Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. HYGINO PAPA.


An. Chr. CLVI.

[Commentarius]

Hyginus, Papa Martyr Romae (S.)

Ex variis.

[1] Romæ III. Id. Ianuarij agitur natalis S. Hygini Papæ, qui in persecutione Antonini gloriose martyrium consummauit. Ita Martyrologium Romanum. [S. Hygini natalis II. Ianu.] Breuius Bellinus de Padua: Eodem die S. Igini Papæ & Martyris. Hic composuit Clerum, & distribuit gradus. Consentit Molanus in Addit ad Vsuard. Maurolycus, Galesinius, Florarium, aliaq; excusa & MSS. A quibusdam Iginius, a Græcis Υγῖνος appellatur.

[2] Multi X. Ianuarij eum celebrant, quo die Beda excusus, Ado, & MSS. quædam: S. Hygini Papæ, qui sedit Romæ annos 4. Hic constituit Clerum & distribuit gradus. Sepultus est in Vaticano, [alibi 10.] IV. (Beda III.) Idus Ianuarij. Notkerus: Igini Papæ, qui constituit Clerum, & gradus Ecclesiasticos distribuit. Martyrolog. Germanicum: Natalis S. Iginij Papæ; cuius sepultura sequenti die recolitur. MS. Martyrologium Ecclesiæ S. Mariæ Vltraiecti a 500. annis exaratum: Item Yginij Papæ & Confessoris. MS. Martyrol. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis: Romæ natale S. Iginij Papæ & Confessoris, qui Clerum componens, officia per gradus distribuit, & vt baptizandum seu confirmandum patrinus leuet, constituit. Galesinius quoque in Notis: In Martyrologio Cremonensi, iam inde vsque a tempore Alexandri III. Pont. Max. (qui sedit ab an. 1159. ad 1181.) conscripto, fit etiam hoc die de S. Iginio Papa, quem Beda item huic diei in Martyrologio suo adscribit: at de omnium fere scriptorum sententia, &, quod caput est, Breuiarij Romani auctoritate, nos in sequenti die adscripsimus.

[3] Quo anno Pontificatum inierit, quo migrarit e vita, quamdiu sederit, non omnino constat, vti nec de aliquot eius æui Pontificibus; [Quando sederit, quamdiu.] quorum ordinandæ ætati diutius immorari, nobis integrum non est. Liber de Romanis Pontificibus a consulatu Magni & Camerini anno Christi 138. vsque ad Orfitum & Priscum sedisse ait, id est an. Christi 149. Antonini Pij II. Interim ei solum annos quatuor tribuit, menses 3. dies 8. manifesto, ac sibi ipsi, aut certe tabulis consularibus contradicente, errore. Catalogus Romanorum Pontificum, Liberij tempore concinnatus: Higinus annis 12. mensibus 3. diebus 6. Fuit temporibus Veri, a consulatu Gallicani & Veteris, vsque Præsente & Ruffino. Consules fuere Romulus Gallicanus & Antistius Vetus anno Christi 150. Brutius Præsens II. & M. Antonius Ruffinus an. Christ. 153. Atque ita se rursus character Consulum, spatiumq; temporis interimunt. Eusebius Pontaci anno I. Antonini Pij, Christi 139. Romanæ Ecclesiæ Episcopatum octauus suscepit Hyginus, annis 4. Scaligeri editio: annis 8 Notat Pontacus ab aliis anno 2. Antonini consignari Hygini initium. At diserte rursum Eusebius lib. 4. historiæ cap. 10. Telesphoro vero, primo huius (Antonini) imperij anno, vndecimo autem sui ministerij completo, ex hac luce migrante, Hygino Pontificatus Ecclesiæ Romanæ sorte obuenit. Idem omnino Nicephorus habet lib.3.cap.25. Verum hos aliosq; Græcos calculus fefellit, quod Cletum, Anacletum rati, omiserint, vt notauit Baronius ann. 154. num. I. qui eo anno Hyginum scribit Pontificem esse creatum; rectius Petauius 152. 13. Ianuarij; defunctum vero hic II. Ianuarij an. 156. ille 158. censet. Abbo Floriac. ait sedisse an. 15. mensibus 3. diebus 4.

[4] Mirum igitur non est tantam reperiri in recentioribus Martyrologiis Chronologiæ diuersitatem. Martyrol. Germanicum obiisse tradit anno Christi 144. MS. Florarium ann. 153. Carthusiani Colonienses persecutione Seueri. At Seuerus I. Iunij anno 193. capessiuit Imperium, longo post Hygini mortem interuallo. Veri fortassis scribere auctor voluit; nam & liber de Romanis Pontificibus ait: Fuit autem temporibus Veri & Marci. Nam hi, etsi anno demum Christi 161. Imperium suscepere Antonino Pio Nonis Martij mortuo, tamen iam ante erant Cæsares dicti: in Fastis enim consularibus, anno Pij 16. L. Aurelius Cæsar & Sextilius Lateranus Consules leguntur.

