Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. HONORATA VIRGINE, TICINI IN ITALIA.


Circiter an. D.

[Praefatio]

Honorata, Virgo Papiae (S.)

Avct. Phil. Ferrario.

Honoratæ Virginis vitam MS. extare testatur Ferrarius in catalogo Sanctorum Italiæ, ex qua quod subiiciemus compendium concinnauit. Addit coli eius memoriam Papiæ XII. Ianuarij, quo die eam refert, esse tamen diem illum translationis, [Quo die colatur.] non natalis, qui omnino ignoretur. XI. Ianuarij ex manu exarato Martyrologio vetere, & Kalendario Ecclesiæ Papiensis, refertur a Galesinio ac Martyrologio Romano: Papiæ S. Honoratæ Virginis. quo etiam die eius meminit MS. Florarium Sanctorum. At Carthusiani Colon.in addit. ad Vsuardum, & Martyrologium Germanicum: In Steynvedt Honoratæ Virginis. Item ibidem translatio SS. Potentini Diaconi, Felicij Presbyteri, & Simplicij Martyrum. Nulla Steynfeldiæ eius memoria.

VITA AVCTORE PHIL. FERRARIO.

Honorata, Virgo Papiae (S.)

[1] Honorata Virgo, S. a Epiphanij Episcopi Ticinensis soror, [Fit religiosa.] ceterarum, hoc est Luminosa, Speciosa, & Liberata, natu minima. Hæc a teneris in monasterium S. Vincentij, quod extra portam Palatinam situm erat, ingressa, b Luminosæ a S. Epiphanio c Romam profecturo, vt illam institueret, traditur. Quo tempore cum d Odoacer Rex captam vrbem e Ticinensem deprædatus fuisset, f Luminosa & & Honorata cum aliis monialibus abducuntur in captiuitatem. [Capitur ab hostibus.] Cum autem eas Epiphanius g redemisset, ac Luminosa paullo post decessisset, Honorata optimis moribus instituta aliquot annos mira sanctitate pollens, piisque operibus addicta, superuixit: donec & ipsa extremum diem clausit. [Moritur.]

[2] Cuius corpus primum in eadem S. Vincentij æde sepultum est, postea a h S. Litifredo Episcopo, in somnis admonito, triduano ieiunio indicto, ac populo visione patefacta, ad ecclesiam i S. Mariæ veteris, quæ nunc S. Mariæ Capularum nominatur, [Eius trāslatio multis miraculis illustrata.] translatum est. In qua translatione miraculum contigit. Nam iuxta basilicam S. k Michaelis, Clero precedente, & populo subsequente, corpus tamdiu substitit immobile, donec sanctus Episcopus illi suum pallium superposuit. Mulier quoque ægra, vt nec loco moueri nec loqui posset, viso sanctæ Virginis corpore, opeque eius postulata, integram sanitatem retulit: præter alios corpore vitiatos & ægrotos, ac dæmoniacos eo tempore sanatos. l Quod multis ad famam miraculorum ex vicinis locis confluentibus, vt corpus Virginis in medio ecclesiæ triduo asseruaretur: quod III. Idus Ianuarij apud altare S. Mariæ cœnobij prædicti, quod monialium est, Historiarum antea dictum, decenter reconditum fuit.

[Annotata]

a Vitam S. Epiphanij, a B. Ennodio scriptam, dabimus XXI. Ianuarij, in qua S. Honoratæ honorifica fit mentio: Erat illi germana natu minor, religione non impar, Honorata nomine, cuius vitam per singula virtutum genera longum est eloqui; sufficit tamen ad laudum eius cumulum, dignam tanti viri sororem dixisse.

b Ennodius in vita S. Epiphanij: Hanc in ipso, quo e legatione rediit, anno consecrauit; quam tamen imbuendam disciplinis cælestibus, quasi scientia illi natura sufficeret, Luminose cuidā feminæ stupendæ sanctitatis & singularis exempli, commisit, cuius oporteret fortassis natalium culmina relegi, nisi insignior fuit vita quam sanguine. Hæc enim fuit talis, de qua se crederet habere & ipse quod disceret, cui erudiendam consortem vteri committebat. Nam breui apud hanc depositū Antistitis pignus effloruit, & ad maturitatem bonæ frugis plantaria honesta perduxit. An duæ Luminosæ statuendæ, cum hæc Epiphanij & Honoratæ soror non videatur fuisse? De Luminosa agemus 9. Maij.

c Hanc S. Epiphanij legationem ad Anthemium Imperatorem refert Baronius tom. 6. ad an. Christ 471. quo eodem anno consecratā esse Honoratam obseruat in Notis ad Martyrolog. ex citatis Ennodij verbis, quæ XXI. Ianuarij expendemus.

d Odoacer an. 476. Rex Italiæ factus. De eo egimus VIII. Ianuarij ad vitam S. Seuerini Noricorum Apostoli.

e De Ticini direptione & euersione agit Bernardus Saccus lib.7. Historiæ Ticinensis cap.7 sed non recte ad an. 470. refert.

f Ennodius: Diripitur etiam sancta eius germana, & seorsum ab eo captiuitatis sorte deducitur. Omnes nobilium a suis familiæ sequestrantur. Luminosa gloriosissima femina parili necessitatis conditione constringitur.

g Ennodius: Venerabilem germanam suam, prius quam in vesperam diei illius lux funesta laberetur, eripuit. De Luminosa silet: forte matribus familias tum ab eo liberatis accensenda.

h S. Litifredus putatur interfuisse Concilio Ticinensi an. Ch. 855. De eo agemus VIII. Martij. Scribit in eius vita Ferrarius, eum, antequam in somnis admoneretur, tentasse corpus S. Honoratæ transferre, nec potuisse.

i Aliqua hic in Ferrario confusio. Nam ad vitam S. Epiphanij eam sepultam asserit in monasterio veteri, quod Historiarum dicebatur apud episcopium. Vnde anno 1597. die 7. Aprilis in cœnobium S. Mariæ, quod Capularum vocant, translata sit. Saccus lib.5. cap.15. ait eius ossa in sacello monasterij veteris, vulgo Historiarum appellati, collocata fuisse; cumque ab eo loco exportari tentatum esset, vt in eminentiore delubro cōderentur, amoueri nulla humana industria exinde potuisse.

k Ferrarius in vita S. Litifredi, ædem S. Nicolai appellat.

l Hic aliquid videtur deesse, vt sensus constet.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Honorata

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Honorata

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.