. 2. ca. 31. Sozomenus lib. 4. cap. 21. ibi Vranius Tyri, Acacius Cæsareæ Palæstinæ, Eudoxius Antiochiæ Episcopi vocantur. Acta synodi de scribit S. Hilarius lib. contra Constantium, vbi præsentem se adfuisse præfatur: ad fuere vniuersim Episcopi 150.

p Al. Fœgadius, Sœbadius, Phœdarius, Febadius; rectius, censente Scaligero, Phœbadius, vulgo S. Fiary, Episcopus Agennensis in Aquitania, colitur 25. Aprilis. successit ei Gauidius, quem hic citat Seuerus. S. Seruatius, seu Seruatio 13. Maij colitur.

q Tres hi libelli non extant. Alij erant a libris aduersus Constantium, de quibus ante actum. Vide Baron an. Christ. 360. num. 3.

r Deest in catalogo Episc. Petragoricensium apud Ioannem Chenu & Claudium Robertum: sed ante annum Christi millesimum tantum septem enumerant Episcopos.

VITA
AVCTORE FORTVNATO.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)BHL Number: 3885

Avct. Fortvnato.

LIBER I.

PRÆFATIO AVCTORIS.

[1] Domino sancto, & meritis beatissimo Patri, Pascentio a Papæ Fortunatus. Religiosi pectoris studio sollicitante commonitus, Papa beatissime, diuinis in actibus cū sacri conuersatione propositi iugiter exercitaris intentus, & intendis exercitandus: vt facile sit perspicuum, ad culturam Ecclesiasticæ disciplinæ & fuisse te genitum & esse prouectum; cum irrefragabiliter veteris dispositionis Catholici dogmatis fundamenta custos obseruas; & ad ædificationem plebis amantissimæ, veluti bonus instructor adiiciendo aliquid, culmen fabricæ continuare festinas, non sine timore diuino. Cuius operis amore præuentus, me dignatus es perurgere, [Pascentius incitat Fortunatum ad hanc vitā scribendā.] quo de actibus sacratissimi viri Hilarij Confessoris, qui te ab ipsis cunabulis ante sua vestigia, quasi peculiarem b vernulam, familiariter enutriuit, vt impensi muneris vel verba c rependerem, & si non plene, vel quadam ex parte complexa perstringerem: quatenus dum gregis auribus vox quodammodo & vita pastoris antiquissimi resonaret, & ille probaret ministerium, & ipse tuum non celares affectum.

[2] Sed cum mei ingenij breuitatem mensuro, adeo B. Hilarij immensitatem fortem cognosco, vt pene mihi videatur æquale, tam istud posse dicere, quam digito cælum tangere: [Excusat hic suam tenuitatē.] præsertim quod etiam Beati (vt audio) Hieronymi torrens illud eloquium recusauerit attentare, qui huic materiei sese imparem eatenus iudicauerit, vt taceret. Ego vero, cui nullius scientiæ irrigua fluenta succurrunt; quem vix stillicidij pauperis attenuata gutta perfudit, nihil proprio de fonte respirans; qua temeritate inter ingentia flumina, Euphratem B. Hilarij, & Nilum Hieronymi, siccos velim cursus extendere, cum de illo, etiam doctissimi viri quidquid dicere potuerunt, minus est quam meretur? Et cum virum sanctissimum consultius mihi sit mirari quam loqui, æquabilius fuerat hæc B. Ambrosio de fratre scribenda mandare, cui verba virtutibus coniuncta florebant. Tamen etsi cum mea verecundia vobis quidem obedientiam, & illi impendo, de quo non digne loquor, fortasse iniuriam: sed concedi per veniam credimus, quod deuotione peccatur. Et ne protracta pagina fastidium potius generet, quam prouocet auditorem, nunc de eius vita proponamus.

[Annotata]

a Ita Venantius Fortunatus in præfatione poematum, quæ S. Gregorio Episcopo Turonensi dicauit: Domno sancto & dote meritorum sacris altaribus adscito pariter & educto, Gregorio Papæ Fortunatus. Hoc nomen Papæ latius olim patuit, quam vt in solum Romanum Pontificem conueniret, & passim occurrit vel leuiter veterum monumenta Patrum, qui seculo 4. & 5. vixerunt, inspicienti: vt ad citatum locum obseruat Bravverus. De Pascentio Episcopo Pictauiensi, & Fortunato scriptore supra actum.

b Alij vernaculum.

c Ms. S. Max. rependeres.

CAPVT I.
S. Hilarij coniugium, Episcopatus, exilium.

[3] Igitvr B. Hilarius Pictauorum vrbis Episcopus regionis Aquitaniæ partibus a oriundus fuit, quæ ab Oceano Britannico fere millibus b nonaginta seiungitur. Apud Gallicanas familias lāpade nobilitatis non obscurus, imo magis præ cæteris gratia generositatis, [S. Hilarij patria,] nitore pectoris addito ornatus, [genus,] quasi refulgens lucifer inter astra processit. Cuius a cunabulis tanta sapientia primitiua lactabatur infantia, vt iam tunc potuisset intelligi, [studia,] Christum in suis caussis pro obtinenda victoria, necessarium sibi iussisse militem propagari. [coniux, filia,] Denique coniugem habens & filiam, ita plenitudine Domini venerabiles animos Ecclesiasticæ regulæ tradidit informandos, vt adhuc in laicali proposito constitutus, [innocētia.] diuino nutu Pontificis gratiam possideret: ita seipsum propria disciplina coercebat intentus, quasi futuram speciem indicans, vt irreprehensibilis in templo Christi præpararetur Sacerdos.

[4] [Hæreticos auersatur adhuc laicus.] Nam quod inter mortales adhuc valde videtur difficile, tam cautum esse quemquam, qui se a Iudæis vel hereticis cibo suspendat; adeo vir sanctissimus hostes Catholicæ religionis abhorruit, vt non dicam conuiuium, sed neque salutatio fuerit cum his prætereunti communis. Vitabat hæc Dauidico suffultus exemplo, ne cum hæreticis mensam participando, fieret illi in scandalum. [Ps. 68. 23] O quam perfectissimum laicum, cuius imitatotes ipsi etiam esse desiderant Sacerdotes: cui non fuit aliud viuere nisi Christum cum dilectione timere, & cum timore diligere! [Omnes adificat.] Cuius sequaces currunt ad gloriam; diuertentes ad pœnam: credenti succedunt præmia; recusanti tormenta. Qui omnes de piæ religionis opere commonens, nunc alios de confessione inæstimabilis sanctæ Trinitatis informans, nunc reliquos promissione regni cælestis inuitans, non cessabat in plebem verba veritatis, fructu fidei redundantia, seminare.

[5] Quo cognito de S. Hilario, quoniam tantum lumen, etsi voluisset, latere non potuit; (quippe necessarium, vt alienas tenebras in lucem transferret;) concordante fauore populi, aut potius Dei spiritu proclamante, [Fit Episcopus.] vir olim mysteriis deputatus, aliquando sacris altaribus Sacerdos electus est. Crescebat in eo quotidie opinio, famulatrix virtutum: nec erat fama eius cōtenta circumiectas tantum Gallias illustrare, sed exteras nationes & regiones implebat, meritorum gratia percurrente, idque actum est, vt in toto orbe velociter beati Pontificis gloria militaret.

[6] Igitur c Constantij Imperatoris tempore, cum Ariana hæresis, venenata de radice d flore toxico pullularet, tunc vir sanctissimus timore nudus, [Arianis generose se opponit.] fidei feruore vestitus, quasi signifer belligerator per medias acies inter hostiles fremitus, inter hæreticos gladios se ingerebat, Christi caritate securus: nihil de sua morte formidans, illud solum metuens, ne præiudicium religioni, quod absit, illatum præualeret. Hinc a e Valente & Vrsatio Episcopis, qui praua credulitate Ecclesiam Dei turbare pertinaciter insistebant, Imperatori persuasum est, vt virum eruditissimum, de quo loquimur, & Dionysium Mediolanensem, [In exilium mittitur in Phrygiam.] & Eusebium Vercellensem exilio condemnaret. Nihil enim poterat ante insuperabilem S. Hilarij facundiam hæreticus obtinere: sperabat enim hostis fidei, aliquas se nebulas splendori Catholico posse prætendere, si retrusus exilio vir talis a certamine defuisset: quoniam si quis peruersus voluit cum illo confligere, ac si mutus & claudus, nec verba poterat proferre, nec responsionibus currere; sed quasi natans in pelago, ante fluctum eius eloquentiæ mergebatur. Itaque in Phrygiam, Asiæ regionem, missus exilio, ad augmentum virtutis gratias egit: quia quantum pro nomine Christi longius discedebat de solo proprio, tantum merebatur fieri vicinior cælo.

[7] Qui dum ad locum peruenisset optabilem, nobis tacendum non est, quod illi diuinitus concessum est. Nā eo tempore, sancto sibi Spiritu reuelante, cognouit quod Beatissimam f Apram filiam suam, quam cum matre Pictauis reliquerat, [Apræ filiæ suæ persuadet virginitatem.] quidam iuuenis nobilissimus, prædiues, pulcherrimus, coniugij vinculo sibi quæreret adnectendam. Sed ipse interuentu orationis assiduæ, cælestem illi sponsum sine contaminatione prouiderat. Mox opportunitate reperta, manu propria subscriptam filiæ direxit epistolam, sufficienti sale conditam, & velut aromaticis vnguentis infusam, quæ tenetur Pictauis pro munere conseruata: indicans ei quod talem sponsum anxius pater illi prouidisset, cuius g nobilitas cælos ascenderet, pulchritudo rosarum & liliorum comparationem præcederet, oculi gemmarum lumen obnubilarent: vestis candorem niuis opprimeret, ornamenta inæstimabili fulgore vernarent, diuitiæ intra se regna concluderent, sapientia incomprehensibilis emanaret, dulcedo faui mella postponeret, pudicitia incontaminata persisteret, odor suauitate fragraret, thesauri sine defectione constarent. Addit ergo monitis, vt filia nulli se prius a matre diuisa coniungeret, quam vt patrem expectaret sibi pollicitum, & sponsum pariter cum promissione venturum. Quod Apra dulciter excipiens, & quasi sponsum futurum in epistola patris amplectens, admonitionem secura est, nulli se in coniugio resoluens. Sed qualiter ad illum sponsum peruenerit locus in sequenti seruatur.

[Annotata]

a Pictauis natum scribit S. Hieronymus ad Paulam & Eustochium in præfatione lib. 2. Comment. in epist. S. Pauli ad Galatas: Hilarius, inquit, Latinæ eloquentiæ Rhodanus, Gallus & Pictauis genitus est. Vide prolegomena. §. 3.

b Alij octoginta.

c Constantius cum fratribus Constantino & Constante cœpit imperare 22. Maij anni 337. solus vero anno 350. Tunc Ariana perfidia, quæse Constantini Magni, ac deinde in Occidente Constantis metu hactenus aliquantulum continuerat, caput erexit.

d Alij floris toxici.

e Sulpitius Seuerus lib. 2. hist. Principes mali istius habebantur a Singiduno Vrsatius, Valens a Mursa, &c. S. Athanasius Apol. 2. contra Arianos homines Pannonios vocat. & disput. 1. contra Arianos ait a principio vt nouitios catechismo ab Ario institutos. De Singiduno egimus paullo ante cum de Hermylo & Stratonico. Mursa, Ptolemæo Mursia colonia, oppidum est Pannoniæ inferioris.

f Aliis Abra dicitur. colitur 13. Decemb. Hinc colligit Bellarminus epistolam ad Apram, certo a S. Hilario scriptam, quam spuriam dixerat Erasmus.

g Hæc ex ipsa epistola desumpta sunt.

CAPVT II.
Gesta in exilio, reditus in Galliam.

[8] [Proficiscitur ad cōcil. Seleuciense.] Interea cum toto orbe Arianæ hæresis peruersitas pullularet, dato generaliter Imperatoris edicto, iussum est, vt omnes orientales Episcopi apud a Seleuciam Isauriæ oppidum conuenirent, disceptaturi quid sentirent de fidei veritate. Tunc inter reliquos, b quarto iam exilij anno, de Phrygia S. Hilarius in prædictum locum, c data sibi pergendi euectione, ad synodum venire compellitur.

[9] Qui quoddam castellum dum adisset, die Dominico ingressus est templum: moxque d Florentia puella gentilis, irrumpens multitudinem populi, [S. Florentiam baptizat.] voce magna seruum Dei illuc aduenisse testata est: & ad pedes eius accurrens, nō cessauit petere, nisi signum crucis ab ipso sibi fieri fideliter impetrasset. Quā Florentius pater secutus, & cuncta familia, in nomine Domini meruerūt pariter baptizari. Quæ Florentia, relictis parentibus, vestigiis eius inhærens, vsque Pictauos perducta est. Patrem vero se habere, non a quo generata est, sed per quem regenerata est, prædicabat.

[10] [Post concilium adit Imperatorem.] Cumque Seleuciam peruenisset, magno fauore a cunctis exceptus est, eo quod diuina misericordia talem prudentissimum virum, & singulari eruditione compertum, in spectaculū mundi produxerit, vbi erat de fide censendum. Hinc post examinationem agnitis hostibus & oppressis, decretis in scripto conditis: prospera gerens synodi ad Imperatorem dirigitur legatio: cum qua perrexit S. Hilarius, quamuis ei non fuisset iniunctum, metuens ne adhuc contra religionis dogmata respiraret damnata perfidia.

[11] Sed disserere longum est, qualiter in Ariminensi synodo composita mentione, aliud ex alio referens fraus hæretica, serpentino lapsu subrepserit: & quomodo postea Legatis Seleucensibus per Imperatoris iniquitatem ipsa est illata calumnia. Quod athleta Christi B. Hilarius agnoscens, grauiter dolet apud Ariminum diaboli præualuisse mendacium; [Poscit publicam cū hæreticis disputationem.] intantum vt & Orientales partes similiter composito prauitatis fuco inficeret. Imperatori autem tribus libellis oblatis, preces effudit, vt in eius conspectu collectis aduersariis, esset ei contra hæreticos disceptandi de religione licentia, ne veritatem falsitas obumbraret, ne iniquitas æquitati præualeret, ne Imperator Deo resisteret, ne fidei perfidia rebellaret.

[12] Vnde Valens & Vrsatius, conscientiæ reatu perterriti; quoniam si daretur facultas certandi, mox se recognoscebant Hilarij contentione prosterni, sollicitant Imperatoris animum, iam magna ex parte captiuum, vt ipsum Dei virum redire ad Gallias perurgeret, dicentes, illo præsente hæretica non posse machinamenta proficere. [Remittitur in Gallias.] Quo obtentu, ad Gallias compulsus reuertitur, putans amplius se pati exilium, quod illic perturbationem Ecclesiæ relinquebat, termino disceptationis non consecuto. O beatum Pontificem, qui in summo discrimine, inimico etiam sibi iudice, adiit tribunal Imperij, sine timore tormenti! Vere totis visceribus diligebat Christi regnum, qui non formidabat in principatu Constantium. Nam quod se pro Domino sic ingerebat aperto periculo, optabat martyrium, si non defuisset percussor: & tamen animus sumpsit gloriam, etsi tempus non intulit pœnam. Sed hunc ipsum diuino nutu tum seruatum testificor, pro correctione multorum. Nam pene totum mundum graui errore cōfusum, [Multas synodos celebrat.] factis sæpius in Gallia synodis, per Hilarium fuisse ad viam veritatis adductum, confitetur lingua multorum. Quid autem interest, vel sibi pro æterna vita factum fuisse Martyrem, vel amplius vixisse, reliqui ne perirent? Igitur sanctissimam animam etsi gladius persecutoris nō abstulit, ipse tamen palmam martyrij non amisit.

