Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. IOANNE CALYBITA, PROPTER CHRISTVM MENDICO, CONSTANTINOPOLI.


Secvl. V.

[Praefatio]

Ioannes Calybita, monachus Acoemetus et propter Deum mendicus Constantinopoli (S.)

Ex variis.

§. I. S. Ioannis natalis, Vita, cognomen.

[1] Alexium, abdicatis opibus, spretis honoribus, deserta coniuge, sponte sua exulem, dein paterna in domo peregrinum, in luculento patrimonio egenum, nouum philosophiæ genus colentem, sub initium quinti seculi Christiani, Innocentio I. Pontifice, Honorio & Arcadio Imperatoribus, mirata est Roma. Par prope exemplum, annis circiter quinquaginta post, [S.Ioannis Calybitæ natalis 15. Ianu.] vidit Constantinopolis, noua Roma: quamquam, vt mox dicemus, nonnulli etiam veteri illum Romæ vendicent. Huius agunt Græci ac Latini natalem XV. Ianuarij. quo die Menologium ab Henrico Canisio editum: S. Ioannis Calybitæ filij Eutropij Senatoris & Theodoræ. Eiusdem quoque mentio fit in Græco Menologio, eiusq; Epitome a Christophoro Patricio concinnata; itemq; in Anthologio: at plenius in Menæis, quæ, præter elogium a Matthæo Radero nostro olim Latine versum, editumq; prima parte Viridarij Sanctorum, integrum exhibent Ecclesiasticum eius diei officium, variis odis, hymnis, antiphonis contextum. Consonant recentiora Latinorum Martyrologia, quæ infra citabimus.

[2] Maurolycus, Canisius, Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum, [& 27. Februar.] Petrus de Natalibus, XXVII. Februarij eius memoriam consignarunt; plerorumque verba infra proferemus, cum de Ioannis patria agemus. Raderus libro iam citato, & Rosvveydus noster in Annotationibus ad lib. 9. de Vitis PP. num. 76. adnotarunt coli eum XV. [non 15. Sept.] Septembris, cum eo die in nullo Martyrologio aut Kalendario illius adscriptum nomen adhuc legerimus.

[3] Illius Vitam e veteri MS. Cryptæ Ferratæ Latine vertit Guilielmus Sirletus tunc Apostolicus Protonotarius, [Vita versa a Sirleto,] qui deinde S. R. E. Cardinalis fuit. Eam Aloysius Lipomanus, atque ex eo Laurentius Surius, vulgarunt: ab his accepere Zacharias Lippelous, Philippus Ferrarius, Gabriel Flamma, Petrus Ribadeneira noster, Ioannes Franciscus Buodinus, atque alij. Ediderat pridem eius compendium Petrus de Natalib. lib. 3. cap. 156. Eius vitæ auctorem scribit Galesinius esse Simonem Logothetam, siue Metaphrasten Simeonem, vt ex aliis locis colligere est in eius ad suum Martyrologium Notationibus.

[4] Quin alia antiquior extiterit, vix ambigeret licet: nam cum erectum illi templum ab ipsis eius parentibus, [alia a synchrono,] atque alij habiti honores sint, &, vt infra dicitur, omnia eius gesta ab ingressu in monasterium publice innotuerint; quis non panegyricas in eum dictas, ac traditam litteris vitæ eius historiam existimet fuisse? Atque hinc fortaßis illa transcripsit Logotheta: Viri iusti & perfecti vitam, honeste, pure, & cum virtute actam, vobis qui concordes in hunc locum conuenistis, narrare in animo habeo: vixit enim ille temporibus nostris.

[5] Aliam e MS. codice Bibliothecæ Vaticanæ nactus erat Rosvveydus noster, [alia e Græco MS. hic primum edita.] quam Latine ex fide versam hic damus; multo, quam altera sit, puriorem & genuinam magis. Nam prior illa a librariis aut interprete quibusdam glossematis interpolata videtur. Vnde quidem acceperit Galesinius prioris illius auctorem esse Logothetam, nescimus; Baronius Metaphrastæ tribuit seu scriptori, seu collectori. Huius quoque non ineruditus auctor fuit. Scribit idem Baronius in Notat. ad Martyrologium: Legimus alia MSS. (Acta) ab illis paullo diuersa. De eo meminit Nicephorus lib. 15. cap. 23. Claruit secundum eumdem auctorem, Leonis Imperatoris temporibus, licet MSS. sub Theodosio eum vixisse dicant. De ætate post agemus. At cum Theodosij non meminerint Acta illa e bibliotheca Vaticana, alia lecta Baronio oportet fuisse.

[6] [Ioannes cognominatus Mēdicus,] Duplex Ioanni cognomen fuit, Calybita & Propter Deum mendicus. Vtriusque minime obscura ratio. Coniuncta subinde ambo; alias alterum solum expressum. Titulus vitæ e Vaticano codice ita habet: βίος καὶ πολίτεια τοῦ ὁσίου Πατρὸς ἡμῶν Ιωάννου τοῦ διὰ χρισὸν πτωχοῦ. Vita & conuersatio S. P. N.Ioannis propter Christum mendici. Tum in Vitæ proœmio: Ιωάννης ἐκεῖνος πτωχὸς μὲν ἐπικληθεὶς, πλούσιος δὲ γεγονὼς τὸν πλοῦτον τοῦ πνέυματος. Ioannes ille, Mendicus quidem cognominatus, sed magnis Spiritus diuitiis locupletatus. Georgius Cedrenus in historiarum compendio ad annum Leonis Imper. quintum, qui erat 461. Christi, etiam Mendicum appellat. Κατὰ μὲν γὰρ ἀνατολὰς ἀπὸ τοῦ νεωρίου ἐπεκτεινόμενος μέχρι τοῦ ἁγίου Ιωάννου τοῦ πτωχοῦ πρὸς δύσιν. Ad ortum a nauali profectum incendium, vsque ad ædem Ioannis Mendici, quod est ad Occasum. quo de incendio actum X. Ianuarij ad Vitam S. Marciani Presbyteri cap. 4. litt. a. [& Calybita;] At Calybitam appellat Nicephorus infra citandus, Ioannes Zonaras to. 3. Annal de eodem illo agens Constantinopolitanæ vrbis incendio, quod peruagatum scribit in longitudinem a Bosporo versus ædem S. Ioannis Calybitæ. μέχρι τοῦ ναοῦ ἁγίου Ιωάννου τοῦ καλυβίτου. Vtrumque nomen coniunxere Menæa: Μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Ιωάννου τοῦ διὰ χρισὸν πτωχοῦ, ὃς καὶ καλυβίτης ὠνομάσθη. Memoria S. P. N. Ioannis propter Christū mendici, qui etiam Calybita nominatur. Dicitur vero Calybita ἀπὸ τῆς καλύβης, quod sub tugurio habitarit. ea vox a καλύπτω, tego, operio, deflexa.

[7] In Kalendario præfixo antiquo Missali Ecclesiæ Vesontinæ, quod olim fuerat Caroli de Nouo Castro Archiepiscopi eiusdem vrbis, qui obiit anno 1498. scriptum erat hoc die S. Ioannis Caliniti. quod nomen Molanus in prima Vsuardi editione & Galesinius expressere: [mendose Calinitus.] licet hic in Notis Calybitam scribendum moneat, & ille in secunda editione ita correxerit. Inscriptum erat videlicet, thecæ fortassis reliquiarum eius, Ιωάννου Καλυβίτου Græci litteris Latinis scripsere Ioannis Caliuiti, pro quo posteri Caliniti legerunt. De his reliquiis & inscriptione infra.

§. II. S. Joannis patria.

[8] Sæpius in Martyrologiis vsuuenit, vt quo loco Sancti cuiuspiam extant reliquiæ, ei ita tribuatur, quasi vitam isthic degerit, aut martyrium subierit. ita XXII. Ianuarij: Romæ ad Aquas Saluias S. Anastasij Persæ monachi &c. & XXXI. Romæ via Portuensi sanctorum Martyrum Cyri & Ioannis, qui post multa tormēta pro confessione Christi capite truncati sunt. cum ille in Perside passus sit, hi in Ægypto. Idem S. Ioanni Calybitæ accidit, cui posita Romæ ædes, reliquiis eo allatis, quibusdam persuasit eum Romæ habitasse. Quamquam edita a Lipomano Acta, [Ioannes an Romæ natus, an Constantinopoli quæ noua Roma?] in vrbe Roma natum habent. At quis est in historiis vel mediocriter versatus, qui nesciat Constantinopolim Nouam Romam, & secundam Romam esse appellatam: Socrates lib. 1. hist. Eccles. cap. 12. ἴσην τὲ τῇ βασιλευούσῃ ῥώμῃ ἀποδείξας, Κωνσαντινούπολιν ὀνομάσας, χρηματίζειν δὲ δευτέραν ῥώμην νόμῳ ἐκύρωσεν, ὃς νόμος ἐν λιθίνῃ γέγραπται σύλῃ καὶ δημοσίᾳ ἐν τῷ καλουμένῳ σρατηγίῳ πλησίον τοῦ ἑαυτοῦ ἐφίππου παρέθηκε. Æqualem eam dominatrici Romæ effecit Constantinus, & Constantinopolim nominauit, ac secundam Romam nuncupari lege sanxit; quæ lex lapideæ columnæ incisa, publice in loco qui Strategium, siue Prætorium dicitur, iuxta ipsius Imperatoris equestrem statuam, est collocata. Sozomenus quoque lib. 2. cap. 2. νέαν ῥώμην Κωνσαντινούπολιν ὠνόμασε. Nouam Romam Constantinopolim appellauit Constantinus. Itaq; illud in Oriente nomen inualuit, vt Romam fere antiquam Romam appellarent, siue Romam quæ est in Italia. Quin Thracia ipsa, cuius caput Byzantium, ideo Romania dicta; lingua Græca passim ῥωμαἳκὴ. qua de re plura habet Simon Portius in libro quem λεξικὸν λατινικὸν, ῥωμαἳκὸν καὶ Ελληνικὸν inscripsit.

