Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBVS, IVLIANO, BASILISSA, CELSO, MARCIONILLA, ANTONIO PRESBYTERO, ANASTASIO, VII. PVERIS FRATRIBVS, XX. MILITIBVS, QVODAM AMICO PRÆSIDIS, QVAMPLVRIMIS EPISCOPIS, SACERDOTIBVS, MINISTRIS ECCLESIÆ, MONACHIS, VIRGINIBVS.


Svb Dioclet.

[Praefatio]

Iulianus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
VII pueri, cognati Carini Imperatoris, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)
Anastasius, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Antonius Presbyter, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Basilissa, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Celsus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Marcionilla, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
N. amicus Praesidis Marciani, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Alii plurimi Episcopi, Clerici, Monachi, Virgines, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto
XX Milites, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)

Ex variis.

§. I. De De S. Iuliani Actis.

[1] Cvm cerneret Dei Filius graue Apostolis imminere, ex suæ mortis infamia, periculum scandali; ita eorum in vltima cœna confirmauit animos, vt iuberet miraculorum suorum meminisse, & vel propter opera ipsa credere [Ioan. 14. 12.]; certo quoque confidere, fore vt quotquot constanti sibi fide adhærerent, eadem, adeoq; & maiora, essent edituri. Quæ cum omni ætate, ac præsertim Heroicis illis, aduersus Tartareum serpentem depugnantis in ipsis fere cunis suis, Ecclesiæ temporibus, impleta sunt; [Acta Martyrum miraculis plena.] tum præcipue Diocletiani & Maximiani atroci ac cruenta persecutione tot sunt ac tanta patrata a sanctis Martyribus portenta, vt non hæretici modo, sed & Catholici non pauci, acri cetera iudicio viri, existiment prope supra fidem esse quæ de multis narrantur. Sic dæmon nimirum confundi prodigiorum inanium iactator, sic expugnari aut certe conuinci hominum contumacia, sic Christi asseri gloria debuit. Illustria cumprimis S. Iuliani & sociorum miracula ac certamina fuere; vt merito miram eorum passionem dixerit Vsuardus.

[2] Acta antiquissima extant, & abiis, qui interfuere conscripta vti hæc in præfatione num. I. indicant: Nos quæ vidimus oculis nostris, Sanctorum gesta scripsimus. Vnde nobis aliquam portiunculam beatitudinis credimus esse futuram. [Hæc ab Auctore coætaneo conscripta.] Superfuit scriptor, dum, pace Ecclesiæ restituta, sub Magno Constantino, varia Martyribus hisce extruerentur templa, vt in fine nu. 63. dicitur; nisi ea ab aliquo deinceps adiecta. Acta porro illa, quacumque primum lingua conscripta sint, proximis sæculis Græce Latineq; passim vulgata sunt, extantq; in plerisq; antiquis MSS. E quibus olim a Mombritio edita, sed diuulsa, sub Iuliani ac Basilissæ tom.2. & sub S. Celsi Romani nomine tom. I. Nos ea damus, ex peruetusto codice MS. quem cum alio itidem per antiquo a M. Velsero ad Rosvveydum nostrū misso, sed plurimis in locis mutilo, contulimus, itemq; cum MSS. S. Maximini, S, Audomari, S. Bertini, S. Mariæ de Ripatorio, & Lætiensi, in quorum aliquibus phrasis subinde diuersa, quædam contractius expressa, sine ingenti quando que hiatu. Metaphrastes eadem Græce suis tractatibus de vitis Sanctorum inseruit, quorū solum partem tribus prioribus capitibus comprehensam Aloysius Lipomanus Latine versam edidit tomo 7. vitarum Sanctorum, nam reliqua in eius Græco exemplari deerant. Ex Lipomano eam partem edidit Surius, adiecitq; reliqua ex codicibus MSS. in quibus tamen stylum mutauit. [Vnde hic edantur.] Nos primogenio stylo integra ex MSS. citatis damus; a quibus vix sententia discrepat Metaphrastes. Eadem in veteri MS. se habuisse notat Baronius ad Martyrol. Roman. & Galesinius, duos testatur perantiquos codices MSS. in Ecclesia Mediolanensi reperiri, quibus tota horum Martyrum vita accurate narratur.

[3] Cum his Actis omnia passim concordant martyrologia, [Descripta etiam a S. Aldelmo.] antiqua Breuiaria, & Græcorum Menæa, quæ §§ sequētibus fusius citamus, quo fides historiæ tam mirabili certior constet. Adiunximus in eundem finem, quæ de eisdem S. Aldelmus Episcopus Schireburnēsis in Anglia (cuius vitam dabimus XXV. Maij) ante mille fere annos conscripsit soluta oratione lib. I. de Virginitate cap. 42. omissis quæ ab eodem lib. I. de laude Virginum, c. 26. carmine Heroico enarrantur. Extat hic de Virginitate liber in monumentis Sanctorum Patrum orthodoxographis Basileæ an. 1569. excusis, tomo 5 Latinorum, sed vitiosus admodum. Accuratior tom. 4. bibliothecæ SS. Patrum in prima editione Parisiensi & to. 3. edit. 2. & 3. Paris. & seculo 8. edit. Coloniēsis cum correctionibus Ioannis Meursij in margine notatis. Nos præterea vsi sumus exemplari MS Anglicano seu Anglo-Saxonico, vt ex vocibus quæ subinde interpretationis loco adhibentur, coniicimus, quod flammis iconomachorum ereptum, fuit olim Abrahami Ortelij, nunc Domus professæ Societatis Iesv Antuerpiæ.

[4] Horum gesta Martyrum enarrata quoque sunt, a Vincentio Bellouacensi lib. 12. cap. 106. & seqq. S. Antonino par. I. histor. tit. 8. c. I. §. 20. [Et variis auctoribus.] Petro de Natalibus lib. 2. c. 52. Zacharia Lippeloo & Francisco Haræo; Gallice a Iacobo Tigeou, Guilielmo Gazeo, Iacobo Doubletio; Belgice a Matthia Lamberti, Henrico Adriani, Heriberto Rosvveydo; Italice a Gabriele Flamma, Paulo Morigia lib. 2. historiæ Religionum cap. 15. Siluestro Maurolyco in Oceano historiæ religionum lib. I. Hispanice ab Alphonso Villegas & Petro Ribadeneira nostro. Villegas vsū se scribit antiquo Toletano S. Isidori Breuiario, in quo S. Iuliani vita & martyrium eleganti admodum stylo, fusius quam aliorum Sanctorum res gestæ, percensentur. Indicat vero Baronius extare in eodem illo Breuiario sacrum hymnum, quo horum Martyrum Acta egregie describuntur. Addit Villegas iam olim in Hispania celebrem fuiße eorum memoriam, ac varia eisdem dicata templa, quorum vnum erat non procul a mœnibus vrbis Toletanæ in monasterio Agaliensi ordinis S. Benedicti, vt ex Concilio Toletano XI an. Christ. DCLXXV habito patet, vbi isthæc habentur: Auila Ecclesiæ monasterij S. Iuliani Agaliensis Abbas, hæc gesta synodica a nobis definita consentiens subscripsi. In eo monasterio S. Hildefonsum Archiepiscopum Toletanum, ante fuisse Abbatem dicemus infra die XXIII. Ianuarij ad eius vitam, descriptam a Iuliano Archiepiscopo quoque Toletano, quem aliosq; complures ab hoc sancto Martyre sortitos nomen existimamus.

[5] Eulogius Martyr qui circa an. Ch. DCCCL. floruit lib. I. Memorialis Sanctorum, in quarta aduersus Martyres obiectione, [Citata a S. Eulogio.] horum Acta citat: Calumniantur, inquit, etiam inimici vltroneum ad mortem eorum progressum, quos passim liberalitas Regum suum incoli iusserat Christianismum. Sed præcessit hoc, reor, exemplū in illis septem fratribus, quos gesta B. Iuliani commemorāt: qui, ideo quod Augustalibus præpollebant natalibus, ex decreto Principum libere exercebant religionis Catholicæ cultum; sed tamen in agone sudantem B. Iulianum cernentes, illico ad bellum prosiliunt, & amore martyrij voluntarium obitum expetunt. Hæc S. Eulogius. Adnotat Ambrosius Morales, horum Acta extare in Sanctoralibus vetustißimis; & in matutinis omnium Ecclesiarum, sed breuitatis auiditate præcisa. [& Venantio Fortunato.] Meminit S. Basilissæ Venantius Fortunatus Episcopus Pictauensis, qui circa an. Ch. DLXX. floruit lib. 8. de de virginitate, carm. 4. quod & Ven. Beda lib. de arte metrica citauit:

Hic Paulina, Agnes, Basilissa, Eugenia regnant,
      Et quascumque sacer vexit ad astra pudor.
Felices, quarum Christi contingit amore
      Viuere perpetuo nomina fixa libro.

Agitur de gaudiis & spe vitæ æternæ; quo modo hoc carmen citat Baronius in notis ad Martyrol. qui addit Basilissam recensitam inter Martyres, licet martyrium non obierit, quia multa grauiaq; passa est, & dux Martyrum extitit.

§. II. De variis SS. Iulianis. Huius & sociorum tempus & locus martyrij.

[6] Sancti, hoc nomine Iuliani appellati, in solo Martyrologio Romano triginta sex reperiuntur, quibus alios plurimos, [Quo loco passus sit S.Iulianus.] ac solo quidem Ianuario septem Iulianis Romani Martyrologij totidem aut plures addemus. In tanta eiusdem nominis multitudine aliqua facile suboritur confusio, ne quo quis loco & tempore obierit distincte ordinetur. Atque hic, de quo agimus, Iulianus ab aliis Antiochiæ, siue ea in Syria, siue in Ægypto, siue alibi statuatur; ab aliis Alexandriæ Ægypti; ab aliis denique Antinoi in Ægypto, seu Thebaide, scribitur obiisse: ideoq; nonnulla aut ei attribuuntur, qua aliis SS. Iulianis conueniunt, aut ipsi propria ad alios transferuntur.

[7] Martyrologia pleraque Latina Antiochiæ passum scribunt, sed vbi illa sita sit, non exprimunt; quamobrem ἀντονομασικῶς Antiochiam Syriæ paßim interpretantur recentiores. [Num Antiochiæ Syriæ.] Addit in Notis ad Martyrol. Roman. Baronius fuisse apud Antiochiam celeberrimam ecclesiam nomine Iuliani, de qua Procopius lib. 2. de bello Persio; adiunctumq; eidem monasterium, cuius Presbyter fuit impius Nestorius. Quo loco & Baronius & Procopius magnam & celebrem Syriæ Antiochiam intelligunt, quam Cosroes Rex Persarum tempore Iustiniani Imperatoris diripuit & incendit. Extra vero mœnia, addit Procopius, etiam barbari cuncta incenderunt, præterquam S. Iuliani templum, ac domos ei proximas, vbi Legatos diuertere contigit. [Alterius isthic Iuliani templum.] Græce clarius cœnobium insinuatur. Ἐνέπρησάντε καὶ τά ἐκτὸς τοῦ περιβόλου ὁι βάρβαροι, πλὴν τοῦ ἱεροῦ ὅπερ Ἰουλιανῷ ἀνεῖται ἁγίῳ καὶ τῶν ὀικιῶν αἱ δὴ αμφὶ τὸ ἱερὸν τοῦτο τυγχάνουσιν ὀῦσαι τοὺς γαρ πρέσβεις ἐνταύθα καταλῦσαι συνέπεσε. Eo SS. Andronicus & Athanasia (quorum vitam ex Metaphraste dedit Surius XXVII. Febr. nos vero daturi sumus IX. Octobr.) leguntur in diebus Theosij magni Imperatoris extulisse pueros mortuos, & deposuisse in martyrio S. Iuliani: vbi pernoctanti S. Athanasiæ apparuit in habitu monachi, siue Antistitis illius monasterij. S. Iulianus, consolans eam, ob æternam pueris salutem concessam. Verum hunc locum alteri Iuliano consecratum fuisse cōuincitur ex homilia S. Chrysostomi, quæ extat XLVII. tomo 3. editioni: Græco-Latinæ a Frontone Ducæo nostro concinnatæ. Inscribitur ea in codice MS. Regio Henrici II. & Bauarico. Εἰς τὸν ἄγιον μεγαλομάρτυρα Ἰυλιανόν; & in codice, MS Medicæo præfixum habet XXI. diem Iunij, quando Græci potißimum celebrant S. Iulianum Cilicem, qui in Martyrol. Romano XVI. Martij etiam dicitur in Cicilia, post diutißimos cruciatus, in sacco cum serpentibus inclusus, in mare demersus esse; quæ eadem in illa homilia referuntur, vt istic ostendemus: in qua etiam mentio fit templi huic Sancto extra vrbem Antiochenam dicati, & eiusdem reliquiis locupletati. De quo in Menæis & Anthologio Græcorum XXI. citato Iunij additur τοῦτον καὶ μέγας Χρυσόσομος ἐγκωμίοις ἐτίμησεν, An & quo modo ab hoc diuersi sint S. Iulianus Flauiade in mare submersus, cuius corpus ab vndis ad insulam Propontidis Proconnesum delatum, atque inde Ariminum translatum est; & S. Iulianus Flauiobrigæ in oceanum Hispanicum, apud Fl. Dextrum proiectus, ibidem dicemus. Huic nostro instituto sufficit ostendisse homiliam S. Chrysostomi, templum & monasterium suburbanum Antiochiæ, ad hunc Iulianum non pertinere. Secus opinandi inde fortaßis orta occasio, quod inscriptio homiliæ vtrique & Iuliano & Martyri conueniat, quodq; idem huic & Cilici illi adscriptus Præses Marcianus in Menæis & martyrologiis, cuius tamen non meminit S. Chrysostomus.

[8] [De vtro fit S.Chrysostomi homilia.] Præterea eodem XXI. Iunij, quo ille Cilix Iulianus colitur in Menæis & Anthologio, hic S. Basilissæ sponsus celebratur in Menologio, & perperam additur eum illa homilia S. Chrysostomi celebratum. Verba Menologij sunt: Certamen Iuliani in Ægypto. Hic fuit sub Diocletiano Imperatore & Marciano Præside in vrbe Ægypti Antinopoli, qui monasterio illo magno decem millium monachorum congregato, detentus a Præside & Christum confessus, fustibus cæsus; eiusque ouile, & monachi, vna cum Episcopis & Sacerdotibus fugientibus aufugerūt. Sanctus vero Iulianus non verberibus, non carcere, non vllis tormentis, non ipsa denique morte detineri potuit, quo minus pro Christi confessione sanguinem effunderet. Hunc & magnus Doctor Chrysostomus encomiorum honore celebrauit. Hæc in Menologio verba vltima, quibus passus in Aegypto Iulianus, a Chrysostomo laudatus dicitur, ab illo S.Iuliano Cilice ad hunc non recte translata e Menæis, quorum verba Græce paullo superius citauimus, vt etiam in annotationibus suis ad hanc S. Chrysostomi homiliam obseruauit Fronto Ducæus. Aliter de verbis Menologij citatis sentit Baronius in Notis ad XVI. Februarij quo die refertur a Beda, Vsuardo, Adone, Bellino, aliisq; Martyrologiis MSS. & Romano, S. Iulianus Martyr in Aegypto cum aliis quinque millibus interfectus, quem Maurolycus, Galesinius, Ferrarius, Martyrol. German. Episcopum scribunt, & socium martyrij habuisse Diaconum Ioannem, de quibus istic pluribus. Verba Baronij in Notis sunt hæc: Græci in Menologio de ipso (S. Iuliano) agunt die XXI. Iunij, vbi & breni compendio certamen eius describunt, passumque esse in persecutione Diocletiani sub Marciano Præside, eumque a S. Ioanne Chrysostomo celebri oratione laudatum ibidem testantur. Verum in Menologio de hoc S. Iuliano sponso S. Basilissæ agi verius est, quem eo die solemni officio celebrat Ecclesia Mediolanensis, vt §. 5. dicetur. Deinde constat eum monasterium decem millium monachorum congregasse; sub Diocletiano Imperatore & Marciano Præside, fustibus cæsum, verberibus, carcere, aliisq; tormentis vexatum pro Christo sanguinem fudisse. Eumdem Græci in Menæis, vt infra patebit, tradunt in Aegypti vrbe Antinoo vixisse, monasterium extruxisse, in quod Episcopi ac Clerici illius prouinciæ confugerunt, atque eo iussu Marciani incenso, omnes per ignem martyrij palmam adepti sunt.

[9] Alius XXII. Iunij Iulianus Martyr Antiochiæ celebratur in Martyrologiis variis MSS. & apud Notkerum, a quo socius scribitur Agathalicæ, [Tertius S. Iulianus Martyr Antiochiæ Syriæ.] Graphi & DCCCXIV. In Martyrol. MS. S. Hieronymi: In Antioch. Syriæ Gangali, Iuliani, & aliorum DCCCLXXVIIII. De iis XXII. Iunij. Tantum obseruandum, ibidem in Martyrol. S. Hieronymi exprimi Antiochiam Syriæ; VI. Ianuarij, quo horum memoriam celebrat, sic legi: In Antiō passio Sanctorum Iuliani & Basilissæ, quo tam Antinous quam Antiochia posset intelligi. Nolumus de ceteris Iulianis plura congerere, ne tenebras potius quam lucem lectori offundamus. Ex iam dictis facile quiuis intelligit, necdum solidum adferri argumentum, quo hi in Syria paßi ostendantur: proferri solummodo, id suspicandi occasionem, quod alij istic Iuliani aut pro Christo Martyres occubuerint, aut alibi occisi eo translati, meruerint templa suo nomini erigi. Mirum autem est, si Antiochiæ in Syria sunt paßi, S. Chrysostomum in suis sermonibus tam illustrium Martyrum non meminisse, aut ab eo S. Iulianum Cilicem in citata homilia cum hoc non conferri. Silet præterea de eisdem Eusebius Pamphili, non procul inde Episcopus Cæsareæ Palæstinæ.

[10] Præter hanc celeberrimam Syriæ Antiochiam plures eiusdem nominis vrbes fuere, quarum tredecim enumerat Stephanus, quatuordecim Eustathius; solum Seleucum Antiochi filium in suis ditionibus sexdecim condidisse auctor est Appianus in Syriacis. [Plures vrbes Antiochiæ appellatæ.] Plures autem se ex claßicis auctoribus colligere profitetur Ortelius. Nec mirum foret vni Antiochiæ attribui Sanctos, qui in aliapro Christo occubuissent. Duarum fere mentionem tantum reperimus in tabulis Martyrum Ecclesiasticis, Antiochiæ Syriæ Sedis Patriarchalis, & Antiochiæ Pisidiæ vrbis Metropolitanæ sub Patriarchatu Constantinopolitano; etsi plures Sede Episcopali fuerint celebres, vti Antiochia Meandri in Caria sub Stauropolitano Metropolita, & Antiochia parua sub Seleuciensi. Sed iis omißis hanc nostram Antiochiam inquiramus. Martyrol. MS. monasterij S. Maximini prope Treuiros peruetustum, & Rabanus Maurus, qui ante annos DCCC. floruit, in suo Martyrol. XIII. Ianuarij de hisce Sanctis, vt infra dicetur §. 5. n. 19. nominant Antiochiam Ægypti. Consentiunt eisdem Acta in plerisque & præcipuis MSS. Nec puto Aegypto defuisse vrbes hoc nomine appellatas, cum apud Ptolemæum lib. 4. cap. 7. tab. 4. Africæ reperiatur Ἀντιόχου Σωλήν, Antiochi Solen, locus Aethiopiæ sub Aegypto ad sinum Arabicum. Verum ab auctoribus in varias itum est sententias, quod nulla ab aliis auctoribus Aegypto tribuatur Antiochia. In quibusdam MSS. hic nominatur Antiochia Syriæ, a Metaphraste apud Lipomanum & Surium regio Orientis, [An passus Antinoi in Ægypto S. Iulianus.] a S. Althelmo Alexandria Ægypti, a Græcis in Menologio & Menæis Antinopolis, Ἀντινόου πόλις in Ægypto, quæ a Stephano Ἀντινόεια scribitur, aqua vnico tantum charactere differt Ἀντιόχεια; vt apud locorum imperitos pronum fuerit Ἀντινόειαν minus natam reiici, & substitui Ἀντιόχειαν. Fuit hæc Antinoia, seu Antinopolis, vrbs primæ Thebaidos, vt ex Chronico Victoris Tunnunensis, post Cos. Basilij XIV. liquet, atque Episcopalis vt annotauit Miræus lib. I. Notitiæ Episcopatuum, cap. II. De vrbibus Thebaidos celebrioribus ita Ammianus lib. 22. Thebais multas inter vibes, clariores aliis Hermopolim habet & Copton, & Antinoon, quam Adrianus in honorem Antinoi ephebi condidit sui. De quo legendi Spartianus in Adriano, & Dio lib. 69. Eusebius in Chron. & Baronius in Notis die 22. Sept. cum de S. Iraide Virg. & Mar. & tom. 2. Annal. an. Ch. 132. num. 8. Ab Adriano dicta eadem Adrianopolis; sita in dextra Nili ripa, nomo Antinoite, media fere inter Babylonem, quæ Cairus dicitur, & Copton, vrbes nostra quoque tempestate celebres. Hæc de loco.