[13] Itaque dum regrederetur Hilarius ad propria, tunc B. Martinus, æque meritorum lumine non absconsus, [S. Martinum itineris & virtutis imitatorē habet.] qui ab eodem. S. Hilario exorcista est e postea constitutus, cognito eius aduentu, Romam festinanter occurrit. Quem cum iam præterisse cognosceret, eum vsque ad Gallias est consecutus. Neque enim Martinus, qui adhuc catechumenus Christum chlamyde sua tectum videre meruit, illi deuotus occurreret, nisi per omnia mysteriis plenum in eo spiritum præuidisset. Nec mirum, si ille, qui Deum prius vidit in paupere, postea illum habitare cognosceret in Doctore.

[14] Illud etiam nobis non conuenit tam nobile preterire miraculum. Nam cum f circa Gallinariam insulam propinquaret, [Ex parte Gallinariæ insulæ serpentes in perpetuum fugat.] relatione agnouit vicinorum, ibidē ingentia serpentium volumina sine numero peruagari: & ob hoc quamuis illis hæc insula videretur vicina, propter inaccessibilem tamen locum longius illis videbatur esse, quam Africa. Quo audito, vir Dei sentiens sibi de bestiali pugna venire victoriam, in nomine Domini, præcedente Crucis auxilio, descendit in insulam, eoque viso serpentes in fugam conuersi sunt, non tolerantes eius adspectum. Tunc baculum figens in terram, quasi metam, quousque deberent excurrere, virtutis potentia designauit: nec amplius libertas est illis occupare, quod vetuit; tamquam si hæc insula non sit terra, sed pelagus, dum semper illam partem verentur attingere: facilius erat illis mare transire, quam vocem. O immutabilem terminum, de sermone plantatum! Apparet, quantum est melior Adam secundus antiquo. Ille serpenti paruit: iste seruos habet, qui possunt serpentibus imperare. Ille per bestiam de sede Paradisi proiectus est: iste de suis cubilibus serpentes exclusit. Deposuit anguis antiquum mendacium, qui didicit implere mandatum. O Hilarij dulce medicamentum & g meracum, ante quem sine mora venena fugata sunt. Addidit terram hominibus, quia in loco bellue incolæ transmigrant. Sed reuertamur ad ordinem.

[Annotata]

a Inita hæc synodus 27. Septemb. an. Chr. 359. coram Lauricio Isauriæ Præside, & Leona Comite. Socrates lib. 1. cap. 31.

b Idem scribunt Seuerus supra, & Gregor. Turonensis lib. de gloria Conf. cap. 2.

c Seuerus, data euectionis copia, id est, vt Sigonius exponit, tuti itineris fide. Ita legitur lib. 12. Codicis, de cursu publico: Euectionum copiam, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra largita est.

d Saussaius in appendice ad Martyrol. Gallicanum, ex monumētis Ecclesiæ Pictauiensis refert eius natalem 1. Decemb. Alia celebris Virgo a S. Hilario instituta S. Triasia colitur 16. Augusti.

e Videtur hæc vox postea glossema alicuius, & perperam irrepsisse, cum sine ea sensus constet; & dicatur S. Martinus a Sulpitio Seuero in eius vita, ante exilium S. Hilarij Exorcista ordinatus. De occursu ita idem Sulpitius: Cum S. Martinus S. Hilario comperisset Regis pœnitentia potestatem indultam fuisse redeundi, Romæ ei tentauit occurrere, profectusque ad Vrbem est. Cum iam Hilarius præteriisset, ita eum est vestigiis prosecutus.

f Ad Gallinariam insulam S. Martinus, teste Sulpitio in eius vita, & Sozomeno lib. 3. cap. 13. ob persecutionem Auxentij Mediolano secesserat: ex qua prodiit salutaturus ab exilio reducem Hilarium. Est hæc insula, vt ait Sozomenus, parua & ædificiorum expers, in mari Tusco siue Ligustico, contra montes Ligusticos & Albingaunum, vnde nunc vulgo, Isola d'Arbenga dicitur Italis. Varro lib. 3. de re rustica cap. 9. & Columella lib. 8. cap. 2. tradunt a copia gallinarum rusticarum, [Gallinaria insula.] siue siluaticarum dictam. Templum isthic S. Hilario deinde erectum narrat Bellouacensis lib. 14. cap. 51. occasione huius miraculi: Quidam puer, inquit, dum ad sepem obdormiuisset, iacens ore aperto, ingressum in se serpenti parauit. Quo comperto parentes eius statuerunt eum secum ire ad basilicam S. Hilarij in Gallinaria insula post serpentium exterminationem extructam. Et quia nullus (vt fertur) potest ibi viuere serpens, timebant forte ne puero insulam ingresso, coluber in eius ventre moreretur: sed hoc in Sancti pietate constituentes, festinanter ad locum percurrunt, intrantesque mox se pauimento ecclesiæ prosternunt, Deum & S. Hilarium pro salute pueri gementes deposcunt. Tunc ore pueri euomitur, imo quasi iussus coluber progreditur, progressusque, veneno statim coram omnibus effuso qui aderant, moritur. Idem miraculum commemorat Bouchetus parte 1. cap. 15. Sed Pictauis in basilica S. Hilarij, non in Gallinaria insula vult curatum puerum fuisse. Verum in os eius subiisse serpentem ait non procul ea insula e qua angues omnes ac serpentes S. Hilarius olim fugarat. Eā insulam ait apud Pictones esse & Dyue appellat. Certe MS. Ripatorij hic ita habet: circa Diues Galliarum insulam. Eam Bouchetus ad rupes Primalienses sitam opinatur. Haud procul Rupella Yues vicum exhibent tabulæ in Alnesio, & pontem d Yues; forte isthic & insula illa d'Yues fuerit: nisi alia in Pictauiensi diœcesi circa Montcortorum, a Diuo amne insula Diua, aut Diui dicta sit.

g Alij meritum.

CAPVT III.
Mortui suscitatio. obitus filiæ, vxoris, & ipsius Hilarij.

[15] Cvm de exilio regressus introiuit Pictauis, summo fauore plaudebant a omnes pariter, eo quod Ecclesia recepisset Pontificem, grex pastorem: [Summa gratulatione excipitur Pictauis.] & acsi omnes cum ipso tunc redissent ad patriam, ita sine illo se exules fuisse deflebant. Itaque B. Martinum in b vico Tegiaco dum præcepisset consistere, virtute diuina meruit ibi B. Martinus mortuum suscitare.

[16] Denique post aliquot dies infans quidam sine baptismi regeneratione defunctus est, duplici morte damnatus: præsentem amiserat lucem, & pœna futuri seculi non carebat. Tunc mater extincti, quæ iam mater non erat, dum filium non habebat, prouoluta ad pedes S. Hilarij, præcedentibus lacrymis, nati sui corpus effudit, exclamans: Martinus adhuc incipiens, catechumenum mortuum reuocauit ad vitam: tu Pontifex redde, rogo, filium, aut mihi, aut baptismo. Qui populi Pater agnosceris, vt mater ego vocer, quæso, [Mortuum suscitat.] obtineas. Sic illa plus lacrymis petente, quam verbis, commotus est pietate vir Dei, & spectante populo, ad consueta arma recurrens, in terram prosternitur. Mox paullatim defuncti pallor in ruborem conuertitur: frigida membra reuocato spiritu intepescunt: oculi apertis palpebrarum ianuis peregrinum lumen agnoscunt: vox adducto aere de pectoris domicilio conflata profertur: gressus suis vestigiis rediuiuus extenditur: atque in anterioris fundamenti statum, tota fabrica renouatur. Quid plura? Tamdiu iacuit Sacerdos in puluere, donec pariter surgerent, senex de oratione, infans de morte. Ecce vita laudabilis, quæ de alterius corpore necem precibus fugauit: spoliauit tartarum, spem habens in Christo. Mors ibi iura non tenuit, vbi Hilarius vim orationis ingessit. Sed tanta res non potest nostris verbis plus ornari, quam ipsius meritis. Nunc vero memorandum est, quod supra c promisimus, qualiter miracula reliqua hoc subiecto miraculo cumulauit.

[17] Denique cum Beatissimam Apram filiam suam, ad quam de exilio destinauit epistolam, incolumem inuenisset, alloquitur eam, quomodo dulcedo poterat patris, & facundia oratoris. Quid dicam? Alloquitur illam Hilarius, [Apræ filiæ mortem cælitus obtinet:] cuius eloquentiæ post ipsum comparare aliquem vix audemus, nisi qui fuerit Spiritu diuino, vt ille, repletus: tentat eius animum, si velit sponsum attingere, quem patris gratia prouiderat. Tunc libenter ac desideranter, vt celeriter ei iungeretur, orabat. Quam voluntatem pius pater agnoscens, intentus orationibus, non cessauit, donec sine dolore, sine contagio, se præsente, filia de mundi ludibrio migraret ad Christum: quam propriis manibus, vt decuit, venerandæ tradidit d sepulture. O funeris gloria, quæ melior habetur quam vita: quia quod terræ subripuit, in cælum transmisit. Vere, vt ego considero, plus fuit, quā resuscitari, sic mori. Certa enim salus est, non contaminari peccatis. Quanti cuperent, rebus cum vita traditis, talem transitum comparare, si mercatorem forsitan inuenirent! Quid distat inter viuificati infantis, & filiæ mortificatæ mysterium, nisi quod illum resuscitauit ad baptismum, hanc destinauit ad regnum; & quod in illo adhuc spes peccandi restabat, hæc immaculata vitam finierat?

[18] Quod cum vidisset mater B. Apræ, a Pontifice postulat, [deinde vxori.] vt & ipsa, si mereretur, erepta de mundi crimine, cum filia præsentaretur ad regnum. Cuius vota considerans, assidua oratione, & ipsam ante se transmisit ad gloriam. e Quis æstimaturus est, talem virum ita dilexisse Dominum, coniugis & filiæ affectu contempto? Tamen in hoc magis illas amasse cognoscitur, cum per ipsum lumini perpetuo transferuntur.

[19] Quis vero abundantiam rigantis ingenij contendat euoluere, aut eius verba verbis valeat exæquare? Qualiter ille indiuisæ Trinitatis libros f stylo tumente contexuit, [Hilarij libri,] aut scripta Dauidici carminis g sermone cothurnato per singula reserauit! Quam fuit in discretione prouidus, in tractatu profundus, per litteraturam eloquens, per virtutem mirabilis, in complexionibus multiplex, [eruditio,] in resolutione subtilis, astutus iuxta prophetiam, imo prudens, iuxta Domini vocem, vt serpens, columbæ simplicis gratiam non amittens! [Matth. 10. 16.] Ipse conditi salingenij, fons loquendi, thesaurus scientiæ, lux doctrinæ, defensor Ecclesiæ, hostiū oppugnator. Cuius dicta qui legerit, non credet dicere, sed tonare. Hoc fuit vltra hominem sapere, tam caute de religione censere. Sed qui vult ipsum agnoscere, eius exilia memoret, merita respiciat, volumina relegat, dicta perpendat, [varij labores,] signa quotidiana percenseat. Qui dum superstes fuit in hoc seculo, aut scripsit Ecclesiasticæ fidei documenta, aut pugnando calcauit hæretica crimina, aut petenti tribuit miraculorum suffragia: quæ, volente Domino, vsque in hodiernum diem eius orationibus perseuerant. Sed mea lingua non sufficit singulatim de Spiritu sancto, qui per eum operatus est, & locutus, sicut illi dignum est, cuncta proferre. Det mihi pius veniam, quia multa præterij, qui vix pauca conscripsi.

[20] Ita beatissimi Hilarij de præsenti seculo vita, Valente & Valentiniano regnantibus, [mors.] cum gloria h migrauit ad Christum, terra plorante, cælo gaudente, eodem Iesu Christo præstante, qui cum Patre & Spiritu sancto, viuit & regnat Deus in secula seculorum, Amē.

[Annotata]

a S. Hieronymus in dialogo contra Luciferianos: Tūc Hilarium suum de prælio reuertentem Galliarum Ecclesia complexa.

b Sulpicius in eius vita: Cum ab eo gratissime fuisset Martinus exceptus, haud longe sibi ab oppido monasterium constituit; quo tempore se ei quidam catechumenus iunxit, quem deinde a morte eius meritis resuscitatum narrat. Locus monasterij aliis Tyacus, Legudiacus, & Goteloicacus dicitur, in Breuiario Sarum Lugduniacus.

c Al. prætermisimus.

d Saussaius 13. Decembr. ait purissimum huius corpus a S. Hilario in ecclesia SS. Ioannis & Pauli extra vrbicos muros sepultum. At si statim a patris reditu obiit, nondum ea ecclesia SS. Ioanni & Paulo erat dicata, quippe qui nōdum subierant martyriū.

e Saussaius ibidem: Pone cuius tumulum Virginis beatæ, eiusdem mater in omni pietate consummata paullo post meruit sepeliri.

f S. Hieronymus lib. 2. ep. 1. ad Magnum oratorem Romanum, Hilarius, inquit, meorum Confessor temporum & Episcopus, duodecim Quintiliani libros & stylo imitatus est & numero.

g Idem lib. 2. epist. 14. ad Paulinum: S. Hilarius Gallicano cothurno attollitur, & cum Græciæ floribus adornetur, longis interdum periodis inuoluitur, & a lectione simpliciorum Fratrum procul est.

h De obitu ita Bellouacensis lib. 14. c. 51. Post multa igitur & magna miracula S. Hilarius infirmatus, cum obitum suum imminere cognosceret, fecit ad se venire Leontium eiusdem ciuitatis Presbyterum, quem maxime diligebat. Dumque imminente nocte eum exire, & si quid foris audiret nuntiare iussisset, & ipse voces tumultuantis populi ciuitatis se audisse reuertens exposuit. Et cum iuxta eum vigilaret, finem eius expectans, media nocte iubetur exire, & quid audire possit iacenti referret: qui dum se audisse nil renuntiat, mox nimia claritas, quam etiam Presbyter sufferre non poterat, intrauit ad eum, & sic paullatim recedente lumine migrauit ad Dominum. S. Leontius, aliis Leonius, & Leo, S. Hilarij in exilio comes, colitur I. Februarij.

LIBER II. DE EIVS MIRACVLIS.

PROLOGVS.

[1] Domino sancto, & meritis
beatissimo Patri Pascētio
Papæ, & in Christo florigera
perenniter caritate
vernantibus Ecclesiæ Pictauensis habitatoribus,
Fortunatus.