[9] Patriam igitur habuit Ioannes Romam, sed nouam, siue Constantinopolim. [Romæ natum videri;] Petrus de Natalibus lib. 3. cap. 156. ambigue scripsit: Ioannes monachus filius Eutropij Magistri militum vrbis Romæ. Hunc secuti Carthusiani Colonienses in addit. ad Vsuardum XXVII. Februarij: Item B. Ioannis monachi filij Eutropij Magistri militum vrbis Romæ: qui cum in omni sanctitate annis septem in monasterio stetisset, Romam rediit; in domo parentum incognitus permansit; & in extremo vitæ præsentibus se reuelans, inter eorum brachia expirauit. Maurolycus quoque eodem die: Romæ Ioannis monachi, qui diu peregrinatus, in ædibus paternis incognitus mansit; seque ante obitum Eutropio & Theodoræ parentibus manifestauit. Canisius ibidem: Item Romæ S. Ioannis monachi, filij Eutropij Romani Tribuni, & Theodosiæ: hic XV. annos natus clam a parentibus profugit in monasterium, vbi septem annos exegit in omni obedientia & sanctitate: Romam deinde reuersus, in paterna domo ignotus, veluti pauper peregrinus, sub tugurio habitauit, assiduis ieiuniis & precationibus vacans. Tandem sese parentibus aperuit, atque in eorum brachiis expirauit. At cum XV. Ianuarij Calybitam idem referat Canisius, videtur diuersum ab hoc existimasse. Constantius Felicius XV. Ianuarij: Ioannes Calybita Romanus nobilissimus, filius cuiusdam Tribuni militum, monachus factus: deinde ignotus multis annis Romæ vixit sub exiguo tugurio, paterna in domo, maxima cum paupertate, vbi & sanctissime obiit.

[10] Et hi quidem omnes, cum simpliciter ei Romam patriam tribuant, Romam veterem intelligunt. Disertius Baronius in Martyrologio: [in insula Tiberina:] Romæ S. Ioannis Calybitæ, qui aliquamdiu in angulo domus paternæ, deinde in tugurio in insula Tiberina ignotus parentibus habitauit, a quibus in morte agnitus, clarus miraculis in eodem loco sepultus est: vbi postea in eius honorem ecclesia constructa est. prius ita scripserat sub annum 1584. Romæ S. Ioannis Calybitæ, qui Hierosolymam peregrinatus, diu post inde rediens, in tugurio iuxta domum paternam delituit in insula Tiberina, vbi celebri memoria colitur. Verum ea editio suppressa, & correcta, omissa illa Hierosolymitana peregrinatione.

[11] Octauius Pancirolus in Thesauris absconditis almæ Vrbis, regione 9. [quo argumento?] ecclesia 2. scribit Romanum fuisse, & Constantinopoli, in cœnobio paullo ante constructo monachum factum; Romam deinde reuersum. Romanum eum fuisse eo conatur argumento probare, quod 100 aureos in naulum dicatur dedisse, vt proinde longinquam eam fuisse nauigationem necesse sit. Poterat, & fortassis efficacius, illud vrgere quod in Vita a Lipomano edita, dicatur ad fluminis ripam accessisse, & deinde iuisse ad fluminis ripam; cum nullum Constantinopoli flumen sit.

[12] Verum si nobis licuisset Græcum ipsum codicem Cryptæ Ferratæ videre, fortassis interpolata hæc a quopiam deprehendissemus. Pretium nauiculario datum, maius fuit quam vulgo pro minime longa nauigatione pendi soleret, tum vt soli ipsi nauigium vacaret, [non solido.] tum vt fidem ne falleret. Quis tamen credat quantulum in puerile symposium dederant parentes, eo contentum fuisse nautam, vt Roma ad Ponti Euxini fauces vsque tenderet, indeq; reuerteretur? Et si in flumine reperta ea nauis Romæ, non fuit sane eiusmodi quæ procellas ferre Ægæi Ioniiq; maris posset.

[13] Melius ergo Molanus in Annotationibus ad Vsuardum nu. 7. Ioannes qui Calybam, siue tugurium, inhabitauit, patria fuit Romanus; hoc est, vt arbitror, Constantinopolitanus. Pronuntiat id diserte Galesinius in Notis: Fuit, inquit, ciuis Constantinopolitanus Eutropio Patricio & Theodora natus. [Potius Constantinopoli natus,] Neque id quisquam in dubiam reuocabit, qui quæ de Acœmetis supra in Vita S. Alexandri dicta sunt expenderit. Nam si is qui Ioannem e patria abduxit Acœmetus fuit, & Constantinopolim eum duxit, vt vult Pancirolus, quæ illa fuit ratio itineris, vt ipse Constantinopoli Hierosolymam iturus, in Italiam ac Romam veniret? Nam isthac rediisse solius Ioannis gratia credi posset. Sin alibi Acœmeti in Italia Galliaue fuerunt; vbi? quis eorum meminit?

[14] Constantinopolitanum fuisse cum Menæa asserunt: Οὗτος ἦν ἐν Κωνσαντίνου πόλει, υἱὸς Ἐυτροπίου συγκλητικοῦ καὶ Θεοδώρας. Erat hic Constantinopoli, Eutropio Senatore & Theodora natus; tum Vita e MS. Vaticano multo disertius: ἐν τῇ λαμπρᾷ πάντη καὶ βασιλίδι τῶν πόλεων, τῇ Κωνσαντίνου φημὶ, νέαν δὲ ῥώμην ὀιδε πᾶς ὀνομάζειν, [Vita id testante.] ἀνήρ τις ἐκόμα πλούτῳ πολλῷ, ζῶν ἐπὶ γυναικὶ, καὶ τῷ τοῦ σρατηλάτου τιμώμενος ἀξιώματι· ὄνοματῷ ἀνδρὶ Ἐυτρόπιος, τῇ γυναικὶ Θεοδώρα & nu. 8. ait cœnobium Acœmetorum non procul a patria Ioannis abfuisse; ideoq; diuina prouidentia factum vt lateret. Deinde templum ei iam vita functo ibidem parentes posuere: Καὶ ναὸς αὐτῷ παρὰ τῶν τεκόντων ἱερὸς ἀνεγείρεται, καὶ τὰ ἐκείνου πάντα παρ᾽ αυτῆς τε τῆς ὑποδεξαμένης μονῆς, καὶ τῶν θεραπόντων πᾶσιν ἀνακαλύπτονται. Fuitq; illud templum, vt ante ex Zonara & Cedreno diximus, ante annum 5. Leonis, Christi 461. ædificatum.

§. III. S. Joannis habitatio, ætas.

[15] Hæc de Ioannis patria. De instituto Acœmetorum, & monasterio in Bithynia a Ioanne & Marcello Abbatibus constructo, egimus in S. Alexandri vita.[S. Ioannes in monasterio Acœmetorum in Bithynia vixit:] Situm hoc erat vix LX. stadiis Constantinopoli, in ipsis Bospori faucibus, in loco qui Γομὼν ducebatur; appellatumq; Ἐιρηναῖον, quod pacem isthic quietemq; sibi nacti monachi viderentur, procul strepitu populi, & iis turbis quas in eos Constantinopoli per nefarios homines dæmon concitarat; postea Acœmetorum siue Non-dormientium dictum. Eregione eiusdem monasterij, vt 29. Decembr. in S. Marcelli vita dicitur, iacet in Thracio littore Sosthenium, de quo Petrus Gyllius lib. 2. Bospori Thracij cap. 14. & alij. Hinc corrigas quod in Fastis Marianis scripsit Brunnerus noster, Ioannem in Syria monachum egisse, quodq; in Gallico Martyrologio Leodij excuso, Hierosolymis habitasse. Nam quod Maurolycus ait diu peregrinatum, omnino abest a vero. In illo porro commoratum fuisse Acœmetorum cœnobio, quod statuimus, testatur Nicephorus lib. 15. cap. 23. Studius, inquit, quidam vir præclarus Roma Constantinopolim venit, & Diuo Præcursori templum erexit, in quod monachos ex monasterio Acœmetorum induxit, quod diuinissimus Marcellus extruxerat, in quo perpetui hymni Deo canerentur, sodalitate monachorum in tres cœtus diuisa. In ea mandra Ioannes quoque Calybita monachicis disciplinis institutus est. ἐφ᾽ ᾗ δὴ μάνδρᾳ καὶ Ἰωάννης Καλυβίτης τὰ μοναχῶν ἐτελέσθη. Quid dici clarius potest?

[16] Nunc ætas disquirenda. Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ in Notis ita scribit: Sub quo Imper. vixerit, non ita certum est, cum apud alios sub Theodosio, apud alios vero sub Leone illum vixisse legatur. Vtrumque verum puto; vixisse scilicet & sub Theodosio IV. qui modico tempore imperauit, [non sub Leone Isaurico,] & sub Leone III. Iconomacho circa annum Domini DCCVII. Ast in ipsa vitæ narratione præmiserat sub Leone natum; quomodo ergo potest sub Theodosio Leonis decessore vixisse? Sed longe aberrat. Baronius in Notat. ad Martyrolog. §. 1. citatis, ait claruisse eum secundum Nicephorum Leonis Imp. temporibus, [sed Theodosio Iuniore,] licet MSS. sub Theodosio eum vixisse dicant. Omnino sub Theodosio vixit; & sub eo, aut Marciano fortaßis, mortuus est; quod ita confici breuiter potest: Templum ei Constantinopoli erectum erat, ante incendium illud, de quo supra, quod Leonis anno 5. vel 9. contigit. Ergo aliquamdiu ante obierat. S. Alexander Acœmetorum parens, vt ante scriptum, Constantinopolim venit sub annum 425. obiit circiter 430. Postea in Bithyniam migrarunt eius discipuli, quibus Ioannes præerat: huic S. Marcellus suffectus. Ab hoc sacrum habitum suscepit Calybites: nam cum ita studiose ex Acœmeto monacho quæsierit de ipsorum instituto ac viuendi ratione, [cum non essent Constantinopoli Acœmeti,] manifestum videtur non fuisse tunc Constantinopoli eiusmodi cœnobium, quod propter inusitatam aliis diuinæ doxologiæ rationem vitæq; sanctitatem omnium in se conuertebat animos, nec potuisset sagacißimum adolescentem latere. At reducti sunt in vrbem Acœmeti a Studio viro consulari sub Gennadio Episcopo qui anno 458. Anatolio succeßit, seditq; annis 13. Vnde conficitur Ioannem vel extremis temporibus Theodosij, vel Marciano imperante, mortuum esse, [quibus isthic conditum cœnobium a Studio.] cum vixisset annos fere XXII. Et fortaßis Studio iniecta voluntas Acœmetis cœnobium ædificandi, cum Ioannis præclaræ vulgatæ sunt virtutes, & constitit eum Acœmetorum disciplina fuisse informatum. Cedrenus anno Leonis 6. qui erat Christi 462. ædificatum Studitarum monasterium scribit. Τῷ δ᾽ ἀυτῷ ἔτει Σούδιος τὸν ναὸν ἔκτισε τοῦ ἁγίου Ιωάννου τοῦ βαπτισοῦ, καὶ μοναχοὺς ἐκ τῆς μονῆς τῶν ἀκοιμήτων ἐν ἀυτῷ κατέσησε. Eodem anno, proximo, vt ipse statuit, post incendium illud de quo supra, Studius templum S. Ioannis Baptistæ ædificauit, & monachos e cœnobio Acœmetorum in eo collocauit. Baronius id retulit anno 459. Falli certum est eos qui ad annum 467. aut serius Calybitæ obitum retulerunt. Marcellus Archimandrita ad annum 485. & vltra peruenit.