[5] Porro de Hygino pauca admodum sunt prodita litteris. Liber de Romanis Pontificibus tradit natione Græcum fuisse, ex philosopho de Athenis, eiusq; genealogiam non inueniri, ac deinde: Hic Clerum composuit & distribuit gradus. Hic fecit ordinationes tres per mensem Decembrem, [Eius res gestæ.] Presbyteros 15, Diaconos 5, Episcopos per diuersa loca 7. (alij 16.) qui etiā sepultus est iuxta corpus B. Petri in Vaticano, III. Idus Ianuarij, & cessauit Episcopatus dies 3. Abbo, dies 2. Quod Clerum composuisse dicitur, Baronius antiquæ formæ Hierarchiæ Ecclesiasticæ, iam a temporibus Apostolorum constitutæ, aliqua ab eo addita, vel illustrata existimat: aut certe quæ Traiani & Adriani persecutionibus collapsa erant, restituta ab eo sunt. Ciaconius Cardinalium munus, non nomen, a principio Ecclesiæ viguiße docet; (neque enim vnius hominis viribus tantam geri molem potuisse, nisi plures Presbyteros aliosq; administros haberet & adiutores) horum regiones, officia, necessarios ad sustentationem prouentus, titulos, ab Hygino aliisq; Pontificibus, varie ordinata, distributaq;.

[6] Sub Hygino Romanæ vrbis Episcopo, inquit Eusebius in Chronico ad annum Antonini Pij 2. Valentinus hæresiarches & Cerdo magister Marcionis Romam venerunt. Insigni zelo & industria impiorum hominum fraudes discußisse videtur Hyginus, vt coniicere licet ex iis quæ S. Irenæus scribit lib.3. cap. 4. Valentinus enim venit Romam sub Hygino, increuit vero sub Pio, & prorogauit tempus vsque ad Anicetum. Cerdon autem, qui ante Marcionem, & hic sub Hygino, qui fuit octauus Episcopus, sæpe in Ecclesiam veniens & exomologesin faciens sic consummauit, modo quidem latenter docens, modo vero exomologesin faciens, modo vero ab aliquibus traductus in his quæ docebat male, & abstentus est a religiosorum hominum conuentu. Eadem scribit Eusebius lib. 4. cap. 10. Hæc si cuncta sub Hygino facta, [Vigilantia & zelus contra hæreticos.] vt videtur asserere Irenæus, næ ille insigni fuit vigilantia, eruditione, magnitudine animi; qui versipellem illum impostorem deprehenderit, confutarit, eiecerit e fidelium cœtu, nihil veritus quas concitare turbas poterat, eo præsertim tempore.

[7] Quæ alia sanxisse traditur Hyginus, aliis examinanda relinquimus. Extant duæ sub eius nomine epistolæ, quæ Magno & Camerino Coss. datæ dicuntur, altera ad Athenienses, [Epistolæ, Decreta.] altera ad omnes Christi fideles. Tum a Gratiano capita quædam citantur ex Hygini Decretis. Baronius certe ea quoque consulto omisit. Nec desunt quidam viri docti, qui nonnulla saltem ex iis suspecta habeant. Referuntur to. I. Conciliorum, a Ciaconio in Hygino, Ribadeneira in vita Hygini, Platina, Iacobo Doubletio, Petro de Natalibus lib. 2. cap. 64. Andrea du Chesne, atque aliis qui Pontificum Romanorum vitas scripsere; imo & in Breuiario Pauli III. auctoritate, Francisci Quignonij opera concinnato.

[8] [Martyrium.] Tandem Plautio Siluano, & Sentio Augurino Coss. Antonini Pij anno 18. Christi 156. gloriosos labores martyrij triumpho terminauit Hyginus. Nam quod in omnibus Martyrologiis Martyr appellatur, id proprie accipiendum videtur, nisi quæ alia manifesta obstet ratio. Repressa quidem fortassis tunc erat, Antonini Pij edicto, persecutio, at non omniū impiorum mitigata sæuitia, vt non potuerit vel alio prætextu a quopiam Iudice morti addici, vel tumultu plebis ab idolorum sacrificulis concitatæ trucidari. Molanus in Notis ad Martyrologium Vsuardi, & Onuphrius Panuinius in Addit. ad Platinam, Martyris titulo honorari existimant, quia pro Christi confessione multa passus sit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Hyginus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Hyginus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.