[Caussæ scriptionis.] Cum veteres infidelium conditores voluminum eloquentie suæ pompam cunctis ostendere, caussa prouocauerit opinionis in flatæ; dum inter Regum vota seu funera, id est prospera vel aduersa, confuso vocis ordine, quodammodo a nisi sunt cātare pariter & plorare; vt vel hi qui dixerunt, vel de quibus locuti sunt, saltem in libris viuerent, etsi vacuis actibus inaniter defecissent; cur ego melioris spei sollicitatus instinctu, patiar reticere summi Confessoris viuentia merita, & victorias, non sine, quod absit, vindictæ cælestis incursu: cum vix debita soluerem, si de B. Hilarij indeficientis lampadis splendore, infatigabili voce, die continuata cum nocte pariter decantarem? Qua vero vel irretitus inscitia, vel impulsus offensa, in ea voluntate sub graui torpore persisterem; vt cum illi decepti plurimo tractatu, de resoluta vmbrarum imagine nonnulla cōficerent, & in puluerem redacta cadauera falsis quasi laudibus animarent; ego de Sanctis permanentibus, &, quod est felicius, in regno Christi quotidie florentibus, nihil referrem: præsertim vbi diuersa diuersarum partium videtur esse caussa mercedum, quod gentiles fructum laboris sui in inani tantum fauore voluerunt cōsistere; nos autem oporteat in beatorum virorum intercessione plantare? [Sanctorū quærenda intercessio.] Quibus hic si verba soluimus, illic gaudia comparamus. Idcirco reddat illi mobilis lingua præconium, a quo prius pectora hunc conceperūt affectum. Nam bonis eius aperte creditur inuideri, si quæ de illo cognouimus, silentio videantur abscondi.

[2] [Multa Hilarij miracula ignota Auctori.] Merito itaque cum ceteris, & me de se loqui compellit, qui etiam mutos, vt loquantur, absoluit. Sed quam plura superstes in corpore fecerit, vel quanta operatus sit, postquam æternam in requiem, plaudentibus Angelis, ad Christum victor de mundi certamine transmigrauit etsi non potui, annorum vetustate subripiente, contingere; attamen vel quæ præsenti tempore miracula misericors præbuit, cupio indigenti memorie non fraudare: vt quisquis hæc fideli, sicut condecet, auditu perceperit, & præterita se cognoscere gaudeat, & similia fieri virtute Confessoris infuturum confidat.

[Annotatum]

a Ms. Ripat. visi.

CAPVT I. Ægri, cæci, contracti, leprosi sanati.

[3] Igitvr Probianus cum dubio iam vitæ penderet in fine, [Probianus moribūdus sanatur,] & spem conualescendæ infantiæ mors inuida parentibus subripere festinaret, nec paruuli funus acerbum considerans, nec desideria ingemiscentis senectutis spectans, auida, quidquid inuenit, extra sortem cuncta concludens, sola tamen intercessione B. Hilarij restiterat moribundo salutis occasio. Quem Franco suus genitor, & Periculosa mater, quæ magis conuerso nomine filij periclitabatur in nece, iam quasi defuncti præmeditantes exequias, cum ingenti luctu & fletu in Confessoris tabernaculum detulerunt. Tunc S. Hilarius ab auctore suo secretæ artis exhibens medicinā, consuetus de dispendio funeris reddere compendia sanitatis, subito membrorum fluentem fabricam verbo operante erexit, & in statum pristinum, tamquam si nihil in ea fuisset solutum, reformauit: moxque parentum lacrymas lætitiæ mole superueniente siccauit: gemitus voto succedente præclusit; vbi iam per dolorem non erat, sed præ gaudio, quod plorarent. Quas pœnas, quæ tormenta, mors ipsa tunc pertulit, quando illud quod credebat inuadere, sic amisit? Profecto quando alterum victrix ferire non potuit, sese iam victa percussit. [Is postea Episcopus, quotannis vota soluit.] Qui tamen Probianus postea apicē promeruit obtinere a Pontificis, & vsque in hodiernum diem ad luminaria sui medici, singulis annis vitæ debitor tributa persoluit.

[4] Illud quoque nobis est tam singulare miraculum, pro gloria collatoris, ad memoriam populi reuocandum. Nam cum a b Cadurcis venissent duo homines, lepræ maculis immutati, [Leprosi duo mundantur puluere sepulcri S. Hilarij.] spem suæ salutis in S. Hilarij intercessione fundantes persistebant, de puluere, qui ab eius sepulcro abstergebatur, sua cum aqua lauantes capita, & membra reliqua perungentes. Tam diu sibi talem curam fideliter impenderunt, c donec infirmitatis ipsius vlcerosa varietas de corpore, quod captiuauerat, captiua migraret; vt decepta suis solatiis, colorem, quem inuaserat, inuiolatum relinqueret: & quam secum attulerat, turpitudinis speciem non teneret. Post innumerabilia itaque vulnera, membris omnibus instaurata est cutis vna. Vultus ille diuturna deletus sorde, sua cœpit in ambobus repingi imagine, nec agnosci, qualis fuerat per infirmitatem. Per fidelissimum namque pulueris lauacrum Pictauis purificus illis inuentus est Iordanis, & non ipsi ad fluuium, sed ipsis fluuius hic occurrit: ex quo tam prædicabilis patuit miseratio Confessoris; quod & laborem eis longinqui itineris abstulit, [Post ad Ordines promoti.] & salutis vota porrexit. O quam inæstimabilium claruerunt documenta virtutum, vbi sepulcri immunditiæ mundauerunt maculas lepræ! Cuius hoc facere cura potuisset artificis, qui de tali puluere ferret beneficia medicinæ? Ex quibus d Castricus Diaconus, & e Crispus Subdiaconus institutus, ad eius obsequium vsque in finem suum, per quem sanati sunt, adhæserunt. Et merito illius elegerunt sustinere iuga f Domini, a quo a pœna liberi sunt effecti.

[5] [Manus contracta sanatur.] Quædam puella in hanc vitam veniens, dexteram mortuam traxerat, natura formante, & debilem manum in speciem globi collegerant neruorum fila contracta: fluxa suo stamine digitorum tela marcebat. Tūc occurrens ad Beatissimi Hilarij sepulturam, intercessione eius viuacibus est officiis ordinata. Paullatim mobilis vigor articulos stupentes & vngues irrepsit. Post longa tempora manus illi tunc nata est, cum sensit munera Confessoris. Extincta venit matris ab vtero, viua rediit de Sancti sepulcro. Ecce quam larga remuneratoris est pietas, vt quæ natura non genuit, hic membra suppleret.

[6] [Cœcovisus redditur.] Nec illud quidem præterire conuenit, quod cœco post vota g felici successit. Nam cum ad B. Martini limina pro recipiendo lumine intentus properaret, in S. Hilarij præteriens templum ingressus est. Quo dum vigilias officio solito Cleri celebrarent, mane facto, apertis oculis, ipse diem cœpit aliis nuntiare, qui semper egebat audire. Apud quem vna semper nox erat, tenebras illi S. Hilarius ea nocte purgauit. Qui numquam viderat ornamenta diei, cœpit illi nouus sol miræ claritatis nasci. Tunc illi fabricata sunt omnia, quando eorum meruit videre facturam: & vt ita dicam, quodammodo illi post se mundus est natus, cum factus est agnitus. Cœcus ad B. Martini ecclesiam festinabat accedere; iste hunc in suo templo dignatus est illuminare. Quanta micat gratia donatoris, qui præuenit desideria supplicantis?

[Annotata]

a Bouchetus cap. 15. & Claudius Robertus hunc aiunt esse Probianum, siue Probatianum, Episcopum Bituricensem XXIV. qui anno Pelagij Papæ 2. Childeberti 44. Christi 555. subscripsit Concilio Parisiensi II. & biennio post præfuit Parisiensi III. adeoq; attigit tempora Venantij Fortunati, vt §. 2. diximus.

b Cadurcorum metropolis in Aquitania prima Cadurcum, ad Oldum fluuium, vrbs Episcopalis sub Archiepiscopatu Bituricensi.

c Bouchetus nono die sanatos scribit.

d Bouchetus, Casterius.

e Ms. Ripat. Crispio. Bouchetus Crispo; & addit hoc miraculū contigisse statim post translationem reliquiarum, de qua infra.

f Al. dominij.

g Felix appellatur a Boucheto.

CAPVT II.
Victoria obtenta, alia miracula.

[7] Qvid dignum etiam referam de tam regali mysterio, quod ab ipso est in Regem collatum? Denique a Clodoueus Rex dum contra hæreticam gentem pugnaturus, armatas haberet acies, b media nocte meruit de basilica beati viri lumen super se veniens adspicere, admonitus etiam vt festinanter, [Clodoueo lumine ac voce promittit obtinetq; victoriam.] sed nō sine venerabilis loci oratione, aduersus hostes conflictaturus descenderet. Quod ille diligenter obseruans, & orationi occurrens, tanta prosperitate, altero pro se pugnaturo, processit ad bellum, vt intra horam diei tertiam, vltra humana vota sortiretur a Domino victoriam. Vbi multitudo occisorum cadauerum c colles ex se visa sit montium erexisse. Ecce terribiliter formidanda prodigia, & delectabiliter amplectenda miracula! Parum illi fuit pro solatio Regis, signum ostendere luminis, nisi aperte monitus addidisset & vocis. Simile quoddam contigit Israeliticæ gentis tempore huius caussa virtutis. Nam ibi columna ignis populum præcesserat; hic figura lampadis admonebat. Vellem nosse, quod fuerit tanti ardoris secretum mysterium, tam manifeste prolatum. Sed quantum ipso inspirante videor agnoscere, non tacebo. Nam contra hæreticas acies, sicut olim in corpore, non cessauit spiritu dimicare; d ita credebat sibi contra Alaricum Arianum iterum bellandi redire constantiam. Quanta fuit illi semper pro cultu Catholicæ religionis auiditas, cum in requie posito, adhuc sollicitudinis non desit vbertas! Nā qui tunc in synodo ad confundendum hostem verba fidelia protulit, hic in campo arma tractauit victoriæ.

[8] [Rursus manus contracta curatur.] Mulier in vico Tonaciaco, dum aquam ad opus suum deportaret die Dominico, (non est meum nosse, quo præuenta peccato) manus eius attracta est, venarum arefacto discursu. Tunc reuelatione commonita est, vt ad Sancti limina, si vellet salua fieri, properaret. Quo illa fidens nuntio, tamquam cum ipso sanitatis suæ præuiatore, læta cucurrit. Et dum in ecclesia psalleretur, similiter in absolutione die Dominico, quo præcesserat pœna, secuta sunt gaudia. Ecce consuetudinem patroni singularis amabilem, qui vt inueniat quod præstet, & caussas exquirit. O beatum Hilarium, omnium corde, ore, voce cantandum! Cuius tam larga benignitas est, vt non solum se alicui non abscondat, sed vltro ingerat! Veniamus ad alios venerandi fructus miraculi.

[9] [Paralytica sanatur.] Quædam paralytica, annis adulta puella, sine vitæ viuebat officiis. Cui intra funus extincti corporis tantum superstes anima palpitabat, & in toto cadauere lumina quasi sola vigebant, ac velut mortua in se membra vigilantes oculi custodiebant. Non lingua torpens intra palati cameram volubilis excurrebat: nec imo ducta de pectore vox collata poterat per verba disponi: non manus, cum soluta languesceret, nature debita seruitia dissoluebat: neque pes instabilis e membrorum ruinas sustinebat. Adhuc totius corporis infabricata massa torpebat. Quæ in eius solennitatis die intra ecclesiam posita, cum ingenti fauore, spectantibus omnibus, est erecta. Sicque in vnius debilis corpore miracula plura Sanctus compleuit: attenuata genuum vestigia roborauit, linguam rigentem flexibilitati vocis & facilitati aptauit, ad vsum lanificij debiles quondam palmas armauit, lineamenta viscerum gratia pij muneris animauit. Aliquando igitur vetus infans in verba prorupit, & quod est conspicuum, voce prima lactis alimenta quæsiuit. Ergo vt talis cibus inter omnes posceretur, quid aliud datur intelligi, nisi quando sanata est, tunc prius credidisse se nasci?

[10] Nec illud tam fidele mysterium obliuione noxia subtrahatur. Itaque cum duo negotiatores ad Beati basilicam occurrissent, habentes formam ceræ quasi socialiter in commune; [Repellitur donum, nolentis offerre.] quidam ex his alloquitur alterum, vt eam, etsi tam paruam rem, tamen tanto Confessori vel libenter offerrent. Sed incassum sua verba in animo socij nolentis expendit. Ipse tamen cum collega suo in oratione prosternitur, ceram illam occulte ante tremendi sepulcri cancellos exponit. Mox ad omnem æqualitatem ceræ ipsius forma se diuisit, & parte illius fidelis oblatoris accepta, pars altera, videntibus pluribus, voluendo vsque ad alios cancellos, nutu diuino cum omni contumelia est repulsa: quasi nollet Sanctus inuadere, quod alter illi deuotus non obtulit: & quoniam semper abhorruit, quod ex fide non venit; tam certus in iudicio quam misericors est in voto. O quam incorruptibilis arbiter claret! f Castior est iste in examinatione doni, quam in electione florum illa, quæ ceram casta producit. Tunc itaque ille, qui offerre noluit, admissi criminis se teste confusus, & immensi pudoris reatu perculsus, postquam vidit sibi a radice suæ conscientiæ tantæ turpitudinis opprobria pullulasse, & in faciem occulte cogitationis facinora reuelata adspexit, considerauit, ingemuit & defleuit: vt saltem lacrymarum fonte rigante dilueret, quod corde delinquente fœdauit. Qui postea maiora obtulit exactus, ceræ iudicio castigante.

[11] Item cum iuxta consuetudinem, quadam nocte cereus ibi illuminatus fuisset, casu super sepulcrum eius, qui intercessione sua mortuos viuificat, ardēs corruit, ita vt super g mafortem, quo cecidit, sine læsione aliqua perarderet. [Ignis non lædit operimentum sepulcri S. Hilarij.] Nam in quantum fuit cerei longitudo, cera iacens inuenta est, papyro consumpta, tamquam si confinium cera ipsa fecisset inter ignem & pallium, vt ab ipsa inueniretur defendi per quam potuisset exuri. Attendite beneficium: vt obediretur Confessoris præcepto, quam semper scit subdere & consumere, hic ceram ignis expauit: quam ad ardendi auxilium sumpserat, ipsa ei visa est repugnasse. Sed inter hæc illud potius admonet, vt dicatur in virtute Confessoris, quas edidit cera flammas, extinxisse, & conuerso ordine illud a quo vorari potuit præfocasse. Diuersæ species suam visæ sunt naturam mutasse: ne quid enim hic incendia læderent, pallium pro marmore, cera fuit pro flumine. Sed quantum est apud illum cerei lumen extinguere, qui cœcorum lumen accendit? aut cum ad alterius cadaueris sepulturam oculorum ignem redintegrat, quam facile credimus de sepulcro proprio vt flammas expellat?

[13] Vellem adhuc insatiatus sacratissimi viri miracula, quasi peculiariter decantare: sed vereor, ne vnde meam cupio deuotionem ostendere, [Epilogus libri.] auditoris animum, fastidio nascente, videar obturare. Da mihi pie veniam de textus huius paruitate; da casui culpam: ne dum hominis cupio vitare fastidia, videar incurrere Confessoris offensam, de quo exigua dicerem, si libros implerem. Sed præsumo plurima de te minus dicere, vt de te legere populum breuitas plus inuitet, auxiliante Domino nostro Iesu Christo, Amen.