[11] Tempus martyrij clarius exprimitur: sub persecutione Diocletiani & Maximiani, [Dira sub Diocletiano persecutio in Ægypto.] in qua fidelium terræ Coptæ martyrio coronati sunt centum quadraginta quatuor millia; septingenta autem in exilium acta: vt Ignatius Patriarcha Antiochenus a Scaligero consultus respondit in quadam epistola Arabica, quam refert etiam Athanasius Kircherus noster in Prodromo Copto, siue Agyptiaco, cap. 2. vbi multis ostendit Coptos Aegyptios, & Aethiopes Abissinos, ab hac persecutione annos numerasse, quos gratiæ & misericordiæ, & a transitu Martyrum elapsos appellant. Scribit idem cap. 8. inter codices Arabicos collegij Maronitici Societatis Iesv Romæ extare Martyrologium Copticum, in quo Sanctorum Orientalis Ecclesiæ vitæ iuxta dies XII. mensium Coptorum descriptæ spectantur, quas Latinæ Ecclesiæ huc vsque ignotas, publico aliquando donandas speramus, e quibus huic nostræ fortassis disputationi lux affulgeret. Eodem etiam tempore ad mare rubrum in Aegypto & Arabia extitisse monasteria cœnobitarum infra dicemus XLV. Ianuarij in actis SS. monachorum Martyrum in Sina monte, & in Raithu ad mare rubrum. Antonius quoque iam tum monasticam vitam agebat.

§. III. Memoria in fastis, VI. VII. & VIII. Ianu.

[12] Sexto Ianuarij, quo S. Iulianus & socij coronam reportarunt martyrij, [Iuliani & sociorum celebris in Martyrologiis memoria: 6. Ianuarij.] eorum memoriam celebrat Martyrol. S. Hieronymi: In Antiō passio SS. Iuliani & Basilissæ, in India Celsi, Iuliani: vbi non dubium a librarij oscitantia mendum. Martyrol. pervetustum Dom. Prof. Soc. Iesv Antuerpiæ, & Martyrol. MS. S. Donatiani Brugis: In ciuitate Antiochia natale SS. Iuliani Martyris, Basilissæ, & Celsi pueri, & Martianillæ matris eiusdem, & Antonij (alterum MS. Antonini) Presbyteri, & Anastasij, sub Marciano Præ side. additur in prior: tempore Diocletiani & Maximiani. Martyrol. MS. S. Richarij: Antiochiæ passio SS. Iuliani, & Basilissæ, & Celsi pueri, & Marcianillæ matris eiusdem, & Antonij Presbyteri, & Anastasij, tempore Diocletiani. MS. S. Martini Tornaci, & MS. Lætiense: In Antiochia passio S.Iuliani, & S. Basilissæ sponsæ eius, quam Deus in pace orantem suscepit, & Celsi pueri, sub Martiano Præside, tempore Diocletiani & Maximiani. Additur solum in MS. S. Martini: Qui Iulianus post flagella & catenarum nexus, variasque tortiones, præfatum puerum, nomine Celsum, filium Præsidis conuertit: eorumque postmodum custodes, & matrem pueri, vxorem ipsius Præsidis. Postea vero missi in carcerem, ceteris trucidatis, videlicet viginti militibus, & septem germanis, Iulianus ad audientiam, & cum filio mater, & Antonius Presbyter, & ille quem S. Iulianus de morte suscitauerat, reseruati sunt. Postea iussit Præses S. Iuliano & Celso puero cutem capitis auferri; Sancto vero Antonio Presbytero, & Anastasio qui suscitatus fuerat, oculos erui. Sanctam autem Marcianillam matrem pueri Dominus defendit; ne tangi posset. Sed post talia tormenta cum sani essent inuenti, gladio fuerunt addicti. Florar. MS. Passio S. Celsi pueri, filij Præsidis Antiocheni. Hic matrem suam Marcionillam conuertit, & cum ea martyrium sustinuit. Ferrarius in catal. Sanct. Italiæ ex tabulis Ecclesiæ Parentinæ (est autem Parentium ciuitas Istriæ) tradit ibidem coli hoc die Basilissam Virginem & Martyrem ritu duplici. Sed an hæc sit, quæ cum sponso suo S. Iuliano virginitatem seruauit, cum Ferrario dubitamus, cum officium proprium non viderimus. Porro sexto die Ianuarij ob solemnitatem Epiphaniæ impedito, variis subsequentibus diebus horum memoria celebratur.

[13] [7. Ianuar.] VII. Ianuarij referunt S.Iulianum Martyrem Bellinus & ex eo Maurolycus, Galesinius, Molanus, & Martyrol. Romanum, cui in Notis addit Baronius: Sicut in veteri Rom. Martyrol. (quod Bellini est) ita & in manuscript. idem reperitur, quando autem vel vbi passus sit latet, vt etiam VII. Ianuarij diximus, quo loco duos Iulianos alios, alterum L. Magnum Iulianum Toleti Martyrem ex Fl. Dexteri Chronico, alterum ex Seraphino Esquirro S. Iulianum Calari in Sardinia Martyrem adduximus. Verum quem priores auctores citarunt, potius hunc nostrum esse Iulianum suspicamur, quē etiam eumdem putamus, qui hoc die in diœcesi Conimbricensi in Lusitania, officio nouem lectionum celebratur, & nonnullis, Kalendariis Germanicis inscriptus legitur, & cum SS. Basilissa, Martianilla, Celso, Antonio, & XX. militibus refertur a Christophoro Phreislebio in memoria Sanctorum. Siluanus Razzi hoc etiam VII. Ianuarij refert vitam S. Basilissæ tomo I. de sanctis mulieribus.

[14] [8. Ianuar.] VIII. Ianuarij celebrauimus. S. Iulianum Diaconū Bellouaci in Gallia cum S. Luciano Episcopo & S. Maximiano Presbytero martyrio coronatum. Quo die Græci SS. Iulianū, Basilissam, [Epitome Actorum e Menæis.] & socios celebrant, de quibus ita Menæa: Sanctus hic Iulianus, temporibus Diocletiani & Præsidis Marciani, Antinoi Ægypti vrbe vixit: qui legitimo sibi toro iunctam coniugem Basilissam induxit, vt in matrimonio virginitatem retineret; quam in sacro matronarum cœnobio collocatam attonderi curauit, ipseque vicissim ad virorum religiosorum contubernium se contulit, ibique cœnobiarcha duodecim admodum millium monachorum curam suscepit. Comprehensus autem non modo Christum non negauit, sed idola etiam sufflauit & explosit. Vnde in rabiem prope actus Prætor, monasterium, in quod omnes Episcopi, Clericique illius prouinciæ confugerant, repente incendit; cum quo omnes conflagrarunt, & martyrij lauream acceperunt. Iuliano autem humi prostrato & extenso, atrociterque cæso, vinculisque ferreis constricto, ossa comminuta sunt. Quo tempore vni ex apparitoribus excussus oculus, qui per S. Iulianum curatus, & Christum professus, capite plexus est. Quin & Celsius Præsidis filius, & viginti satellites, Christi fidem receperunt, cum per Iuliani preces mortuum in vitam vidissent reuocatum. Hinc Præsidis imperio primum in custodiam dati sunt, & in ardentes ollas vna cum septem Principis filiis, iam in Christum credentibus, & Antonio Presbytero, & Anastasio in vitam reuocato, coniecti. Hi cum illæsi per Christi gratiam ex lebetibus exissent, multi, & inter hos mater Celsij, Christum agnouerunt. Ceterum stantibus apud Iudicem Sanctis, extemplo per eorum preces simulacra idolorum in fano conciderunt, & contrita sunt, & fanum ipsum aquis haustum est. Ducti dein Sancti, fasciis papyri oleo tinctæ ad extrema manuum pedumque alligatis incensi sunt. Sed flamma sanctis Martyribus parcente, nec lædere ausa, Iuliano & Præsidis filio cutis a capite detracta est, Antonio oculi vncinis effossi, mater Celsij suspensa. Tum Sanctos feris obiecere, a quibus intacti conseruati sunt, ac demum capite diminuti: quorum dies festus in sanctissimo illorum templo, quod foro proximum est, (Constantinopoli, scilicet) celebratur. Hactenus Menæa. Porro vt hic, ita & in aliquot MSS. Latinis pro Celso Celsius habetur.

§. IV. Memoria in fastis IX. Ianuarij.

[15] [9. Ianuar.] Celeberrima est hoc IX. Ianuarij horum Sanctorum in martyrologiis memoria. Vetus Romanum: Et S. Iuliani, & Basilissæ vxoris eius, & Celsi, & Martionillæ, ac XX. militum. Beda vulgatus: Eodem die apud Antiochiam S. Iuliani Martyris, & Basilissæ coniugis eius. Hi itaque sanctissimo voto casti coniuges, aliquot annos pariter vixerunt, [Acta eorū ex Beda,] carnem suam virginem Christo seruantes, & monasteria de rebus suis instituerunt, vt ad decem millia monachorum Pater B. Iulianus fieret; Basilissa vero multarum Virginum Mater: quarūmultitudinem cum iam victricem præmisisset ad Dominum, ipsa conuersatione vitæ probatissima, inter verba orationis migrauit ad Dominū. Iulianus vero postmodum a Marciano Præside per innumerabilia tormēta & cruciatus, ad vltimum feriri iussus est, cum Antonio Presbytero, & Marcionella, & Celso puero filio eius. Eadem habet Molanus & MS. S. Mariæ Vltraiecti Breuius MS. S. Lamberti Leodij: Eodem die apud Antiochiam Iuliani Martyris, & Basilissæ coniugis eius, & Celsi pueri, & Martianillæ matris eiusdem, & Antonini Presbyteri, & Anastasij. Vsuardus: Apud Antiochiam, sub Diocletiano & Maximiano, natalis SS. [Vsuardo,] Iuliani & Basilissæ Virginis, quorum miræ passiones leguntur: ex quorum etiam collegio venerabilis multitudo Sacerdotum & ministrorum Ecclesiæ Christi, igne cremata est, que ad eos confugerat propter immanitatem persecutionis. Post quos Antonius Presbyter, Anastasius, & Celsus puer, vna cum matre, atque alij plures passi sunt. Eadem habet Bellinus, & MS Florar.

[16] Notkerus hoc eos elogio prosequitur: Eodem die apud Antiochiam S. Iuliani Martyris, & Basilissæ virginis: [Notkero,] qui locupletissimorum cura parentum, pro eo quod erant vnici, renitentes & inuiti specietenus in coniugio copulati, sed sanctissimo voto per aliquot annos pariter in virginitate manentes, monasteria de rebus suis in Antiochiæ municipiis instituerunt, ita multa & frequentia, vt Iulianus ad decem millia monachorum Pater, Basilissa vero multarum virginum Mater existeret. Quas ante se ad regnum cœlorum præmittens, & ipsa subsequitur. Iulianus vero postmodum a Martiano Præside perquiritur. Quo tempore rabies crudelissima, ad persequendum Sanctos Dei sub Diocletiano & Maximiano exardescens, multitudinem Sacerdotum & ministrorum Ecclesiæ Christi propter immanitatem persecutionis ad eum confugere coegit. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine, ipse Præsidis audientiæ est reseruatus; ceteri serui Dei, iussu crudelissimi Ducis, accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco, consumpti sunt. Vbi ad commendandā pretiosam mortem Sanctorum, tertia, sexta, nona, sed & vespertina hora, psallentium Deo chori feruntur auditi. Beatus autem Iulianus primum auditus, rigidissimis fustibus cæsus est. Cumque cederetur, vnus ministrorum Præsidi necessarius oculū amisit: quem B. Iuliano orante illico recepit, & Christo credens, statim ab insano Iudice decollatur. Inde B. Iuliano ducto ad fanum dæmonum, ad quingenta simulachra comminuta, atque in puluerem sunt redacta. Qui cum pro hoc in profundissimū & obscurissimum carcerem cum Celso puero Præsidis filio, clauderetur, sed odore suauissimo & lumine mirifico donaretur; septem fratres, & viginti milites, qui ad eos visitandi gratia venerunt; priores igni traditi, posteriores sunt gladio trucidati. Porro Iulianus cum Celso puero, & Antonio Presbytero, atque Anastasio, diuersis pœnis afflicti, & ipsi cum Marcionilla matrona a militibus sunt interempti. Hæc Notkerus. Sed non probamus, quod ait, renitentes & inuitos specietenus in coniugio copulatos. Nam Basilissa non inuita, nec proposito seruandæ virginitatis matrimonium videtur iniisse, sed ad hoc a Iuliano post inducta. Eorum meminere quoque hoc die Martyrologium Germanicum, Galesinius, Maurolycus qui pro Basilissa Basillam, pro Marcionilla, cum pluribus aliis Marcianillam scribit. Martyrol. Roman. [Martyrol. Rom.] Antiochiæ sub Diocletiano & Maximiano natalis SS. Iuliani Martyris, & Basilissæ vxoris eius, quæ cum viro suo virginitate seruata, in pace vitā finiuit. Iulianus vero (postquam multitudo Sacerdotum & ministrorum Ecclesiæ Christi, quæ propter immanitatem persecutionis ad eos confugerat, igne cremata est) Marciani Præsidis iussu plurimis tormentis cruciatus, capitalem sententiam accepit: cum quo etiam Antonius Presbyter, & Anastasius, quem ipse Iulianus a morte suscitatum, gratiæ Christi participem fecerat; & Celsus puer vna cum matre sua Marcionilla, ac septem fratres, aliique plurimi passi sunt.

[17] Fuse eorum acta prosequitur Ado: Eodem die apud Antiochiam, natale S. Iuliani Matyris & Basilissæ coniugis eius. [Adone.] Hi itaque sanctissimo voto casti coniuges, aliquot annos pariter vixerunt, carnem suam Christo virginem seruantes, monasteria de rebus suis, quia erāt parentibus & genere clarissimi, instituerunt, vt ad decem millia monachorum Pater B. Iulianus fieret, Basilissa vero multarum Mater virginum. Quarum multitudinem cum iam victricem præmisisset ad Dominum, ipsa conuersatione vitæ, & doctrinæ studiis probatissima, inter verba orationis dulcissimis suspiriis plena reddens Domino spiritum, Angelorum consortio in cælo coniunxit. Iulianus vero postmodum a Marciano Præside requiritur, quo tempore rabies crudelitatis ad persequendum Sanctos Dei sub Diocletiano & Maximiano exarserat, ad quem multitudo Sacerdotum & Ecclesiæ Christi ministrorum confugerat propter immanitatem persecutionis. Comprehensus itaque cum hac ingenti multitudine ipse Præsidis audientiæ reseruatur; ceteri serui Dei, iussu crudelis Iudicis, ingenti accenso igne, eisque apposito, in quo consistebant loco consumpti sunt. Vbi ad commendandam pretiosam mortem Sanctorum, tertia, sexta, nona psallentiū chori feruntur audiri. Sed & vespertinos, & matutinos hymnos Deo cecinere. Beatus vero Iulianus primū auditus, rigidissimis fustibus cæsus est. Cumque cæderetur, vnus ministrorum Presidi necessarius oculum amisit. Quem B. Iuliano orante illico recepit, & Christo credens statim ab insano Iudice decollatur. Inde B. Iulianus ductus ad fanum dæmonum: simulacra crystallina & electrina, atque diuersi generis metallo acquisita, ita comminuta atque in puluerem redacta sunt, vt quid fuerint omnino non pareret. Deinde sanctus Martyr vinculis ferreis arctatus, per ciuitatem sub voce preconis circumducitur. Cumque peruenisset ad locum, vbi filius Præsidis in scholis erudiebatur, puer idem, Celsus nomine, vidit multitudinem albatorum circa sanctum Martyrem, & coronam pretiosissimis lapidibus renitentem super caput eius. Quæ visa cum suis condiscipulis narraret, subito diuinitus inspiratus proiecit volumina magistrorum, & vestimenta quibus erat indutus, & celeri cursu peruenit ad pedes vincti Martyris. Ad quod factum stupens tota pæne ciuitas accurrit: cum reliquis Præses & mater pueri eiulantes adueniūt. Sed cum puerū a societate beata separate non possent, cum B. Iuliano imo carceris mancipatur. Vbi diuino lumine consolati, & odore mirifico sunt respersi, ita vt milites, qui eos seruabant, circiter viginti, commoti & stupore perculsi, Christo Domino crederent. Ad hos itaque visitandos in carcerem fratres septem vna cum Antonino Presbytero venerunt: officio que S. Antonini Presbyteri, tam puer, quam viginti milites baptizati sunt. Quod audiens Præses, septem fratres diu custodia maceratos, ad vltimum tradi igni præcepit: porro milites gladio trucidari. Sicque martyrium victores consummauerunt. Sanctum vero Iulianum atque Celsum puerum, Sanctumque Antoninum Presbyterum sibi præsentatos, necnon & Anastasium, quem B. Iulianus a morte suscitatum participem gratiæ Christi fecerat, in cuppas pice & adipe feruentes iniecit, sub quibus lignorum & sarmētorum copiam aggregari iussit. Sed Beati nihil læsi sub igne, in confessione inuicti persistunt. Ducti ergo iterum sunt in custodiam. Cum puero autem mater ipsius Martionilla, vt eum mutare posset, volens inclusa est. Sed dum cupit filium prædam fieri diabolo, ipsa prædata Christo, eiusque ancilla fidelis facta, baptismi gratiam recepit. Quo audito, impius coniunx piam Christi famulam in ima carceris trusam Martyribus sociauit. Quos iterum suis conspectibus præsentari fecit, & ad fanum dæmonum, sacerdotibus fani intro expectantibus, vt sacrificaturi mittuntur. Sed mox Sanctis orantibus templo ad solum deiecto, sacerdotum ad mille cum paganorum multitudine occisi sunt. Sed iterum ab irato impio Præside Sancti retruduntur. Qui diuina cōsolatione nocte sunt mirabiliter confortati. Sequenti vero luce producti sunt de custodia: oleoque infuso liciniis, manus & pedes eorum ligantur, ignisque ita supponitur. Sed cum inuicti perdurarent, Iuliano & Celso cutem capitis auferri iubet, Antonino & Anastasio lumina effodi, Martionillæ equuleum parari. Hæc cum illi fortissime peruicissent, feris intromissis in amphitheatrum ad deuorandum eos obiecerunt. Sed feræ pedes Sanctorum lingebant. Cumque omnia peruicissent, militibus eos ferire iussit. Atque tali certamine palmam adepti, regna mansura perceperunt. Hæc vsque Ado. Hoc eodem die celebratur in Kalendariis plurimis MSS. Belgicis, & excusis Ecclesiarum Vltraiectinæ, Eborensis in Lusitania & aliarum.