§. IV. S. Ioannis Calybitæ reliquiæ.

[17] Sancto filio Eutropius & Theodora templum Constantinopoli ædificarunt, illudq; magnifice exornarunt. In eo illius asseruatæ reliquiæ sunt: postea Romam aliquæ & Vesontionem translatæ. Testatur Saussaius in Martyrologio Gallicano, Constantinopoli a Francis subiugata, [S. Ioannis reliquiæ Constantinopoli;] cranium S. Ioannis inde Vesontionem aduectum, atque in S. Stephani basilica maximo honore reconditū esse, vbi etiamnum inter potiora religionis monilia, & quietis publicæ pignora ac præsidia conseruetur. Locupletatæ sunt Diuorum pignoribus, quæ fere innumerabilia Constantinopolim ex toto Oriente congesta erant, multæ Occidentales prouinciæ, ac præsertim Belgicæ, eo tempore quo Flandri Constantinopolim tenuerunt ab anno 1204. ad 1261. De his reliquiis Molanus in Addit. ad Vsuardum: [Caput Vesontione:] In Burgundia S. Ioannis Caliniti Confessoris, cuius sanctum corpus in ciuitate Constantinopolitana feliciter quiescit, multis fulgens miraculis: pretioso vero capitis eius thesauro vrbs Chrysopolitana incomparabiliter ditatur. Vesontionem Chrysopolim a variis medij æui scriptoribus appellari, alibi adnotauimus ex Ioannis Iacobi Chiffletij V. CL. Vesontione part. 1. cap. 12. Idem Molanus in posteriori editione ista de Ioanne habet: Die XV. S. P. Ioannis Calybitæ: cuius pretioso capitis thesauro vrbs Chrysopolitana incomparabiliter ditatur. Galesinius: In Burgundia S. Ioannis Caliniti & Confessoris: cuius sacrum corpus, multis clarum miraculis, Constantinopoli quiescit, caput Chrysopoli religiose asseruatur. Eadem sere Canisius eodem die.

[18] Chiffletius Vesontionis parte 2. in Vitale II. Archiepiscopo 69. ita illius capitis meminit: Ioannes de Corcondrayo Scholasticus & Canonicus, [thecæ inscriptio examinata:] dein Decanus Bisontinus, a duobus Græcis Episcopis Auenione accepit interpretationem quarumdam Græcarum vocum, antiquo charactere inscriptarum circa thecam, in qua S. Ioannis Calybitæ venerandum caput in Bisontina S. Stephani ecclesia seruabatur; quo nomine Episcopi illi publicum instrumentum confecerunt Auenione XVII. April. an. Christi 1321. Indict. 4. Pontifice Ioanne XXII.

[19] Extat Romæ in insula Tiberina ecclesia S. Ioannis Calybitæ, de qua agit Pancirolus reg. 9. eccl. 2. testaturq; traditam eam esse congregationi, [aliquæ reliquiæ & templum Romæ.] quam instituit B. Ioannes de Deo, de quo agemus VIII. Martij, atque ab ea erectum insigne nosocomium. Addit deinde cum sub annum 1600. religiosi hi Fratres ecclesiam suam instaurarent, reperisse, cum aliorum Sanctorum reliquias, vt Marij, Marthæ, de quibus XIX. Ianuarij; tum S. Ioannis Calybitæ corpus, id est, vt interpretamur, corporis partes aliquas. Verisimile est has reliquias, vt aliorum plurimorum, Constantinopoli Romam allatas sub Iconoclastis Imperatoribus; aliquas tamen Constantinopoli remansisse, vnde caput postea Vesontini adepti sunt. Idem Pancirolus testatur aliquas S. Ioannis Calybitæ reliquias asseruari in æde S. Blasij 3. regionis 1.

[20] Fuisse alios quoque Calybiticam vitam, Ioannis nostri exemplo, [Alij Calybitæ.] secutos conucere licet ex Historia Miscella lib. 22. cap. 30. vbi de S. Andrea in Crisi, vt postea a sepulturæ loco appellatus est, ista habentur: Eodem quoque anno (Christi 761.) Constantinus persecutor Andream memorabilem monachum, qui dicebatur Calybites, apud Blachernas flagris in hippodromio S. Mamæ peremit. De hoc plenius agemus XVII. Octobris.

VITA AVCTORE ANONYMO,
ex MS. Græco Bibliothecæ Vaticanæ.

Ioannes Calybita, monachus Acoemetus et propter Deum mendicus Constantinopoli (S.)

Avctore anonymo, ex ms. Græco.

CAPVT I.
S. Ioannis Calybitæ ortus, institutio.

[1] Res est sane tyrannica parentum amor, & vincula naturæ insolubilia, ac desiderium semper ardens, quod restingui numquam potest. Sed tamen Dominus, vt hæc prompte contemnamus, hortatur, & crucem tollamus in humeros, ac se alacriter sequamur: quia maiorem ipse nobis amorem, quam parentes, exhibuit. Ioannes vero, [S. Ioannes Mendicus appellatus,] de quo nunc agimus, magna animi alacritate hoc Christi præceptum impleuit: Ioannes ille, Mendicus quidem appellatus, sed magnis Spiritus diuitiis locupletatus. Ideo altius aliquanto rerum ab eo gestarum repetenda est narratio; & diligentibus Deum animabus, velut via quedam ad virtutem, proponenda; quam & ipse, a se decursam, commonstrare volentibus potest. Ita porr o se habet.

[2] [Constantinopoli, nobili genere natus,] In clarissima illa vrbiumque Regina Constantinopoli, quæ noua Roma vulgo appellatur, vir quidam multis affluebat opibus, Stratelatæ, siue Ducis exercitus, ornatus dignitate. Nomen viro Eutropius, vxori Theodora erat: pij ambo, neque solum seculari potestate illustres, sed & morum probitate conspicui. His tres filij fuere: quorum duos dignitatum splendor ceteraque vitæ felicitas suscepit. Minimus natu fuit præclarus hic Ioannes, qui nascendi quidem ordine postremus; tamen, vt cum Euangelio loquar, primus euasit. [Matth. 20. 16.] A tenera ætate, singulari parentum cura educatus, doctrinæ ac disciplinis vacabat: hisque malebat multo, quam pecunia ditari, non respiciens ad vanitates & insanias falsas: vti egregie diuinus Dauid canit. Cum vero duodecimum ætatis annum attigisset, studia diligenter, [litteris & pietati studet:] templa vero nocte dieque frequentabat; veluti surculus quidam nobilis, diuinorum auditione oraculorum, quæ vere sunt decursus aquarum, assidue irrigatus; & virtutis fructum iam tum dulcissimum proferens. [Psal. 39. 5.]

[3] Accidit autem vt quidam ex ea monachorum congregatione, quos Acœmetos, id est, Insomnes vocant, diuino incensus Ierosolymam visendi desiderio, priusquam illud susciperet iter, negotij cuiuspiam gratia Constantinopolim ingressus, iuxta Ducis palatium hospitaretur. Eum Ioannes conspicatus, & vnico monachi intuitu, quasi ab igne torris inflammatus, quærere ex eo cœpit, cur & vnde venisset, quod eius esset monasterium, quisue eius congregationi sapienter præesset. Hic vero & familiam & Antistitem indicauit, & caussam quæ Constantinopolim sese euocasset aperuit, [statuit seculum deserere:] ac consilium quoque futuræ peregrinationis: sentiebat enim auditum sitientem spiritualium cogitationum. Rursus eum interpellans optimus adolescens sciscitatur, quomodo in monasterio degerent, & quæ ipsis essent exercitationes. Cumque hæc particulatim monachus explicaret, benigne iis afficiebatur Ioannes, & dulcia faucibus eius erant viri eloquia, & super mel ori eius. Ac mox eum eiusmodi instituti desiderium cepit, & sudorum spiritualium cupido. Denique manu eius apprehensa, [paciscitur cum monacho de fuga clam instituenda:] occulto eum sacramento obstringit, vt Hierosolymis redux, nequaquam se prætereat, sed secum clam assumat, vt discessum parentes minime percipiant: deinde religiosæ familiæ adscriptum detondeat. Iam enim me nuptiis copulare, inquit, cogitant parentes, & ad dignitates euehere, & mundanæ gloriæ rebusque vanis affigere: quod est ei qui vere liber esse & dici vult, aperta seruitus. Me vero ardens tenet vitæ vobiscum agendæ desiderium; propterea in vestrum cooptari numerum vehementer expeto: & hoc existimo veram esse gloriam, & stabilem honorem, & pignus quoddam futuræ beatitudinis. Assensus ei est monachus, pactumque iureiurando sanciuit: ac sic iter aggressus est.

[4] At diuini amoris scintilla nutriebatur & augescebat in Ioannis animo, [petit a parentibus Euangelia;] multisque erga Christum desideriis inardescebat, & ei adesse, & intellectu cum eo versari optabat. Quid ergo? Diuinum Euangelium sibi comparari a parentibus postulat: more vehementer amantium, qui iucundissime eorum, quos amant, sermonibus assidue immorantur, & sufficiens desiderij hoc rentur esse solatium. Parentes itaque, ac mater præsertim, (calidissimum facillimumque circa puerorum desideria negotium est) cum libenter filij petitionem accepissent; maxime quod nec vestem peteret exquisitam, [impetrat elegantissima.] nec præclara ac honorifica calceamenta, nec aliud simile, vt sunt iuuenum cupiditates, sed rem ita seriam ac diuinam; Euangelium comparant, idque materiæ præstantia, atque artis ornatu, & admirabili quadam scriptionis elegantia, interius exteriusque illustrant; vt illecebrosus quodammodo liber esset, soloque aspectu ad continuum sui vsum alliceret ac studium, Ioannis animum. Neque cernebant qualis ipsum intus stimulus, acerrimi, inquam, erga Christum amoris, ad hoc moueret: sed eius rei ignari, illud curarunt. Assidua enim illius exercitatio contrectatioque inductura erat ipsius etiam naturalis in parentes amoris obliuionem, reique tam arduæ atque inexpugnabilis, ipsius, inquam, naturæ contemptum. Sed ille, vt cupierat, accipit a parentibus Euangelium.