[Annotata]

a Chlodouæus I. regnauit ab anno circiter 481. per annos triginta, ad annū circiter 511. qui quinto ante mortem anno, vt testatur Gregorius Turon. lib. 2. cap. 43. Christi 507. cum Alarico Gothorum Rege Ariano dimicauit in campo Vocladensi, decimo ab vrbe Pictauorum milliario, ac cæso eius exercitu Regem ipsum suapte peremit manu.

b Gregorius Turon. Veniente Rege (Chlodoueo) apud Pictauos, dum eminus in tentoriis commoraretur, pharus ignea de basilica S. Hilarij egressa, visa est ei tamquam super se aduenire, scilicet vt lumine beati Confessoris adiutus Hilarij, liberius hæreticas acies, contra quas sæpe idem Sacerdos pro fide conflixerat, debellaret. Eadem habent gesta Regum Francorum a Frehero primo, deinde a du Chesne tomo 1. scriptorum Galliæ edita. Fredegarius Scholast. historiæ Francorum epitomatæ cap. 35. ait Chlodoueum multis muneribus ecclesiam S. Martini & S. Hilarij ditasse, quorum fultus auxilio hæc cernitur implesse. Legenda etiam gesta Francorum Roriconis monachi apud eumdem du Chesne, & vita S. Remigij per Hincmarum.

c Al. tanta iacuit in loco, vt collis ipse ab hoc visus sit se erexisse in altum.

d Al. Credebat contra Alaricum Arianum iterum rediisse Constantium. Qui sensus haud satis constat. Alludit tamen certe ad certamina ab Hilario contra Constantium Augustum suscepta.

e Al. membrorum structuram sustinebat. Al. membra ruitura sustentabat.

f Al. cautior.

g Ad cap. 6. primæ vitæ S. Gudilæ 8. Ianuar. nu. 21. alia a significatione hoc verbum acceptum. Consule onomasticon Rosvveydi.

ALIVD S. HILARII MIRACVLVM.
Ex S. Gregorio Turon. de glor. Confess. cap. 2.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Hilarivs beatissimus quarto exilij anno ad vrbem propriam est regressus, impletoque operis boni cursu, migrauit ad Dominum. Ad cuius beatum sepulcrum multæ quidem virtutes ostēsæ narrantur, quas liber vitæ eius continet. Sed tamen duo leprosi in eodem loco mundati sunt. Mons enim erat in a Gabalitano territorio, cognomento b Helanus, lacum habens magnum: [Ad Helanum lacū rustica superstitio.] ad quem certo tempore multitudo rusticorum, quasi libamina lacui illi exhibens, linteamina proiicebat, ac pannos qui ad vsum vestimenti virilis præbentur, nonnulli lanæ vellera, plurimi etiam formas casei ac ceræ vel panis, diuersasq; species, vnusquisque iuxta vires suas, quæ dinumerare perlongum puto. Veniebant autem cum plaustris potum cibumque deferentes, mactantes animalia, & per triduum epulantes. [Tempestas anniuersaria a diabolo.] Quarta autem die cum discedere deberent, anticipabat eos tempestas cum tonitruo & coruscatione valida: & intantum imber ingens cum lapidum violentia descendebat, vt vix se quisquam eorum putaret euadere. Sic fiebat per singulos annos, & inuoluebatur insipiens populus in errore. Post multa vero tempora, quidam Sacerdos ex vrbe ipsa Episcopatu adsumpto accessit ad locum, prædicauitque turbis vt absisterent ab his, ne cælesti ira consumerentur. Sed nequaquam eius prædicatio a cruda rusticitate recipiebatur. [S. Hilarij reliquiis compressa superstitio & tempestas.] Tunc inspirante diuinitate Sacerdos Dei basilicam in honore B. Hilarij Pictauiensis eminus ab ora stagni ædificauit, in qua reliquias eius locauit, dicens populo: Nolite filioli, nolite peccare ante Dominum: nulla est enim religio in stagno. Nolite maculare animas vestras in his ritibus vanis, sed potius cognoscite Deum, & amicis eius venerationem impendire: adorate autem S. Hilarium Dei Antistitem, cuius hic reliquiæ sunt conditæ: ipse enim potest pro vobis apud Dei misericordiam intercessor existere. Tunc homines compuncti corde conuersi sunt: & relinquentes lacum, omnia quæ ibidem proiicere erant soliti, ad sanctam basilicam cōferebant: & sic ab errore, quo vincti fuerant, relaxati sunt: sed & tempestas deinceps a loco illo prohibita est: nec vltra in hac solennitate, quæ Dei erat, nocuit, postquam beati Confessoris ibidem sunt reliquiæ collocatæ. c

[Annotata]

a Gabali Cæsari lib. 7. Γάβαλλοι Ptolemæo, Γαβάλεις Straboni, Gabales Plinio, hodie le pays de Giuauldan. Sidonius carmine 24. terram Gabalum satis niuosam vocat. Montem habet altissimū Loseram, in cuius radicibus oritur Elaueris fluuius, vbi in proxima valle est vrbs Episcopalis Mimate, de cuius Episcopo S. Firmino XIV. Ianuarij agemus.

b Alias Helarum. Bouchetus, la fontaine & lac des Helles. videtur pars Loseræ, cum quo sub Ceuennis montibus continetur, quibus ab Aquitania Galliam Narbonensem separat Ausonius carm. de Narbon. hi aliis Cebennæ, Cæuennæ, Gebennæ, Gebennici, & Cemmeni dicuntur.

c Bouchetus scribit hanc ecclesiam, haud procul Rupella distantem, sua ætate parochialem fuisse, dictam S. Hilarij de Palude. Verum cum S. Gregorius dicat in Gabalitano fuisse, qui potuit esse Rupellæ vicina?

ALIA MIRACVLA.
Ex Flodoardi historia Remensi lib. 4. c. 48.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

[1] Svnt hic Remis a ecclesiæ duæ in honore S. Hilarij: vna infra ciuitatem, [Paralytica sanata.] in qua nuper quædam puella contracta & paralytica diuina est erecta virtute. Altera quæ est antiquior ecclesia ante portam Martis sita, quam b S. Rigobertus Pontifex antecessoribus nostris Clericis ad sepulturam ipsorum dedit. Quæ dudum scilicet ante discessionem vel expulsionem Domni c Artaldi Episcopi crebris illustrabatur miraculis. Vnde & tunc ab eo, ciuibus quoque suffragia ferentibus, tectis ac nouis est reparata laquearibus. [Cœcus illuminatus.] Nam quidam cœcus nomine Paulus, admonitus in somnis vt ad eamdem pergeret ecclesiam, lumen ibi recepturus aduenit, & recuperato lumine (nec mora) videns abscessit.

[2] Quidam ex Episcopi famulis cum ad ipsam pergeret ecclesiam, piscatorem cum piscibus ante fores ecclesiæ obuium habuit: quos apprehēdens velut empturus abstulit. At pauper ille piscator, vt inde sibi cum S. Hilario conueniret, deuotationum clamores lugubri mente in eum ingessit. [Fur punitus.] At ille despiciens huiuscemodi voces, ecclesiam quasi Missam auditurus intrauit. Vbi dum staret, subito corruit, grauiterque vexatus eiicitur. De qua vexatione non paruo tempore laborauit. In huius ecclesiæ cœmiterio quidam d Scotigena Dei seruus olim sepultus est.

[Annotata]

a Plurima per Galliam S. Hilario erecta templa vicorum nomina indicant. Aliæ ecclesiæ in Remensi territorio referuntur ab eodem Flodoardo lib. 1. c. 25. antiquitus ei erectæ. Fabricauit enim S. Theodulphus (qui I. Maij celebratur) basilicam in honore S. Hilarij, quo cursum sui duplicaret laboris, &c. Erat Abbas monasterij S. Theodorici tribus a ciuitate millibus separati, vt ibidem Flodoard. cap. 24. colitur S. Theodoricus I. Iulij. vixerunt ambo seculo sexto.

b S. Rigoberti vitam dedimus IV. Ianuar.

c Artaldus, siue Artoldus, XXXVI. Episcopus Remensis ordinatur an. 932. De eius expulsione Flodoardus testis oculatus lib. 4. c. 28.

d Hic est S. Merolilanus, cuius vitam dabimus XIIX. Maij.

ALIA MIRACVLA.
a Ioanne Boucheto Gallice scripta.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Ex Gallico Io. Bovcheti.

[1] Pictavensem S. Hilarij basilicam adiit mulier quædam, inopia ac virium languore ex æquo pressa. [Infirma sanata.] Ibi prece ad Deum sanctumque Antistitem fusa, leui sopore corripitur, sibique Sanctum videre visa est, monentem vt ad a S. Petri ædem se conferret, eiusque imploraret opem, præsentem continuo expertura. Paret illico, viresque recuperat.

[2] Quo tempore in Aquitaniam Dani irrupere, dirasque late strages dedere, [Barbari simulatio detecta.] ex iis quidam homo nefarius Christo se nomen dare & baptismo tingi velle professus est; pollicitus plurimum se illi prouinciæ allaturum emolumenti, si se suscipere de sacro fonte Comes b Arnulphus voluisset. Annuit Comes. Baptismo ablutus est barbarus, non vt serio religionem Christianam complecteretur, sed vt ritus illius curiose exploraret. Albis igitur de more indutus, in Chorum ecclesiæ ad S. Hilarij sepulcrum introducitur. Sudum erat & innube cælum: subita amen vis venti, candidum, quo indignus erat, amictum a capite ac corpore eius reuellit, varioque turbine per basilicam circumfremens, in auras euanuit. Barbarus in auita obstinatus superstitione abscessit.

[3] c Mulier quædam, Goda nomine, cœca tibiisque ita misere contractis, vt absque alieno incedere adminiculo nequiret, Dei Sanctique Hilarij inuocauit auxilium, [Cœca & contracta tertio curata.] ecclesiamque Pictauensem religiose visitauit; vbi visum gradiendique facultatem diuinitus adepta est. Verum vix domum redierat, cum & luminibus rursum est, & tibiis capta. Pictauos redit: incolumis denuo abscedit. Idque tertio euenit. Tandem in vicinis cōmorari ædibus statuit, quas denuo curata coemit, temploque verrendo, & aliis id genus obsequiis religiosam Sancto seruiuit seruitutem. Hoc vero idcirco aiunt accidisse, quod in priori illo domicilio nescio quid identidem perpetrabat delicti, quo diuinam prouocabat vltionem.

[4] Miserat Frotbandus monasterij S. Genouefæ Parisiis Abbas, S. Hilarij reliquias ad propinquum quempiam vicum, altari inserendas. [Serpentes fugati.] Id dum fieret vasti duo serpentes, qui sub eo delituerant, cum tetro sibilo prodeunt, atque templo egressi, subito extinguuntur. Adeo serpentibus nusquam tuta statio est, vbi S. Hilarij fuerint pignora: quippe qui & serpentes olim fugarit, & serpentinas hæreticorum linguas vicerit.

[5] [Energumena curata.] Quædam, insidente corpus cacodæmone, sensibus erat ac ratione orbata: Pictauos ad S. Hilarij edem perducitur: funduntur ad Deum ac Sanctum preces: effugatur dæmon: illa omni deinceps eius infestatione, adeoque & ægritudine caruit.

[6] Circiter annum Christi millesimum octogesimum, Pictonum Comes d Guilielmus Gauffredus (is qui e Monasterium-nouum Pictauis condidit) primo diluculo ad preces matutinas, quæ in S. Hilarij æde peragebantur, duobus solum comitatus famulis, pedissequo altero, altero cubiculario, adibat: ingressus offendit pedibus fasciculum strophio inuolutum, tolli a famulo iubet, &, [Res amissæ repertæ.] cum in eo libras viginti quinque minus quatuor denariis colligatas didicisset, diligenter asseruari. Romam deinde cogitans, fasciculum vna deportari a famulo imperat, vt, quem cui restituere fas esset ignoraret, eum isthic Deo dicaret. Iam Alpibus superatis ad virum nobilem sibi amicum diuertit. Inter cœnandum varij habiti de Sanctorum sepulcris, miraculis, patrocinio sermones sunt, prædicante præcipue Guilielmo quæ ad S. Hilarij reliquias quotidie fierent Pictauis portenta. Refellere hospes dicta: quippe qui vix anno elapso, Compostella reuertens, Pictauos venerit, ac summo mane S. Hilarij ædem viserit, & breui (quod comites iam præcessissent) facta precatione, denarios quatuor obtulerit: sed cum egressurus excidisse sibi reliquum viatici, libras circiter viginti quinque sudario inuolutas animaduertisset; omnia nequidquam perscrutatus, multisque fusis ad S. Hilarium precibus vacuus abscesserit. Intellexit Guilielmus eum ipsum nempe fasciculum esse, quem reperisset: quærit igitur ex hospite, num eum, si coram produceretur, agnoscere fasciculum posset. Hospes vero ne sibi illudat rogat. Afferri Comes fasciculum iubet, quem illico vt exposuit, hospes agnouit, multoque certius cum nummis numeratis deesse quatuor denarios vidit, quos Sancto obtulerat. Deo igitur gratias agere ac Sancto, ipsique Comiti, haud minus miraculi nouitate exultanti.

[7] Guilielmus Rufus, cum altera careret tibia, singulari tamen erga S. Hilarium pietate, eius ædem equo vectus, etsi satis alioquin tenui re domestica esset, [Furtum impeditū.] frequens adibat; equum ad templi valuas, dum feretrum religiose veneratur, relinquere erat solitus. Præteriens quidam primo mane, in equum insilit, ad vrbis se portam proripit, (iam enim vrbis muris circumdata S. Hilarij basilica erat) sed egredi vi quadam occulta prohibitus est: ceteras obit portas, nec vlla non arcuit transitu furem. Auertit ea res illius a cœpto iam flagitio animum. At si equum ad basilicæ ostium reduceret verebatur ne Prætor manum sibi iniiceret, repeteretque furti pœnas. Committit eum tantisper familiari sibi feminæ custodiendum: ipse ad templum abit, consilium in arena capturus. Rufum reperit grauiter equi iactura perturbatum, tantumque non succensentem S. Hilario, qui sibi equum siuisset eripi. Solabantur, qua fas erat, hominem eius cœnobij monachi: cum ecce fur in conspectum se dedit, & siue turbatæ mentis indice vultu, seu quo diuino instinctu agnitus, apprehensus, fassusque crimen est: cuius ei, equo restituto, venia data.