§. V. Memoria in fastis XI. & XIII. Ianuarij; XIII. Febr. XX. XXI. & XXII. Iunij.

[18] [II. Ianuar.] Martyrologia MSS Lætiense & S. Martini Tornaci retulerunt hos VI. huius, vt ex §. III. constat, & S. Iulianum XI. repetunt, quo forte de eo officium Ecclesiasticum recitatum. Verba eorum hæc sunt: Passio S. Iuliani Martyris, qui sub Marciano Præside in carcere peremptus est. additur in MS S. Martini: in Achaia, pro quo in Antiochia legendum censemus.

[19] [13. Ianuar.] XIII. Ianuarij de iis agit Rabanus & MS. Martyrol. S. Maximini, his verbis: In Antiochia Ægypti, passio Sanctorum Iuliani, & Basilissæ coniugis suæ; qui Iulianus temporibus Diocletiani, [Vita eorū ex Rabano.] & Maximini nobili prosapia oriundus fuit, philosophorumque disciplinis imbutus, Catholicæ fidei religiosus amator fuit: quem cum parentes sui ad connubij iura persuasionibus validis attraxissent, respondisse fertur: Nec voluntatis est, nec ætatis vt faciam quæ hortamini. Item cum perseuerarent pertinaciter in precibus: Nec permittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, quod hortamini. Dei me potestati committo & relinquo. Vnius tamen hebdomadis inducias a parentibus poposcit, vt nutum supernæ maiestatis argumentis euidentibus experiretur, qua peracta intercapedine, somno sopitus, & sopore depressus, vidit Christum in * horomate dixisse: Exurge, ne timeas, nec suasiones verborum, nec voluntatem parentum horrescas. Accipies enim coniugem, quæ te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseueret. & infra: Multi iuuenes & virgines per vestram doctrinam, vel vitam cœlestis exercitus probabuntur. huc vsque MS. S.Maximini. pergit Rabanus: Sicque factum est, vt opitulante Christo, in Antiochiæ municipio monasteria plura construerent, ita vt sub Iuliani regimine decem millia monachorum conuersarent, sub Basilissæ vero mille virgines Dei seruitio mancipatæ fierent. Postea autem idem Iulianus cum commilitionibus suis sub Marciano Principe pro Christi nomine martyrizauit, primum fustibus cæsus, qui percussoris sui oculum euulsum restituit. Insuper & plusquam quingentas simulachrorum imagines ad solum diruit. Posthæc in carcerem tenebrosum trusus cum Præsidis filio Hircicallo iuuene nuper ad fidem conuerso, vbi damnatorum corpora putrefiebant: sed mira gratia Christi, fœtidus odor in ambrosiæ dulcedinem versus, cum luce limpida, sanctos Martyres lætificabat. Dehinc rogante Præside defuncti cadauer nondum humati a morte suscitauit. Sed tortoris non cessante vesania, Imperatorum decreto in Circi spectaculo sancti Martyres terdenis cuparum gremiis includuntur, quæ intrinsecus atræ picis massa, & bituminis fomite, sulphurisque fœtore farciuntur, sarmentis cum igne suppositis, in tantum vt flamma XXX. cubitis in altum se porrigeret: sed inde illæsi egredientes, rursus digitis manuum, & pedum licinus ardens, olei liquore perfusus aptatur. Sed hoc conamine delusus, exin bestiis ad deuorandum proponuntur: quibus sacra membra lacerare non audentibus ad extremum gladiis trucidantur: ad quorum tumulum mox decem leprosi curantur, probantes qualis sit Martyrum gloria.

[20] Idibus Februarij colitur S. Iulianus Martyr, cuius tamen & certaminis locus ac tempus, [13. Febru.] & vitæ genus ac conditio, in ambiguo sunt, vt ibi ostendemus. VVandelbertus visus est hunc nostrum S. Basilissæ virginis sponsum intellexisse; ita enim scribit:

Idibus æthereum Iulianus scandit honorem,
Sponsa beata animum cælo cui iunxit ouantem.

XX. Iunij festiuitatem horum agi scribit Paulus Morigia, quo tamen die nulla eos martyrologia aut Kalendaria referunt. XXI. Iunij celebrant Græci S. Iulianum in Menologio: [20,21.& 22. Iunij.] Certamen Iuliani in Æpypto. Hic fuit sub Diocletiano Imperatore & Marciano Præside in vrbe Ægypti Antinopoli, &c. vt ante §.2.nu.8. relatum est. Galesinius in Notis ad IX. Ianuarij tradit horum Martyrum memoriam in Ecclesia Mediolanensi celebrari mense Iunio, cuius certam atque exploratam rationem non repererit. XXII. Iunij hæc in sacrificio Missæ de S. Iuliano Leuita & Martyre, referuntur in Missali Mediolanensi. excuso an. Ch. 1560. Oratio super populum. Concede, [Collectæ & Præfatio ex Missali Mediolanensi.] quæsumus, omnipotens Deus, vt qui triumphum laudabilem beati Leuitæ & Martyris tui Iuliani recolimus; digna ipsius sectando vestigia, gaudiorum eius effici mereamur participes. Per Dominum. Eadem oratio extat in veteribus Belgicis Breuiariis, vt Audomarensi & aliis. Extant porro in Mediolanensi etiam ista: Oratio super syndonem. Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, vt sicut Beatum Iulianum, coniugali toro sociatum, virginitatis cultu decibiliter decorasti; ita & nos famulos tuos, per eius intercessionis auxilium, a sordibus periculorum abluas, & corda nostra claritate tuæ gratiæ irradiare digneris. Per Dominum, &c.

[21] Omitto orationes super oblata & post cōmunionem. Hæc Præfationi e vita inserta: Per Christum Dominum nostrum. Qui tyrannica potestate depressa, ita suos milites extulit, vt Angelicis in terris fruerentur consortiis, & diuinis vbique munirentur auxiliis. Cuius stadium nobilis Iulianus lætus accurrens, signifer efficitur fidei dignissimus, Domini præliator elegit cum coniuge membra seruare virginea, & fortior ad luctamina properauit: sociauit sibi Sanctorum choros, quos flammeo globo consumptos præmisit coronatos ad Christum. Dehinc contemptis sacrilegis carnificium iussis, acerbissima pœnarum tormenta non metuens, Dei filium voce libera protestatur. O felix & dignissimus miles Christi, qui non solum cōtempsit tyrannum, sed & filium eius abstulit, fecitque Christicolam, & ad suscipiendam martyrij palmam secum pariter incirauit. Cæditur, ac ferreis vinculis oneratur: horribili fœtore perfusus custodiæ traditur: flammeis ardoribus vrendus immergitur: ex capite cutis adimitur: sæuis in theatro bestiis traditur. Sed in his omnibus Angelica protectione defensus, dignam ad vltimum effusione sanguinis meruit victoriæ palmam. Per eumdem, &c. In Breuiario Ambrosiano S. Caroli Borromæi iussu edito, & postremo ann. Ch. 1625. recognito Orationes ante citatæ fere eæde referuntur, cum hac lectione III. ad Matutinum, XXI. Iunij: Iulianus Antiochiæ nobili genere natus, parentes Christianæ religionis cultores cum ad imitandum sibi proposuisset, [Lectio ex nouo Breuiar. Mediol.] Christi fidem amplexus est. Annum agens decimumoctauum, patris impulsu Basilissam in matrimonium duxit. Sed vterque mutuo consensu, se in virginali castitate continuit perpetuo. Patre autem mortuo, hereditatem, quam satis amplam habebat, pauperibus distribuit, duobus etiam a se ædificatis monasteriis, quorum vnius curationi ipse præfuit; in altero Basilissa multarum Virginum curam suscepit. Edicto autem a Marciano Syriæ Præside proposito, quo sancitum erat Diis immolari, fidei Christianæ accusatus, illius iussu multis cruciamentis affectus, in fide constantissimus, demum martyrio cum aliis multis coronatur; qui eius exemplo ducti, Christum Dominum confessi, se malle necem obire affirmarunt, quam idolis sacrificare. Tu autem Domine, &c.

[Annotatum]

* Legendū horamate, id est visione.

ACTA
Ex aliquot veteribus MSS.

Iulianus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
VII pueri, cognati Carini Imperatoris, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)
Anastasius, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Antonius Presbyter, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Basilissa, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Celsus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Marcionilla, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
N. amicus Praesidis Marciani, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Alii plurimi Episcopi, Clerici, Monachi, Virgines, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto
XX Milites, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)BHL Number: 4529

Ex mss.

PRÆFATIO.

[1] Beati Martyres sæculum vel tormenta superantes hoc nobis a muneris reliquerūt, quod gesta passionū suarum secū ferre non possunt, [Gesta Martyrū luctantibus exemplum.] sed luctantibus firmum reliquerunt exemplum: effectiq; sunt errantibus via, cœcis lumen, titubantibus credulitas. Omnes prorsus virtutum suarum signa declarata gremio sanctitatis includunt. De hac arca iustitiæ nullus errare potest, nisi qui incredulus permanet. Vos autem, qui hæc auditis & legitis, credite nobiscum, omnia enim possibilia esse credentibus, ideoque sine vlla hæsitatione hereditarium nobis bonum, quod imitemur, Martyres reliquerūt. Obsecro itaque vos omnes, qui hæc lecturi & audituri estis, vt intento corde credatis, quanta sit gloria sæculum relinquere, vt per angustam viam eorumdem Sanctorum valeamus b sequipedes esse; vt legentes gesta eorum, vestra esse dicatis. Quæ sicut in Euangelio Dominus protestatur, cum dicit: Beati qui viderunt & crediderunt, beatiores autem qui non viderunt, & sic crediderunt. Nos quæ vidimus oculis nostris, Sanctorum gesta scripsimus, vnde nobis aliquā portiunculam beatitudinis credimus esse futuram. [Hæc ab iis qui viderunt conscripta.] Vos autem melior exspectat gloria, qui audientes creditis posse implere Dominū in Sanctis suis, quæ hic scripta sunt. Beati igitur Martyris Iuliani passionem scripturus, qualiter se ab infantia sua Deo carum exhibuerit prius intimare disposui; vt qui cupit gloriam acquirere passionis, primo sequatur innocentiam vitæ. Hæc nunc audientes credite dictis nostris, vt credendo discatis qualis sit merces credulitatis.

[Annotata]

a MS. Vels. exagiliarum munus titulo reliquerunt.

b MS. Rip. sequi vestigia. Metaph. quo per angustam sanctorum hominum viam contendentes, illorum institutionem assequi possimus.

CAPVT I. SS. Iuliani & Basilissæ ortus, educatio, coniugium.

[2] [S. Iulianus instituitur in doctrina & pietate.] Hic Beatissimus Iulianus ex nobili familia ortus, illustris erat in seculo: quem parentes vnicum pignus viscerum suorum dulcem susceperāt sobolem; quem omni doctrina & sapientia imbuerunt, (vt non dialecticum, non rhetoricum fugeret ingenium) omniumque auctorum mundi sapientia. Hæc sibi bonus athleta Christi in thesauro cordis sui captiua tenebat. Legerat enim magistrum omnium Christianorum Paulum dicentem: Præterit enim figura huius mundi. [1. Cor. 7. 31.] Et ne cum ipso mundo immundus præteriret, sic se Deo carum exhibebat, vt sapientiam mundi stultitiam reputaret. Optabat enim semper, prætereunte mundo, sine sollicitudine esse cum Christo. Etat amator catholicæ fidei: Ecclesiæ sanctæ quotidie liminibus adherebat: audiens Sanctorum gesta lætabatur: & his quæ de sacris lectionibus legebantur, intentus auditor & operator erat: diemque nullum intermittebat, quo non ad videndos Sanctos properaret: quasi bonus negotiator thesauros reponebat in corde, omnium electorum imitans actus, studens singulorum virtutes & gratiam sanctitatis imitari. Florebat infusa visceribus eius perfecta caritas, quæ foras mittit timorem. Ita se ab omnibus vitiis & concupiscentiis carnis mundo castrauerat, vt recte Deo clamaret: Quamdiu sum in hoc mundo, peregrinor a Domino. Et quia hominibus latere volebat, quod Christo placere studebat, celabat propositum, celabat & sanctum desiderium.

[3] Hunc parentes cum viderent tanta animi intentione Christianæ religionis cultoribus adherentē, [Compellitur a parentibus ad matrimonium.] cōuocantes ad se venerabilem iuuenem his verbis hortabantur: Dulcissimum nobis & venerabile pignus, audi genitorum tuorum salubre consilium, quod in venerabili lege Christianæ religionis per beatum Apostolum Paulum, magistrum omnium Christianorum doctrinis spiritualibus edocemur, qui dicit: Volo iuuenes nubere, filios procreare, patresfamilias esse, nullam dantes occasionem maligno. [1. Tim. 5. 14.] Pro qua re non solum vt nobis consentias hortamur, quantum vt legi Dominicæ obedieus esse cognoscaris. Ad hæc B. Iulianus respondit parentibus: Nec voluntatis est, nec ætatis tempus, vt faciam quæ hortamini. Ad hec parentes respōderunt: Annorum es circiter decem & octo, quomodo te excusare poteris ne coniugio socieris? Nolumus vt de tempore causseris. Volumus enim te vnius mulieris esse virum, vt procreatione concessa cum pater fueris, ex vno consensu vacetis Deo, cessantibus vel digestis incitamentis carnis; & vna cum voluntate, cum tibi fuerit sociata, salutaribus monitis adhereatis. Hæc agebant parentes, qualiter eorum semen suscitaretur, quod iam finem habere credebant, nisi ipsius procreatione suscitaretur. Cumque parentum molestias non sustineret, & amicorū & omnium affinium suasiones perhorresceret, tunc B. Iulianus suadentibus sibi hoc responsum dedit: Nec promittendi mihi facultas est, nec negandi potestas. Hoc quod hortamini in potestate Domini mei committo. Pro qua re dierum septem inducias peto, [Petit 7. dierum inducias.] & secundum quod ipse dignatus fuerit aspirare, a me responsum accipietis. Hæc audientes parentes eius nimio tædio afflicti, cogitationibus tabescebāt, quousque dies statutus veniret, quo responsum filij reciperent.

[4] Venerabilis ergo puer spatium dierum exegit die noctuque in oratione peruigilans, postulans a Domino, ne virginitatem promissam pro qualibet occasione violaret. a Septimo autem die, adueniente nocte, cum corpus emaceratū ieiuniis sopori dedisset, adest b Dominus & consolatur fidelem seruum, probatamque mentem sibi corroborat; & ista præcepta vt faciat iubet, talique commonitione eum alloquitur, dicens: Exurgens Iuliane ne timeas; nec suasionem verborum, [Cælesti monitu iubetur coniugem accipere, cum qua virginitatem seruet.] nec voluntatem parentum perhorrescas. Accipe coniugem, que te non polluendo a me separet, sed per te virgo perseuerans, & te & ipsam in cœlis virgines recipiam. Multa enim mihi per vos castitas dedicabitur. Multi iuuenes & virgines per vestram doctrinam in vitam cœlestis exercitus probabuntur. Adero tibi habitans in te, vt omnes in te carnis voluptates conteras; atque ipsam tibi coniunctam, conuertam in meum desiderium & amorem, tuamque c pedissequam faciam. Ibique me in cubiculo vobis præparato videbitis, cum Angelicis choris & innumerabili multitudine Virginū vtriusque sexus, & quos natura faciebat dispares, vna fides in me fecit æquales, quorum tu imitator esse cognosceris. Cum hæc dixisset Dominus, tetigit eum dicens: Viriliter age, & confortetur cor tuum. His d virtutibus corroboratus venerabilis puer, exurgens gratias referebat Domino dicens: Gratias tibi ago, Domine, qui es scrutator cordis & renum; qui a me species & delectationes mundi longe fecisti; vt credulo corde, castitate adiuuante & in me regnante, ad id quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascēdit, quæ præparasti diligentibus te, perueniam; qui me dignatus es esse viam & iter verum his qui castitatem diligunt, & integritatem mentis ac corporis amplectuntur. Tu nosti Domine, quia ex die e qua in te renatus sum, vsque in horam qua me accersire dignatus es, nihil præposui amori tuo. Hoc enim desidero, vt quod ex ore meo procedit, tu confirmes; quia me tunc credo incipere quando finio.

[5] Et completa oratione egreditur de cubiculo lætus, vultus sui lætitia parentum tristitias auferens, ait ad eos: Ecce sicut desiderastis, quia diuino præcepto cognoui coniugium mihi non esse peccati sed gratiæ, faciam quæ hortamini. Exhilarantur genitores, sperantes procreationem filiorum futuram. Quid multa? Inquiritur dulcissima puella, quæ illi similis esse possit, in facultatibus ampla, præcipua in genere, & moribus sancta. Itaque procurante misericordia Domini Iesu Christi, qui hoc suo munere sacrum voluit ordinare cōiugium, talis inuenitur puella, quæ facultatibus locuples esset, nobilitate & genere coæqualis, nomine Basilissa, [Nubit illi S. Basilissa.] quæ & ipsa vnica noscebatur parentibus filia. Fit sermo, pro consuetudine nuptiali. Suscipiunt parentes puellæ læti sermonem; &, vt se habet nobilitas, ordinatur nuptiarum tempus: firmantur omnia quæ tabulis solent contineri: matronarū constituitur dies, constituitur dies cōiunctionis. Beatus vero Iulianus ita diem nuptiarum expectabat, ac si bonus athleta deuicta libidine Regi cælorum placere studebat. Quid multa? venit dies statutus, in quo vicinæ ciuitates inuitantur. Quæ pompa expetit secularis, vnaquæque ciuitas adduxerat secum, diuersa oblectamenta mundi, quæ possunt teneras ætates excitare ad libidinis fluxum, Sonāt plateæ organorum fremitu: diuersæ voces musicorum resultant: multitudo virginum aureis ornamentis crispabant crines; ad quarum cantilenas & suauissimas voces resultant omnia, ita vt si homo ferreus esset, resolueretur delectamento luxuriæ. Sed inter tantas f ac tales acies desudabat athleta Christi B. Iulianus Christi bellator, nemini occulta cordis manifestabat, nisi Domino soli, a quo spem victoriæ promissam tenebat.

[Annotata]

a MS. S. Max. Octauo.

b MS. Rip. Angelus Domini.

c MS. S. Max. Sequipedem.

d Idem MS. virtutum visionibus.

e Metaph. quo genitus sum.

f Metaph. barbaricas nationes. alij. barbaras mentes.

CAPVT II.
Votum virginitatis. Approbatio diuina. Vita cœnobitica.