CAPVT II.
Fuga, ingressus Religionis.

[5] Iam vero etiam monachus redierat, non frustratus promissa. Hic fons aquæ, oculus cerui, Ioanni est visus, & mille ipsum voluptatibus compleuit. [Clam parentibus fugit:] Quocirca festinauit vt accensum in se desiderium opere expleretur, optatumque tandem finem consequeretur: sumptoque ex ædibus. Euangelio expectauit monachum, quasi cum eo, vt heri ac nudiustertius, aditurus ad scholam. Metuebat quippe parentum in se amorem, matris potissimum lacrymas; ne diuini desiderij in se ignem extinguerent. Discessum itaque celat, & scholam quidem non adit; sed celeriter ad mare contendit. At seruorum illum quispiam sequebatur. Et hunc Ioannes dimittit, cuiuspiam negotij prætextu, sapienter prudenterque omnino, rem omnibus ignotam præordinans. Ipse ac monachus ad littus abeunt: & naue illico conscensa, ac secundo vsi vento, ad monasterium quam celerrime euolant, Ioannis auro nautarum manus corroborante, itaque celerem efficiente cursum nauis.

[6] Cum exscendissent, atque ad monasterij Præfectum vna adiissent; [difficulter admittitur ob teneritudinem,] monachus cuncta quæ ad Ioannem pertinebant, exponit particulatim, generis nobilitatem, dignitatem parentum, eorumque in ipsum amorem, paratos honores, procuratas nuptias: deinde pueri erga res diuinas studium, pacta secum inita & iusiurandum, denique fugam ac discessum. Intuitus Ioannem monasterij Præfectus, ætatisque imbecillitatem ac priorem vitæ conditionem perpendens; & veritus ne ita delicate educatus, laboris ac molestiæ rudis, non posset tam laboriosum vitæ genus sustinere; sed breui discederet & iugum exercitationis abiiceret; [& adolescentum impetus instabiles:] (norat enim feruentes iuuenum impetus, in quæcumque animi propensionem ostenderint, nec stabiles, nec perpetuos, sed fastidiosos esse ac mutabiles) his ille perpensis ipsum ad se accitum paterne adhortatus est, atque ita illius propositum tentare cœpit: Rem, inquit, fili aggrederis & educationi tuæ & ætati admodum repugnantem: adhuc enim puer es, & hactenus commode ac molliter enutritus: nostra vero vita laboriosa est & aspera, & cum perpetua afflictione coniuncta. Vereor igitur ne illa imbecillitas, omnis hactenus incommodi ignara, vbi laboris plurimum offenderit, immoderatione statim frangatur, & abhorrentem ab omni laborum tolerantia virtutis negligentiam complectatur; vt non in te solo deinde hæreat, sed ad multos alios hæc labes peruadat. Oportet igitur te quadraginta dies in monasterio commorari, & ipsa experientia discere quæ in eo agantur. Et si postea videris ea animo tuo viribusque conuenire, tum fas tibi erit ad nostrum accedere institutum, ac desiderium explere.

[7] Hic vehementer angi feruens spiritu Ioannes, & nihil omittere, quod animum mollire illius posset ac flectere: [incredibili feruore impetrat] instanter orabat: perseuerantiam iureiurando sanciebat in genua prouolutus: atque ex inflammato animi affectu totus lacrymis colliquescebat; nullas inducias negotio dandas ratus, sed quamprimum se tonderi postulans, Fratrumque choro adiungi. Id autem faciebat non simpliciter propter magnam eius rei cupiditatem; sed vt parentum studia eluderet, prudenter statuens, simul atque intellectum esset eum iam attonsum, reditus ad illos spem omnem præcisum iri. Non habens igitur quod opponeret tam multis his precibus calentibusque lacrymis, [vt induatur monachali veste,] obsecutus est monasterij Antistes: ac consuetis super eum precibus recitatis, & omnibus quæ monachis lex præscribit impletis, statim pueri comas detondet, simulque, vt vere loquar, [& attondeatur:] omnem mundanum terrenumque sensum resecat; & monastico ipsum habitu induit, ac suo allegit gregi: vt eodem die Ioannes & ad monasterium venerit, & monachus sit factus, non veste solum, sed re quoque ipsa.

[8] Nihil vero necesse est perquisitum a parentibus filium commemorare. Liquet enim si ipsi parentes, [perquiritur a parentibus, frustra.] hic illorum filius, & filiorum carissimus & præstantissimus erat. Verum & hinc fortassis rursum dubitatio emergat. Si enim inquisitio facta est, quomodo latere vsque in finem potuit puer; cum neque procul abesset, neque longo ab vrbe interuallo monasterium distaret? Sed promptum est dicere, (omnino ab opere ipso & fine sumpta caussa) Deo occultante, & rem hanc gubernante, latuisse, ne lateret animæ nobilitas, & bonum consilium isthæc dirigere & volens & valens.

CAPVT III.
Tentatio. recessus e monasterio.

[9] Ioannes igitur sextum iam annum cum monachis degit, [Sancte & exemplariter viuit:] demissionis animi & obedientiæ præbens potius exempla ceteris, quam ab iis accipiens; ceterarumque virtutum velut regula ipsis & exemplar, mirabile omnibus, perpaucis imitabile effectus. Vehementer hæc cōmunem humani generis hostē torquebāt. Neque ferre id diutius valens, ad consuetas artes conuertitur, fraudes ei & insidias struens, & simpliciter mala detestantem supplantare ac vincere cupiens, qui inde ab initio semper bonis obstitit. At simili prorsus modo repulsus est: tutus enim cælesti ope armisque virtutum erat Ioannes.

[10] Aliud igitur ipsi bellum infert, bellum sane graue & formidolosum. [tentatur desiderio parentum:] Reducit enim illi in memoriam parentum amorem, patris viscera, dolores matris, ceterasque naturæ necessitates. Ad desiderium eum prouocat carissimi omnibus & dulcissimi parentum conspectus. Iamque alte adolescentis animo, eorum amor impressus, consumebat eius corpus, & valide macerabat, multa abstinentia confectum, vt mors iam illi imminere videretur. Igitur familiæ Præses, ita ipsum extenuatum cernens, nimiam eius reprehendebat inediam, hanc occasionem esse tabis existimans, asserens, violentas sibi manus inferre, non virtutis esse, sed summæ omnino amentiæ. Hic vero ex veritate viuens, omnisque fraudis ac simulationis expers; Non ex abstinentia, inquit, o Pater, [ea lucta fere contabescens,] nimiaque austeritate est tabes corporis mei; sed a bello certe grauissimo, quod ex ipsa mihi natura, is qui a Superis bello pulsus est, hostis intulit. Ad desiderium enim nescio quo modo parentum me commouens, mihique acrem illos videndi cupiditatem iniiciens conficit, vt perspicere potes, & consumit me, quemadmodum ab igne liquefit cera; & capere omnino vel breuissimam quietem mihi mentem non patitur. Propterea te oro, [petit facultatem discedendi:] Pater, vt mihi ad eos reditum permittas. Hostis enim sperauit hoc modo supplantare me, & perturbare gressus meos ad Deum tendentes. Ego vero confido sanctis tuis precibus fore, vt & parentum videndorum desiderium expleam, & hostis, pugnante mecum Christo, non modo spem infringam, sed & cladem illi inferam.

[11] His præter omnem spem auditis, monasterij Antistes, vehementer omnino perculsus, [precibus pro eo indictis,] cœpit priorem illi feruorem ad memoriam reuocare: quomodo & ipse inexorabilis fuerit primum, neque admittere eum in monasterium voluerit: qualia ad ipsum verba fecerit: qualia eum præmonuerit, quæue sit adhortatus. Deinde aliquantulum subsistens & dictis illacrymans, atque hoc edens animi interius afflicti argumentum; diluculo suos conuocat monachos, & in commune omnibus pro ipso precatis, amarum quid suspirans & confusus, in vberes prorupit lacrymas. Talem enim Ioannes eius animo desiderij stimulum infixerat: [animatus ab Abbate discedit:] eratque reuera ouis pastori desiderabilis & indiuulsa. Proficiscere, inquit, o fili, Deo huius itineris rectore ac duce, ex mandato eius ac voluntate. Ille propter se vnum omnibus simul Fratribus plorantibus complorans, nec veluti se dimittentes dimittens, sed parentum desiderio & inuitus ab illis diuulsus, & tyrannidis potius opus quam propositi sui ratus, singulos complexus & iis lugentibus, vehementi & ipse tristitia oppressus a monasterio discedit; identidem ad illud respectans, donec ex oculis tandem subtractum est, memoria interim spiritualium quæ in eo suscipiuntur certaminum, & suauissimæ Fratrum consuetudinis viscera illi effodiente.

[12] Vt videri illi monasterium omnino desiit, statim resumit animum, seseque ex omni illo colligit mœrore ac perturbatione. Tum pauperem quemdam pannis obsitum in via offendit, [vestes cum paupere commutat.] &, Salue frater, inquit, & viæ comes. Exuit deinde se tunica, eaque pauperem induit. Pannos vero illius sibi sumit: iamque dissuta illa lacerna, mendicus vero eius erat veste amictus; & lætabatur vterque, hic præsentia intuens, sperata ille, Christi imitando egestatem, & demissionem adamando.

CAPVT IV.
Vita sub tugurio in atrio parentum.

[13] Iam mare traiecerat Ioannes, & paternæ domui proximus in solum se abiicit, [Venit in patriam:] animoque sursum ad Deum erecto, corde & oculis ad lacrymas commotis, Domine Deus, inquit, qui mirabilem hanc & concordem creaturam moderaris; qui cælum manu propria efformasti, sapiens tuum opus & illustre ac honorificum; qui amorem in parentes naturæ indidisti fortem & inexpugnabilem, & te tamen pluris quam ipsam fieri naturam iussisti, vt & rationem ostenderes affectionibus naturalibus validiorem, & nobile animi propositum naturam vincere posse; qui propter sola corda nostra, cuncta creasti; cuius palpebræ interrogant filios hominum; tu Domine nosti quod a puero te sitiuit anima mea, & naturæ oblitus sum propter te, nec amoris parentum rationem habui; sed opes, honores, delicias tua caussa contempsi, omnia amori in te meo postponens. Ipse me nunc quoque, tyrannicum in morem a maligno afflictum, adiuua, & ne derelinquas me; sed complaceat tibi vt per ea generose eum prosternam, per quæ mihi ipse insidias struxit.