[8] Quo tempore Henricus Angliæ Rex coniuxq; eius f Alienora rerum in Aquitania potiebantur, vulgatus diuina vindicta morbus est, ignotus ac feralis . Is igne quodam, qui cerni tamen non poterat, depascebatur membra: tetra tantum vlcera ac plagæ cancro haud absimiles hiabant. His multi extinguebātur mortales, ante in furorem nescio quem acti. g Haud satis etiamnum quod genus istud luis fuerit coniicio, [Ardentiū morbus, siue sacer ignis, curatus.] nisi si Venerea illa fuit, quam vulgus Neapolitanam vocat. Multis tunc in mentem venit S. Hilarij opem implorare. Et visitata religiose eius basilica cælestem retulere medicinam. Huius beneficij, vt fit, didita in populos fama, exciti plurimi vndatim confluebant, tum infirmi ipsi, tum eorum parentes & amici. Fuitque pia quædam matrona, quæ diuina inflammata caritate vltro curandis miserotum fœda tabe fluentium vlceribus impendit operam, dum in ipsa basilica sacras vigilias peragerent. Ea nocte quadam S. Hilarium Pontificali habitu, aliis comitantibus Episcopis, singulos isthic excubantes circumeuntem & aqua aspergentē vidit, qui omnes postridie incolumes extitere. Tradit vero qui id litteris consignauit, triplex fuisse isthuc conuenientium ægrorum discrimen: alij enim visitato Sancti feretro conualuere, alij dum isthuc peregre aduentarent, alij simul suis erant ædibus egressi.

[9] Repertus erat a templi custodibus piarum precationum libellus, argento eleganter ornatus. Hunc sustulit quidam, non furtiue vsurpaturus, sed descripturus dumtaxat precationes. Adolescens quidam furti accersitur: & quæstione habita, alias fatebatur crimen tormentis victus, negabat alias: ergo torqueri acrius iubetur, manu bullienti aquæ immersa. Adfuere spectatores plurimi, interque eos quilibrum subduxerat. Palam in ecclesiæ meditullio aquæ bullienti inseritur manus adolescentis, [Innocentia defensa.] neque doloris aut noxaæ quidquā perpetitur. Dum vero eam e vase educit, gutta in faciem adstantis rei excussa est. Hic ille ingenti torqueri dolore, facie illi fœdum in modum intumescente. Ergo fateri publice quod erat gestum: itaque adolescente absoluto, ipse quoque dolore liberatus est.

[10] Aliud simile memoratur miraculum. Sacellanus quidam falso crimine arguebatur, vt qui vnam e sacris Ecclesiæ trabeis, quas cappas vocant, esset furatus. Inficiari ille crimen, paratus etiam igne refellere. Vsitatū ea ætate apud Pictauos genus probationis, [Iterum, reo prodito.] a Gothis olim acceptum. In ipsa basilica ingens extruitur rogus. Ille fusis ad Deum Sanctumque Hilarium precibus, fide plenus ac diuinæ opis fiducia, per medias graditur flammas, ne libatis quidem minimo ignis ardore vestibus. Et continuo alius qui flagitium designarat deprehensus, vestisque recuperata est.

[11] Adolescens quidam Pictauis, abipso ortu surdus ac mutus, cum multos videret ad S. Hilarij confluere sepulcrum, cœpit ipse quoque illius ecclesiam frequentare, [Surdus auditum impetrat,] eiusque curatores ac ministros: sacristis & custodibus nauare in verrenda æde, peragendisque nocturnis vigiliis operam. Quadam ergo nocte dum solus isthic excubat, ad Sancti tumulum accedit, diducit in crucis formam brachia, pie illum vt sibi adsit obtestatur. Adstitit oranti Hilarius Pontificio cultu, & quid se vellet quæsiit. Audiit antehac surdus, responditque cupere se, si Deo ita collibuisset, eius ope audiendi loquendique sibi facultatem impertiri; at Sanctus, Audies, inquit, Deo id mihi gratificante: vt loquaris quoque S. Martini tributum est patrocinio. abisis ad illius tumulum, gratias illi acturus. Audiit ergo, intellexitque postridie quæcumque sibi dicerentur, solitisque gestibus vale templi custodibus dicto, Turones abiit. Ibi cum pernoctare in S. Martini æde vellet, repulsus a custodibus est. Foris ergo ante ipsas valuas noctem vigil exegit, ad Deum identidem Sanctumque Martinum fundens preces. [loquelam ad sepulcrum S. Martini.] Euicit deinde postridie nutibus gestibusque a sacristis vt intra ipsam ædem insequenti nocte permanere sineretur. Hic vero egregio animi ardore precanti S. Martinus adstitit, & vt loquetetur edixit. Locutus est tum ac deinceps expedite. Rem postridie omnem retulit: quæ tamen credita non est, donec Pictauensium est testimonio confirmata.

[12] Qui duo hæc miracula litteris tradidit, idem testatur se cum Myra reuerteretur, quo h S. Nicolai sepulcrum veneraturus abierat, conspexisse quodam loco euersæ collapsæve ecclesiæ muros; atque ex sene isthic reperto sciscitatum, quæ ea fuisset ædes, didicisse, olim S. Hilario Episcopo Pictauensi positam. [Morbi varij curati.] Nam cum is ab exilio, in quod erat a Constantio relegatus, rediret, sub noctem eo appulsum, cum nulla prope domus aut tugurium esset, ad quod diuerteret, in cauum quoddam e saxo sepulcrum (cœmiterium enim isthic erat) subiisse, ibique noctem exegisse. Cum postridie inde abiisset, aquam ex eodem sepulcro limpidissimam manasse; ea qui ægri abluebantur, continuo restitutos sanitati. Re vulgata, vndique plurimos confluxisse , eorumque donariis constructam, cuius ruinas cerneret, ecclesiam fuisse, quæ bellicis tumultibus neglecta collapsaque iam esset. Addit idem scriptor se illud quoque sepulcrum humidum vidisse.

[13] i Vasatis (vrbs est Vasconiæ) celebritas agi S. Hilarij consueuerat, omneque seruile opus a primis vesperis religiose intermitti. Mulier tamen quædam solita ecclesiæ lineam lauare supellectilem, publica populi contempta pietate, nescio quid sarcire vestimenti ausa, ingenti primum dexteræ manus dolore correpta est, [Fesci violatrix pisnita:] quæ dein ita contracta est neruis conuulsis, vt cubito iungeretur. Intellexit eam sibi diuinitus neglectæ religionis pœnam infligi. Multis ergo cum lacrymis Sanctum vt sibi ignoscat obtestatur. Nec tamen ante insequentes ferias sacræ Pentecostes, vt pristinus dexteræ vigor restitueretur, obtinuit. At cum tunc sero in Cathedrali, quam verri curarat, ecclesia esset, [curata.] in somnum incidit, ac videre sibi magnificum sepulcrum visa est, ex eoque prodeuntem Antistitem, ac sese his compellantem verbis: Deum offendisti, neglecto Ecclesiæ de mea celebranda festiuitate præcepto; ideoque pœnas dedisti: at tuæ nunc exauditæ sunt preces, pristinamque recuperabis sanitatem. Simul eius dextram prehendit, inque priorem situm restituit. Experrecta validam sibi, vt prius, manum sensit: profecta ergo Pictauos gratias S. Hilario coram egit; eiusque omnino quale dormienti obiectum erat, sepulcrum est venerata.

[14] Imperante Aquitanis Guilielmo Gauffredo Pictauensi Comite, eiusque filio Guilielmo; e k Burgundia, vnde erant oriundi, vir quidam nobilis Pictauos venit, consanguineum, vt aiebat, Ducem salutaturus. Aliquanto post reditum ad suos paranti varia Dux munera obtulit. Quæ ille omnia vrbane recusauit; verum, si Ducis gratia consequi id sibi fas esset, cupere se dixit fundos quosdam, quos in Burgundia Canonici Pictauenses, suæ domui contiguos, pleno dominij iure possiderent, mercari. [Auaritta castigata.] mercari. Acturum se Dux cum Canonicis [Page 798]spopondit. Assensere Canonici, legitime iis transscribente Duce vicum Arsaium in Alnesio prope Rupellam. Insequenti nocte visendum se insomnis Burgundioni illi S. Hilarius obtulit, itaque eum affatus est: Huc venisti, hospes, vt suis Ecclesiam meam possessionibus spoliares? Impegitque illi ter quaterve Pastorale pedum in caput. Excussus homini sopor, valide vna vociferanti. Aduolant famuli: somnium iis haud inane exponit, plagasque a S. Hilario inflictas ostentat. Dux re comperta, Canonicos & priorem vicum (Longumrete vocant) & Arsaium quoque habere iussit.

[15] Cœcus quidam diu multumque S. Hilarium videndi facultatem orauit, ac Pictauos profectus dies complures iisdem votis precationibusque exegit. Nocte quadam S. Hilarium in somnis videre sibi visus est, isthæc sibi edicentem: Crastina luce duos huius Ecclesiæ Canonicos (nomen expressit vtriusque) reperies: eis a me denuntia, vt flagitiosam suam vitam corrigāt; ni fecerint, [Visus redditus: moniti dyscoli.] pœnas breui daturos. Vt vero fidem habeant, cum in Missa solemni, quæ ipso die in eadem fiet basilica, sacrum trisagion de more concinetur, visum recuperabis perspicaciorem firmioremque quam omni retro vita habueris. Experrectus, nec vanum ratus somnium, cum ad Sancti basilicam ductus, duos illos inuicem colloqui Canonicos didicisset, eos adit, & proprio quemque nomine compellat, ac visa auditaque refert. Spreuere quidem illi dicta, ceu leuia somniorum terriculamenta; tamen quod sibi suorum conscij scelerum essent, nonnullo sunt timore perculsi; & alterius, quo minæ confirmabantur, præsagij exitum studiose opperiebantur, vti & ipsorum collegæ ceterique eius Ecclesiæ Sacerdotes, quibus visum sibi redditum iri cœcus indicarat. Vbi ergo ad trisagion ventum est, hominem circūstant & simul tertio Sanctvs erat decantatum, aperiri ambos ei oculos, iisque illum clare & distincte cernere cuncta intuentur; & Deo Sanctoque Hilario gratias agunt. Hildebrandus, qui hoc descripsit miraculum, negat sibi compertum an mores duo illi Canonici emendarint, hoc constare eos paullo post e viuis excessisse.

[16] Gregorius Archiepiscopus Turonensis lib. de gloria Contessorum, cap. 53. scribit, intra ipsum Pictauorum terminum, qui adiacet ciuitati Namneticæ, id est in vico l Ratiatensi, m Lupianum quemdam in albis transeuntem requieuisse, [S. Lupianus a S. Hilario baptizatus, clarus miraculis.] qui fertur a B. Hilario Antistite donum baptismatis suscepisse, sed mox migrasse a corpore: cui a Deo bonorum omnium largitore tanta est gratia attributa, vt ad eius sepulcrum cœcus visum, paralyticus gressum, mutus mereretur eloquium.

[17] Idem Gregorius eodem libro cap. 52. narrat, Thaumastum n iuxta expositionem nominis sui admirabilem sanctitate, o Momociacensis vrbis Episcopum, de eadem vrbe, incertum qua de re, expulsum, Pictauū oppidum petiisse; ibique præsentem vitam in bona perdurantem confessione finiuisse: [S. Thaumastus ad S. Hilarij sepulcrum sancte mortuus.] & sepulcrum habuisse ante ipsum atrium B. Hilarij: de quo tumulo erasus a multis puluis & haustus, ita dolori dentium febriumque medebatur, vt qui hauserant mirarentur effectum. Nam ita ea benedictio assidue experebatur, vt iam non vno loco sarcophagus adpareret transforatus. Arbitror vnum esse e sepulcris quæ in S. Bartholomæi visuntur sacello: vnum enim pluribus locis perforatum est, & puluerem ex eo etiamnum cultro abradere feminæ consueuerunt, paruulorumque suorum escis commiscere ad colicos dolores sanandos. Plura sunt eiusmodi sepulcra, quibus nonnulli parentes S. Bartholomaæi conditos arbitrantur. Verum nec certū eius rei testimonium vidi, neque assequi possum, quis eorum corpora e Palæstina aduexisset Pictauos, nisi fortassis adhuc superstites p S. Martialem huc sunt securi, vti S. Amator & S. Verona.

[18] Si vniuersa persequi miracula voluero, quæ isthic S. Hilarij meritis nostra memoria patrata sunt, ingens contexam volumen: nam quingenti minimum, quibus turbata mens motaque gradu ratio erat, [Plurima S. Hilarij miracula.] isthic sibi restituti sunt: paucique adeo eo adducuntur, quin aliquanto post tempore vel sanentur omnino vel moriantur. Imploratur quoque ad repellendas contra orthodoxam religionem tentationes: ab adolescentibus quoque, qui obtusiore ad condiscendas litteras ingenio sunt; & sane quamplurimi mihi iureiurando affirmarunt se præsentem Sancti opem in ea re expertos.

[Annotata]

a Est ea Cathedralis, vt ex Boucheto & Cl. Roberto patet.

b Ranulphus legēdum videtur, siue Rannulphus, [Ranulphus Dux Aquitaniæ.] aus Ragnulphus; qui Comes Pictauensis Ademaro dicitur, Reginoni Dux Aquitaniæ Is anno 867. Hastingum Normannorum Ducem, qui se in quadam basilica communierat, oppugnans, sagitta ictus, triduoq; post mortuus est; vlciscente Numine, vt in gestis Normannorum dicitur, quia S. Hilarij basilicam iniuste vsurparat.

c Hoc miraculum a Fortunato narrari scribit Bouchetus. Pluribus vsi MSS. in nullo id reperimus. Adiectum fortassis ad Aquitanica exemplaria quæ ipse legit.

d Is Boucheto est quartus illius nominis, diciturq; successisse parenti Guilielmo Capiti stupæ anno 1025. obiisse anno 1086.

e Abbatia SS. Ioannis Euangelistæ & Andreæ Monasterijnoui, [Mōstierneuf abbatia Pictauis.] a Guilielmo Gauffredo, siue Goffredo ædificata, perfecta traditur amplisq; possessionibus dotata anno 1077. quamquam multa deinde Guilielmus quintus, quem Sanctum vocant, vt 10. Februarij dicemus, adiecit.

f Filia hæc fuit Guilielmi V. coniux primum Ludouici VII. Galliæ Regis; sed ab eo consanguinitatis prætextu repudiata, Henrico Normanniæ Duci, qui deinde Angliæ Rex fuit secundus eius nominis, nupsit an. 1151.

g Ignis sacer fuit, qui vulgo S. Antonij dicitur, de quo 3. Ianu. in Miraculis S. Genouefæ pluribus actum.

h Eius reliquiæ Barium allatæ circa annum 1087. vt 9. Maij dicemus.

i Vasatium vrbs Cossio dicitur Ausonio in Parentalibus car. 24. Κόσσίον Ptolemæo lib. 2 cap. 7. Vasatæ Paulino; [Vasatæ.] ciuitas Vasatica in Notitia prouinciarum, & in MS. nostro, forsan vitiose, Vasateta; vulgo nunc Bazas, aut Vazas, vt Vinetus scribit.

k Testatur certe du Chesne lib. 1. historiæ Vergiaæ ab antiquis scriptoribus, Guilielmum Aquitaniæ Ducem, qui Ranulpho successit & Cluniacum condidit, Principem Burgundiæ appellari, propter amplissimas in Burgundia possessiones.

l Bouchetus interpretatur Raiz.

m Colitur I. Iulij S. Lupianus Confessor: an hic, nos latet; vt potius alium existimemus inducimur, [S. Lupianus.] quod 17. Februarij in Claromonte agi dicitur translatio S. Lupiani Confessoris.

n Mendose igitur in MS. & apud Bouchetum Theomestus dicitur: nam Θαυμασὸς idem est quod admirabilis. Nec huius in Martyrologio Gallicano nomen reperimus.

o Bouchetus Moniacensis. At meminit idem Gregorius lib. 9. histor Franc. cap. 29 oppidi Momociacensis.

p De ipsius S. Martialis ætate disquiremus 30. Iunij. S. Amator S. Martialis discipulus, Cadurcorum Apostolus, celebratur in Martyrologio Gallicano 20. Augusti; S. Verona, vel Veronica, quæ faciem Christi crucem gestantis tersisse traditur, 15. ab aliis 4. Februar.