[6] Prodvcitvr interea onerata auro & gemmis sponsa de thalamo, suscepit lætus, cum qua lætaretur in Domino: & vultu se læto ostendens, in corde suo Domino psallebat dicens: Domine vre renes meos & cor meum, ne in me antiquissimus serpens libidinis a excitet bellum. Appropinquat hora, qua ad thorum coniugij properaret. Traditaque sibi virgine, venerabilis Iulianus certus de Domino cubiculum ingreditur: in quo cubiculo oratione facta, talis odor liliorum & rosarum apparuit, vt videretur virgini se in tali loco esse positam in quo solent lilia & rosæ verno tempore tenentibus se suauem odorem gratiæ propinare. [Suaui odore, veluti florū, incenditur ad amorē castitatis.] Datur silentium noctu, & ait virgo ad sibi coniunctum iuuenem: Miram rem sentio, quam si & tu sentis, quæso ne mihi neges. Cui venerabilis Iulianus respōdit: Quæ sentis fideliter narra. Virgo dixit: Cum sit tempus hyemis, & omnium rosarum vel liliorum naturam necdum grauida terra constricta gelu parturiat, ita in hoc cubiculo mihi omnium odorum suauitas famulatur, vt his suauissimis odoribus satiata, horrescam seculum, nec penitus desiderem thori coniunctionem. Cui B. Iulianus ait: Odor suauissimus, qui tibi apparuit, nec initiū habet nec finem: qui temporum dat tempora; qui singulis temporibus dat gratiam quam ministrent: ipse est Dominus Christus, ipse est amator castitatis, qui integritatem corporis custodiētibus vitam promittit æternam. Nam si huius monita mecum velis suscipere, vt eum tota intentione diligamus, & virginitatem concessam inuicem custodiamus; efficiemur in hoc seculo vasa eius munda, [Statuunt simul virginitatem seruare.] in quibus habitet, & in futuro cum ipso regnabimus, nec ab inuicem separabimur. Ad hæc B. Basilissa respondit: Et quæ melior salus est, nisi vt virginitatem custodiēdo, vitam adipiscamur æternam? Quia credo esse vt protestaris, opto tibi consentiens esse; volo vt possideam sponsum æternum Dominum Iesum. Hæc ea dicente, B. Iulianus procidens ad orationem, pauimento adhærebat, clamans & dicens: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis. Hæc videns virgo similiter fecit.

[7] Et ecce subito cum illis fundamenta cubiculi illius commota sunt: & lux inenarrabilis emicuit, ita vt luminaria, quæ præerant cubiculo, illius lucis magnitudine velarentur. Et sicut scriptum est, impletur quod dictum est: Spectaculum facti sumus mundo, & Angelis, & hominibus. [1. Cor. 4. 9.] Fit ergo in cubiculo spectaculum magnum & spirituale. [Apparet eis Christus, D. Virgo, & plurimœ virgines, vtriusq; sexus.] Ex vna parte sedebat Rex æternus Dominus Christus, cum multitudine innumerabilium candidatorum; & ex alia parte innumera multitudo Virginum, quarum principatum Virgo gloriosissima Maria tenebat. Tunc a parte Regis clamabatur: Vicisti Iuliane, vicisti; a parte Reginæ clamabatur: Beata es Basilissa, quæ sic consensisti salutaribus monitis, & falsa mundi blandimenta respuens, ad æternam gloriam properasti. Iterum a parte Regis clamabatur: Milites mei, qui vicerunt antiqui serpentis libidinem, de pauimento leuentur, & intento corde in thoro qui eis præparatus dignoscitur, libro vitæ æternæ superposito eis legatur; & voce silente ab vtraque parte responderunt, Amen. Et aduenientes duo albis induti, circa pectora habentes aureas zonas, & singulas coronas in manibus, eleuauerunt eos, dicentes: Surgite quia vicistis, & in numero nostro computati estis, aspicite quod videtis in thoro, qui vobis est præparatus; legite & cognoscite, quia fidelis est Dominus in verbis suis; & b tendentes eis manus applicuerunt eos. Et ecce superpositus erat liber splendidior septies argento, aureis scriptus litteris, & in circuitu thori quatuor seniores, habentes in manibus suis phialas aureas plenas aromatibus, diuersum odorem reddentes. Et respondens vnus ex his dixit: Ecce in his quatuor phialis continetur perfectio vestra. Ex his enim quotidie in conspectu Dei suauitatis odor ascendit. Pro qua re beati estis, quia seculi falsa blandimenta vicistis, properantes ad illa, quæ nec oculus vidit, nec auris audiuit, [Vident nomen suum scriptum inter sanctas Virgines.] nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se. Nunc Iuliane lege, quod diuina Trinitas iubet. Et accedens sic cœpit legere: c Iulianus, qui pro amore meo mundum cōtempsit, deputetur in eorum numero, qui cum mulieribus non sunt coinquinati. Basilissa vero, quæ ei integro corde sociata dignoscitur, deputetur in numero virginum, in quibus vera virgo mater Domini Maria principatum tenet. Et hæc dicens clausit librum. & iterum dixerunt millia millium, Amen, vna voce exultantes. Et iterum dixit ad eos: In hoc libro, quem videtis, hic scripti sunt casti & sobrij, veraces & misericordes, humiles & mansueti, caritatem habentes non fictam, aduersa tolerantes, in tribulatione patientes, & qui super amorem Domini Iesu Christi nihil prætulerunt, non patrem, non matrem, non vxorem, non filios, non agros, nō facultates, vel cetera quæ in hoc seculo impedimenta sunt animæ. Qui nec ipsas animas suas dubitauerūt tradere vsque ad mortem pro nomine eius, in quorum numero & vos esse meruistis.

[8] Statim visio, quam videbant, ab oculis eorum ablata est. Tunc exultantes in Domino beati virgines, atque in ædificationem suam reliquum spatium noctis peruigiles in hymnis & canticis peregerunt. [Tota nocte orant.] Quid multa? illuxit dies, quo vulgus qui conuenerat, bacchatu lætitiæ ferebatur. Expectabant videre quasi quos in seculo d iunxerāt, nescientes neque intelligētes sanctum fuisse celebratum coniugium. Quid multa? cœperunt esse spiritu, non carne, fructificantes: & mysterium diuinæ gratiæ in se collatum occultabant, vt a solo Domino Christo & sanctis Angelis sciretur, quod agebāt.

[9] [Moriūtur vtriusque parentes.] Et quia Dominus non priuat bonis ambulantes in innocentia; ita diuinæ gratiæ dono procuratur, vt intra pauci temporis spatium, vtriusque genitores de hac vita migrarent; relinquentes idoneos superstites, per quos cælorum e regna non fraudarētur: erant enim & ipsi fidelissimi Christiani. Tunc beati Virgines temporis spatia sibi concessa læti suscipiunt, f sibi possessuri licentiæ palmam, quo possent per patrimonium terrenum transmigrare in superna cælorum. Et quia multum laboris est ordine prosequi eorum venerabilem vitam, de tantis operibus pauca prosequendo non taceamus.

[10] Fit consensus communis, quo non solum pro sua salute solliciti essent, sed multarum animarum curam suscipiunt. Diuiduntur domicilia, & duæ lucernæ super g candelabrum excelsum fundantur; quibus æternus Rex oleum lætitiæ subministrans, per eos sanctam doctrinam ignaris incendebat; igniferi verbi calore tribulos & spinas peccatorum exurens. Et vndique vox illa suauis Domini per os Sanctorum Iuliani & Basilissæ inuitabat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis & onerati estis, & ego vos reficiam. [Matt. 11. 28.] [Plurimos conuertūt. Iulianus 10000. Monachos. S. Basilissa Virgines regit.] Instituunt sancta monasteria, in quibus messes animarum de seculi spinis ac tribulorum suffocatione rapiebant. Nec erat qui posset audire de ore S. Iuiani verbum, vt aliqua mora retineretur conuerti ad Dominum. Relinquebant viri vxores, filij parentes, sponsi sponsas; patrimonia quoque terrena propter vitam æternam pro stercore computabant. Delicias affluentes respuebant, opes suas pauperibus erogabant, viam angustam arripiebant, nec quisquam eorum h post aratro manum superpositam respiciebat retro. Eratque S. Iulianus sanctæ congregationis circiter i decem millium monachorum Pater. k Et sicut scriptum est: Generatio vadit & generatio venit; quanti migrabant ad cælum, tanti conuertebantur ad Dominum. [Eccle. 1. 4.] Nec quisquam dinumerare poterat animarum multitudines quæ per S. Iulianum perfecte migrauerunt ad cælum. Similiter & B. Basilissa, agmina virginum & mulierum, de squaloribus seculi liberatas castissimas animas præmittebat ad cælum. Erantque cum B. Iuliano virorum sancta commercia: & per S. Basilissam fulgebat in virginibus & mulieribus castitatis excelsior victoriæ palma. Et quia tunc omnibus innotuit eorum venerabilis vita & conuersatio, quæ Domino adiuuante per nos declarata est; nunc ad illud tempus veniam quo martyrium adepti sunt: prosequamur & declaremus eorum gloriosissimas palmas.

[Annotata]

a MS. Vels. exerceat. alij, suscitet. Metaph. ne vetus ille draco contra me bellum exuscitet.

b Al. tenentes.

c Metaph. quisquis mei desiderio detentus, mundum hunc contempserit, &c.

d Al. vinxerant.

e MS. Rip. regno. Metaph. regno non priuarentur.

f Al licentia sua possessuri victoriæ palmam.

g Metaph. super duo candelabra duæ lucernæ altæ effulgebant.

h Al. ex aratro manu superposita.

i Menæa: Ipse in alio monasterio degebat, & præerat duodecim circiter millibus virorum.

k His omissis, ita Metaph. Nam quicumque ad cælestem vitam animos suos conuertebant, apud Iulianum ipsum, ad Deum se transferebant; adeo vt nemo posset enumerate, &c.

CAPVT III.
Persecutio Diocletiani. Obitus S. Basilissæ, & mille circiter Virginum.

[11] Temporibvs Diocletiani & Maximiani furor persecutionis incumbebat. Hæc opinio peragrauit omnem prouinciam a Ægypti. Qua opinione comperta sancti virgines se inuicem alloquuntur, & talem precem in conspectu Domini fundunt, ieiuniis & fletibus studentes: [Pro suis orant.] Domine Deus, qui es occultorum cognitor, & mentium testis, scrutator cordis & renum; te deprecamur vt lætum super nos illumines vultum, & pium & exaudibilem præstes auditum. Non enim dormis neque dormitas, qui custodis vtriusque sexus castitatis agonem, in quo tu ipse Christe lætari cognosceris. Ne patiaris gregis tui integritatem vitiari; ne habeat potestatem insatiabilis lupus, gregi sancto semper infestus; in nullum licentiam habeat ad dissipandum murum b rigoris tui; vt signum fidei, quod inter seruos & ancillas tuas per nos sequi pedes contulisti permaneat. Cura sit tibi Christe de nobis & de illis, quia plus valet dextera tua ad erigendum, quam fortitudo persecutoris ad deiiciendum. Considera & scrutare singulorum & singularum vires, & secundum præscientiæ tuæ donum omnes perduc ad illam regionem viuorum, vbi nulla est sollicitudo moriendi, sed regnat vera beatitudo viuendi. Et in die illa, qua venturus es magnus & manifestus, præsta Domine omnes famulos & famulas tuas, quos per nos tibi fecisti militare, integros immaculatosque in conspectu tuo inueniri; vt recte exultantes dicamus: Ecce nos, & pueri quos dedisti nobis, & nemo periit ex eis.

[12] Et cum finem orationis implessent, redierunt ad propria domicilia. Ea die tempus quietis aduenit, & B. Basilissam ita per visum alloquitur Dominus dicens: Basilissa, c nominis tui digna, quæ orasti, hæc me implere delectat; [Diuinitus de sua & virginum suarum morte edocetur Basilissa.] vt omnia vasa, quæ mihi per te mundaui, dum adhuc hic es in hac vita, tu ea præmittas ad cælestia regna. Habebis autem dimidij temporis spatium, quo possis ex omni loco, quo seminasti, triticum colligere, & recondita messe laboris tui tu ipsa me sequaris, claues acceptura horrei pleni pinguedine animarum; ex quo quotidie suauitatis odor ascendit in conspectu sanctorum Angelorum. Iulianus autem vt bonus athleta præliabitur, & vincet: nec enim aliquando vinci potest, in quo castitas regnat. Erit enim per eum multitudo acquirenda animarum. Multa eum oportet pati pro nomine meo: multasq; virtutes & signa ostendam in conspectu inimicorum eius: & priusquam inuocet me, dicam: Ecce adsum.

[13] Hæc audiens B. Basilissa euigilans d lætabatur in Domino, vultu splendido vt sol radians in ortu suo: & per ordinem omnia enarrauit B. Iuliano. Conuocansque sanctam multitudinem virginum, hac eas alloquitur voce: [Suas monet, vt parent se ad mortem.] O vos omnes, gaudium meum, & corona capitis mei, sanctæ Virgines, Domino nostro vota reddamus, & sacrificium laudis de corde contrito & humiliato, hostiā iubilationis ei immolemus, quia dignatus est nobis reuelare abscondita mysteria: viam & tempus acceptum terminauit, quo e castificatas animas illi consignemus, dilatione concessa, vt vnaquæque nostrum considerans cellaria cordis sui, si est abundātia bonorum operum eructantium ex hoc in illud; hoc est, si in hoc seculo peregrinantes, recte de hac vita migremus ad æternam vitam, vt in nullo in nobis habeant vel cognoscant opera sua illæ potestates, quæ animas pergentes ad cælum retinent & scrutantur; vt nihil in nobis suum inuenientes reuereantur & timeant, videntes nobiscum sanctum adiutorium pergens, & Spiritum castitatis congaudentem. Considerate & scrutamini arcana pectoris vestri, vt cum tempus habemus, liceat animam ab omni vitio culparum defæcatam, f splendidi liquoris actu cōprobatam restituere Creatori. Hanc enim obtinuimus a Christo petitionem, vt omnes vos ante persecutionem vel vastationem inimici immaculatas præmitta mus ad cælestia regna, vbi est sponsus castitatis Dominus Iesus Christus. Pro qua re vos hortor, sanctæ sorores, ne aliquod malitiæ fermentum in corde remaneat, sed omnes donantes vobis inuicem, si qua habet aduersus aliam aliquid, vt perfectam coronam integritatis animæ & corporis vestri recipiatis; meque matrem integro numero salutis vestræ victricem reddatis: hoc scientes, quia nihil valet virginitas carnis, vbi habitat iracundia cordis.

[14] Hæc prosequente S. Basilissa, locus in quo erant congregatæ, commotus est, & columna g lucis in conspectu earum apparuit, [Diuinitus discunt se in statu gratiæ esse.] super se titulum aureum habēs scriptum, & vox ex columna processit, cum splendore & odore suauitatis; signum quoque Crucis emicuit dicens: Basilissa nominis tui auctor, quod scriptum vides, lege. Tituli autem scriptura sic continebat: Hæc dicit primus & nouissimus: Omnes he Virgines, quibus tu ducatum præbes, vasa munda & accepta sunt oculis meis, nec quicquam in eis reprobum inueni, quas lima iustitiæ, & igne probationis, vt aurū purissimum, exhibuisti. Venite ad præmia vobis parata. Et hæc legentes, visio ab oculis eorum sublata est. Tunc omnes gratias referebant Domino, qui testimonio suæ maiestatis animas sanctas declarasset. Beata vero Basilissa exultans in Domino, dixit: Gratias tibi Domine Iesu Christe, qui pugnas carnales ita h deuicisti in nobis. Et adiecit: Insulto tibi diabole, quia insidiarum tuarum fructum perdidisti. Insulto tibi serpens i libidinis, quia vasa. Deo dicata nullis artibus abdicasti. Insulto tibi diabole magister mendacij, quia ex grege mihi credito nullus est qui tecum pereat. Insulto tibi ebrietas, quia sobriam mentem vincere non potuisti. Insulto tibi amor mundi, quia aratro intentas mentes, ad tuum amorem reuocare non valuisti. Insulto tibi diabole, quia perfectionem quærētes, nullis artibus, nullis machinis, nullis laqueis k retinere valuisti. Tu solus tua cōfusione vtere; tu solus in tua pœna l luge. Vides enim prædam de tuis manibus ereptam, ad cælorum regna adscendere, vnde tu cecidisti. Gaudete mecum sanctæ sorores, quia regnant in vobis signa virtutum. Contemptus mundi regnum cælorum accepit. Renuntiatio parentum consortia sumpsit Angelorum. Parui temporis tribulatio æternam meruit requiem. Humilitas, sicut cedrus in Libano exaltata est, & sicut cupressus in montibus Hermon. Deuicta libidine castitas fœcundatur. Nulla est ex inimicis nostris audacia, vt pergentes animas ad suum Creatorem retineant. Omnes enim erubescunt, quia nihil in nobis proprium agnoscunt.

[15] Hæc cum gaudio dicens, cœpit vineam Domini rore iustitiæ maturatam recondere. Et ita diuina m prouidentia adimpleuit, vt intra tempus promissum migrarent omnes ad Dominum. [Moriūtur omnes virgines.] Beata vero Basilissa secura de reposito fructu, hora diei sexta in oratione constituta soparauit, & vidit omnem chorum sanctarum Virginum numero circiter mille, [Apparent Basilissœ.] niueis cycladibus indutas, regalibus zonis præcinctas, crucem Dominicam in manibus gestantes, vna voce B. Basilissæ dicentes: Hoc responsum accepimus, vt tecum Regem Dominum adoremus. Ecce expectamus te, vt tu nos offeras Christo, cui nos acquisiuisti. Et euigilans B. Basilissa de partus sui gloria lætabatur, & hoc cum lætitia S. Iuliano referebat. Vnde simul in Domino lætabantur. Domini vero operante misericordia ita completum est, [Moritur & ipsa.] vt constitutis illis in oratione S. Basilissa migraret ad Dominum. Quam B. Iulianus tradidit sepulturæ dignissime, & die noctuque memoriæ eius excubias spirituales adimplens.

[16] Ipse vero cum choro Sanctorum florebat gratia Dei concessa, vt nullus esset inferior qui non alterum præcederet in virtutibus. Multa enim signa sanitatum per eum, vel per eius discipulos, Dominus operabatur. Nullum ibi inuenit sol irascentem, nec reliquit. Si quis, vt fieri assolet, alicui in verbo n contumeliam irrogasset, non capiebat cibum, humilitati & fletibus studens, quousque o caritatem renecteret. Et hoc studio laborabant, [Iulianus cum suis sanctitate & miraculis claret.] vt per orationum fructus Deo sacrificium laudis offerent. Lætatur Pater in hoc studio filiorum. Tunc vnusquisque eorum se dicebat incipere quando finiebat. In hac sancta congregatione numquam diabolus potuit aliquem irretire, nullus a caritate discessit, optabant singuli magis aduersa quam prospera, omnes illud expectantes præmium, quod nec oculus vidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparauit Deus diligentibus se.

[Annotata]

a quidam Syriæ. Metaph. Orientis. vt dictum in prolegomenis num. 1O.

b MS. S. Max. vigoris. MS. Rip. gregis. Metaph. fidei tuæ signū, ac murum.

c Reginam enim significat Βασίλισσα, & βασιλίς.

d Metaph. gaudebat valde, quod Domini nostri Iesu Christi vultum & characterem splendidum & instar solis exorientis effulgentem, vidisset.

e Metaph. animas nostras purgatas habentes, illius sigillo imprimamur.

f Idem: purgemus pura illa aqua, & actionibus insistentes, Deo ipsæ tales nos offeramus (hoc autem si cum fide petierimus a Domino impetrabimus) vt peccatorum maculis purgatæ, ad cælestia illa regna peruenire possimus, vbi est Sponsus noster Dominus Iesus Christus. Quamobrem vos hortor, &c.

g Metaph. ignea.

h Al. superare iussisti.

i Al. libido. al. libidinose. Metaph. serpentis voluptas.

k MS. S. Max. cruciare. al. luere.

l Alij cum Metaphraste, lætare.

m Al. iustitia.

n Al. superbus fuisset.

o MS. S. Aud. eum caritati adnecteret.

CAPVT IV.
S. Iuliani captiuitas. Sociorum combustorum martyrium.