[14] Hæc Deum religiose precatus, abiicit se vt mendicus & peregrinus ad parentum ianuam, [iacet ad fores domus paternæ:] ignotus omnino esse iis cupiens, quos sat ipse agnoscebat; atque ita sapientissime mederi & vincere vim naturæ. Cum iam illuxisset, essentque atria de more patefacta, intuitus ipsum is qui curam domus gerebat, pannis misere obsitum & veste lacerum, ac sordide adiacentem; Quis sit quærit, & vnde venerit. Oblitterarat enim nimia corporis tabes speciei illius notas, & omnia plane obscurarat indicia. Quomodo igitur, inquit, sic prostratus iaces ad introitum, per quem Domini mei egredi consueuerunt? Ille pauperem se esse confitebatur, & vestem habebat, quæ hoc, ipso etiam tacente, satis proderet. Indicabat etiam victus indigentiam, ac tecti sub quo commoraretur carentiam. Non igitur me repellas, inquit, (tui enim memor ero mendicus) sed miseratione meæ egestatis ductus, sine ita miserum in hoc me angulo iacere. Talia dominus famulum rogabat, nec erubescebat mendicationem, nec se dominum manifestabat; illum imitari volens, [in angulo paterni atrij commoratur:] qui diuitias Deitatis & dominationem in carnis paupertate occuluit: etenim erat etiam ipse eruditus corde in sapientia, quemadmodum canit Dauid; & sapientem in malitia, intelligentia boni spiritus studebat destruere. [Psal. 89. 12.] Illum ergo miseratus paternæ domus curator ob vilem & omnino lacerum vestitum, & vmbratilem illum ac tabidum aspectum digressus est, permittens vt isthic commoraretur.

[15] [tugurium sibi exstruit:] Iacebat igitur in atrio parentum filius, angusto quodam tugurio tectus. Agon vero hic maior etiam erat, & Gymnasium quoddam inter se pugnantium diuini amoris ac naturalis: naturalis quidem in egressu & ingressu patris eius ac matris, memoriam magis viuidam commouentis, & ipsi versantis viscera & cor dissoluentis, ac suauiter abblandientis, & in agnitionem vt veniret cogentis; Diuini vero resistentis & in contrarium abnitentis, & animum ipsius vehementer concitatum, [ingentem luctam patitur:] & ad naturalia inclinantem, ratione quasi fræno cohibentis, ac victorem ita præter opinionem efficientis. Qualem vero luctam habebat! Quos fluctus cordis sustinebat, deliciis seruos videns affluentes paterna in domo, sese autem esurientem, squallidum, tecti & amictus egentem! Hæc forti animo ferebat Ioannes, Dei sese amore corroborans; ideoque continenter ita precabatur: Dominator Domine, qui paternam hanc domum mihi postliminio aspicere dedisti, & ipso parentum frui aspectu; qui meus vere pater & creator es; tu mihi vires largire vt hostem superem tua virtute, ac penitus prosternam; ne parentum desiderium tui me desiderio exuat, ac spem in te meam infringat. Hæc & his similia Deum orans annum integrum ad parentum limen exegit magnanimus ille, neglectus & contemptus: inimico fortassis hunc ei despectum curante, vt grauius opprimeret magnum illum profecto & admirabilem eius animum.

[16] Cum integrum hic annum esset commoratus, omniumque ludibrio expositus iacuisset; [ludibrio habetur:] patientiam illius demirari pater cœpit, nec leuissime suspicans se parentem esse exulis illius, peregrini, tecto carentis, mendici. Incessit ipsum deinde talis cogitatio; non esse rationi consentaneum, diuinum hominem in atrio suo iacere: [cibos a parente submissos] & propterea eius (filij nempe) sibi deinceps curam gerendam esse existimauit: ac cibos Ioanni copiosos quotidie de sua mensa mittebat. Ipse vero pauca quædam, quæ ad necessariam corporis sustentationem vix sat essent, [distribuit pauperibus:] delibans, cetera largiebatur pauperibus, alios præ se cupiens laute vesci. Ac sic inedia carnem macerauit suam vt interior forma in exteriori specie veluti in speculo quodam relucere propemodum videretur.

[17] Mater vero acerbo dolore intima illi lancinante viscera, ignorabat eum prope adesse quo orbatam se querebatur; atque omnino ita affici animo refugiebat, vt ei post euenit. Grauis sane matri res & acerba, & multam post agnitionem pœnitentiam habens, neque tunc medelam admittens. Etenim quadam vice magnifice & splendide domo cum stipatoribus & pedissequis egrediens, vidit Ioannem putida tabe exhaustum, & laceris centonibus indutum, sordibus & squallore obsitum, tum tetricum nescio quid ex nimia inedia, & agreste tuentem: & mox veluti malum quodpiam omen, desideratum (heu!) filium auersata; [a matre iubetur inde pelli, ne eum quotidie videat.] præcipit ductoribus vt e media ipsum trahentes via in aliquem angulum summoueant, ne multo, inquit, transeuntem me impleat fastidio. Hæc illa dicebat omnino ignara, eum se expellere quem medio in corde perpetuo ferebat: atque eum non sustinebat videre, quem non videns, ipsum dulcem ceteris solem amarum arbitrabatur luctuosumque spectaculum. Sic igitur Ioannes misere eiectus est e materno conspectu: non tamen accubare ad domum desiit: sed prope iterum iacebat, angustum tuguriolum, vt diximus, fabricatus.

CAPVT V.
Colloquium cum matre. Euangelia ei reddita.

[18] Tertium sic annum perseuerauit athleta ab amore parentum valide impugnatus & ab ipsis expulsus, a domesticis sine commiseratione despectus, a seruis iniuriis affectus, &, quod omnium maxime intolerabile, a matre abominationi habitus. Et nec ita abiectus magnus hic vel acerbum lamentari, [Insigni patientia præditus,] vel verbum ad mouendam commiserationem proferre, vel omnino explicare familiam, in animum induxit. Hoc enim mirum sane, quod quos desiderabat, & a quibus ipse amplius expetebatur, ab his per ignorantiam execrationi habitus, expulsus, & verbo sese valens expedire, patienter tolerabat omnia, bello naturæ tam difficili se opponens. Hæc videns occultorum inspector Deus, secundum quietem ei apparet, [a Christo se intra triduum moriturū intelligit:] & benignissime salutato mortem intra triduum denuntiat, & copiosa laborum præmia, præclaras coronas, & honorificam absolutamque remunerationem promittit. Experrectus autem statim flere præ voluptate affectuose ac dulciter cœpit; ac simul gratias agere Deo pro felici illo nuntio ac visione, simul & pro parentibus ex animo orare.

[19] Deinde accersit familiæ præfectum, rogatque vt hec Dominæ referat: [matrem ad se euocat:] Pauper ille, qui ante vestibulum iacet, per tuam te benignitatem obtestatur ne propter vilitatem & inopiam suam verearis ad eum accedere, Christum reuerita qui figuram eius induit, quem nosti iis qui a dexteris stant perspicue dicere: Infirmus & pauper eram, & visitastis me: præterquam quod & est mihi, inquit, ad te sermo, qui non otiosus, scio, nec inutilis videbitur. [Matth. 25. 36.] Ille vero his egeni verbis inductus cuncta Dominæ indicat. Quæ secum diu multumque considerat, quid tandem esset sibi pauper ille dicturus: rem simul viro renuntiat, & an conueniat sibi illa pauperis visitatio sciscitatur: qui mox vt ad pauperem adeat hortatur, &, Pauperes, inquit, o mulier, Deus elegit. Cum vero differret illa ac cunctaretur, & quod diuinus ait Dauid, consilium inopis erubesceret, (res enim contempta vir pauper, [cunctantem, iterum rogari curat vt veniat:] etsi quid habeat studio dignum, multosque præcellens) Ioannes sentiens appropinquantem & prope iam in ianuis mortem, etiam post mortem humilis esse & abiectus, omnique carere honore cupiebat, vt post paullo dicetur, iterum hæc matri renuntiat: Iam vltimam ineo peregrinationem. [Psal. 13. 6.] Te vero, si me iam aspectu non dignaris, sera tandē & inutilis subibit pœnitudo. Tunc mater multa ratiocinari, num quid sibi tandem necessarium esset dicturus: ipsum enim eam cor quodammodo feriebat, sollicitam an de carissimo filio sibi pauper quidpiam posset nuntiare.

[20] Imperat ergo quibusdam ministrorum vt pauperem ex tugurio abstractum ad se adducant. [adducitur ad eam:] Adductus ad eam Ioannes, iamque proximus matri filius, desiderantem vicissim desiderans, mutuo oculorum coniectu salutantem resalutans; adhuc tamen continebat linguam & animum, & naturæ impetum reprimebat. Magnus profecto & admirabilis animus. Deinde humili voce ac specie, Quæ a vobis, inquit, in me pauperem & peregrinum collata sunt, ea ad communem Dominum scitis pertransire; ipsius enim hæc vox est: Quodcumque feceritis vni de fratribus istis minimis, mihi fecistis. [Matth. 25. 40.] Quoniam vero iam mihi vitæ finis instat, vltimum hoc a te petere coram Deo omnium scrutatore ac teste volo: Ne aliis me mortuum funeralibus, neu in alio me loco sepelias; [petit in laceris suis vestibus & tugurio sepeliri:] sed his ipsis, vt nunc sum, laceris pannis inuolui patiaris, ibique tumulari, vbi tugurium meis ipse manibus construxi. Assensa est mater, fidemque ei certam dedit, nequaquam se matrem rata. Hoc enim illius prouiderat mens, ad fidem faciendam occasionem arripere priusquam agnosceretur.

[21] Hæc igitur pauper spiritu obtestatus & consecutus, dat ipsi Euangelium: Sit hoc vobis, inquit, [dat matri Euangelia:] tibi ac Domino meo coniugi tuo, tutum in hac mortali vita præsidium, & futuræ pignus salutis. Libenter ac benigne id mater ab eo accepit. Mirabatur vero vehementer vnde & quomodo tale quid pauperi illi obtigisset. Cum igitur sus deque librum versaret manibus; Valde, inquit, hic similis est ei quem olim Ioanni comparauimus: & simul in mentem reuocauit filium; dolorque innouatus est, atque eum affectuose inclamabat, & validius incendebat luctum. Et nec sic Ioannes naturæ succubuit, vt familiam confiteretur. Sero igitur & vix seipsam colligens mater, ad coniugem suum se confert, donum ostendit; atque admodum similem hunc carissimi sui libro esse ait, vel eumdem certe quem ei curarint. Vt eum ille vidit, illico agnouit, commotumque ei contremuit cor, &, Hic ille est, o mulier, ait, & nequaquam alius; sed idem ipse, quem nos aliquando carissimo filio comparauimus. Sed pauperem illum adeamus, [pater librum olim filio datū agnoscit.] & quæramus, vnde & quomodo hunc sit consecutus, quantumque fluxerit temporis ex quo dominus eius effectus est. Cito enim & aliud, quod inquirimus, ex ipso intelligemus.

