Ökumenisches Heiligenlexikon

ACTA S. CARTERII, PRESBYTERI ET MARTYRIS.


a

Svb Diocletiano.

Ex Menæis Græcorum.

Carterius, Presbyter Martyr in Cappadocia (S.)

[1] Diocletiano imperāte, & Vrbano b Cæsareæ Cappadociæ Præside, Carterius Presbyter & Doctor Christianorū, domū in tēplum vertit, & coacta ingenti Christianorum multitudine instituit illos in vera fide, qua discerent Christum solum verum Deum colere; [S. Carterius Presbyter, populum docet:] & præter illum, nullum alium Deum agnoscere. Delatus ad Præsidem se ipsum in latebras abdidit. Sed illi Dominus apparuit, mandauitque vt se in apertū daret, seque vltro ipsum quærentibus offerret: Ego, inquit, tecum ero. Multa enim tibi meo nomine patienda sunt, [quæsitus latet:] multiq; per te conuersi salutem consequentur. Hic Carterius ingenti perfusus gaudio, [dein offert se quærentibus.] Deo gratiis actis, se ipsum in lucem dedit.

[2] Ac primum quidem ergastulo conclusus, dein ad Præsidem deductus, iussus est c Serapidi litare: sed Carterius precibus idolum deiecit. [Serapidis idolum deiicit:] Tum a sedecim lictoribus fustibus atrociter contunditur, quatuor aliis carnificibus illi imminentibus. Deinde a furca suspenso nouacula vngues a manibus & pedibus exscinduntur, [dire torquetur:] ferreisque vngulis totum corpus raditur & carpitur. Qui conspectu dein Angeli recreatus omnibus tormentis superior, [sanatur ab Angelo:] atque illico sanus extitit.

[3] [rursum cruciatur:] Dein rursus Præsidis iussu detentus, talis ferro traiectis, supinus ignitum pectore vomerem gestauit. Præterea coactus est in succensa ferrea sartagine residere: tum ei ardentibus subulis perforati pedes: atque ita rursus in carcerem retrusus est. Sub noctem iterum se ei videndum Saluator obtulit, compedibus solutum omni leuauit molestia, atque e custodia eductum liberum dimisit. Quare cōplures cum sanum spectassent, [exit e carcere:] eum adeuntes ab illo sacro fonte abluti sunt, & ab omnibus, quibus laborabant morbis, curati.

[4] Appensa deinde pedibus manibusque saxa ingentia, quibus ita innexo distentoque fustibus venter cōuerberatur: [iterū tortus occiditur.] aduruntur accensis facibus latera: resinaque plagis infunditur: liquatum in os plumbum instillatur, ignitaque galea capiti imponitur. Ac demum in rogum coniectus, dum laudes gratiarum Deo concinit, in igne illæsus permansit. Hinc e circumstantibus Iudæus quispiam in rabiem actus, hastam vibrans per latus Martyris transadigit, mortemque infert, cum prius aquam e latere tam copiosam profudisset, vt etiam rogum extingueret; quam secutus sanguis est, cum quo & animam in Dei manus edidit.

[Annotata]

a Ignotus hic Latinorum fastis. Nam diuersus est a Carterio qui 2.Nouembr. colitur sub Licinio Sebaste passus.

b Hæc Cappadociæ metropolis est, circa Melæ fluminis fontes, magnam adepta a plurimis Sanctis, quos tulit, ac præsertim Basilio magno, celebritatem.

c Vnus hic e Diis Ægyptiorum fuit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Karterios

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Karterios

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.