[17] a Hæc agebantur in ciuitate Antiochia, quæ est metropolis b Ægypti. Quid multa? In tempore illo vis persecutionis inualuit. Adueniente autem Præside c Marciano d in eamdem ciuitatem, ita furor sacrilegus exarsit, vt non villa, non vicus remaneret, vbi non idolum erigeretur, vt si quis emere vel vēdere voluisset, primum idolis immolaret. Vrgetur ciuitas iussu Præsidis, vt vnusquisque in domo imaginem e Iouis erigeret. Ipse autem Marcianus cum vxore & vnico filio erat dux perditionis. Audit Præses B. Iuliani fidem, & quia multos secūde hac religione socios habebat, qui pararent se ad mortem magis, quam idolis immolarent. [Marcianus Præses iubet comprehendi S. Iulianū cum suis.] Tūc iratus conuocat Assessorem suum, & iubet vt B. Iulianum conueniret, vt cum omnibus suis secundum decreta inuictissimorum Principum diis immolarent, ne diuersas luerent pœnas. Assessor vero cum corniculario, & Principe, & primatibus ciuitatis perrexit ad locum vbi S. Iulianus Deo vacabat, quo multitudo Sacerdotum & Leuitarum vel omnium ministrorum Ecclesiæ confugerant, rabiem persecutionis declinantes. Tunc nuntiatur S. Iuliano Assessorem & Principem cum primatibus ciuitatis pro foribus esse: ipse vero dixit ad eos qui erant congregati: Nunc, fratres, confortemus nos in Domino, quia appropinquauerunt persequentes nos, qui quærunt velut aqua absorbere nos. f Armate frontem vexillo sancte crucis, & scuto fidei firmate pectora. Iubet itaque eos ingredi, & quia erat g Prioris ciuitatis filius digne honorabat eum ordo ciuitatis.

[18] Dicit ei Assessor: Puto non latere te, Iuliane, sacratissimorum Principum decreta, quibus mundo subueniunt, vt vna apud omnes homines sit cultura deorum. Nam dominus noster Præses Marcianus audiens te nobili genere ortum, hoc pro sua sapientia decreuit, vt secundum moderationem legum, cum gratia conueniaris: quam legem Dominorum Principum habeo præ manibus tibi recensendam, ex cuius salutiferis dictis veritate comperta, reddas te generi tuo, vt propriis bonis fruaris, [Iulianus coram Assessore generose fidē profitetur.] & opes & Principum amicitias consequaris. Iulianus respondit: Sapientiam tuam credo nō latere, quia serpens non mouetur ex propria sede, nisi ex ore incantantis h verborum cognouerit carmina. Nam sicut non proficit, nec valet mouere serpentem, qui carmina nescit; ita nec decreta Principum, nec philosophia Iudicis, qui i in temporalibus temporalis agnoscitur, valere poterit Christianas mentes ad dæmonum inclinare culturam. Assessor dixit: Ergo contemnis audire Principum iussa? Iulianus respondit: Audiant Principum iussa, qui ipsis militant; nos autem, qui Regem habemus in cælo, terrenum Principem non audimus. Assessor dixit: Et hoc potes gestis k edicere? Iulianus respondit: Ipsi gestis aliquid prosequantur, qui in hac vita spem habent; nobis autem, quibus crucifixus est mundus, quid cum foro? Assessor dixit: Vt video, de te desperasti, ne viuas; vel istius multitudinis, quam tibi aggregasti, miserere. Iulianus respondit: Istius multitudinis vota simul mecum pendent in Dei arbitrio: qualem audis me loquētem, tales sunt omnes isti tacentes. Vnus est Dominus, quem confitemur, qui est Christus filius Dei viui. Assessor dixit: Hæc quæ prosequeris, renuntio domino meo Præsidi. Iulianus respondit: Quod verius cognouisti, occultare non debes. Nos vero parati sumus temporalem magis sustinere mortem, vt in æternum viuamus. quam pro vita temporali æternæ morti mancipemur. Assessor dixit: Audio etiam Episcopos & omnem Clerum tecum aggregatos; numquid & ipsi discipuli tui effecti sunt? Iulianus respondit: Hi discipuli non sunt, sed Patres; per ipsos enim veram natiuitatem suscepimus: pro qua re dignum est, vt filij cum Patribus, & Patres cum filiis pergant ad regna cælorum.

[19] Rediens ad Præsidem Marcianum Assessor, omnia quæ gesta fuerant intimauit. Tunc Marcianus Præses consilio diaboli armatus, hanc dedit auctoritatem, vt Iulianum solum suis obtutibus, suæque audientiæ reseruarent; multitudinem vero Sanctorum eodem loco, in quo degebant, & laudibus Dei vacabant, [Socij pro fide comburuntur: miraculis illustrantur.] iussit incendio concremari. Impletur iussio Præsidis, & omnes Sancti ibidem in igne consumpti sunt. In quo loco talis diuina gratia collata est, vt vsque in hodiernum diem omnes prætereuntes tempore psallendi l tertiam, sextam, nonam, vespertinos, nocturnos, matutinos hymnos, ita audiant multitudinem psallentium, sicut in corpore manentium: & si quis his temporibus æger adiuerit, quantumcumque fuerit ægritudine oppressus, abscedit in nomine Domini nostri Iesu Christi sanus.

[Annotata]

a Sequentia desunt in Metaph. apud Lipomanum. suppleta a Sur. ex MSS. Latinis.

b Quædam MSS. & Sur. Syriæ.

c Aliis Marcianus, Paulo Morigiæ Martialis dicitur.

d Breuiarium vetus Audomarense, ab Antiochia.

e Mombr. Cæsaris.

f Al. videamus quod responsum daturi sunt nobis. Tunc S. Iulianus, armata fronte, &c.

g Sur. primarij viri.

h Al. vera.

i Al. tempore.

k Al. dicere, docere, ediscere.

l Perspicere hic licet antiquam consuetudinem horarum canonicarum, Tertiæ, Sextæ, Nonæ, &c.

CAPVT V.
S. Iuliani in blanditiis Præsidis constantia.

[20] Posteaqvam sancti Martyres, velut aurum per ignem probati, migrassent ad regna cælorum, nuntiatur Marciano Præsidi impleta esse omnia quæ præceperat, [Iulianus sistitur Præsidi.] & Iulianum sub custodia detineri. Tunc exarsit inimicus & sequenti die tribunal sibi præparari iubet in foro. Illico Præsidis precepta complentur: concutrit vndique omnis ætas, omnisque sexus aduenit, vt B. Iulianum pro nomine Iesu Christi, a in cuius amore pendebat, viderent cum diabolo dimicare. Tunc Preses sub voce b præconaria iussit eum intromitti. Quem cum vidisset Præses dixit: Tu es Iulianus, præceptis Principum rebellis, & diuinorum numinum contumax? tu es qui innocentium multitudines magicis artibus aggregas, & omnium mentes immutas. Ad hec B. Iulianus studebat silentio. Ad quem iterum Præses dixit: Vt video, reatu tuo oppressus, nihil ad ea, que te interrogo, respondes. Iulianus sanctus dixit: Ego rebellis c & sacrilegus numquam fui; sed legi diuinæ, in qua d regula vitæ continetur, semper parui. Quod autem silentio me studentem miraris, tecum loqui confundor, quem video mendaci fallacia sic inuolutum. Nam Imperatorum tuorum lex quomodo esse sacra poterit quæ sacrilegium operatur? Marcianus dixit: Doleo super te, quia te sic video magicis artibus occupatū, vt nō intelligas, quantam vim habeant Principum iussa, per quæ obediens consequitur laudem, & Imperatorum meretur amicitias; inobediens autem, sicut tu dignosceris, pœnæ subiacet & tormentis, & mortis hæres efficitur. Nam audio te tam nobili familia ortum, vt adhuc natalibus tuis parcere e dignoscar: pro qua re hortor te f vt filium meum, vt ad laudem generis tui diis thura offerre lætus properes.

[21] Hæc audiens B. Iulianus respondit: Malitia tua cœcatus es, ideo non recte ordinem prosequeris, vt intelligas quæ sit laus generis mei. [Deos irridet & decreta Cæsarum.] Tu false mihi blandiendo suades, vt diis quos colitis thura offeram, vt gloriam & amicitiam Principum merear adipisci. Vos noscimini multorum deorum dearumque esse cultores, nos vero Trinitatis vnicæ veri sumus cultores. Dij vestri aut ærei sunt, aut lapidei; si ærei sūt, satis meliores sunt illis g cucumæ, quæ ad vsus hominū ex ipso metallo fiunt; si lapidei, respuendi sunt, quia ex ipsis lapidibus plateæ struuntur ad euacuandum lutum. Et cum fuerint homines, quos colitis, ex quolibet metallo aut conflati aut sculpti, dicitis eos sacrificiis cælestibus placari, vt per hæc sint propitij his qui eos colunt. Nos autem, qui vnum Deum, qui est in cælis, colimus, dicitis magicis artibus esse occupatos, pro qua re torqueri nos iubetis veri Dei cultores. Vnde debes scire quæ nescis, quia sicut non est societas luci & tenebris, nec firma habitatio agni cum lupo; ita non potest fides nostra subiugari imperio vestro vel dæmoniis vestris. Præses dixit: Mihi non verbis iussum est agere tecum; sed audi quid iubeant inuictissimi Principes, vt ex eorum lege cognoscas, quid te agere oporteat.

[22] Iulianus sanctus dixit: Quid iubeant audiui, quid autem me oporteat facere salutari consilio definiui. Turpe est enim grege præmisso pastorem minime sequi. Præses dixit: Illi, quos memoras, pro errore suo dignam consecuti sunt mortem: tu autem, vt euadas tormenta, quæ contemptoribus debentur, & generi tuo & natalibus tuis restituaris, hoc elabora. Iulianus respondit: [Blanditias Præsidis reiicit.] Labora pro te vel pro tuis, quos ita sibi diabolus fecit hæredes: pro me autem sollicitus est Dominus meus Iesus Christus, qui me ex limo terræ formauit. Præses dixit: Sic tecum debeo agere, quasi cum infirmo cardiaco medicus, quoadusque sanitatem recipias. Quod si te sanum reddidero, & diuinorum numinum cultorem perfecero; magnum mihi apud Principes amorem collocabo. Nam & ipsi Domini rerum multum tuæ vesaniæ condolent. S. Iulianus respondit: Numquam auditum est, vt cœcus illuminet videntem, & morbidus curet sanum, & errans corrigat recte gradientem. Præses dixit: Ergo vt dicis, cœcus sum, & morbidus, & errans, qui saluti tuæ cupio esse consultum; & tu solus plenam obtines sanitatem? Iulianus sanctus dixit: Hæc omnia in te dominationem habent. Quod si velles te cognoscere ex toto corde, & requirere salutem tuam, non te horreret medicus noster, per quem omnes Christiani verissimā obtinent sanitatem. Quos autem colitis, dæmones esse manifestum est, qui sibi credentes perdere possunt, liberare non valent.

[Annotata]

a Al. in cuius amore pendebant, viderent, &c.

b Al. terribili.

c MS. Rip. sacris legibus.

d Al. regalia vitæ mandata.

e Sur. Imperator velit.

f Al. cum filio meo.

g Est cucuma vas æreum, in quo aquæ calefit, aut aliquid maceratur; aliquando tuguriolum significat.

CAPVT VI.
S. Iuliani cruciatus. Miracula idolorum destructorum, excußi & restituti oculi.
Martyrium sanati amici Præsidis.

[23] Tvnc Præses iratus exclamat tortoribus: Extēdatur ad verbera, vt vel sic stultitia eius omnibus manifestetur. Iulianus respondit: Non est stultitia, Deum nosse, sed gloria. Tu autem secularibus oppressus illecebris, quid sit congruum non agnoscis. Præses dixit: Extendite eum, [Cæditur fustibus: percussorē eruitur oculus.] & fustes rigidos nodososque afferte, & omnia membra eius dissipate. Et cum ita facerent, vnus de a cædentibus ictu repercussus oculum amisit, & hic erat de necessariis Præsidis, & Imperatoribus notissimus. Hoc videns Præses, infremuit, dicens: Tantum valent magica tua vt nihil sentias pœnarum, & aliis oculos euellas? Iulianus respondit: Marciane, vides quia hoc est, quod superius dixi, cœcus, morbidus, & errans es. Tandem amota sæuitia tua, qua in me baccharis, audi quæ loquor. Præses dixit: Si pro salute tua est, audiam libentissime. Iulianus respondit: Conuoca omnes quos habes deorum dearumque probatissimos sacerdotes, & inuocent nomina deorum suorum & dearum super oculum euulsum, vt restituant cultori suo visum. Cum ergo non valuerint, ego nomē Domini mei Iesu Christi inuocabo, & non solum oculum euulsum, sed & cordis oculos illuminabo.

[24] Tunc Marcianus tam vera ratione confusus, iubet omnes Pontifices adesse, & dicit eis: Ite & immortales deos sacrificiis opimis honorate, vt huic rebelli suo Iuliano ostendant virtutem suam, & homini mihi necessario oculum reformantes, & ipsum suæ culturæ inclinent. Ingrediuntur autem lapides ad lapides, lapidis iussa complentes. [Dæmonum vires elidit.] Qui cum ritu illo nequissimo dæmonia appellarent, huiusmodi accipiunt responsum in templis: Discedite a nobis, quia nos igni æterno mancipati sumus. Tantum enim valet Iuliani deprecatio ad Deum, vt a die qua b a vobis tentus est, nobis pœna centuplicata sit, & cum in tenebris clausi retineamur, quomodo visum reddemus, quem non habemus? Tunc egrediuntur sacerdotes falsa promittentes. Sanctus autem Iulianus, quem nihil latebat, oratione facta dicit ad Præsidem: Marciane, festina celeriter ingredi, in templum, vocant te dij tui. Tunc Marcianus, licet non voluntarie, sed inuitus, venit ad templum, [Euertit idola.] vidit quoque omnia simulacra crystallina, & electrina, vel aurea, atque argentea, vel ex omni metallo, quæ amplius quam c quinquaginta dignoscebantur, ita comminuta & in puluerem redacta, vt qui fuerint omnino non appareret. Præses ista videns cœcatus a diabolo clamabat: O maleficia! sic præualent apodixes carminum, vt vires deorum superent, & pretiosa numina in puluerem redigant? Sed hæc deorum patientia laudabilis: adhuc iniutias sibi irrogatas sustinent, vt rebelles suos patientia sibi subiugent. Hunc autem videamus si pollicitationis suæ impleat effectū, vt oculum extinctum, sola inuocatione nominis Dei sui valeat reformare.

[25] Et dixit ad Iulianum: Patientissimos deos superasse te gloriaris, quorum pietatem erga te minime cognoscis: nunc sopito multiloquio promissum imple, vt in nomine Christi quem colis, oculum extinctum restituas. Sed ne hoc magicis artibus exerceas, [Perfunditur lotio, diffundente odorem balsami.] lotio te perfundi iubeo, per quod omnia maleficia fugari cognoscuntur. Iulianus respondit: Hoc quod facturus es, non ad iniuriam meam, sed ad laudem Domini mei proficiet, vt & oculum pristinæ sanitati restituat, & putens lotium in odorem conuertat nectareum. Cumque eum perfunderent, ita completum est, vt dixerat, vt non lotio, sed balsamō eum putarent perfusum. Ad quod miraculum, licet incredulus, Marcianus tabescebat.

[26] Tunc S. Iulianus super oculum extinctum, crucem Saluatoris nostri faciens, [Restituit oculum.] & nomen Domini inuocans, statim ita restitutus est oculus, quasi nihil fuisset passus. Sed hæc omnia non Dei virtute, sed magicis artibus facta esse credebat impiissimus Marcianus. Ille vero recepto oculo clamabat: [Illuminatus, Christum confitens occiditur.] Vere Deus est Christus, ipse solus colendus est, solus adorandus. Dij autem vere dæmonia esse manifestantur. Quem talia prosequentem iussit Marcianus gladio interfici. Quem nullus dubitet, sanguinis sui vnda perfusum, Dominum Iesum Christum sibi Martyrem consecrasse, ad laudem & gloriam nominis sui, Amen.

[Annotata]

a Quædam MSS. sedentibus.

b Al. ad hæc patibula comprehensus est. al. ad hoc patibulum raptus est.

c Al quingenta.

CAPVT VII.
Conuersio Celsi filij Præsidis.

[27] Sanctvm vero Iulianum iussit impiissimus Marcianus diuersis pœnis afflictum, & vinculis ferreis per omnes artus oneratum, sub voce præconia circuire ciuitatem, dicens: Hæc merentur rebelles deorum, & Principum contemptores. Cumque venirent ad locum, vbi filius Præsidis studebat litteris, tunc puer ad condiscipulos suos dixit: Miram rem video. Qui dixerunt: [Celsus videt S. Iulianum ab Angelis coronari,] Quid vides? Et ait: Ecce video reum istum Christianum, quem milites ducunt ore frænatū, multitudinem albatorum cum eo loquentem, & coronam de lapidibus pretiosis & auro super caput eius ponentes, cuius splendor aeris huius lumen obtundit; & alio tres viros, albescentibus comis, aureoque a vultu, in similitudinem aquilarum, super eum excubias celebrantes. Et hoc mihi videtur, quia dignum est huic tali Deo credere, qui sic suos cultores tuetur, & illos tali decore circumdat. Nam credite mihi Fratres, quia in eius confessione delector, & talia pati desidero, si vellet Deus eius esse Deus meus.

[28] Hæc audientes condiscipuli eius vel magister, turbati sunt valde: quem blando sermone corripientes, ab intentione reuocare volebant. [conuertitur ad Christum,] Timebant enim, quia vnicus erat patri. Dixitque puer: vere magnus est Deus Christianorum, in quem credere consilio salutari decreui. Ipse est verus Deus, qui credentes in se non deserit. Quæ est enim gloria vitæ huius? Sicut vter vento distentus plenus apparens, & intus est vacuus; ita & gloria seculi huius, in qua nos temporalem habemus b lætitiam, & æternam Dei potentiam non agnoscimus. Volumus dominationem exercere, & dominatorem c verum, qui est in cælis, corde incredulo voluntarie non cognoscimus. Quanto meliora sunt nobis pecora, iumenta, vel canes, qui voces vel iussum dominorum suorum audiunt, & iniurias ipsorum morsibus vel calcibus vindicant? Nos vero rationabiles facti Creatorem nostrum, lapides & ligna colentes, non agnoscimus. Sufficiat mihi hucusque errasse, iam non errabo. Quod mihi defuit, ostensum est: tempus acceptum inueni: quare non elaborem vt acquiram tempus sine tempore, fruar luce sine fine, & contemnendo diuitias labentes, æternas acquiram? Nam impedimenta huius mundi separant a Deo. Potestas vero temporalis, vel quælibet dignitas successione finitur, & vita ipsa morte excluditur. Illi debeo credere Deo vero & sancto; in cuius regno si militauero, nullus veniet mihi successor: cuius æternitati si sociatus fuero, casibus ætenis non subiacebo, nec mortem pertimesco. Hæc est gloria & nobilitas generis, pro tali Deo pati: pro quo dum torqueor, numquam deficio; quem cum cōfiteor, numquam derelinquo.