CAPVT VI.
Manifestatio sui. Obitus. Sepultura.

[22] Continuo igitur ad Ioannem accedentes interrogant, discutiunt, iuramento adstringunt, vt cuncta sincere aperiat, & nihil ipsos celet. Ille fini iam propinquus, atque ita præuentus, maxime cauens ne periurio caperetur, alte ac flebiliter ingemiscens, atque in lacrymas effusus, vere affectionibus humanis fortior, [Aperit parentibus, quis sit:] latentem ipsis Ioannem detegit: Ego sum diu vobis quesitus, inquit, Ioannes; atque hoc Euangelium ipsum illud est, quod vos circa meum a vobis discessum petenti comparastis. Quibus pater & mater intellectis, accurate filij indicia oculis obseruant, certoque ipsum ex vultu, voce, aliisque signis agnoscentes, pene linquebantur animis, lætitia simul & luctu immenso oppressi; lætitia quidem, quod sic expetitum sibi reperissent; dolore vero, quod simul ac reperissent, e mediis ipsum manibus amitterent.

[23] [flebiliter parentum vocibus excipitur:] Itaque extremum illum iam complexi, eique circumfusi, magno eum affectu inclamabant complorantes: O expetite multum, inquiebant, ac luctuose nobis fili! o viscerum dissolutio! o parentum vulnus! o aculeus medio cordi penitus infixus! vt nobis iam repertus acerbius, quam prius amissus animum sauciasti! Tunc enim abblandiebatur aliqua nobis spes reditus, & vehementia doloris spei dulcedine leniebatur; nunc autem & ipsum tollis nobis spei solatium, ac si ideo repertus fores, vt nos amplius excruciares, vtque solum ostenderes desperatum tuum reditum. Vtinam tacitus mortuus esses! vtinam moriens vt viuens, sic latuisses! Sic enim non acutiorem nobis affectum fecisses; non latius inflixisses vulnus. O inuentio iactura infortunatior! O expetiti conspectus, cupidos frustrati! Oportebat certe vel a reditu statim agnosci, vt esset occasio lætitiæ; ne dolorem dolor, sed voluptas aliqua exciperet; vel ignotum mori. Iam vero etiam animi pendemus, vtrum prius deceat, reditu lætari an mortem deplorare. O nos miserrimorum miserrimos! Quomodo, quem vbique terrarum quærebamus, hunc in manibus habentes expulimus? O siderum orbis! o omnium inspector sol, tale videre sustines spectaculum? Quæ gemituum acerbitas, qui fontes lacrymarum ad tantum sufficient dolorem? Oportebat fili, & parentes discessus comites tibi accipere, vt & viæ munus haberemus carissimi societatem, & quos non exiguo tempore lætitia de te sperata priuasti, lacrymis etiam liberares pro te fundendis. Nunc autem quis lapis, quod ferrum, qualis natura vsquam tantum mali pondus feret?

[24] Et ij quidem hæc & alia, quæ affectus suggerebat, filio circumfusi loquebantur, [moritur.] ac lamentationem ad horas quatuor protrahebant. Ad ipsum vero paullatim mors accedens sensum eripuit. Mox & ipsam, præclarus victor, animam inter parentum caras manus efflauit. Vrbem autem vniuersam noua quædam & varia inuasit affectio, voluptas, admiratio, lacrymæ. Gaudebant super adolescentis præclari inuentione: mirabantur inuictam longanimitatem pugilis: lugebant cum parentibus optatissimi filij mortem.

[25] Mater denique mandata filij oblita, aut certe amore erga ipsum victa, mox eum laceris illis pannis exuit, [Mater pretiosa eum veste induens, paralysi percutitur:] nitida induit veste ac splendida: at statim membrorum eam paralysis inuasit, castigante facinus filio. O feruentem erga Christum amorem; quod & ipsa certaminum symbola propter eum multo cariora athletæ, quam mater ipsa, fuisse videntur! Pater igitur coniugem sic constitutam cernens, filij mandata ei reuocat ad memoriam: & simul atque filius pretiosis exutus vestibus, [antiqua lacerna reddita sanatur.] consuetis indutus, mater paralysi expedita est. Ita filius parentum quodammodo censor & admonitor fuit; significante vt videtur Deo, non parentum modo iussa filiis obseruanda, sed etiam parentibus filiorum morientium petitiones, quando eæ ad Dei honorem pertinent.

[26] Sepultus est ergo strenuus luctator in ipso tugurio, vti petierat. Sciebat enim talem humilitatem longe facilius, quam eximiam claritatem ad superna pertingere tabernacula. Templum deinde ei a parentibus exstructum est, omniaque eius gesta ab ingressu in monasterium, publice innotuere. [Templum ei extruitur.]

[27] Post hæc eius quoque parentes rebus suis optime ordinatis vita excesserunt, facultatum suarum parte templo consecrata, [Parentes sua omnia in pias caussas expendunt.] parte in egentes erogata, vt arbor ipsa etiam aliquid haberet fructui suo consentaneum, ad gloriam Dei & Patris Domini nostri Iesu Christi, cui debetur omnis honor, imperium, magnificentia, ac maiestas, nunc & semper & in secula seculorum, Amen.

ALIA VITA
e MS. Græco versa a Card. Sirleto,
edita a Lipomano & Surio.

Ioannes Calybita, monachus Acoemetus et propter Deum mendicus Constantinopoli (S.)

Ex Lipomano.

CAPVT I.
S. Ioannis educatio. desiderium vitæ monasticæ.

[1] Viri iusti & perfecti vitam, honeste, pure, & cum virtute actam, vobis qui concordes in hunc locum conuenistis, narrare in animo habeo: vixit enim ille temporibus nostris. Qui cum huius vitæ negotia singulari sapientia, & in Christum, fide ac pietate contempsisset, cælestia bona consecutus est. Res ipsa cuiusmodi sit, narratione hac explicabitur.

[2] [S. Ioannes nobilibus parentibus ortus,] Fuit in vrbe Roma vir quidam valde diues, & dignitate illa præditus, qua ij sunt, qui exercitus ducunt. Nomen viro illi erat Eutropius: eius autem coniunx Theodora vocabatur. Is habuit tres filios, e quibus duo ciuilibus magistratibus ab ipso occupati erant. Qui vero natu erat minor, Ioannes appellabatur. Eum ad litteras discendas pater magistro tradidit. Itaque cum primas eruditionis litteras didicisset, [studet litteris & pietati:] ad Rhetoricos & Philosophicos libros cognoscendos se traduxit. Cum vero duodecimum annum ageret, & omnia fere perfecte didicisset, eo quod boni & elegantis ingenij esset puer; cumque Christi fidem seruaret, præter cetera sanctis ecclesiis vacabat, neque horam vnam a libris discedebat, ita vt Grammatici homines adolescentuli perseuerantiam obstupescerent.

[3] Quodam autem die Abbas quidam e superioribus partibus ex venerabili eorum monasterio, qui vocantur Acœmeti, eo quod numquam cubare soliti sunt, cum votum fecisset, vt Hierosolymam proficisceretur, venit in eam domum, in qua Ioannes docebatur, & eos qui illam habitabant, exorauit, vt apud ipsos diuersari posset. Eius viri habitum, & exercitationis institutionem, cum B. Ioannes vidisset, a sancto Spiritu inflammatus, [colloquitur cum monacho Acœmeto:] cœpit ab eo quærere, vndenam esset, quo iret, & quænam foret exercitationis ratio, quā monasterium illud, e quo discesserat, teneret. Monachus igitur ille a puero interrogatus, omnem vitam & exercitationis regulam enarrauit. Patefecit autem & res suas, quod scilicet deuotionis caussa Hierosolymam proficisceretur, vt illic Deum oraret, & sancta loca veneraretur, ac rursus in sanctum monasterium, e quo discesserat, rediret.

[4] [desiderat fieri monachus:] Hæc cum Ioannes audiuisset, manu apprehendit monachum illum, & seorsum duxit, ac iureiurando valde horribili eum adstrinxit, vt postquam iter illud perfecisset, ad eum rediret; vt secum vna ipsum ad sanctum illud monasterium duceret. Tunc dicebat illi B. Ioannes: Audi, quæso, mi Abba, & mei commiseratio te tangat. Nam parentes mei, cum me præter ceteros fratres, & alios omnes domesticos diligant, & eruditionis ac doctrinæ litteris plurimis me instituendum curent, cogitant ad magnum aliquem dignitatis gradum me extollere. Vt enim dicit Dominus & pater meus, vult me prouehere ad dignitatem aliquam, quæ maior sit, quam gradus ille est, quem Tribuni militares obtinent. Post hæc omnino me nuptiis copulare in animo habet. Sed ego partim in sanctam ecclesiam veniens, partim ex iis, quæ legi, & mecum ipse cogitaui, res omnes, quæ in hac vita sunt, vanas esse cognoui, & illum solum saluum esse, qui huius vitæ rebus contemptis, constanter in isto vestro habitu Christo seruit. Quamobrem a te supplex peto, Domine, vt me ducas, & in illo sancto monasterio connumeres. Hæc cum audiuisset monachus ille, iureiurando se rediturum promisit, & eum secum vna in monasterium ducturum.

[5] Cum ita igitur inter se conuenissent, vterque in suam viam abiit. [Librum Euangeliorū petit a parentibus:] Cum vero monachus ille discessisset, hæc secum B. Ioannes dicebat: Interea hoc primum faciam: a meis parentibus sanctum Euangeliorum librum petam, ex quo Christi traditiones ediscam, & quomodo possim ea facere, quæ Christo grata sunt. Itaque parentes adiens, Non possum, inquit, præ pudore in gymnasium ire, cum omnes, qui mecum vna litteras discūt, postquam res illas expedierint, quæ in gymnasio exercentur, secum habeant Euangelia, & sedentes ea legāt: at ego talis sum, quasi vnus ex iis, qui parentes non habent, cum Euangeliis caream. Itaque supplex a vobis peto, Domini mei, vt mihi quoque iubeatis Euangelium dari, quo & ipse illud in manibus meis habens ediscam. Hæc cum eius mater audiuisset, valde lætata est, quod eius filius tanto discendi studio teneretur, & cum viro collocuta, Age, inquit, Domine mi, cura, vt talis Euangeliorum liber conscribatur, [accipit valde preciosum.] & filio nostro detur, qui non solum litterarum figuris, & his quæ intus scripta habuerit, desiderium filio commoueat, sed etiam ipsius conglutinatione & exteriori specie ita pulcher sit, vt eius desiderium magis excitet. Statim vero eius pater iussit aurificem vocari, eique dixit, vt tantum pecuniæ sumeret quantum satis esset ad Euangeliorum librum filio conglutinandum. Aurifex igitur cum quingenta numismata, & pretiosos lapillos ac margaritas sumpsisset, librum Ioanni conglutinauit. Cum vero Euangelium ipse Ioannes accepisset, & in manibus teneret, studiose illud didicit, expectans quoad monachus, de quo supra dictum est, reuerteretur.

