Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. CANVTO LAWARDO REGE OBOTRITORVM DVCE SLESVVICENSI.


ANNO MCXXXIII.

[Praefatio]

Canutus, Dux Sleswicensis in Dania (S.)

Ex variis.

§. I. Canuti genus, sanctitas.

[1] Dvo fuere Canuti Reges, in Sanctorum numerum publica Ecclesiæ auctoritate relati: prior tabulis Romani Martyrologij ad VII. Id. Ianuarij inscriptus, colitur X. Iulij, quo die eius dabimus vitā; alter hoc die coli, [S. Canutus nepos alterius S. Canuti.] rursumq; XXV. Iunij, ab Ecclesia Slesvvicensi aliisq; consueuit. Prioris hic nepos ex fratre, non filius fuit, vt existimauit Baronius, qui ad an. MCLXIV. num. 50. scripsit Valdemari patrem hunc iuniorem, auum alterum seniorem Canutum extitisse.

[2] Genus Canuti vtriusq; fusius Danicarum rerum Scriptores deducunt: nobis sat fuerit verbo indicasse; quo melius, [Eius genus.] quæ mox dicentur, queant intelligi. Canuti Magni (qui Angliam subiugauit, at que Ethelredi Regis viduam, S. Eduardi matrem, Emmam vxorem duxit, vt V. Ianu. in Eduardi vita narratum est) illius, inquam, Canuti sorore Esthryta, siue Estride, natus est Sueno, cognomento Esthritius, post Magnum Noruagum S. Olaui filium, Daniæ Rex. Nullam is e legitimo thoro prolem suscepit, filios multos habuit naturales, e quibus omnino quinque post eum Daniæ Reges fuerunt, Haraldus, S. Canutus Martyr (B. Caroli Boni Flandriæ Comitis & Martyris, de quo II. Martij, parens) Olauus, Ericus Bonus, Nicolaus. Erici Boni filius fuit S. Canutus. Nicolao Daniæ Rege, (cuius filius Magnus S. Canutum occiderat) a Iutis in vltionem illius cædis interfecto, regnum obtinuit Ericus Emund, Erici Boni filius nothus, qui Magnum fratris sui S. Canuti interfectorē bello vicit peremitq; Erico successit Ericus Lam, Annæ sororis filius; huic Sueno natus Erico Emundo, Eschylli interfector, qui a suis coactus regni consortes admittere Canutum Magni filium, Nicolai nepotem, & Waldemarum S. Canuti filium, Erici Boni nepotem; Canutum dolo peremit; a VValdemaro, cui insidias quoque struebat, prælio victus occisusq; est. A VValdemaro prognati, ad plura deinde sæcula Daniæ imperitarunt. De S. Canuti genere satis: nunc de publica eius ad aras veneratione.

[3] [Nomen in Martyrologiis.] Molanus in Addit ad Vsuardum, VII. Ianuarij: Ipso die S. Canuti Ducis Daciæ & Martyris, filij Erici Regis, qui passus est anno MCXXX. Martyrolog. Coloniense: Eodem die S. Kanuti Ducis & Martyris. Carthus. Colon. in Addit. ad Vsuard. Item Kanuti Ducis Slauiæ Martyris, filij Regis Daciæ. Martyrologium Germanicum: Sancti Martyris Canuti, Slauorum Ducis, filij Regis Daciæ, sub Alexandro III canonizati. Passus est ann. MCXXX. MS. Florarium: Kanuti Ducis & Martyris. Petrus Galesinius: Hoc item die S. Canuti Ducis Slauiæ Martyris, qui Alexandro III. Pontifice relatus est in Sanctorum numerum. Ferrarius pridie, id est VI. Ianuarij eum refert his verbis: Apud Roschildiam in Dania, S. Kanuti Ducis & Martyris. Monet deinde in Notis, S. Kanutum Regem huius patruum alio die occisum, sed pro Duce videri mendose relatum hoc die. De Translatione infra agemus.