[29] Hæc dicens filius Præsidis proiecit volumina doctorum, & ipsas vestes, quibus indutus erat, a se iactauit, dicens: [libros & vestes proiicit, adiungitq; se S. Iuliano.] Polluta vestimenta ad Dei hominem properantem proiicere necesse est: nudum me maternus vterus huic seculo fudit: quod mundi est, mundo relinquam. Et per plateas ciuitatis cursum arripuit, quousque ad locum vbi S. Iulianus torquebatur, veniret. Ita enim iusserat iniquissimus Marcianus, vt per omnes plateas & vicos ciuitatis diuersis pœnis affligeretur. Tunc puer prostratus pedibus S. Iuliani clamabat: Te d agnosco patrem secundæ natiuitatis, quem mihi Dominus Iesus Christus, sic clarificatum ostendit: Marcianum vero genitorem meum, inimicum veritatis, Dei seruorum persecutorem, abnego & despicio. Tibi adhærens opto pro Christo & Saluatore meo, quem vsque in hanc diem ignoraui, similia pati. Hæc videntes ministri pœnarum, vel milites, stupore perterriti contremuerunt, & e sermo eorum defecit. Doctores vero studio rum fugere quærebant. Tota quoque ciuitas vtriusque sexus ad spectaculum tantæ rei concurrebat: omnesque hæc audientes & videntes tremor inuasit, cognoscentes filium Præsidis S. Iuliano sic adhærentem, sic vulnera eius osculantem, talia proclamantem, obstupescebāt. Tunc venerabilis puer dixit: O vniuersi populi agnoscite me, quia ego sum Præsidis filius, qui cum impio patre Sanctorum veneranda corpora, licentia paternæ potestatis elatus dissipabā. Sed hæc, que miramini, immutatio dexteræ Excelsi laudabilis est. Hæc feci ignorans Deum: ast vbi cognoui Deum, imo cognitus sum ab eo, diis abrenuntio, patrem & matrem abnego, diuitias superfluas respuo, Christum confiteor, B. Iuliani me f vel sequipedem protestor. Quid tardatis ministri vel milites? Ite, nuntiate parentibus meis, me Deum verum cognouisse, & huic adhærere, quem veri Dei cultorem esse cognoui.

[30] Innotuit factum omni ciuitati, totamque prouinciam peragrauit; nuntiantur hæc patri eius & matri. [Non potest vi ab eo auelli.] At illi audientes, vt cera igni tabuerunt. Et quia confluxerat innumera multitudo populi, Præses iubet filium suum, a S. Iualiano segregatum, sibi restitui. Domini vero misericordia ita afuit precibus S. Iuliani, vt si quis vellet manum extendere, vt eum apprehenderet, & separaret a complexu S. Iuliani, statim brachia & manus eius contraherentur.

[31] Reperit factum pater, & iubet eos simul ad se perduci. Cumque eius aspectibus sisterentur, [Præses magicis artibus id tribuit.] ait ad B. Iulianum: Tu es qui spei meæ fructum magicis artibus auferre contendis? qui tenerum pectus illicitis carminibus alienasti, & genitorum affectum negare compellis? Hæc patre pueri dicente, mater aduenit cū omni familia sua vtriusque sexus, circiter quinque millibus, crine soluto, vberibus nudatis, lacerato pectore, & voces dabat ad cælum. Tunc Præses hæc videns, scissis vestibus & lacerata facie clamabat ad B. Iulianum: Iuliane crudelis aspice dolorem patris & matris. Aspice tantæ familiæ planctum, & magicis artibus solue innocentiam, vt & nobis vnicum reddas filium, & huic tantæ familiæ restituas dominum, & pro te Imperatoribus suggeram, vt culpa vacante abscedas. Iulianus respondit: Suffragiis tuis opus non habeo, nec ab Imperatoribus tuis dimitti desidero. Sed hoc oro Dominū Iesum Christum, vt vna cum isto agno de luporum visceribus nato, vel omnibus qui credituri sunt, martyrio completo suscipiar in eorum numero, quos tu in innocentia viuentes, crudeli incendio concremasti. Nā ecce adest, qui ex te natus fuit, & modo mecum credendo renatus; ætatem habet, ipse tibi responsum det, ipse genitricis aspiciat lacrymas, ipse vberibus, quibus nutritus est, doleat morsibus & cæde consumptis.

[32] [Generose respondet Celsus parentibus.] Ad hæc venerabilis puer dixit: Contingere solet, vt de spinis rosæ nascantur; nec amittit odorem suauissimum rosa nata de spinis; nec frutex, qui genuit rosam, spinarū amittit aculeos: vt consueuistis parentes pungite, & me odorem suauitatis credentibus permittite propinare. Vobis obediant, qui perire parati sunt; me imitentur, qui de tenebris ad lumen transire contendunt. Hoc scire debetis, quia ego pro Christo Domino meo vos parentes abnego; & vos propter deorum vestrorum culturam, filium tormentis affligite. Credo enim per ista tormenta, & per temporalem mortem, vitam æternam acquirere. Nec possum in vos pius esse, & in me crudelis existere: nec amorem vestrum g Dei amori præponere. Quid moramini? Accede tu Marciane quasi incredulus & crudelis pater, non quasi verus Abraham, apprehende gladium & Christo filium victimam offer. Sed si te viscerum pietas mouet, dirige me ad sæuissimum Principem tuum, vt ego pro Domino meo Iesu Christo, ornamenta martyrij plenius adimpleam. Nam vani & inanes sunt singultus vestri, & falsæ lacrymæ. Ceterum ab hac confessione pietatis nullus me valebit disiungere. In hac parte omnis definitio Philosophorum cessat. Abscedite a me. Paternum nomen & maternum Christi nomini non præpono.

[Annotata]

a Al. volatu.

b Al. licentiam.

c Sur. rerum.

d MS. desidero.

e Al. sensus.

f Al. pedisequem. al. sequipedam.

g Al. æternæ lætitiæ.

CAPVT VIII.
Conuersio XX. militum. Aduentus VII. fratrum Christianorum,
& Antonij presbyteri in carcerem.

[33] Hæc audiens Præses, exclamauit: Custodia priuata recludantur, & quæ necessariæ sunt opes subministrentur eis. Audiens beatus puer, & B. Iulianus, dicunt Præsidi: Opes, quas parari iubes, tibi consentientibus impendi præcipe; nobis vita Christus est. Hæc audiens Præses, fremuit vt leo; & existimans eos pœna terreri, quos blandimentis non valuit obtinere, iussit eos in carceris ima recludi, vbi de damnatorum membris diuturno tempore consumptis horribilium vermium examina bulliebāt, & odor omni fœtore nequior. Introducuntur beati Martyres: [Carcer illustratur, & suaui odore repletur.] quos præcedens gratia Domini locum horrendum delectabilem reddidit, tenebras conuertit in lucem, exhibens cereorum officia, nectareum odorem reddens: ebulliens vero pœna euanuit.

[34] Hæc videntes milites numero viginti, qui eos custodiæ mancipandos adduxerant, [Milites 20. conuertuntur.] conuersi ad inuicem, dicunt: Pudoris est vt ferreum pectus possideamus. Numquid iustum est vt ab hac luce ad tenebras redeamus, de vita ad mortem, & de odore nectareo ad horrendas effusiones sanguinum, & a tali patre monēte ad Iudicem irascentem; a veritate ad mendacium, a sobrietate ad ebrietatem, a castitate ad libidinem? Turpe est reuerti & esse quod fuimus, & negligere salutē, quam inuenimus. Hæc dicentes, ad pedes voluuntur S. Iuliani, laudantes & confitentes Christi nomen. Tunc B. Iulianus cum venerabili puero gratias Deo referebant. Audiens hæc itaque Marcianus, præponit custodiæ crudelissimos custodes, quoadusque muneribus præparatis, omnibus pœnas inferret. Sanctus vero Iulianus sollicitus pro salute eorum, quos Christo acquisierat, orabat Dominum vt procuraret qualiter baptismi gratia firmarentur. Nec hoc silebo.

[35] Aliud magnum donum in eadem ciuitate concessum est. Ante tempus persecutionis, Imperatores Diocletianus & Maximianus quemdam Priorem ciuitatis vnice diligebant, quia de genere a Carini Imperatoris descendebat. [Pueri 7. Christiani cum Presbytero diuinitus in carcerem inducūtur.] Hic defunctus Christianus cū vxore sua, septem filios Christianos superstites reliquit: quos Imperatores retinentes amore patris eorum, iusserunt eos sine aliqua persecutione Christianæ religioni deseruire. Hi habuerunt secum Presbyterum, qui eis mysteria sancta celebrabat. Hi visitantur a Domino, & iubentur vna cum Presbytero carcerē petere, vt baptismi gratiam venerabilis puer Celsus & milites consequerentur. Statim sancto præcepto obaudiunt, & dum ad carcerem veniunt nocte, vident Angelum Domini ante se præeuntem: qui mox vt tetigit ianuas, omnia claustra aperta sunt. Ingressi vero & orantes simul cum B. Iuliano, Deo vota persoluerunt. Tunc illi septem fratres cum Presbytero Antonio, videntes tantum splendorem gratiæ clamauerunt, dicentes: Ecce adsumus: Dominus nos huc direxit cum Sacerdote suo, vt omnes baptismi gratiam consequantur, & nos tirones per te Pater Iuliane, in agone martyrij Christo verissime militemus. Hæc audiēs B. Iulianus, dixit: Gratias tibi ago Domine Iesu Christe, qui ita dignatus es implere desiderium meum, vt, quos per me acquisisti, per baptismi gratiam vera fidei membra confirmentur: & hi, quos b pietas impia Imperatorum, quasi agnos inter tanta agmina luporum, reliquerat, ad tui sancti nominis confessionem mereantur peruenire.

[36] Nuntiatur hoc factum impio Marciano, septē germanos sine aliqua persecutione remissos, S. Iuliano sociatos, optantes mori pro Christo. Audiens hæc Præses contremuit, & iubet duci de custodia, & eos sic alloquitur: Quid vobis contigit infantuli, quos ita Principes tuentur & diligunt, vt arbitrij vestri essetis & religionis vestræ cultores? Quid patimini sine aliqua persecutione optare mori, quibus concessum est viuere? Si ego maleficiis filium amisi, & militum mentes nescio quibus carminibus mutatæ sunt; quare vos, qui in vestro arbitrio constituti estis, vltro properatis ad mortem? Audite me, & estote securi, vt fuistis. [Reddunt Præsidi rationem sui in carcerē aduentus.] Ad hæc venerabilis fratrum senior respondit: Præses audi, quæ a me dicuntur. Præses dixit: Dic ergo, vt audiam. Puer dixit: Massa auri naturæ suæ obtinet claritatem, sed nisi per manus artificis, igne, & limis, & malleo in partes dissecetur, diadema regni in capite Regis non perficitur: ex ipso metallo auri, industria artificis, & per ignem & malleum, diuersarum ornamentis margaritarum, & lapidibus pretiosis, componitur diadema, vt omnes qui vident mirentur. Sicut auro natura sua splendido diuersarum margaritarum & lapillorum natura adhærens; ita sumus & nos nati de Christianis: sed nisi ipsa natiuitas in publico fuerit omnibus manifestata, in occulto non coronatur: & nisi Iuliani vestigia immaculato c calle secuti fuerimus, in diademate æterni Regis Domini Christi esse non possumus. Satis horrenda est arbor, quæ foliis vernat, & d cultori suo poma non exhibet. Hæc audiens Præses iubet eos in custodia reduci, in qua pro eis S. Iulianus & omnes Sancti Deum deprecabantur, ne serpentis falsa blandimenta innocua pectora declinarent ad verba maligna. Ita suscipiunt lætos, de quibus erant suspecti.

[Annotata]

a Carinus an. Ch. 282. creatus Imperator est cum fratre Numeriano a patre M. Aurelio Caro, & occisus est apud Margum Mœsiæ oppidum an. Ch. 285.

b Sur. impietas Imperatorum.

c Al. corde.

d Sur. Creatori.

CAPVT IX.
Mortui suscitatio, & ad Christum conuersio.

[37] Tvnc iniquus Marcianus suggestionem fecit Imperatoribus, dicens: Piissimi Principes subuenite legibus vestris, & diuinis numinibus, quæ remanserunt, præbete munimen: & magum Iulianum vestris obtutibus præsentate, qui magicis artibus amplius quam quinquaginta deorum simulacra, per quos mundus florebat, comminuit; filium a me vnicum separauit, & militum mentes nescio qua arte immutauit: [Ex rescripto Imperatorum comburi iubentur.] nam & septem germanos, quos clementia vestra legis suæ iussit esse cultores, magica arte subuertit, beneficiis vestris fecit esse ingratos. Pro qua re quid velitis, iussu vestro decernite. Tunc Imperatores hanc dederunt auctoritatem Marciano, vt si Iulianus cum sociis suis in hac confessione permaneret, ad exemplum aliorum conuocata vniuersa prouincia, singulis singulas iuberet preparari cupas & intus picem, sulphur, & bitumen immitti, & singulos in easdem recludi, & igne supposito concremari. Quod si aduersus hæc carmen magicæ artis præualeret, haberet licentiam, quibus vellet pœnis eos affligere.

[38] Accepta hac auctoritate Præses iubet sibi in foro sedē parari. [Intrepidi sistuntur Præsidi.] Alia vero die cum sedisset, iubet S. Iulianum cum sociis suis aspectibus sisti, quibus Marcianus: Nihil pro vestra salute tanti temporis spatio cogitastis? Iulianus respondit: Cogitatio nostra, quæ est ab initio, in quo cœpit in hoc & finiet. Tu si aliquid excogitasti pœnarum, exerce. Præses dixit: Quod cogitaui, ego adimplebo. Et adiecit: Audistis quid de vobis determinauerunt inuictissimi Principes? Cui venerabilis puer Celsus dixit: Audisti & tu, nec nominande, nec dicende, nec audiende pater, pœnam quam præparauit Deus patri tuo diabolo & vobis qui effecti estis ministri eius? Et subsecutus S. Iulianus dixit: quod iusserunt Principes, imple: nam nos audire non delectamur.

[39] Cum ista dicuntur, & illa audiuntur, per plateam corpus exanime ferebatur sepulturæ mancipandum. Tunc Præses corde cœcatus, iussit reuocari corpus, & in medio foro deponi. Omnes vero, qui hæc videbant, stupore nimio tenebantur. Tunc Marcianus ait ad S. Iulianum: Magister vester Christus dicitur, quod antequam crucifigeretur mortuos suscitabat: hic apparebit, si vere Deus est, si vos istum mortuum, sicut magister vester fecit, suscitaueritis. S. Iulianus dixit: Quid prodest cœco, quando sol exoritur? Præses dixit: Hic nunc parce fabulis, & si quid præuales tu, aut Deus tuus, istum mortuum suscita. B. Iulianus respondit: Licet infidelitas vestra hoc non mereatur a Domino, tamen quia nunc tempus est, vt virtus Domini manifestetur, & ne hoc impossibile putetis; fidele habeo promissum, Domini mei, credens quia quidquid eum peto, non me fraudabit. Statim autem Iulianus oculos in cælum defigēs ferme horæ vnius spatio, facies eius mutata est & facta est vt nix, & his verbis coram omnibus fudit orationem ad Dominum dicens: Domine Iesu Christe, qui es verus filius Dei viui, qui in principio natus est de Patre sine a tempore, & in nouissimo mundi carnem de virgine assumpsisti sine semine, aspice de summitate cælorum tuorum, & ad confusionem inimicorum tuorum, & ad corroborandam fidem in te credentium hæc quæ operatus es positus in terris, exaudi nunc de cælis, & suscita hunc mortuū, vt viui non moriantur, sed mortui reuiuiscant. Et completa oratione ait ad corpus: [S Iulianus mortuum resuscitat.] Tibi dico, terra arida, in ipsius nomine qui Lazarum quatriduanum suscitauit, ipse tibi imperat, surge. Et cum hoc dixisset, surrexit qui erat mortuus, & voce magna clamabat: O acceptabilis oratio! o immaculata virginitas quāta meretur! Quo ducebar, & vnde reductus sum?

[40] Cœcatus vero Marcianus irridens dicebat ad eum: Quo ducebaris & vnde redisti? Tunc ille, qui fuerat defunctus, dixit ad Præsidem: Permitte me ordinem prosequi. Præses iterum irridens, dixit: Prosequere. At ille: Ducebar nescio a quibus Æthiopibus, quorum statura erat vt gigantum, [Resuscitatus narrat statum alterius vita.] & aspectus horridus, oculi vt fornaces ignis, dentes vt leonum, brachia vt trabes, vngues vt aquilarum, in quibus nulla misericordia erat. Hime lætantes ducebant in infernum: & cum iam prope os putei abyssi essem, adhuc expectabatur, vt caro mea redderetur terræ, ex qua sumpta est. At vbi tu Præses corpus meum fecisti reuocari, & vbi B. Iulianus pro me orationem fudit ad Dominum cælorum, infernus omnis conturbatus est, & vox de throno Dei audita est, dicens: Propter dilectum meum Iulianum reducatur huius anima, quia in nullo eum volo contristari, in quo sic ego & Pater meus & Spiritus sanctus lætamur. Et venerunt duo albis induti, & tulerunt me de dominatu eorum, & huic luci reddiderunt. Nunc ergo obsecro te, per eum qui me suscitauit, vt agnoscā verum Deum post mortem, quem viuus negabam. [Fit Christianus.] Hec audiens Præses & videns, turbatus est; & ne dissensio fieret inter tantas multitudines, iubet eum cum Sanctis in custodiam recludi, & claustra annulo suo signari. Quem Iulianus fecit baptismi gratiam cōsequi: & cum ipsis in martyrio cœpit agonizare.

[Annotatum]

a Al matre.

CAPVT X.
Martyres XXXI. ab igne illæsi.

[41] Impivs autem Marcianus iubet pœnam, quam Imperatores iusserant, præparari. Quæ cum parata fuisset, illuxit dies, & populi vtriusque sexus currebant quasi ad spectaculum Circi; a & qui nolebant venire, a ministris compellebantur. [Implentur cupæ pice & sulphure.] Ordinantur cupæ in ordine triginta & vna. Terror intolerabilis augebatur: mediantur cupæ pice, bitumine, & sulphure: adiuncta etiam copia lignorum & sarmentorum.

[42] Iubet impius Præses Sanctos produci de custodia. Sanctus vero Iulianus & puer vno vinculo tenebantur: ceteri vero onerati vinculis catenarum trahebantur ad spectaculum, hymnum Deo vna voce canentes: Bonum mihi quia humiliasti me, [Producūtur Martyres.] vt discam iustificationes tuas. In quorum aspectu omnis ætas nouam pulchritudinem mirabatur, quorum mentes ad fletum conuersas pietas inclinabat. Clamabatur ab omni ætate inconfuse. Viri clamabant: O iniustitia! & nos filios habemus. Mulieres solutis crinibus clamabant: O b gemitus amarior felle! vt quid talis iuuentus igne c crematur? O potestas cæca, quæ nec viuis parcit, nec mortuos audit! Tunc S. Iulianus silentium petens ait ad populum: Ne prohibeatis fieri permissum Dei. Sinite nos splendidiores fieri auro per ignem; hoc scientes, quia videbitis nos creduli & increduli igne consumpto, sicut videtis nunc ante ignem, illæsos.

[43] [Obiurgantur a Præside.] Iubet eos impius Præses in conspectu suo statui, quibus sic dixit: O desperata voluntas, per quam decus iuuentutis ad interitum d properat, nescio quo carmine mentes alienatæ sunt. Conuertimini, e & sic tandem pro vestra salute diis immortalibus, qui laborant pro vobis, ceruices flectite. Quod si volueritis, ego obtinebo ab Imperatoribus, sine aliqua persecutione religionis vestræ esse cultores; tantum ne vnicum mihi filium dulcem, cum talibus ac tantis, in ipso flore vernantem videam cremari igne. O insanabilis dolor pectori meo! Quem primum plangam, cum omnium decora sunt corpora? Filij mei dulcissimi vultum desidero pulchriorem. O Iuliane omnium malorum magister, quam multa bona tecum trahis, vt filius negando patrem, per te & matrem non agnoscat? Et ad filium conuersus dixit: Vel antequam pereas, fili dulcissime, verba audiam tua: ecce venit & mater, quæ partus sui dolores istos quos non sperabat inuenit, ecce & numerosa familia, quæ te sibi futurum dominum congaudebat, funeri tuo valedictura aduenit.