CAPVT II.
Fuga ad monasterium Acœmetorum.

[6] Interuallo temporis monachus ille reuersus est, quemadmodum se facturum promiserat. [Statuit cum monacho clā discedere:] Quem cum vidisset Ioannes, valde gauisus est, & occurrens animo admodum læto, eum amplexus, his verbis affatus est: Domine mi, parentum meorum affectum & nimiam ipsorum in me beneuolentiam nemo scit vt ego ipse. Noui enim matrem meam præcipue talem in me esse, vt si quid huiusmodi præsenserit, lacrymis suis propositi mei cursum impediat. Itaque te precor, vt tacite discedamus, ne quis id sciat, quod facimus. Tum monachus, Faciamus, inquit, fili, quod vis: votis enim tuis Deus satisfaciet. Itaque Ioannes secum ducens monachum illum, ad fluminis ripam accessit, & nauclero quodam inuento, ait: Rogamus te, frater, vt liceat nobis nauigium tuum conducere, quo ad eorum monasterium, qui Acœmeti vocantur, nos vehas. Quibus ille, Ego, inquit, propterea hic sedeo, vt onus aliquod capiam, & nauigium meum impleam, centumq; nummi sint ipsius merces. Tunc Ioannes dixit: Expecta frater vsque ad tertium diem, & a me nauigium conducetur. Cum ita inter se conuenissent, [quærit nauigandi opportunitatem:] discesserunt. Tuncque Ioannes dixit monacho: Multa erit merces, qua nauigium hoc conducitur: illud autem consilium valde placet, vt rationem ineamus, qua parentes discessum meum non impediant. Ibo igitur, & aliqua ficta excusatione a parentibus meis petam, vt mihi pecuniam largiantur: ea vero nauigium cōducemus. Tum monachus: Vade fili: Dominus dirigat omne tuum consilium bonum.

[7] Venit igitur Ioannes, & matri suæ dixit: Mater mea Domina, [pecuniam in naulum necessariam a parentibus extorquet:] quæ ab initio ita me educasti, vt paucæ admodum matres filios suos educarunt, & propter summam tuam in me beneuolentiam, quicquid ipse optaui, mihi præstitisti; vnum est, quod præterea ego a te ac patre meo peto, idque vestræ gloriæ caussa exopto. Ad hæc mater, Pete, inquit, fili, quicquid vis. Tum Ioannes: Mater mea Domina, omnes pueri, qui sunt in gymnasio, non semel tantum atque iterū, sed sæpius me in conuiuium vocarunt: ego cum illos similiter accipere non valeam, in gymnasium ire non possum: ita pudore multo perfundor. At illa: Expecta, fili, hodiernum diem, & ego patri tuo persuadebo, vt tibi det pecuniam, qua inuitare possis, quoscumque velis. Hæc dixit mater, & absente filio, singula viro suo narrauit, quæ a Ioanne acceperat. Cui vir: Demus, inquit, illi centum aureos nummos, & puerum qui eum custodiat & obseruet, ne quo modo adolescens procliuior euadat, & in sordidum ac turpem aliquem vsum pecuniam conferat atque consumat. Placuit vtrique consilium illud.

[8] Cum igitur Ioannem accersiuissent, dederunt illi pecuniam, & puerum custodem. Ioannes vero, acceptis centum illis aureis nummis, ea re valde gaudens, ad monachum venit vna cum puero illo, & ait: Mi Domine, [nauigium conducit:] hic homo meus est: ipse tecum hic manebit: ego vero ad socios meos adibo, vt ab ipsis audiam certum diem, quo illos in conuiuium accepturus sim. Abiit igitur, & secum habens pecuniam, nauigij dominum adiit, ac dixit: Rogo te, frater, vt mihi & monacho tantum nauigium loces. Cui nauigij dominus, Dixi, inquit, tibi multa mercede nauigium conduci: quod si expectetis, vos vna cum reliquis oneribus accipiam. Tunc illi Ioannes: Accipe a me mercedem tuam, modo nos saluos peruehas. Hoc cum dixisset, centum nummos aureos ei numerauit. Quos cum daret, Rogo, inquit, te frater, vt cælum ipsum bene inspicias, cumque is ventus flare incipiat, qui ad nos vehendos idoneus esse possit, tunc in nauigio tuo stans, nosipsos nutu voces: suspectos enim habemus quosdam homines, & fuga vti volumus. Tum ille centum aureis nummis acceptis, valde lætatus, dixit: Vade, Domine mi, & securus esto, quod vos incolumes perueham. Abiit igitur Ioannes, & monacho rem narrauit clam puero illo, quem pater custodem apposuerat.

[9] Post aliquod temporis interuallum, Ioannes monacho, & puero dixit: Eamus ad fluminis ripam, eo quod intra duos dies futurum est, [clam aufugiunt custode a se dimisso.] vt ego sodales meos in conuiuium accipiam, vnde boni alicuius piscis obsonio indigemus. Cum igitur eo venissent, Dei voluntate factum est, vt ventus nauigationi accommodatus flare cœperit. Itaque nauclerus e nauigio ipso crebris nutibus illos vocabat. Cum vero puerum ipsum, si ibi maneret, latere non possent, ei dixerunt: Abi puer in gymnasium, & vide, quid adolescentes illi faciant, & redi huc, vbi nos inuenies. Abiit puer. Ioannes vero & monachus nauigium conscenderunt, & illinc nauigantes, ad sanctum illud monasterium incolumes vecti sunt.

CAPVT III.
Vita monastica. Desiderium reuisendi parentes.

[10] Narrauit autem monachus ille Fratribus totum id, quod verum erat, & quanta esset pueri fides. Quem cum Archimandrita inspexisset, Nimium, inquit, adolescens es, o fili: nobis autem mos est, vt qui monasticam vitam profiteri velit, quadraginta dies apud monasterium maneat, & cum exercitationis nostræ regulā considerauerit, ita tondeatur. Ad hæc Ioannes: [Tondetur, & habitu monastico induitur:] Obtestor te per purissimam Trinitatem, vt hodie me tondeas, quoniam isto Angelico habitu indui vehementer cupio ac studeo. Tunc Archimandrita puero illi benedixit, cumque eum totondisset, habitu induit. Ipse vero multo studio & animi alacritate, exercitationi monasticæ vacabat, Deum ipsum nocte & die precans. Mansit autem annis sex in monasterio illo, & omnibus qui illic erant, exemplo fuit, quo pacto humilitatem exercere, ac Deum ipsum orare deberent.

[11] [mira abstinentia viuit:] Talem autem continentiam sibi præscripsit, vt nihil aliud gustaret, nisi pretiosum Christi corpus & sanguinem, ita vt Archimandrita ille miraretur, ac diceret: Tu quidem adhuc puer multum laboris tibi ipse imposuisti: itaque corpus tuum imbecillius efficitur, quam vt diuinæ gloriæ ministerio sufficere possit: continentia enim, ieiunium, & vigiliæ multæ ipsum corrumpunt.

[12] [tentatur parentum desiderio:] Iam vero bonarum rerum hostis diabolus, cum adolescentis illius studium multum & sancti propositi cursum intentum videret, vehementer contra illum furere cœpit. In quem cum acerbissime affectus esset, & generosam eius mentem & cogitationes superare, & a Christi spe remouere non posset, talem mœrorem, & tantum parentum desiderium in eius adolescentis mentem iniecit, vt nocte & die de illis cogitaret, & ante oculos haberet, quanto comitatu ac seruorum ministerio parentes vterētur: denique omnem vitæ huius fallaciam ac vanitatem propositam habebat. Itaque multis ieiuniis, vigiliis, & nimio parentum desiderio factum est, vt eius corpus non caro, sed instar vmbræ tenue videretur. Archimandrita vero cum adolescentem ita extenuatum atque afflictum vidisset, vt iamiam e viuis excessurus putaretur: An non tibi dixi, inquit, fili Ioannes, Deum ipsum hoc tantum a seruis suis postulare, vt eum pro viribus colant? Tu vero supra vires tuas ista exercitatione vtens, [indicat tentationem Archimādritæ,] teipsum nimis extenuatum & gracilem reddidisti. Ad hæc Ioannes: Scito, Pater, non ieiuniis me domari, sed peccata mea impedimentum mihi afferre. Multis enim abhinc diebus bonarum rerum inimicus diabolus cor meum conturbauit, & parentum ac videndæ familiæ meæ desiderium animo meo suggessit: neque perditus hic hostis illud videt, quod, Deo meo volente, & vestris precibus mihi opitulantibus, quamuis ad videndos parentes meos profectus fuero, ipsum tamen conculcabo, & eius conatum imbecillum atque inanem esse ostendam. Tum illi Archimandrita: Nonne, inquit, fili, tibi dixi, cum primum monastica professione initiari voluisti, nostræ huius exercitationis certamen magnum, & laborem multū esse? Hæc cum dixisset, & adolescentis caussa lacrymatus esset, ei benedixit.

[13] Postero autem die Ioannes Archimādritam adiit, cumque ad eius pedes se abiecisset ipsum rogauit, ne sibi succenseret, sed pro se Deum precaretur, & concederet abire, & parentes videre, eaque ratione diabolum, Domino adiuuante, [obtinet ab eo facultatem discedendi,] conculcare. Archimandrita cum omnes Fratres, qui erant in monasterio illo, congregasset, & attentis precibus pro adolescente illo Deum orauisset, cum gemitu & lacrymis, Vade, inquit, fili, in nomine Patris & Filij & Spiritus sancti, & tecum vna venientem habeas Dominum Iesum Christum, qui te ducat in via ista, [petit benedictionem a singulis Fratribus.] prout ipse vult. Ioannes vero cum e terra surrexisset, Fratres omnes obeundo, genibus flexis, petiit a singulis, vt extensis manibus illi benedicerent: & ita eos salutans, Salui estote, inquit, omnes Patres & Fratres: salua esto laudabilis & sancta societas; quæ me bene suscepisti: ego omnino vestro tecto indignus sum.

CAPVT IV.
Reditus ad ædes paternas. Habitatio sub tugurio.