TRANSLATIO I. S. HILARII.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Ex variis

[1] Postqvam e viuis excessit. Hilarius deliberatum quo præcipue tumulari eum loco oporteret. Auctor est Bouchetus par. 1. cap. 14. suasiße quosdam vt in Episcopalis palatij sacello, quod construxerat, conderetur, vbi nunc abbatia S. Hilarij de cella: [Locus sepulturæ S. Hilarij.] alij ipsum sibi in æde SS. Ioannis & Pauli, vbi vxorem ac filiam sepelierat, monumentum locaß ea videri standum ipsius extrema voluntate. Hanc cuncti sententiam ingenti aßensu accepere.

[2] Funus comitati Sacerdotes, Patricij, plebsq; numerosa, [Funus.] lacrymis vbertim manantes vniuersi, multis collucentibus cereis. Conditorium erat muris & fornice, ligneo illo quidem, sed eleganter inaurato tectum. Huc dum effertur corpus sancti Antistitis, paralyticus biennium iam lecto affixus, prætereuntium fortassis excitus strepitu, & quid rei esset edoctus, [Paralyticus sanatus] sustulit in cælum oculos ac manus, precatus Deum, vt pij Præsulis, quem cælo iam receptum crederet, patrocinio vires sibi restitueret. Vix conceptæ preces erant, & vigore pristino membris diffuso, proripit se destrato, funebremq; pompam assequitur. [Sepultura.] Locatum Hilarij corpus inter coniugis Apræque filiæ corpora medium est: marmorei singulis tumuli fuere, siue tum positi, seu proximis post annis; certe reperti in translatione.

[3] Ante paullo quam Galliarum regno Clodoueus potiretur, Pictauenses quidam, homines religiosi, lapideam imposituri monumento testudinem, refodi circum terram iussere. Tum fenestra in dextro latere reperta, pariesq; olim applicitarum cādelarum fumo denigratus. [Apertio sepulcri.] Quæ res argumento fuit, olim monumentum illud in propatulo fuiße, & per fenestram illam patuiße ad ipsum Sancti tumulum prospectum: verum cum bellicis tumultibus euersa sæpius ecclesia fuisset, opertum terra fuisse illud sacellum, ne qua sancto corpori inferretur iniuria. Porro suauissimus ex ea fenestra odor exhalabat: qui sacro quodam horrore cæmentariorum corripuit animos, [Odor miraculosus.] vt negarent se, quippe peccatis coopertos, id moliri audere. Terni Sacerdotes, animis primum exomologesi serio expiatis, fenestram ingressi, retulere fornicem auro oblitum, tres sub eo marmoreos tumulos esse, medium Hilarij. [Translatio impedita.] Transferendas in vrbem sacras reliquias ciues censuere. Sed Sacerdotū vno postridie extincto, altero paralysi, tertio cœcitate percusso, haudquaquam Superis id probari consilium rati, obstructa fenestra destiterunt.

[4] Quæ vero bella fuerint, quorum tempestas Pictauis Sanctiq; Hilarij templo perniciem attulerit, facile intelliget, qui veteres illas Galliarum strages meminerit. Quippe etiam ante Francorum irruptionem, [Aquitania vastata a VVādalis] Wandali primum & Alani Gallias traiecto Rheno pridie kal. Ianuar. ingressi, Arcadio VI, & Probo Coss. vt tradit Prosper, id est, Christi anno 406. & vt Beda scribit lib. 2. histor. Angl. cap. II. multæ cum his aliæ gentes totas per Gallias sæuierunt. Atque, vt S. Hieronymus tum scribebat, Aquitaniæ, Nouemque populorum, Lugdunensis & Narbonensis prouinciæ, præter paucas vrbes populati sunt cuncta: quas & ipsas foris gladius, [templum S. Hilarij euersum.] intus fames vastauit. Tum vero, vt Bouchetus aßerit, pars vrbis Pictauensis, ipsaq; S. Hilarij euersa est basilica. Hispanias ingressi sunt iidem Wandati, Alani, & Sueui æra CCCCXLVII. IV. Kal. Octob. feria III. Honorio VIII. & Theodosio III. Coss. vt habetur in Idatij Chronico, id est, anno Christi 409.

[5] Paullo post Aquitania Gothis tradita, qui eam annis circiter 95. tenuerunt. Victi tandem hi a Clodoueo anno Christi 507. [Eius Trāslatio.] & cessere Francorum imperio Pictaui. Tum S. Hilarij translatæ reliquiæ, vbi Catholicæ pietati securitas constitit. Eius Translationis historiam dabimus, vt est a B. Petro Damiano sermone 2. tom. 2. exposita. Agi festiua eius memoria solet XXVI. Iunij & 1. Nouembris. Et hoc quidem die S. Hilarium celebrant Vsuardi Lubecæ ann. Christ. 1475. excusum Martyrologium, Bellinus, & MS. Florarium, nulla translationis facta mentione. Hanc expressere Molanus in addit. ad Vsuard. & Martyrologium Germanicum ibidem, [Quo die agatur.] vti & XXVI. Iunij Maurolycus; vtroq; vero die Galesinius, Ferrarius, Saussaius. Bouchetus par. 2. cap. 4. putat Translationem contigisse 26. Iunij, quo die deinceps solennitas celebrata, obtenta etiam a Pontificicibus amplissima indulgentia. Ferrarius ait in tabulis Ecclesiæ Pictauiensis illi diei adscriptam, quod 1. Nouemb. festo omnium Sanctorum impeditus sit.

[6] Saussaius hoc elogium habet 1. Nouemb. Pictauiæ in Aquitania translatio S. Hilarij Episcopi & Confessoris, Angelorū ministerio facta, qui beatissimi Confessoris corpus, pretiosum diuinæ glorificationis organum, a veteri monasterij suburbani tēplo, in cuius crypta cōditum fuerat, ad nouam basilicam vrbicam, quam Tredelinus notæ pietatis Abbas diuino monitu erexerat, [Per Angelos facta.] deferentes, in locum ipsi præparatum honorifice reposuerunt: Episcopo spectante & stupente, qui dedicationis templi absolutis solemniis glebam, imo gemmam, adeo pretiosam, post nocturnas preces, quibus cum Abbate & monachis insistebat, transferre e veteri situ ad ordinatum sacrarium disponebat: cuius miræ anticipationis gratias Deo vberes cum assistentibus rependit, qui Angelico potius, quam humano famulatu cari sibi Antistitis nouas honorasset exequias. Idem breuius XXVI. Iunij: Pictauis translatio S. Hilarij Episcopi & Doctoris Ecclesiæ illustrissimi, qua sacratissimum eius corpus de tumulo, vbi iacebat, Angelico ministerio eductum, atque ad nouam cœnobij, quod in eius honorem Tudelinus Abbas condiderat, basilicam mirabiliter euectum est. Vtroque die de eadem agit translatione. In Supplemento rursus eodem XXVI. Iunij: Pictauis translatio S. Hilarij; quæ verba in Indice ad calcem libri referuntur ad 2. translationem, cuius nusquam meminit. Abbas Tudelinus, qui Tredelinus & Tridolinus in homilia Petri Damiani apud Surium hoc die, & operibus S. Hilarij præfixa;; Fridelinus est, siue Fridolinus, vt in editione operum Petri Damiani Romana 1606. & Lugdunensi 1623. appellatur; colitur autem VI. Martij.

[7] Duo S. Hilarij templa sunt in vrbe Pictauorum, vnum monasterij ordinis S. Augustini, vulgo S. Hilarij de Cella, vbi creditur habitasse & obiisse. Eius cœnobij Abbas Pascentius, vt supra diximus, seculo sexto Episcopus Pictauensis factus. Aliud est collegiale, cuius Decanus vtitur ornamentis Episcopalibus, [Templa duo S. Hilarij Pictauis.] nec Canonicus vllus in collegium cooptatur, quin ante omnia de eius moribus inquiratur. Ita Chopinus lib. 1. sacræ Politiæ titulo 8. num. 7. & ex eo Claudius Robertus. Hoc templum est, vt du Chesne ex Boucheto tradit, quod olim sanctis Martyribus Ioanni & Paulo a S. Hilario extructum fuerat, vbi ipse dein cum vxore & filia sepultus est. Id enim denuo, veteri sæpius euerso, reædificatum, intra vrbis muros nunc inclusum, vulgo basilica S. Hilarij maior dici solet; siue S. Hilaire le grād.

DE TRANSLATIONE S. HILARII
SERMO B. PETRI DAMIANI.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)BHL Number: 3891

Ex. B. Pet. Damiano.

[1] Gavdeamvs & exultemus, dilectissimi, dum ad recolenda B. Hilarij sublimia merita solemniter conuenimus. Ipsa quippe nos insignis vocabuli dignitas prouocat, vt mens nostra spirituali lætitia affecta plausibiliter hilarescat. [Honorandæ SS. reliquiæ.] Nihilominus & hoc dignum est, vt dum glebam corporis eius tenuemque puluisculum tanto præferri apud homines honore conspicimus, quantū glorie pondus in cælestibus possideat, vbi verus & incomparabilis honor est, mens nostra perpendat. Sed libet iam translationis huius historiam succincte transcurrere, vt nulli deinceps de præclara solennitatis huius origine prorsus expediat dubitare.

[2] Porro autem dum Confessor Christi Fredelinus B. Hilarij monasterium, quod in Pictauensi a suburbio situm est, laudabiliter b regeret, ibique sanctæ conuersationis insignibus disciplinis & præclara morum honestate polleret, [S. Hilarius iubet reliquias suas transferri.] B. Hilarius illi per c visionem manifestus apparuit, & inter alia nonnulla hoc illi quadam viuacis imperij auctoritate mandauit, vt videlicet ipse, simul & d Pictauensis Episcopus ad e Regem Francorum, qui tunc rerum moderabatur habenis, incunctāter accederent, & sumptus impendia, quibus ampliari & augustius fieri monasterium posset, fiducialiter postularent. Quibus verbis insuper addidit, vt instaurato nouiter monasterio, locum sibi sanctus Abbas congruum prouideret, in quo corpus eius, facta translatione, reconderent. Quos nimirum felicis oraculi legatione perfunctos, Rex clementer ac benigne suscepit, eisque magnifica regiæ liberalitatis munera contulit.

[3] [Instauratur eius monasterium.] A fundamentis ergo monasterium per latomos ac cæmentarios denuo construentes, & pollucibiliter instaurantes ministri Domini, tamdiu cœptis indefessi laboribus institerunt, donec non modo surgentis structuræ machinam ad consummationem vsque perducerent, sed etiam vtrimque parietes, hoc est, intus & extrinsecus radiantis musiui decore vestirent. In quo videlicet opere, vbi regij muneris summa defecit, Episcopus ex Ecclesiasticis facultatibus supplere, quod deerat, non cessauit. Tandem itaque monasterio, non modo consummatæ fabricæ structura perfecto, verum etiam sacerdotalis officij benedictionibus dedicato, mox demoliti sunt tumulum, in quo sanctum fuerat corpus humatum.

[4] f Constituto igitur die, in quo sancta membra transferrent, præcedente nocte, dum Episcopus, simul & Abbas in vigiliis & orationibus iugiter pernoctarent, repente conspiciunt, quod beati Angeli de tumulo, qui iam terebratus fuerat, sanctum corpus educunt, & in locum, [Transfertur corpus ab Angelis.] qui sibi præp aratus fuerat, propriis manibus inferunt.

[5] His itaque peractis, B. Hilarius S. Fridelinum per visionem admonuit, vt g Scotigenam quemdam sibi cognatione propinquum in cœnobij regimine substitueret, ipse vero ad h Gallinariam insulam in honorem eiusdem B. Hilarij ædificaturus ecclesiam properaret. [Alibi monasteria in eius honorē exstructa.] Qui beati Sacerdotis imperio mox humiliter paruit, & non solum illud quod iussum fuerat, sed & alia i quatuor monasteria in eius honorem construxit. Quamquam B. Fridelini k vita, in qua hæc referri perhibetur historia, in manus nostras nequaquam deuenerit. Sed quod hic scriptum est, indicio fraternæ relationis innotuit. Hæc igitur huius sacræ solemnitatis est causa: hæc veneranda celebritatis hodiernæ materia, vt in Translatione sacri corporis merito gaudeat plebs deuota fidelium, cui dependit exequias exercitus Angelorum.

[6] Porro autem ex occasione venerandæ Translationis huius, & cetera beati viri gesta nobis in memoriam redeunt, [Miracula S. Hilarij adhuc viuentis.] vt quæ longis ante temporibus sunt peracta, vestris nunc reducta conspectibus quodammodo recentia videantur & noua. Mox enim vt disputare de venerabilis viri gestis incipimus, protinus occurrit memoriæ, quam impenetrabilis Ecclesiæ murus hæreticorum telis obstiterit, quam insuperabilis præliator peruersum Arianorum dogma gratia Catholicæ veritatis obtriuerit. Nec illud vacat, quod cum aduersus hæreticorum perfidiam pugnaturus, Seleuciam Isauriæ oppidum peteret, puella gentilis diuinitus edocta, tanti Sacerdotis denuntiauit aduentum, atque ideo cum patre Florentio, totaque familia diuini baptismatis meruit suscipere sacramentum. Nec illud excidit insigne miraculum, quod in Gallinaria insula immanium serpentium venenata rabies virtutem tam præclari Pontificis ferre non potuit, sed tamquam fulmineo fragore perterrita, vilis etiam baculi metam, quam ipse præfixerat, transcendere non præsumpsit. Sed & illud memoriæ consequenter occurrit, quod idem egregius Pontifex puerum sine gratia regenerationis extinctū, non modo matri resuscitatum & incolumen reddidit, sed & veræ fidei rudimentis instructum sanctæ Ecclesiæ filiis aggregauit.