[44] Venerabilis puer Celsus dixit: Lugeant se & te; nos autem, quos conspiciunt ad regna cælorum tendere, [Egregium Celsi responsum.] lugere non debent. Nam nos omnes transibimus per ignem, & illæsi tibi apparebimus, & huic tanto populo qui agonem nostrum expectant. Dæmonia vero quæ colitis, & illas pestes quas Imperatores dicitis, ac si purgamenta f despicimus. Præses dixit: Ipsa est contumax audacia vestra, quæ vos viuere non permittit. B. Celsus dixit: Per ipsam vanitatem quam colis, te obtestor, vt intrepido corde petitioni meæ tribuas effectum. Præses dixit: Quidquid volueris pete. Celsus dixit: Cum me videris illæsum post ignem, permitte ad me venire matrem meam, vt habeam consilium cum ea triduo, dilatione concessa. Si mihi vnam rem quam voluero concesserit, nec me, nec illam amittes. Hoc audiens mater vrgebat fieri. Tunc impius Marcianus cœcatus a diabolo, dixit: Si ex igne illæsus exieris, quod fieri non credo, faciam quod desideras.

[45] Tunc Præses incendium filij videre non tolerās, Assessorem reliquit, qui iussa Principum compleret; ipse vero scissis vestibus cum vxore domum reuertitur. Tunc exurgit luctus immanis, plangentibus cunctis. Lugebant parētes filium, serui dominum, nec erat qui consolaretur. Quid multa? Assessor munus sibi iniunctum adimplet. Iuber singulos Sanctos in singulas deponi cupas. Sanctus vero Celsus, qui numquam a latere S. Iuliani discesserat, dat ei pacis osculum, & ad præparatum supplicium properat intrepidus. Cumque singuli a ministris comprehenderentur, [Imponuntur cupis:] & deponerentur in cupas, sicut superius dictum est, pice, sulphure, & bitumine semiplenas, aggregata copia lignorum & sarmentorum, & stuppa; iubet Assessor ignem supponi. Quod cum factum fuisset, eructuabat flamma excelsior ab eo loco, & cubitis amplius quam triginta eleuabatur. De medio autem igne, ita multitudo psallentium resonabat, quasi vox aquarum multarum. Consumptis vero omnibus igni suppositis, [non læduntur ab igne.] apparent Sancti sicut aurum vel argentum rutilans, & ista modulatione hymnum Deo canebant: Transiuimus per ignem & aquam, & induxisti nos in refrigerium. [Psa. 65. 12.] Ignis vero ardens atque coruscans vim virtutis suæ oblitus est Domino iubente, ne Sanctos Dei læderet.

[46] Nuntiantur hæc Præsidi, Sanctos Dei omnibus apparere illæsos. Statim Præses cum vxore sua & familia ad spectaculum properat, exitum rei cognoscere. Tunc in hanc vocem prorupit: Iuliane, obtestor te per Deum tuum, [S. Iulianus exponit modum consequendi virtutē miraculorum.] vt mihi dicas, vnde tantam virtutem maleficiorum didicisti? Iulianus respondit: Quia per Deū meum me obtestatus es, qui est horum mirabilium auctor, referam quomodo possit mereri, qui desiderat talia discere maleficia, vt sit sicut ego huius carminis sanctificator & auctor. Si quis elaborauerit vt se ab omnibus actionibus seculi faciat alienum, vt solam vocem Domini audiat, imperantis & dicentis: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, & tollat crucem suam, & sequatur me; [Luc. 9. 23.] nihil amori Dei præponat; nihil aliud desideret, nisi quod ipse Dominus promittit; non consideret nec patrem, nec matrem, non filios, & cætera, quæ nouerunt intelligentes impedimēta animæ; ante omnia qui pauperū curā solicite egerint, qui contenti sunt esurire, vt alios refocillent; satis Deo acceptum est munus, quo indigens saturatur, quo nudus vestitur, quo ira non perficitur, quo malum pro malo non redditur, quo iracundiæ tempus non reseruatur, quo impatientia per patientiam superatur. Qui non vult dici sanctus, antequam sit, g hic placet Deo: multi enim dicuntur quod non sunt, & sola ipsa spe securi, qua dicuntur quod non sunt, segnes efficiuntur; elaborent vt vere sint quod ficte dicuntur: & multi sunt sancti, & de his non dicitur quod sunt, sed humilitate & gratia pleni ab omnibus se sciri nolunt, vt ab illo recipiant mercedem qui nouit quod sunt. Hi tales hanc artem, quam ego noui, discere possunt. Nam non solum hoc in corpore constituti hanc gratiam merentur, sed æternas cum Deo collocabunt amicitias, qui primum edocti a Christo aliis subministrant donum per gratiam Dei in se collatum, se primum lucrantes, deinde proximos; facientes quæ dicunt, qui illatam sibi iniuriam pro laude deputant; qui sibi iniuriæ tempus non reseruant; qui reconciliantes se proximo & proximum sibi, sic offerunt Deo munera; qui humilitatem obtinent, quod est culmen omnium bonorum. Marcianus dixit: Et quis tam insipiens est, qui huius vitæ lætitiam fugiat, & ad tantā iniuriam semetipsum inclinet? S. Iulianus respondit: Hoc Deus omnipotens omnibus paratus est dare, sed pauci dignos se exhibent mumera eius accipere. Præses dixit: Iam ad te, Iuliane, sermo meus finem accipiet. Iulianus respondit: Hoc semper optaui.

[Annotata]

a Additur apud Surium: Sedit autem pro tribunali Præses, & vniuersa ætas concurrit.

b Ms. Rip. genitor.

c Ms. Aud. inciditur. al. incenditur.

d Sur. quasi ad epulas properat.

e Sur. licet tarde. al. etsi tarde.

f Ms. Rip. ducimus.

g Additur apud Sur. Sed elaborat vt sit.

CAPVT XI.
Marcionillæ conuersio. Cædes XXVII. Martyrum.

[47] [Conceditur S. Celso mater ad triduum.] Tvnc Præses dixit ad filium: Ecce mater tua, sicut postulasti; triduo cum ea habebis inducias. Hæc ad omnia tibi parata est consentire, ne te vnicum multorum dolorum suorum amittat dulcissimum filium. S. Celsus dixit: Isto triduo matre mihi concessa, nulli licebit tuorum interesse. Præses dixit: Vt vis ita concedo, & adiecit: Excludantur in custodia priuata. Statim impletur iussio Præsidis. Tunc sancti Martyres recluduntur ciuili custodia, vna cum matre pueri. Ingressi vero Sancti, hanc orationem fuderunt ad Dominum. Deus qui præscius es futurorum, qui transacta velut præsentia conspicis; qui mentes probas, non ætatem; tu Domine oculos cordis huius aperire dignare, & acceptabilem terram tibi fac, ex qua suscepisti fructum, vnde lætari dignosceris.

[48] [Splendore, odore, & musica cælesti inuitatur ad fidem.] Et statim commotus est locus, in quo Sancti erant orantes, & fulgor argento septies splendidior emicuit, nec odor consuetus Sanctis defuit, & vox psallentium in aere sonabat: Vere pius Deus, qui iustificat animas peccatrices sine operibus. Hæc mulier audiens & videns, clamabat: Numquam in diebus vitæ meæ tam suauissimum odorē sensi; nam sicut in amœnissimis hortis, liliorum & rosarū & balsami nectar, & nardi redundat olfactus. His donis ita sum refecta, vt a dolorum omnium meorum obliuionem patiar; nec aliud cordi meo remanere cognoscam, nisi ipsum esse verum Deum, pro quo filius meus agonizatur.

[49] [Catechizatur a S. Iuliano & filio Celso.] Hæc audiens B. Iulianus cum omnibus Sanctis, talem fertur mulieri propinasse doctrinam: Beata tu credentibus arbor esse dignosceris, quæ sic fructus tui merito & animæ & corporis medicinam celeriter cōsequeris: nam talis medicus est, qui tuam suscipit b infirmitatem, vt non secando curet vulnera tua, sed semel probando fidem tuam. Venerabilis puer subsecutus dixit: Vere nunc te veram matrem profiteor, veram te genitricem meam agnosco: nec tu amittes filium, nec ego matrem, sed vna mecum ad illud contendas donum, pro quo Sancti hæc tanta sustinent. Venerabilis mulier, cuius intima pectoris iam gratia diuina illustrauerat, respondet filio suo: Cognosce fili, quia nil amori eius præpono, quem tu sic diligis. Pro qua re quidquid saluti meæ necessarium esse cognoscis, exerce. Respondit puer: Corde creditur ad iustitiam, & quia ore confessio fit in salutem, hoc deest, vt purificationis baptismum accipias, per quod possis effici habitaculum Spiritus sancti. Mulier respondit: Ecce nos claustra retinent, & custodiæ militum circumuallant, nec introitus est, nec exitus permittitur, & quomodo inueniemus talem hominem, qualem mihi promittis? S. Iulianus respondit: Hic habemus sanctum & verum Christi Sacerdotem, qui te purificet; tantum vt tu ex corde abneges deos tuos, & vnum Dominum credas qui regnat in cælis, qui est vnus in trinitate, & trinus in vnitate, sub cuius imperio Reges imperant terræ, cuius gratia confirmantur Duces, cuius tremore contremiscunt gentes, cuius sapientia sanctificantur sapientes, cuius imperio cæli operiuntur nubibus, cuius voluntate datur terræ pluuia, cuius dono terra fœcundatur, cuius voluntate quæ necessaria sunt gignit, cuius dono inundant fontes. Ipse est Christus Deus æternus; Pater in Filio est, & Spiritus sanctus, per cuius splendorem illuminantur cæli, & tenebræ incredulitatis fugantur, ipsius nutu gubernantur omnia, quia ipsius voluntate creata sunt cuncta. Respondit mulier: Qui hæc ita esse non credit, ferreum possidet pectus, nec hominum gerit sensum, sed pecudum. Tum omnes Sancti gratias referunt Deo, qui dignatus est de luporum faucibus ouem perditam liberare. Cui iterum B. Iulianus ait: Ita credis, vt audisti, vnum & verum Deum esse in cælis, qui est trina maiestas & vna Deitas? Mulier respondit: Ipsum verum esse credo Deum, quem per tuam prædicationem cognoui, creatorem omnium, qui certis limitibus fixit mare, qui ei posuit terminum quem non transgredietur, qui cælum suspendit, & diuersarum stellarum splendoribus adornauit, qui id perpetuo solis ardore fundauit, & lunæ initium & finem instituit. Ipse est Dominus Iesus Christus, in quem relicta vanitate credo, cupiens hac vita temporali carere, vt ad illam vobiscum æternam merear pertingere.

[50] Cumque hæc dixisset mulier, locus in quo erant contremuit, & audita est vox in aere dicens: Credidi propter quod locutus sum. Responderunt omnes Sancti, Amen. [Baptizatur filio eam suscipiente.] Tunc B. Antonius Presbyter baptizauit eam, cui venerabilis Celsus filius eius Pater in baptismo factus est. Cumque baptizata fuisset, & omnes de eius salute gauderent, vox Domini audita est dicens: Confortetur cor vestrum in Domino, & viriliter agite. Hæc audiens B. Iulianus dixit: [Cælitus cōfirmatur.] Hæc audiens B. Iulianus dixit: Vox, quæ insonuit auribus nostris, pronuntiat nobis futuras passiones, & diuersa genera tormentorum, quæ aduersum nos cogitat inimicus. Pro qua re fidei nostræ cursum Domino commendemus, qui potens est fidem nostram seruare, & cursum consummare, vt repositam iustitiæ coronam mereamur percipere.

[51] Quid multa? Cognouit impius Marcianus vxorem suam Martyrum effectam sociam, Christi amore esse firmatam. Iubet Præses Marcianus intra domum suam priuatim Martyres exhiberi. [Sistuntur omnes Præsidi.] Cumque eius aspectibus repræsentarentur, ait ad venerabilem puerum: Matrem tuam sub hac ratione postulasti, vt tibi consentiret: modo quid actum sit cognoscere cupio. Venerabilis puer respondit: Gratias ago Deo meo, qui voluntatis mee fructum ita perfecit, vt in eternum possideam matrem, & ipsa me filium: vt ex hac die cognoscas pro amore Christi in ista vita nos spem penitus non habere. Pro qua re nec ego te noui patrem, nec ipsa maritum. Tunc Præses ira repletus iubet mulierem comprehendi & domi retineri. Ad quam cum appropinquarent ministri, [Marcionillam cōprehensuri, excœcantur.] volentes eam contingere cœci facti sunt. Hæc audiens Marcianus, cœcatus a diabolo iubet omnes in imo carceris recludi.

[52] Alia vero die sedens pro tribunali, iubet viginti milites, qui in agone certabant, pro Christi nomine decollari: septem vero germanos igni tradi præcepit. Quod cum factum fuisset, [Milites 20. gladio, 7. fratres igne interimuntur.] martyrium suum cum gaudio & exultatione consummauerunt in pace, pergentes ad Dominum, cui est honor & gloria in secula seculorum, Amen. Sanctum vero Iulianum cum Antonio Presbytero, matrem & filium, & illum quem infernus reddiderat, suo iudicio reseruari præcepit.

[Annotata]

a Al. idolorum.

b Al. sanitatem.

CAPVT XII.
Subuersio templi Iouis.

[53] Cvmqve sedisset pro tribunali in foro, iubet B. Iulianum & reliquos Sanctos exhiberi. Ex officio dictum est: Adstant. Tunc Marcianus sic erupit: Tecum Iuliane loqui penitus dignum non habeo. Et adiecit: [Antonius Presbyter Præsidi respondet de fide.] Tu es Antonius, quem Papam suum isti testantur? Constat ergo te huius magicæ artis esse auctorem. B. Antonius Presbyter respondit: Gratias ago Domino Iesu Christo, qui huius gratiæ suæ me indignum fecit esse ministrum. Præses dixit: Vel tu mihi dic Antoni, quæ est magica virtus vestra, vt sic separetis filios a parentibus, & coniugia disiungatis, & bona ipsa vitæ, vel opes, quæ fata concedunt, negare & horrere persuadeatis, & dij immortales per vos blasphementur? Quæ est ergo hæc audacia vestra? dicito mihi: ex ore tuo audiam & cognoscam, qualiter vobis & magicis artibus vestris finem imponam. Tantum enim perualuistis ad decipiendum populum, vt & gloriemini vos mortuum suscitasse, per quod innocua pectora irretistis. Antonius Presbyter dixit: Optaueram quidem, vt ducem huius agonis nostri Iulianum prouocares tibi, & ab eo responsum acciperes: sed quia vnus est Deus Iesus Christus, qui tangit organa cordis nostri; percunctatus es, quæ voluisti, audi nunc a me quæ inquiris. Magister & auctor huius magicæ artis, quam dicis nos exercere, hoc nobis dedit præceptum, ne margaritæ pretiosæ a nobis ante porcos mittantur; qui dixit: Non veni mittere pacem super terram, sed gladium: veni enim separare filium a patre, filiam a matre. [Matth. 7. 6.] Et alio loco consequenter dicit: Qui amat patrem, aut matrem, aut filios, plusquam me, non est me dignus. [Matth. 10.] Hanc vocem audiens filius tuus, non plus amauit te carnalem genitorem, quam Christum Creatorem suum. Simili modo & quam dicis vxorem, hac voce Domini comperta contempsit temporalem thorum, vt Christum immortalem Regem sequens requiem æternam consequatur. Et adiecit: Nihil verius, nihil lucidius cognoscere possis. Hæc audiens Præses iubet in custodia recludi, dicens. Excogitabo pœnas quibus isti intereant.

[54] Alia die conuocans ad se sacerdotes dixit: Ornate venerandum templum Iouis, cuius est consuetudo semel in anno patefieri, vbi dignoscuntur veneranda numina Iouis, Iunonis, & Mineruæ, [Templum Iouis magnifice apparatur.] ex a electro puro imagines constructæ, quibus suauissimus Cupido delectamenta ministrat; libationes & incensa præparate. Sacerdotes itaque consuetas præparant hostias. Quid multa? Illuxit dies: patefacto templo vniuersa multitudo conuenit admirantes templum patefactum, quod vix semel in anno, Principum natali, patefiebat. Tale enim erat opus fabricæ, vt non marmore, sed tabulis b argenteis parietes & pauimentum stratum splenderent, auro purissimo & margaritis vel lapidibus crispantes cameræ

[55] Cumque omnia pararentur, ingressus templum Marcianus iubet Sanctos Dei adduci. [Suadet Præses vt sacrificent Diis.] Quibus præsentatis dicit: Ecce nunc Iuliane, & tu Antoni, tempus aduenit in quo vos & consortes vestri salutem consequamini. Hoc enim c egi pro vestra salute, vt in isto terribili templo thura diis immortalibus incendatis. Quod si adhuc in ipsa contumacia vestra perstiteritis, abnegantes istos, pro quibus huc vsque peperci, diuersis tormentis in vos debacchabor. Pro qua re, Iuliane, quia te constat esse auctorem huius sceleris, accede & repropitia tibi deos immortales, per quorum diuinitatem generi tuo restituaris. S. Iulianus respondit: Tu iam dixeras, quia mecum sermonem iam non haberes; sed quia cognosco verum tempus, vt & nos salutem consequamur, & numina a vobis honorētur, fac omnes sacerdotes deorum intus adesse, vt cognoscant quale illis sacrificium offeremus. d Et adiecit B. Iulianus: Bene valeas optime Præses, qui tam acceptabile tempus nobis laudem & gloriā accepturis persuades, & omnibus in vno commanentibus diis vestris præcipis immolari, quod non piget. Nam ideo distulimus, vt in isto templo mirabili, quod habetis, magnum sacrificium omnibus immolaremus e.

[56] Tunc Præses non intelligens quo ordine prosequeretur, dixit: Gaudeo vos, etsi tarde resipuistis, [Falso putat S. Iulianum peruersum.] mellifluam hanc lucē cum omnibus bonis redundantem, diis immolantes non amittere. Tunc Iudex omnium vincula auferri iubet, dicens: Turpe est vinculis retineri, quibus dij cœperunt esse propitij. Et cum exonerarentur vinculis quibus erant constricti, dicit ad venerandum puerum, & matrem eius: Accedite & repropitiate vobis deos, quibus nunc vsque seruistis. Cui venerabilis mulier solum hoc dedit responsum: Non mihi faciat verus Deus, quem cognoui, vt vltra tecum colloquium habeam. Per ignorantiam feci, quæ dicis. Iam cognoui veritatem a qua numquam recedo. Tunc Præses conuersus ad B. Iulianum, dixit: Ecce omnia parata sunt, implete quod spopondistis. S. Iulianus respondit: Iam est hora in qua glorificemur, vt omnibus videntibus gloriosi appareamus. Marcianus dixit: Est, si vultis salutem consequi. S. Iulianus ad socios suos ait: Appropiemus vt salutem consequamur, & sit in notitia seculi futuri sacrificium quod facturi sumus hodie. Tunc Præses iubet & alios Sanctos a priuata custodia venire, existimans esse verum, quod volebat. Ingressi vero Sancti templum, vexillo sanctæ crucis armant frontem. Tunc ait B. Iulianus ad Præsidem: Quid præcipis Præses? Omnibus diis offeremus sacrificium? Præses dixit: Omnes, quos conspicis, immortales sunt, pares sunt virtute, æquales & gloria: nec inuident sibi in cultoribus suis, præcipue in vobis, qui eos tarde cognouistis.