[14] [Abscedit a monasterio flens:] Cvm igitur a sanctis illis Patribus Deo commendatus esset, exiit e monasterio illo, & ab eius ianua longius progressus, se conuertens, & sanctum monasterium adspiciens, tristem atque acerbum gemitum emisit, & flexis genibus, Deum ipsum sic orauit, vt eius lacrymæ in terram defluxerint: atque ita finitimam illam regionem salutauit, & lacrymas non intermittens, discessit, iterque suum fecit. Cum vero dimidium itineris confecisset, vidit inopem quemdam hominem lacera veste indutum, cui dixit: Salue, frater, & viæ comes. An placet, vt vna iter faciamus? Maxime, inquit ille, gratum mihi hoc est. Cum vero vna iter facerent, Ioannes ait: Video te, frater, vestem tam laceram habere, vt illam ferre non possis: te igitur rogo, vt veste ista te exuas, & meam capias: ego autem tua me induam. [mutat vestem cum paupere:] Cumque ad locum quemdam venissent, vicissim se salutantes, singuli viam suam aggressi sunt.

[15] Cum vero Ioannes eo venisset, vnde parentum suorum ædem e regione prospiciebat, seipsum in terram deiecit, & Deum ita precabatur: Domine Iesu Christe, ne derelinquas me. [iacet ad fores domus paternæ.] Cumque ad multam noctem parentum suorum ianuam adiisset, rursus in terram prostratus ac lugens, Deum ita precatus est: Domine Iesu Christe, en parentum meorum domus, quam mihi ostendisti: sed ne a gratia tua decidam, da mihi, quæso, vt superato diabolo, hoc in loco bene moriens, non amplius tentationem aliquam patiar. Mansit itaque illic tota nocte illa.

[16] Vt vero dies illuxit, atrij fores patefactæ sunt, vt solebant, eo quod eius parentes paullo post egressuri essent. [moratur in angulo atrij:] Exiit autem familiæ Præfectus, qui cum ipsum lacera veste indutum vidisset, Quis, inquit, tu es, & vndenā, & quare cum talis sis, huc accedere ausus es? Discede isthinc, quoniam domini mei egressuri sunt. Tum Ioannes: Quæso, Domine, vt misericordia me prosequaris: sum enim homo pauper. Sine igitur me in hoc angulo manere, (nihil enim mali facio) atque huius rei mercedem a Deo ipso expecta, si me pauperem ad huius atrij fores manere permittas. Permisit ille, & abiit.

[17] Exierunt autem eius parentes in atrium. Quos cum Ioannes vidisset, totus lacrymis repletus est, [a patre patientiam eius mirato cibos accipit:] ac secum dixit: En diabole, & parentes meos, Deo ita volente, adspexi, & sagittas tuas ardentes contemno, Christi ope adiutus. Ac rursus dixit, Domine Iesu Christe, ne derelinquas me. Et manebat in illo angulo. Cœpit autem eius pater e mensa sua cibum illi mittere, dicens: Huius pauperis patientia multa est: quippe qui in tantis pluuiis, & multa glacie tam patienter ac fortiter in hoc atrio commoratur. Potest Deus ipse per hominem hunc nobis salutem afferre. Omnino enim propterea huc missus fuit homo iste, vt & nos per illum salutem assequamur.

[18] Exiens autem domo quodam die mater illius, cum eum ita abiectum vidisset, indignans substitit, [iussu matris longius remouetur:] quod tamquam horrēdum aliquid videre sibi visa esset, & ad pueros suos conuersa: Auferte, inquit, isthinc hominem istum, quod non possum illo sic iacente transire. Statim igitur serui hominem illum vi pertraxerunt. [tugurium sibi exstrui petit:] Cum vero aliquantulum a foribus illis longe abesset, manebat illic, neque aliquo discedebat. Egredienti autem aliquando familiæ Præfecto: Rogo te, inquit Ioannes, vt quemadmodum initio misericordia me prosecutus es, ita & nunc paruum aliquod tugurium mihi construas, vt a glacie defendi possim, neque a vestra domina vnquam videar. Hæc cum ille audiuisset, nihil moratus, paruum quoddam tugurium ei composuit: in quo manebat, Deum orans. Ei autem pater quotidie cibum mittebat. Verum quæ a patre mittebantur, pauperibus ipse distribuebat, [cibū suum dat pauperibus.] ex eis non edens, neque bibens, ita vt omnes pauperes ad eum currerent, & ab illo nutrirentur. Itaque eius corpus sic extenuatum erat, vt ossium compages numerari possent: tanta continentia se afflixerat.

CAPVT V.
Manifestatio sui. Mors. Sepultura.

[19] Tertio autem post anno, cum benignus Deus multum eius laborem adspexisset, [A Christo sibi apparente mortē instantem intelligit:] eumque virtutis exercitatione perfectum vidisset, apparuit ipsi & dixit: Salue Ioannes, qui reuera hoc nomine appellaris: eo enim, quod fecisti, te illi Ioanni, qui virgo fuit, similem ostendisti: nam cum omnia dereliqueris, me secutus es. Tuæ igitur exercitationis tempus, & laborum tuorum certamen completum est. Post tres dies ad me venies, ad illam iustorum hominum requiem. Experrectus autem Ioannes flere cœpit, & Deum ita precari: Ago tibi gratias, Domine Deus, quod me indignū hominem illa iustorum requie dignum facere velis: sed memento, quæso, & parentum meorum, & ipsos misericordia prosequere, illorum peccata non reputans, sed delens, quoniam solus tu clemens es & misericors.

[20] Cumque has preces compleuisset, prædictum familiæ Præfectum ad se accersitum, sic affatus est: Quemadmodum ab initio vsque ad hanc horam misericordia me prosecutus es, [ad se secundo matrem aduocat:] ita, quæso, & nunc facias. Vnum est, quod a te peto, vt meis verbis dominæ vestræ significetur. At ille: Age, inquit, dic, si quid vis. Tum Ioannes: Eas igitur, & illi hæc dicas: Pauper ille, quem ad fores iacentem expellere iussisti, per me a te petit, ne superbo animo pauperem inopem despicias, Iesum Christū Dominum respiciens, sed patienter digneris ad eum accedere, quippe qui habet quædam tibi dicere. Abiit ille, & dominæ suæ nuntiauit quæ a Ioanne acceperat. Tum illa: Num, inquit, aliquid est, quod pauper iste mihi habeat dicere, quæ non possum ad eum accedere, neque ipsum adspicere? Virum autem suum adiit, & ipsi hæc significauit. Cui ille dixit: Abi vxor mea, & pauperem ne despicias: pauperes enim Deus elegit. At illa adhuc iter suum differebat. Rursus Ioannes ad eam misit, qui eius verbis diceret: Post tres dies ego moriar: at tu si huc venire, & me videre nolueris, postremo teipsam pœnitebit. Illa cum de eius morte audiuisset, exiit, & pueris suis præcepit, vt pauperem illum ad se ferrent.

[21] Ille vero cum esset contectus, agnosci non poterat, sed hæc dixit: Merces tua, o Domina, completa est, sicut Dominus dixit in Euangeliis suis, quo loco ait: Quæcumque feceritis vni ex istis fratribus meis minimis, & mihi fecistis. [Matth. 25. 40.] Ego vero, vt pauper & nihil habēs, benedictionem quamdam tibi volo derelinquere: sed iureiurando promittas velim, [petit iisdē in vestibus, & loco tugirij sepeliri:] te facturam quæ dixero, & ita benedictionem accipias. Iurauit illa se obseruaturam quæ audiret. Tum ille: Per eum, inquit, ipsum te obtestor, per quem & tu iurasti, ne iubeas me alia veste tectum sepeliri, nisi hac ipsa, quam nunc habeo: & in hoc ipso loco, vbi tugurium meum est, facias me humari: quoniam neque aliis vestibus, neque nobiliore aliquo loco ego dignus sum. Hæc cum dixisset, illi Euangelium tradidit, ac dixit: Hoc tibi in hac vita propugnaculum, & illius futuri æui bonum tam tibi, quam Domino meo viro tuo sit viaticum. Illa cum Euangelium accepisset, vndique illud versans, ait: [dat matre Euangelium,] Simile Euangelium hoc illi est, quod olim Dominus meus filio nostro dedit. Cucurrit igitur, & viro suo librum ostendit. Quem cum ille agnouisset: Vere, inquit, Euangelium illud hoc est, & non aliud. Sed vndenam ipse hoc habuit? Par est illum interrogare, vbinam sit filius noster Ioannes.

[22] Cum igitur ad ipsum venissent, dixerunt: Obtestamur te per purissimam Trinitatem, vt nobis vere dicas, [& se filium eius esse cōfitetur:] vndenam Euangelium hoc habueris, & vbi sit filius noster Ioannes. Ille cum lacrymarum vim ferre non posset: Ego, inquit, sum Ioannes filius vester: ego sum multarum lacrymarum vobis caussa. Euangelium hoc illud est, quod vos mihi dedistis. Sed Christum meum desiderans, suaue illius iugum portaui. [moritur.] Hæc cum parentes audiuissent, ad filij collum se abiecerunt, & ab hora prima vsque ad sextam ita fleuerunt, vt omnes, qui vrbem habitabant, vna cum illis filium agnitum fleuerint. Vt vero eius recta & sancta institutio, nulla vitæ huius perturbatione macularetur, illius Spiritus, quem loquentem in se habebat, ope adiutus, animam suam Deo reddidit.

[23] [Mater aureis vestibus eum induens, fit paralytica:] At eius mater oblita quod iurauerat, laceratis vestibus illum exuit, & aureis induit: quibus cum ille indutus esset, repente mater paralytica effecta est. Cum vero eius pater verba illius memoria repeteret: Seruetur, inquit, quod sancti nostri filij voluntas postulauit. Cum igitur aureis vestibus eum exuissent, laceris illis induerunt, quas antea habere solitus fuerat. Quo facto, [restituens laceras sanatur.] statim eius mater sanata est. Illius autem sancti viri reliquias in tugurio illo parentes condiderunt, & sacram ædem illic ei construxerunt, omniaque bona sua sacro illi templo dedicarunt. Cumque multas pecunias in peregrinorum ministerium contulissent, in pace diem suum obierunt. Hæc fuit Ioannis institutio, hæc vita, [Templum ei struitur.] & sanctæ ipsius exercitationis ratio. Hic, inquam, cum diabolum conculcasset, supernæ vocationis brauio dignus effectus est, gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cui gloria sit & imperium in secula seculorum, Amen.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Johannes der Kalybit

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Johannes der Kalybit

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.