[4] In Breuiario antiquo Ecclesiæ Slesvvicensis, hæc in festo S. Canuti recitatur Oratio: Deus, in cuius fide gloriosus Dux Kanutus firmiter incedens, vitæ innocenti violenter subtrahitur; præsta quæsumus, vt sicut ipse immerite morti addicitur, mortem quam meruimus, eius meritis ac precibus euadere mereamur. Per Dominum, &c Alia in die Translationis, quam post dabimus, in eodem extat Breuiario. [Cur Martyr dictus.] Miretur fortasse quispiam cur Martyr dicatur Canutus in citatis Martyrologiis & aliis infra, cum nec fidei nec iustitiæ caussa, licet innocens, sit interfectus. Verum alij quoque haud pauci, qui ab improbis hominibus nefarie erāt occisi Martyres habiti sunt, vt suis locis ostendemus. Et fuit, virtutis exercitatio, fauorq; Numinis caussa odiorum Magni aduersus Canutum, vti aduersus Abelem Caini.

§. II. S. Canuti regnum, Ducatus.

[5] [Qui Slaui & Obotriti.] Obotriti, Venedi, Slaui, Boreales Germaniæ prouincias ad mare Balthicum occuparunt, ab Orientali plaga trans Viadrum Vistulamq; progressi; siue desertas, Sueuis Vandalisq; in extera profectis; seu potius pulsis, subiugatisve & in vnam secum gentem redactis incolis. Vniuersim Slaui omnes dicti; eratq; eadem omnibus lingua, qua nunc Bohemi, Moschi, Rutheni, Poloni, Croatæ, atque alij, sed in variā dialectum deflexa vtuntur. Slauorum porro horū ad Septemtrionem Germaniæ, plures recensentur populi, siue ex iis ante gens coaluerat vniuersa, siue vna in plures dissecta est dynastias: Duces certe ac Reges iis varij imperarunt. Obotriti præcipue Mecklenburgicam ditionem, ac VVagriam quoque tenuerunt, a vestibus versicoloribus, vt quidam scribunt, adepti nomen. Slauorum proprio nomine, quod erat alioquin omnibus cōmune, se ferebant ij qui Pomeraniam Marchiamq; Brandenburgicam colebāt. Vandalis, qui vulgo VVenden, vnde orta nomēclatura, haud satis inter Auctores constat. De ea disputat Hadrianus Iunius in sua Batauia cap. 21. Ioannes Angelius VVerdenhaghen in suis rerum Hanseaticarum commentariis parte 3. c. 9. 10 22. 23. &c. varias enumerat Vandaliæ ciuitates, quæ hoc tēpore ad Mecklenburgi Pomeraniæq; Ducatus spectāt. Hæc carptim ex præcipuæ auctoritatis Scriptoribus attulimus (quæ alij, qui de gentium migrationibus agunt, fusius distinctiusq; exponunt) vt, quia S. Canutus Slauiæ Dux, Obotritorum Rex ac VVandalorum dicitur, quibus præfuerit populis intelligatur. Ab eo certe orti Daniæ Reges, ad hanc vsque ætatem se VVandalorum Reges scribūt, vt etiam superiore sæculo animaduertit Krantzius lib. 3. Vandaliæ cap. 30.

[6] Slauorum Principatum, mortuo Henrico Godescalci & Siritæ (quæ Canuti amita erat) filio, vt viuens stipulatus erat Henricus, adiit Canutus, [S. Canutus Rex Obotritorum;] ac Regis Obotritorum titulum accepit a Lothario II. qui post Henrici V. obitum an. MCXXV imperare cœpit. At Ducatum Slesvvicensem antea a Nicolao patruo emerat Canutus, virtutis exercendæ materiam, dum ad fines Daniæ perennes agere excubias contra Slauos ac Saxones hostes perpetuos cogeretur.