[57] Hæc dicente Præside, fixis genibus S. Antonius Presbyter, & B. Iulianus cum sociis suis, dixit: Deus qui es sine initio, sine fine, sine tempore, quia æternum possides nomen, qui non in manufactis delectaris, quem non capit mundus, sed requiescis in corde mundo; qui per Prophetam dixisti: Omnes dij gentium dæmonia. [Psal. 95. 5.] Tu autem solus es Deus Abraham, Isaac, & Iacob; qui in sapientia tua fecisti cælos, fundasti terram, congregasti maria, terminum ponens quem non transgrediuntur; quem fluctus eius murmurosa voce collaudant, quem diuersarum volatilium garrulæ voces suauiter laudātes agnoscunt suum Creatorē, qui in Christi arbitrio creasti vniuersa, aspice nunc in subuersionem fani huius, & ad tautas dæmonum thecas, & tantorum eorumdem cultorum frange audaciam, & ad nihilum redigantur hæc omnia, in quibus gloriantur; vt te solum Deum agnoscant, & glorientur in te, qui credunt nomini tuo, & Iesu Christo filio tuo, quem cognoscimus tibi coæqualem & coæternum in vnitate Spiritus sancti in secula seculorum. Et cum dixissent omnes Christiani, Amen; omnia sculptilia ad nihilum redacta sunt, [Templum cum idolis & paganis, precibus Sanctorum subuertitur.] templū vero ita submersum est, vt quid fuerit non pareret. Nam & multitudo confusa sacerdotum circiter mille cum templo perierunt, & alia multa pars paganorum simul interiit. Ignis vero eructuans est in eodem loco vsque in hodiernum diem. Tunc B. Iulianus dicit Præsidi: Vbi sunt manufactæ imagines dæmonum, in quibus gloriabaris? vbi electrum? vbi aurum? vbi est templi pulchritudo? vbi parietes & pauimentum argenteum? vbi metalla pretiosa? Inuocato Christi nomine, hæc omnia in terram euersa sunt, vnde assumpta sunt, vnde & erant. Sicut enim omnia illa vterus terræ suscepit, ita & vos & Imperatores vestros, & omnes cultores dæmoniorū perpetuus accipiet infernus, vbi ignis edax non extinguetur, & vermis deuorans non moritur, vbi corpus semper renouatur ad pœnā, vbi misericordia quæritur & nō inuenitur. Hic vos talis locus, auctori vestro diabolo præparatus, exspectat. Hæc audiens Præses dixit: O virtus magica! o carmen inauditum, sic præualetis, vt etiam terra sinus aperiat, & cuncta bona ab oculis pie perfruentium auferat? Iam non miserebor: iam non parcam: antequam gladio eos feriri iubeam, de eorum pœna me satiabo. Tunc iubet Sanctos Dei in ima carceris recludi.

[Annotata]

a Ms. Rip. auro.

b Sur. aureis.

c Al. elegi al. eligite.

d Sur Præses ait: Bene sit tibi; optime locutus es. S. Iulianus dixit: Quandoquidem multam nos laudem reportaturos dicis & gloriam, hortarisque vt in, & c.

e Additur apud Sur. Tunc enim lætatur qui conuiuium parat, si omnes adfuerint inuitati, vt nullum prætereat epulum quod paratur, ne postea sit qui succenseat.

CAPVT XIII.
Martyrium S. Iuliani, & Sociorum.

[58] [S. Basilissa cum Virginibus & Martyribus apparet S. Iuliano & sociis.] Ea nocte cum in Dei laudibus epularentur Iulianus sanctus & socij eius, in ipso mediæ noctis silentio adest multitudo Sanctorum cum Sacerdotibus, qui iam martyrij palmam adepti fuerant, omnes stolis albis induti; inter quos & viginti milites & septem germani glorificati aduenerunt: adest & B. Basilissa cum omni virginum choro: in qua multitudine sola vox, Alleluia, resonabat. Tunc B. Basilissa alloquitur S. Iulianum dicens: Regna cælorum patefacta sunt vobis. Venite, & hoc præceptum accepimus a Rege æterno Christo, vt in die a Apparitionis suæ cum comitibus tuis ad se te recipiat; & omnis Patriarcharum, & Apostolorum gloriosus occurrat numerus, & vos in numero Sanctorum Dominus Christus cum perpetua lætitia sociabit. Et iterum audita est, Alleluia, tertio, & visio ab oculis eorum ablata est.

[59] Alia die iubet Marcianus in medio sibi foro tribunal præparari, & adduci precepit Sanctos. Excogitat iniquissimus serpens noua & inaudita genera tormentorum. Iubet ministris, vt Sanctorum manuum ac pedum digitos b liciniis oleo madentibus colligarent, & ignem supponi præcepit. Cumque hoc factum fuisset, liciniis consumptis, [Varie cruciantur, illæsi.] incontaminata permanebat caro Sanctorum. Tunc impius Marcianus iubet S. Iuliano, & venerabili puero cutem capitis auferri; Sācto vero Antonio Presbytero, & Anastasio qui suscitatus fuerat, clamantibus & dicentibus: Gloria tibi Christe, iussit oculos eorum vncinis effodi. Sanctam vero c Marcionillam matrem pueri, quam Deus præscierat pœnas tolerare nō posse, cum iuberet eam equuleo applicari, si qui ex ministris eam voluissent attingere, cœci efficiebantur. d Sanctos autem suos ita Dominus curauit & illuminauit, vt in omnibus apparerent quasi nihil fuissent passi.

[60] Tunc exclamauit Marcianus: Heu me! vincimur. Quid aliud faciam? Superest vnum. [Obiecti feris non læduntur.] Iubet amphitheatrum præparari, in quod ingressus cum tribunal ascenderet, iubet Sanctos Dei exhiberi, & omnium ferarum dimitti multitudines. Et cum dimissæ essent feræ, singulæ veniebant ad Sanctos, & pedes illis lingebant.

[61] Hæc videns Marcianus, conuocat Magistratus ciuitatis, & iubet omnes custodias perscrutari, & personas iam morte dignas in amphitheatrum intromitti, & Sanctos Dei misceri, & inter sacrilegas personas decollari. Tunc S. Iulianus cum sanctis commartyribus suis dixit: Gloria tibi Christe, qui nos vsque ad hanc horam salutis perduxisti. Tunc venerabilis puer cum sancta matre ad Presidem dixerunt: Nota tibi facies nostras, quas in hoc seculo gratia Christi sic vides immutatas. Tua enim perfidia fœditatem nobis conabaris imponere, gratia vero & pietas Christi induet nos magna gloria, & decore, [Gladio obtruncātur.] vt in illa die agnoscas nos in gloria cum tu fueris in inferno. Tunc Marcianus iubet eos inter noxios commisceri, & intromisso spiculatore iubet Dei Martyres gladio consummari.

[62] Et cum factum fuisset, statim terræ motus factus est, vt prope tertia pars ciuitatis a fundamentis subuerteretur. Nec qualicumque permissum est stare, in quo idolum esse dinoscebatur. Fulgura & tonitrua, & grando intolerabilis facta est, [Præses cum suis punitur.] quæ maximam partem incredulam consumpsit. Ipse autem Præses semiuiuus euasit. Qui non post multos dies vermibus ebulliens expirauit.

[63] [Corpora a SS. ostensa sepeliuntur.] Ea nocte venerunt populi Christiani & Sacerdotes, & præ multitudine cadauerum reliquias Sanctorum non agnoscentes, positis genibus orauerunt; & oratione completa, apparuerunt eis in specie virginum animæ Sanctorum, vnaquæque super corpoream thecam suam residens. Sic sanctæ reliquiæ collectæ sunt. Domini gratia ita ordinauit, vt Sanctorum sanguis, sicut panis lacteus circa vnumquemque eorum congelaretur, vt nec terra auderet os suum aperire ad sanctū cruorem recipiendum, quæ sceleratorum sanguine fuerat satiata. Passi autem sunt gloriosi Martyres Iulianus & omnes socij eius, sub die e octauo ID. Ianuarij, quorum sancta corpora auferentes Sacerdotes sepelierunt in sancta matre ecclesia sub sancto velamine altaris.

[64] Vnde Domini pietas indeficientem fontē prodire iussit, cuius vndis sacrosanctum baptisterium f cōsecratur. In quo loco tanta diuina beneficia affluenter credentibus tribuuntur, [Clarent miraculis. fons nascitur. Ieprosi mundantur, &c.] vt si quis adueniat fide & credulitate plenus, statim consequatur medicinam, quacumque fuerit infirmitate possessus. Nec hoc silebo miraculum, quod ibi Dominus ad fidelium fidem corroborandam operari dignatus est, g vt vsque in hodiernum diem nullus ambigat. Decem leprosi, iam decoctæ & putridæ carnis, allati sunt, vt die passionis eorum, hoc est Epiphaniorum, baptismi gratiam consequerentur. Completoque in eis sacramento, cum eos h sabanis baiularent, quia manibus tangi non poterant; ita vt vnusquisque ex illis intinctus est, talem consecutus est sanitatem, vt in hominum genus numquam talis pulchritudo videretur. Vox autem audita est dicens: Iuliani dilecti mei fides hæc omnia meruit, & maiora merebitur. In eodem denique loco sancto cœci illuminantur, dæmones effugantur: & non solum ibi, sed vbicumque per nomen Domini Iesu Christi, & Sancti eius Iuliani, basilicæ fabricantur. Gloria Christo, qui est fidelis in verbis suis, & tantam gloriam prestat Sanctis suis, cuius honor & imperium in secula seculorum, Amen.

[Annotata]

a MS. Rip. epiphaniæ.

b Al. lignis, non recte. melius liciis.

c Al. Marionillam. Al. Marcianam.

d Additur apud Sur. Nerui adeo contrahebantur, vt manus suas ad se reducere non posset.

e MS. Rip. V. Idus.

f Idem MS. mundatur.

g Sur. nec quisquam debet ambigere, quin idem hodieque efficiat.

h Id est linteaminibus. Victor Vticen.lib.3. clam furto, nescientibus cunctis, illa quibus eum suscipiens de fonte dudum texerat, sabana baiulabat.Et mox: Hæc sunt linteamina, Elpidophore minister erroris, quæ te accusabunt.

EORVMDEM SS. MARTYRVM VITA AVCT. S. ALTHELMO EPISC.
lib. I. cap. XLII.

Iulianus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
VII pueri, cognati Carini Imperatoris, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)
Anastasius, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Antonius Presbyter, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Basilissa, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Celsus, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Marcionilla, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
N. amicus Praesidis Marciani, Martyr Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (S.)
Alii plurimi Episcopi, Clerici, Monachi, Virgines, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto
XX Milites, Martyres Antiochiae vel Antinoi in Aegypto (SS.)

Avct. S. Althelmo.

[1] Porro virginalem Iuliani Martyris gloriam, sub clandestino taciturnitatis latibulo delitescere non patiar: qui temporibus Diocletiani & Maximiani, nobili prosapia oriūdus fuit. Quē cum parentes in primæuo pueritiæ rudimento florentem, tam dialecticæ artis compotem quam rhetoricæ artis participem fecissent; pedagogis quoque & didascalis traditum, [S. Iulianus sollicitatur a parentibus ad nuptias.] multimodis philosophorum disciplinis imbuissent; & iam in tenero pubertatis rudimento adultum parentes animaduerterēt, eum que amatorem Catholicæ fidei, sacrisque Ecclesiæ liminibus adhærentem, necnon ergastula Confessorum crebro frequentantem comperissent; pertimescebant magnopere, ne si vnicum pignus ob religionis prærogatiuam, & sanctæ conuersationis habitum, ab illorum stirpe priuaretur, ipsi, vt Patriarcha, lacrymabilem depromerent querimoniam, canos suos cum dolore ducentes ad inferos: quin & optatæ generationis heredibus & futuris nepotum nepotibus funditus fraudarentur. [Gen. 42. 38,] Idcirco a puerum subnixis precibus & inauditis blandimentorum hortamentis inflectere nitebantur, vt ad b tedas & copulæ consortium ferreos affectus, imo adamante duriores inclinaret: ad argumentum etiam hortandæ suasionis, Apostolicis vtuntur oraculis, quibus ait: Volo iuuenes nubere, filios procreare, nullam dantes occasionem maligno. [1. Timot. 5. 14.] Quibus ita respondisse scribitur: Nec voluntatis, nec ætatis est tempus, vt faciam quæ hortamini. Item cum perseuerarent pertinaciter in precibus, ait: Nec permittendi mihi est facultas, nec negandi potestas, quod hortamini Dei mei potestati committo.

[2] Vnius tamen hebdomadis inducias a parentibus poposcit, vt nutum supernæ maiestatis argumentis euidentibus experiretur. Qua peracta intercapedine, [Christi hortatu, ducit Basilissam.] somno sopitus vidit Christum in oramate dixisse: Exurge, ne timeas, nec suasiones verborum vel voluntatem parentum horrescas. Accipies enim coniugem, quæ te c non a me separet, sed per te virgo perseueret. & infra: Multi iuuenes & virgines per vestram doctrinam vel vitam d cælesti exercitui probabuntur. Suscipitur igitur in thalamo beata virgo, vocabuli præsagio Basilissa, hoc est, regina; formosa frontis effigie, sed formosior cordis castitate: venusta, inquam, lineamentis corporalibus, sed plus venusta e suatim cycladibus compta spiritualibus.

[3] O quanta caterua credentium in vtroque sexu, fœtidas facinorum cloacas calcitrans, & putida vitiorum volutabra abominans, [Construūt monasteria.] illorum magisterio ad fidem Catholicam conuersa, cum martyrij tropæo triūphans agonizauit! Siquidem plura monachorum ergasteria in celeberrimo municipio f Alexandri, quæ est metropolis Ægypti, opitulante Christo construxere. In quibus militum Christi circiter x.millia, sub districto Iuliani regimine conuersantia, & nequaquam a sanctæ religionis tramite, per obliquos anfractus dextra læuaque declinantia, regulariter vixerunt. Basilissa vero Deo dicata, bis quingentenos sanctæ messis manipulos, Euangelicæ predicationis falce metens, in area tortoris triturandos, & horreis cælestibus condendos inuexit.

[4] Postremo cum effera persecutorum rabies in sacrosanctos Ecclesiæ tirones feralibus edictis, & ferocibus tormentorum cruciatibus truciter ingruens grassaretur; & Catholicæ fidei propugnaculum sæcularis argumenti ballista quassatum, atrocisque machinæ arietibus subrutum funditus euertere moliretur; g quis styli textu effari valeat, quanta Iulianus cum ceteris commanipularibus, & eiusdem propositi sodalibus, martyrizando perpessus sit? Marciano Præside in alto tribunalis culmine, vel theatri pulpito concionante, nodo sis fustibus, & cruentis mastigiis, [Torquetur Iulianus: oculū erutum restituit: idoles diruit.] sine respectu pietatis flagellatus, a cultura Christi flecti nequiuit: quin imo pupillam percussoris euulsam, qui sibi crudeliter flagrorum vibices irrogabat, (quamuis vt magis ac magis pudenti lotio humectaretur, instaret) incolumem restituit. Insuper nefandas simulacrorum effigies plusquam quingentas, quibus Pontifices delubrorum libamina litantes bacchantum ritu thurificabant, ad solutum diruit, quassauit, euertit.

[5] Item Iulianus cum iuuenculo filio Præsidis, h Effembo Hircitallo, qui neophytus & nuper ad fidem conuersus fuerat, in fundum ergastuli profundum retrusus, vbi fœtida damnatorum cadauera diuturno temporis interuallo, horrida vermium examina ebulliebant, squaloris nauseam perpessus est. Sed versa vice pietas diuina, quæ suorum semper reminiscitur militum, pro fœtenti sterquilinio, olfactum ambrosiæ & nectaris fragrantiam, carceris illuuiem tolerantibus, cum luce limpida clementer contulit. Hæc tanta prodigia milites ad excubias Confessorum deputati, cernentes, spreta fanaticæ superstitionis cultura, orthodoxorum phalangibus adglomerantur. Interea defuncti cadauer prolixis fasciarum ambagibus cōnexum, nondum in i sarcophago terra humatum, flagitante Præside, fusis ad polum precibus suscitauit. Qui omnem isthinc eundi tragœdiam, & illinc redeundi clementiam attonitis spectatoribus, resurgens de tartari profundo, patefecit.

[6] Igitur vrgente muneratorum decreto, sancti Martyres in Circi spectacula terdenis cuparum gremiis includuntur, [Martyres e pice bullienti, & oleo accenso exeunt illæsi.] quæ intrinsecus atræ picis massa & bituminis fomite, sulphurisque fœtore replentur, farciuntur, & extrinsecus suppositis crepitantis rogi torribus, & sarmentorum fasciculis conflagrantibus, succenduntur, intantum, vt flammantis pyræ cacumina obelisci proceritatem, sed tamen & rotundum spheræ apicem triginta cubitis in conum præcellerent. Sed tantum de torrente incendio superna potestate compresso, triumphales viri, velut obrizum rutilans, spectante Circi caterua in publicum processere. Exin reciproca tortoris nefandi ferocitas, quæ semper insontum pœnis pascitur, & fuso sanguine saginatur, athletis & agonothetis Christi magna martyrij merita cumulauit. Dum liciis olei liquore delibutis digitorum articulos, & palmarum pollices obuoluerent, simulque pedum k alloces truciter adnecterent: sed liciorum filis flamma combustis, athletas Dei, in scammate mundi, ritu palæstrico agonizantes, a fumigabundis flammarum globis immunes diuina tutela protexit.

[7] Verum hac Confessorum Christi victoria confutatus, in amphitheatrum Sanctos ferreis collaribus cōnexos cruentus carnifex imperat duci, quatenus patefactis cauearum l cisteliis & apertis clatrorum obstaculis, vrsorum geminis carperentur & leonum rictibus roderentur. Sic stolida Præsidis præcordia Deoque inuisa, [Obiiciūtur leonibus, nec læduntur.] spes pascebat inanis, dum furibunda ferarum rabies, & gulosa belluarum ingluuies cælesti nutu compressa, m contra oblatam prædam luctari non audens, inultos faucium gurgiliones oppilauit, vt Poeta de Propheta,

Et didicere truces prædam seruare leones.

[8] Ad vltimum B. Iulianus cum ceteris commilitonibus stricta machæra crudeliter percussus, [Plectuntur capite.] & rubicundo cruoris riuo perfusus feliciter occubuit. Ad horum venerabiles sarcophagos cum decem leprosi, quos dira cutis callositas elephantina tabe deturpans, non particulatim, sed membratim maculauerat, illico ad secundæ natiuitatis gratiā in baptisterio regenerati, qui in sabanis, & syndonibus baiulabantur ægroti, Sanctorum meritis sospites, & voti cōpotes salubriter abscedunt.

[Annotata]

a Melius puberem.

b Al. ad thalami tedas, & copulæ consortium.

c al. Non polluendo a me separet.

d Al. cælestem adscensuri sunt exercitum.

e Aliter fortassis auctor scripsit, aut peculiarem huius verbi notionem ipse sibi formauit. Est alioquin suatim instar suis. Sunt enim adsimulanter dicta hæc, canatim, suatim, bouatim, quæ ab animalibus desumuntur.

f Adscriptum in quodam exemplari ad marginem, Antiochiæ. Sed hæc non est metropolis Ægypti.Legendus § 2. in prolegomenis.

g Al. Quis vbertim angusto styli textu.

h Melius, Ephebo Hircitallo,seu Hyrcitallo, quod eius fortassis antea nomen fuit, in baptismate in Celsi, seu Celsii, mutatum.

i Al. sarcophagi theca.

k Meursius allices. Adscriptum in MS. alloces esse digitos in pedibus crassiores.

l Al. crusteliis.

m Al. oblatam prædam lucrari non audens, omisso contra.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Julian und Basilissa und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Julian und Basilissa und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.