[7] Hæc igitur, & alia multa virtutum eius insignia nobis ex occasione venerandæ huius Translationis occurrunt, quæ nos ad amorem Dei & deuotionem præclari huius Sacerdotis accendunt. Plane cum multorum Translationes iustorum sancta veneretur Ecclesia, quæ diligentia procuratæ sunt hominum; quanto deuotionis studio hæc est solemniter recolenda, quæ facta est manibus Angelorum? [Cur Moysis sepulcrum ignotum, S. Hilarij ita gloriosum.] Sed quid est, quod Moysi corpus ipse per se Dominus sepeliuit, & tamen sepulcrum eius hominibus innotescere noluit? Beati vero Hilarij corpus non modo coram hominibus per Angelos transtulit, sed & tanti honoris gloriam ad totius Ecclesiæ reuerentiam sublimauit? [Deut. 34. v. 5. & 6.] De Moyse quippe scriptum est: Mortuus est ibi Moyses seruus Domini in terra Moab, iubente Domino: & sepeliuit eum in valle terræ Moab contra Phogor: & non cognouit homo sepulcrum eius vsque in præsentem diem. Quid est ergo, quod ille nescitur, iste vero quotidie cum tanta gloria Christianæ deuotionis inuisitur? Quid est, inquam, quod Moyses ab hominum notitia remoueter, nisi vt tollatur occasio, nequi tam Deo carus & familiaris extitisse cognoscitur, diuinus honor illi ab Israeliticæ plebis perfidia præbeatur? Reliquorum vero Sanctorum corpora non celantur, vt dum Christianæ deuotionis frequentantur accessu, & per illos fiant rutilantia signa virtutum, & istis accrescat felicium cumulus meritorum. Præterea nonnulli fideles id circo post mortem tumulis editioribus includuntur, vt sui memoriam viuentibus ingerant, quatenus eis impendere pietatis opera non omittant. Hinc est quod sepultura vocatur ex more MEMORIA, scilicet vt per eam memorentur viui, & percipiant refrigerium mortui.

[8] Sed quid est, quod nonnulli Sanctorum tantopere studuerunt suis prouidere sepulcra corporibus? Abraham nempe quadringentis argenti siclis a filiis Heth speluncam duplicem comparat. [Cur Patriachæ in terra Chanaan sepeliri voluerint.] Iacob & Ioseph ad eamdem speluncam totum iam animi desiderium tendunt, & corpora sua post obitum illo perferenda deposcunt. Quid ergo est, quod sancti Patriarchæ, qui se puluerem & cinerem esse perspicue perhibent, qui certe corpora & corporalia quæque cælestium contemplatione despiciunt, in Chananæorum terra corpora sua quiescere tanto desiderio concupiscunt? Cur illum præ ceteris mundi partibus quieti suæ præuident locum, nisi quod humanæ salutis auctorem illic nouerant de suo semine nasciturum? Hinc est, quod Iacob filium suum Ioseph obsecrat, dicens: Si inueni gratiam in conspectu tuo, pone manum sub femore meo, & facies mihi misericordiam & veritatem, vt non sepelias me in Ægypto, sed dormiam cum patribus meis, & auferas me de hac terra, condasq; in sepulcro maiorum. [Gen. 47. v. 29. & 30.] Cur autem ad confirmandæ sponsionis indicium, Iacob manum filij supponi suis femoribus petiit, nisi quia illum, qui summa veritas est, de proprio semine propagandum esse cognouit? Illis igitur terræ finibus beati viri iam medullitus aggliscebant, quam per spiritum iam cernebant Saluatoris vestigiis atteri, quam in interioribus oculis iam videbant pretioso dominici corporis sanguine purpurari, vt illic eorum corpora suam expectarent resurrectionem, vbi resurrecturum esse cognoscebant ipsum beatæ resurrectionis auctorem.

[9] Ad hunc & nos, dilectissimi, perspicuam nostræ mentis aciem dirigamus. Ad hunc dum pedum progressione non possumus, æstuantis desiderij festinatione tendamus, & dum Sāctorum quorumlibet reliquiis dignæ deuotionis reuerentiam exhibemus, ad illud vnum & singulare corpus nostræ mentis dirigamus obtutum, quod in paternæ maiestatis gloria credimus ineffabiliter sublimatum. Illa nimirum est terra, [Cur Christi corpus Terra promissionis dicatur.] cui tunc beati Patriarchæ atque Prophetæ suspirabant, lacte scilicet & melle mananti. Lac siquidem de carnis vberibus profluit, mel vero de superioribus venit. Et quia substantia Domini corporis ex Virginis visceribus prodiit, diuinitas autem ex paterna maiestate descendit, recte corpus Saluatoris terra dicitur repromissionis. Quæ nimirum terra lacte simulac melle fluere dicitur, quia in Redemptoris nostri corpore, & substantia veræ, & dulcedo est ineffabilis deitatis. [Col. 2. 9.] In ipso enim (sicut Apostolus ait) habitat omnis plenitudo diuinitatis corporaliter. Et alibi: Deus erat in Christo reconcilians mundum sibi. [2. Cor. 5. 19.] Ad hanc viuentium terram ille nos dignetur inducere, qui terræ nostræ mortalia non dedignatus est tolerare, quatenus sic ibi lacte & melle vescamur, vt Saluatoris nostri presentia, & melliflua diuinitatis eius dulcedine satiemur: qui cum Deo Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per omnia secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a Saussaius supra 1. Nouemb. ait, e veteri suburbano templo ad nouam vrbicam basilicam translatas reliquias; adeoq; S. Fridolinum Abbatem fuisse monasterij S. Hilarij de Cella.

b Bouchetus par. 2. cap. 4. scribit, eum post visionem hanc, ad maiorem auctoritatem Translationis, creatum fuisse Abbatem, ex Populi consensu. Canisius in vita S. Fridolini ab Episcopo & Clero coactum, imo reluctantem a S. Hilario admonitum, ne huic oneri se subtraheret, sed impositum laborem pro Dei gloria & monasterio patienter sustineret; neque de Dei voluntate ambigeret: qui illum ad illud obeundum officium vocarat, vltro copiosam ad illud debite exequendum gratiam daturum. Sine mora itaque huic iugo colla submittens, pro baculo peregrinationis pastorale pedum arriperet.

c Canisius supra. S. Hilarius erga S. Fridolinum se familiarissimum [Page 801]& fidelissimum exhibuit, in spiritu ei sæpius apparuit, voluntatem Dei annuntiauit, & plurima futura prædixit. Et post paullo: Sæpius ei adfuit, in negotiis & rebus plurimis bona consilia & instructionem dedit.

d Bouchetus par. 2. cap. 4. putat fuisse Adelphium Episcopum, qui Pictauis vicesimus quintus præfuit apud Claudium Robertum. Consentiunt tempora: Nam anno Clodouæi 36. Chr. 511. subscripsit Concilio I. Aurelianensi.

e Hic erat Clodouæus, a quo mensæ adhibiti Episcopus Adelphius & S. Fridolinus; quando scyphus crystallinus auro gemmisq; ornatus in quatuor confractus partes, absque fractionis vestigio a S. Fridolino redintegratus est. Ita Canisius cap. 12. & Bouchetus supra.

f Bouchetus de hac Translatione ita scribit: Dicta translationi futuræ dies 26. Iunij. Confluit clerus, populusque ad suburbanam S. Hilarij ædem. Episcopus, peracto Missæ sacrificio, preces indicit: cum Fridolino interea cryptam ingreditur: reliquias S. Hilarij exportant, quas capsæ inclusas repererunt; transferuntque quo Sanctus iusserat, vbi in hodiernum vsque diem asseruantur. Plurima inter transferendum perpetrata miracula. Admirabile quoddam lumen cryptam ipsam perfudit odorque suauissimus: ægri plurimi sanitate donati. Post Translationem, templum tamen illud vetus monasteriumque iubente Clodouæo reparatum est.

g Bruschius de monasteriis Germaniæ in Secani, vocat S. Fridolinum Scotorum & Hiberniæ Regis filium. Bouchetus oriundum ex inferiori Scotia, quæ Hibernia dicitur. Addit hic duos eius nepotes aduenisse, quos fratris filios dicit Canisius cap 14. Bouchetus ait 12. aut 13. annis antequam suos Annales ederet in ecclesia S. Hilarij eorum corpora inuenta fuisse adeo integra, ac si quatuor tantum dies fuissent sepulta.

h De Gallinaria, insula deserta, ante actum. Mendum hic suspicamur in omnibus exemplaribus, atque ad insulam Secaniam Rheni restituendum. [Monasterium Seckingense.] Secanis vel Secanica insula, inquit Bruschius, in Rheno sita, a secato Rheno dicta, vel Seccingense cœnobium, vulgo Seckinghen, septem supra Basileam leucis: quæ optime exhibetur in fragmento chartæ Vopelianæ apud Theodoricum Piespordium in stemmate Habsburgo-Austriacorum. Lazius de gentium migrationibus ait a Diuo Hilario ad Sequanos Apostolum missum: Bouchetus, diuina inspiratione discessisse Pictauis ad Burgundos & Sequanos, (en Sauour) & in horum insula obiisse. De aduentu eius in insulam Secanicam, habitatione, ædificatione monasterij, atque obitu, pluribus Canisius in eius vita, & nos VI. Martij.

i Quatuor hæc templa in honorem S. Hilarij a S. Fridolino erecta enumerat Bruschius: Ad Mosellam monasterium Heleram, seu Hylariacum, quod nunc S. Naboris cœnobium existimatur. Quod etiam annotauit Claudius Robertus. [Alia templa S. Hilarij, a S. Fridolino erecta.] Deinde in Vosagi altis cacuminibus. Tertium Argentinæ. Inde per Burgundionum prouincias ambulans, ad Curiam Rhætorum venit: vbi rursus de S. Hilarij nomine ecclesiam construxit. Agit de iis Canisius cap. 18. & 19. qui cap. 14. & 18. meminit reliquiarum S. Hilarij, quarum particulas iussus fuerit secum deferre. Bouchetus supra: Secum detulit partes reliquiarum S. Hilarij, & ædificauit ad eius honorem quatuor aut quinque templa.

k Vitam S. Fridolini scripsit B. Notgerus Balbulus monachus S. Galli, qui centum fere annis ante B. Petrum Damiani vixit, sub Ottone I. & II. Imperatoribus. Eamne an aliam citet sanctus hic Auctor, alibi disquiremus.

TRANSLATIO II. S. HILARII.

Hilarius, Episcopus Pictaviensis in Gallia (S.)

Ex variis.

[1] Parisiosne dein a Dagoberto asportatæ S. Hilarij reliquiæ sint, an Pictauis perpetuo asseruatæ cultæq;, [An translatæ Parisios reliquiæ S. Hilarij.] a recentioribus disputatur: neque vtri parti assentiamur, expeditum nobis est pronuntiare.

[2] Alcuinus Flaccus homilia de natali S. VVillebrordi diserte asserit, sua ætate, regnante nimirum Carolo Magno, altero post Dagoberti obitum seculo, [Auctores qui id negant.] Pictauis fuisse Hilarij exuuias: Beatius, inquit, fecunda Pictauia B. Hilarij Pontificis reliquiis exultat, quam venditionum & emptionum alteratione. B. Petrus Damiani in sermone de Translat. supra num. 7. supponit suo tempore, id est circiter annum Christi 1060. adhuc fuisse Pictauis: Quod Deus, inquit, non modo corā hominibus per Angelos trāstulit, sed & tanti honoris gloriam ad totius Ecclesiæ reuerentiam sublimauit. Idq; mox explicat: Vbi quotidie cum tanta gloria Christianæ deuotionis inuisitur.

[3] Bouchetus tum in miraculis supra relatis, idem testatur, tum par. 2. cap. 4. Huc spectat quod Aimoini continuator scribit lib. 4. cap. 44. de auxilio Pictauensibus prætito a S. Hilario: Secundo anno post hæc, inquit, obsedit supradictus Hugo Magnus (Hugonis Capeti parens) Pictauos: sed nihil ei profuit. Dum enim obsideret eamdem vrbem, quadam die intonuit Dominus terrore magno, disrupitque turbo papilionem eius a summo vique deorsum: [Pictaui a S. Hilario defensi.] stuporque magnus inuasit illum cum exercitu suo, ita vt vix euaderent: statimque in fugam versi recesserunt ab vrbis obsidione. Fecit autem hoc Dominus per intercessionem B. Hilarij, qui semper rutor & defensor fuit illius vrbis.

[4] Ipse Aimoinus lib. 4. cap. 17. & 33. describit templum S. Dionysij a Dagoberto extructum; & cap. 20. spoliatum ab eodem templum S. Hilarij bis verbis: [Spoliatum S. Hilarij templum a Dagoberto.] Inter alia Ecclesiarum Galliæ spolia ex occasione basilicæ D. Dionysij exornandæ, direptas valuas fusili ære fabrefactas a templo S. Hilarij Pictauensis fertur abstulisse: quas dum per Oceanum in Sequanam deuehi iussisser, vt per eam Parisios vsque ducerentur, vna earum fluuio absorpta, nec postmodum fuisse reperta. At nihil de S. Hilarij reliquiis; nihil ceteri vetusti scriptores, vt fuse Bouchetus part. 2. cap. 5. Gesta Dagoberti edidit plurima Du Chesne tom. 1. scriptorum Galliæ, a coæuis, aut certe antiquis scriptoribus tradita litteris; verum nullus eiusmodi Hilarij reliquiarum translationis meminit.

[5] Primum qui factam eam scripserit, ait Bouchetus monachum fuiße S. Dionysij, auctorem magni Chronici Franciæ idiomate Gallicano. Iacobus du Breul lib. 4. antiquitatum Parisiensium vocat hunc Guilielmum Nangium, [Qui transtationem factā scribunt.] qui florebat an. Chr. 1300. Hunc secutus Robertus Gaguinus lib. 3. hist. Francor. Ambos tamen hos, quod alia sane enormia peccent, negat Bouchetus fidem mereri. Verba Gaguini sunt: Tamquam D. Dionysij obsequiis omnia deberentur, æneas ingenti pondere valuas, lauacrum insuper, vbi baptismatis mysterium Sacerdotes explebant, vna cum D. Hilarij corpore, nulla compensatione sacrilegij facta, ad D. Dionysium mari ex Pictauis transtulit Dagobertus Rex. Nec tamen tota præda potitus est: altera enim portarum, dum naui per Oceanum exportanda committitur, in fluctus delapsa perpetuo latuit. Verum quia male agentibus occasio aliqua peccandi in promptu suffragatur, caussam sacrilegij esse dicunt, Pictauorum rebellionem, quos vt compesceret Dagobertus, omnia ad se belli iure pertinere ratus, postquam agros peruasisset, vrbem quoque depopulatus esset, mœnibus omnibus dirutis solum arare, & in eo salem disseminare ad inducendam sterilitatem iubet. Hæc Gaguinus ex magno Chronico; in quo additur nouam vrbem distincto a priori loco fuisse reædificatam. Quæ quam credibilia videri debeant, vel ipsa templa loquuntur, quorum quædam aliquot ante Dagobertum seculis extitisse feruntur, asserente Boucheto. Qui fatetur aliquod sacrum pignus S. Ilari, non Hilarij, esse in abbatia S. Dionysij, cui etiam sacellum sit consecratum. Et sane fuerunt plurimi in Gallia Hilarij. Duodecim celebrat Saussaius in Martyrologio Gallicano.

[6] Quid quod recentiores igni a Caluinistis absumptas superiore seculo scribunt? Ita Laurentius Surius in Commentario rerum in orbe gestarum ad an. Chr. 1562. [Feruntur reliquiæ an. 1562. a Caluinistis combustæ.] Pictauij quoque suæ atrocitatis exempla insignia isti perditi & miseri ediderunt. Grassatum est quoque ab istis horrendum in modum in templa & ædes Canonicorum. Asseruabantur ibi ossa Hilarij sanctissimi Pontificis, quem D. Hieronymus non immerito vocat tubam Latini sermonis contra Arianos, atque etiam Radegundis Reginæ Franciæ, cuius fuit eximia in Deum pietas, & vita sanctissima: aliorum quoque Sanctorum. Hæc ossa & sacras reliquias illi impuri nebulones proiecerunt & more suo combusserunt. Et Saussaius 1. Nouemb. cum de priore translatione a S. Fridolino facta egisset, addit: Vnde est, quod fidei auitæ desertores ingenti pudore suffundantur, qui beati Dei amici membra, quæ purissimorum spirituum opera Christus voluit contrectari ac in thalamo quietis ac gloriæ reponi, stupendo ausu, præscindendisque manibus, eo ex loco ad fœdandum non tam oppobriis, quam ipso suo profano cōtactu inquinandum eruerunt, flammisque, quibus digni erant, non exhorruerunt absumere. Hæc Saussaius, qui tamquam indubitatum supponit, corpus ex eo loco, in quo a S. Fridolino fuerat depositum, fuisse ab hæreticis sublatum.

[7] At non sola Nangij aut Gaguini auctoritate sancti Doctoris exuuias sibi S. Dionysij ascetæ vindicant; sed tum vetustis sui cœnobij monumentis, tum maiorum constanti relatione. Testatur certe Iacobus Dubletius Historiæ eiusdem cœnobij lib. 1. cap. 42. sacellum in eodem extare sacrum augustæ Dei Matri Sanctisq; Hilario Pictauensi Episcopo & Patroclo Gratianopolitano Episcopo ac Martyri, [Alia argumenta pro Translatione.] horumq; amborum isthic corpora asseruari: ac Hilarij quidem donasse olim Dagobertum, Pictauis sublatum, cum Pictones, aduersus se cum Vasconibus tumultuantes domuisset.

[8] In theca porro, cui sacra hæc inclusa pignora sunt, bina reperta diplomata; prius his expressum verbis: In nomine Domini. Huius publici instrumenti series ac tenor cunctis euidenter pateat, quod anno a natiuitate eiusdem Domini 1394. Indict. 11. die vero festi natiuitatis beatæ Mariæ Virginis, octaua mensis Septembris, Pontificatus sanctissimi in Christo Patris ac Domini nostri, Domini * Clementis diuina prouidentia Papæ anno 16. coram Reuerendo in Christo Patre ac Domino, Domino Guidone, miseratione diuina Abbate monasterij S. Dionysij in Francia, Parisiensis diœcesis, necnon venerabilibus & religiosis viris Fr. Philippo Gaudefredi Eleemosynario, Petro Bidauldi Decretorum Doctore & Officiali, Ioanne de Fonteneto Præceptore, & Guilielmo Roquemont Cantore eiusdem monasterij, in ecclesia eiusdem, videlicet in capella S. Hilarij, in mei Notarij publici, testiumque subscriptorum præsentia personaliter constituti, Illustris & Excellentissimus Princeps Dominus Comes Stampensis, ac venerabilis, [Comes Pictauensis reliquias aliquas S. Hilarij Parisiis petit & obtinet.] ac circūspectus vir Dominus Anselmus Thesaurarius Ecclesiæ S. Hilarij Pictauensis, asserentes se pro parte Illustrissimi Principis & Domini, Domini Ducis Bituriæ & Aluerniæ, Comitisque Pictauensis, ad dictam ecclesiam B. Dionysij missos, humiliter petentes, & requirentes a dicto Domino Abbate necnon Conuentu eiusdem loci, quasdam pecias seu particulas Reliquiarum eiusdem S. Hilarij, dicto Domino Duci ab eisdem promissas, vt asserebant. Qui quidem Domini Abbas & Religiosi supradicti, petitioni & requisitioni dictorum Dominorum Comitis & Thesaurarij benigniter annuentes, dictis Dominis Comiti & Thesaurario quamdam particulam seu peciam eiusdem Sancti, a parte posteriori versus aurem dextram ad modum trianguli, continentem in longitudine & latitudine spatium trium digitorum, vel circiter, nomine ipsius Ducis, & pro ipso tradiderunt benigniter & concesserunt; necnon maxillam inferiorem seu mentonem eiusdem capitis. De & super quibus dicti Domini Abbas & Religiosi petierunt sibi fieri atque tradi per me Notarium publicū subscriptū publicum instrumentum. Acta fuerunt hæc in ecclesia & loco præfatis, anno, Indict. mense, die & Pontificatu prædictis, præsentibus nobili viro Domino Ioanne Moncelli Milite, necnon Ioanne de Viuario & Nicolao de Bohemia Domini nostri Regis Aurifabris, vna cum pluribus aliis testibus ad præmissa vocatis specialiter & rogatis. Et ego Ioannes Meresse Clericus Beluacensis diœcesis publicus Apostolica & Imperiali authoritate Notarius præfatus, requisitioni, petitioni, concessioni & Reliquiarum traditioni, ceterisque omnibus & singulis supradictis, cum dicta die, vt præmittitur, agerentur & fierent, vna cum prænominatis testibus præsens vocatus interfui, eaque sic fieri vidi & audiui, & ob hæc præsens instrumentum manu aliena sumptum concessi; & in præmissorum testimonium hic me subscribens signum meum publicum apposui requisitus & rogatus.

[9] Alterum diploma ita habet: Ioannes Regis quondam Francorum * filius, Dux Bituricensis & Aluerniæ, Pictauensisque, Boloniæ, & Aluerniæ Comes, ac Par Franciæ, vniuersis præsentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus, quod nos a Reuerendo in Christo Patre, necnon dilectis nostris Abbate & Conuentu monasterij B. Dionysij in Francia, habuimus & recepimus per donum nobis per ipsos factum, maxillam inferiorem seu mentonem, & quamdam peciam a parte dextra capitis B. Hilarij, per ipsos ex reliquiarijs eorum præfati monasterij extractis: quas Reliquias nos propter magnam deuotionem, quam erga ipsum B. Hilarium, & maxime in sua Pictauensi, cuius Abbas sumus, Ecclesia, eius nomine dedicata, [Eas monasterio S. Hilarij Pictauis donat.] gerimus, ipsi Pictauensi Ecclesiæ B. Hilarij, tenore præsentium significamus per nos esse elargitas. In cuius rei testimonium his nostris præsentibus apponi iussimus sigillum. Datum in hospitio nostro de Nigella Parisiis, 10. die mensis Septemb. anno Domini 1394. Per Dominum meum Ducem, vobis & Dominis meis Comitibus Stamparum, & de Sancero præsentibus. Signatum Gontier. Meminit quidem huius donationis Bouchetus: at de alio quopiam Ilaro, seu Hilario, interpretatur. Verum qui potuit Dux ignorare, si orbi vniuerso notum erat, S. Hilarij extare Pictauis reliquias?

[10] Anno 1601. Kalendis Iulij, die Dominico (vt idem scribit Doubletius) Petrus Verinandus Nobiliacensis in Pictonibus (aliud apud Atrebates Nobiliacum, [Aliæ donatæ Nobiliacensi monasterio.] quod vulgo S. Vedasti) cœnobij Prior, & Ioannes Bourdillonius Supprior, magno Priori monasterij S. Dionysij totiq; congregationi libellum supplicem obtulere, flagitantes vt particula sibi reliquiarum S. Hilarij tribueretur. Dentem vnum & digitum obtinuerunt, atque ad suum cœnobium deportarunt.

[11] [Item Ecclesiæ Romanæ-villæ.] Eodem die Curioni & Aedituis Romanæ-villæ San-Dionysianorum clientibus, ad ecclesiæ suæ dedicationem exiguum S. Hilarij oßiculum, dens S. Petri Exorcistæ, S. Patrocli Episcopi Gratianopolitani ac Martyris oßiculum, impertita.

[12] Cum vero audisset Godefridus de S. Bellino Pictauensis Episcopus, Nobiliacensibus benigne concessas gloriosi sui prædecessoris reliquias, ipse quoque ad congregationem San-Dionysianam eiusq; magnum Priorem scripsit. Epistolam e Gallico versam hic reddimus: Domini. Reuersi a vobis Prior & & Supprior Nobiliacensis sitæ in Pictauensi mea diœcesi Abbatiæ, nobis nuntiarunt, non modo fauore sese vestro atque ope omni adiutos aduersus Abbatis sui commendatarij conatus, [Petit aliquas Episcopus Pictauensis.] quos tantisper vestra opera compresserunt; sed & S. Hilarij olim Pictauensis Episcopi, vnius ex Nobiliaci patronis, donatos esse reliquijs. Quam ob rem & gratias ego vobis ago ingentes, & in spem adducor fore vt aliquas ipse quoque consequar in cathedrali mea ecclesia collocandas, quā ego omni ornatu spoliatam, nudos dumtaxat parietes ostentantem, accepi. Eo si me beneficio cumulaueritis, tum id grata prosequar memoria, tum omnium quæ in hac ecclesia fient precationum perenni participatione munerabor. Sed velim si petitioni meæ annueritis, eas reliquias inclusas obsignetis, vti illas quæ sunt Nobiliacum allatæ. Collocabuntur vero loco quam fieri poterit maxime decenti & idoneo. Salutem vobis, qua possum animi submissione voueo, Domini. Paullo inferius: Humilis Vester Frater ad omnia obsequia deuotus, de S. Bellino Episcopus Pictauensis.

[13] [Donantur ei aliquas] Cum aliæ ab eodem Antistite & Capitulo Ecclesiæ Pictauensis scriptæ litteræ essent, mißa est Pictauos pars sincipitis S. Hilarij, cuius rei hoc consignatum publicis tabulis testimonium est: Godefridus de S. Bellin, Dei & sanctæ Sedis Apostolicæ gratia Episcopus Pictauensis, necnon Decanus & Capitulum Ecclesiæ Pictauensis, Illustrissimo Principi Ludouico a Lotharingia Abbati, necnon magno Priori, Religiosis & Conuentui celeberrimi monasterij S. Dionysij in Francia Ordinis S. Benedicti Parisiensis diœcesis salutem in Domino. Partem sincipitis Beatissimi Hilarij, olim Pictauensis Episcopi (cuius sacrum corpus ex hac nostra ciuitate in vestrum monasterium translatum vetustissimorum Patrum vidit ætas, & nos historica fide profitemur) in Ecclesia nostra Pictauensi, non sine magna Christi fidelium hic degentium consolatione, honorifice, vt decet, collocandam; per vos ad requisitionem nostram nobis impertitam & donatam agnoscimus, ac præsentium tenore certificamus. In cuius rei fidem & testimonium præsentes manu nostra signatas, per nostrum & Capituli nostri secretarios fecimus signari, nostrique & Capituli nostri solitorum sigillorum appositione communiri iussimus & fecimus. Datum Pictauis die vigesima quinta mensis Nouembris, anno Domini 1602. Paullo inferius: Ego Godefridus Pictauensis Episcopus manu propria. Michelet scriba, de mandato dicti Capituli. Bellin, de mandato dicti Domini Reuerendi Pictauensis Episcopi.

[14] [Item Auscensi Archiepiscopo.] Anno 1604. 28. Nouemb. Auscensis Archiepiscopus dentem & oßiculum S. Hilarij ab eodem S. Dionysij cœnobio impetrauit. Hæc fere Dubletius. Missarum porro Pictauos Godefrido Episcopo reliquiarum meminit & Claudius Robertus in catalogo Pictauensium Episcoporum num. 97. At quæ ab hæreticis violatæ, eæ ipsæ nimirum fuerint, quas Lutetia Ioannes Dux acceperat. Corpus fuisse ad S. Dionysij monasterium translatum scribit præter alios Andreas du Chesne in Antiquitatibus Pictonum. Iacobus du Breul qui vtramq; sententiam tuentur enumerat auctores, ipse ad vtram accedat, non exprimit.

[15] [Aliquæ reliquiæ S. Hilarij Beneuenti.] Alibi extare aliquæ S. Hilarij reliquiæ feruntur. Marius de Vipera scribit aliquas Beneuenti in ecclesia S. Sophiæ esse, & in ipsius honorem templum extra portam auream excitatum, quod Benedictinorum olim monachorum fuit, nunc Capitulo Cathedrali annexum. Antonius Vincentius Domeneccus in catalogo SS. Catalauniæ ad xi. Augusti de reliquiis agit S. Hilarij Arelatensis, licet perperam 14. Ianuarij celebrari scribat.

[16] Est in Belgij finibus, haud procul a Lætiensi monasterio, Waslerium, [Aliquæ VVasterij in Belgio.] siue Wallerium, vulgo Wallers, vicus, celebris hominum concursu ad visendas honorandasq; S. Hilarij reliquias confluentium. Ostenditur autem isthic os brachij, inclusum thæcæ argenteæ ad similitudinem brachij humani efformatæ.

[Festa isthic S Hilarij:] Isthic S. Hilarij festum insigni religione celebre agitur XIII. Ianuarij, quam illi diem vigesimam appellant, a Natiuitate scilicet Christi. Proprium recitatur per antiquum de S. Hilario officium. Minor tum populi frequentia, ob hibernos imbres ac frigora. At Kalendis Maij pene innumera confluit multitudo. Encænia quippe illo die aguntur: fit tamen de sanctis Apostolis Philippo & Iacobo officium, instituiturq; solennis supplicatio.

[17] Iterum quintus dies Maij maxima celebritate a populo peragitur, spectabili hominum concursu, habendaq; supplicatione. Eo die allatæ isthuc primum S. Hilarij reliquiæ existimantur, licet nihil traditum litteris reperiatur. Totum de eo officium recitatur. Dicata ei, vt patrono, Ecclesia est, ac summa illius ara, aliudq; a dextris sacellum, in quo omnibus sextis ferijs decantatur Missa de S. Hilario pro sodalibus qui S. Hilarij dicuntur. [& Sodalitas S. Hilarij.] Plurima isthic appensa ad parietes anathemata, fulcra, tibiæq; ligneæ, ac cereæ, recuperatæ sanitatis monumenta. Eas vero Sancti reliquias in thecam argenteam includi curauit Carolus Croius Chimacensis Dynasta, qui Ludouicam Albrettam sororem Regis Nauarræ vxorem duxerat, anno 1518. suntq; amborum gentilitia insignia thecæ ipsi insculpta.

[18] Præcipue ad auertendam apoplexiam, podagram, nephriticos dolores, S. Hilarij imploratur patrocinium. [Miracula.] Nuper etiam Nicolao Pulaino Maconiensi visum isthic restitutum ferunt. Infinita prope alia edita miracula dicuntur, quæ breui fortaßis descripta vulgabuntur, vt spem superioribus annis fecit D. Philippus Piermanus, Præmonstratensis ordinis ad S. Foillanum Canonicus, Pastorq; VVaslerij.

[19] Operæ pretium ad extremum fuerit S. Hilarij epitaphium dare, quod e vetusto codice eruisse se Claudius Robertus testatur:
Hilarius cubat hac Pictauus Episcopus vrna, [Epitaphiū S. Hilarij.]
      Defensor nostræ terrificus fidei.
Istius adspectum serpentes ferre nequibant:
      Nescio quæ in vultu spicula Sanctus habet.

[Annotata]

* hic est Antipapa, Clemens VII. dictus.

* Ioannis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Hilarius von Poitiers

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Hilarius von Poitiers

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/969828497 abrufbar.