[7] [Dux Slesvvicensis.] Est Slesvvicensis Ducatus Iutiæ meridionalis prouincia, cuius caput Slesvvicum ciuitas Episcopalis, quæ Haiteby olim, aut Hedeby, ab Hetha Regina dicta. Ita Ethelvverdus Anglus lib. 1. Chronic. Porro Anglia vetus sita est inter Saxones & Giotos, habens oppidum capitale, quod sermone Saxonico Slesvvic nuncupatur, secundum vero Danos Haithaby. Sliestorffium quoque dicta reperitur. Vrbs olim fuit opulenta ac populosa. A Slia amne, aut sinu maris, nomen accepit. Nā Sinus maris, vt Ioannes Adolphus Cypræus vir optimus, mihiq;, dum viueret, amicissimus, scribit Historiæ Slesvic. cap. 2. seu partes litrorum propter excursus maris incuruæ, a nautis Danis ein vvick nominantur. [Quid vvyck.] Et Saxo lib. 7. portum Hervvig, Latine Exercituum sinum interpretatur his verbis: Hako in portum, qui Danice Hervvig, Latine Exercituum sinus dicitur, classe collata militem exponit. Plura eiusmodi locorum vocabula passim occurrunt, quæ vvick syllaba terminantur, vt Kentvvick vel Kentavicum emporium in Belgica ad ostium Quantiæ, siue Canciæ, fluminis; quod nomen non recte quidam a vico Latina voce deflectunt, quasi vicus ad Quantiam dicatur, cum emporium fuerit ad sinum Quantiæ.

Vt a patruo Nicolao Canutus, ita Holsatiæ Duces (quibus VVagria, & pars Obotritorum Saxonumq; Osterlingorum, siue Ostvalorum, ditionis paret) a Daniæ Regibus etiamnum in feudum accipiunt Slesvvici Ducatum.

§. III. Qui Canuti gesta scripsere.

[8] [Scripsere de S. Canuto; Helmoldus.] Res gestas S. Kanuti varij descripserunt. Proximus æuum eius attigit Helmoldus, discipulus, vt ipse fatetur, Geroldi priuii Lubecensium Episcopi, qui creatus est anno MCLXIII. Episcopatu Aldenburgensi tum Lubecam translato: is erat annus ab obitu S. Kanuti trigesimus, vt scribit Albertus Abbas Stadensis cœnobij B. Mariæ Virg. Ordinis S Benedicti, [Albertus,] qui relicta Abbatia Ordinem S. Francisci ingressus est. Hic in Chronico, ad annum MCXXXIII. & sequentem, eisdem verbis, quibus Helmoldus, describit vitam S. Kanuti, pauculis hinc inde ombis. Breuius eadem referuntur ex Helmoldo descripta in Chronicis Slauicis incerti auctoris, [Chronic. Slau.] studio Erpoldi Lindebrogij editis, capitulo 17. Texitur hoc Chronicon ad annum MCCCCLXXXVIII. quo auctor vixit: Fauent hi auctores Wandalis seu Slauis, & S. Kanuti apud eos gesta præcipue attingunt. [Saxo Grāmaticus.] Danica studiosius descripsit Saxo Grammaticus, Danus ipse ex Sialandia oriundus, Roschildensis Ecclesiæ Præpositus, qui floruit circiter annum MCC.

[9] [Vita S. Canuti.] Nos duplicem vitam damus, alteram ex Helmoldi Chronico, alteram ex historia Saxonis decerptam. Helmoldo præfigimus lectiones Officij Ecclesiastici de S. Kanuto hoc VII. Ianuarij in diœcesi Slesvvicensi olim recitari solitas, ex antiquo eiusdem diœcesis Breuiario descriptas: Saxoni vero subnectimus, quæ ex variis de S. Kanuti in Diuos relatione, corporisq; eleuatione & translatione collegimus, demum & lectiones alias XXV. Iunij recitari solitas ex citato Breuiario.

[10] [Alij scriptores.] Præter citatos scriptores, incertus auctor historiæ compendiosæ Regum Daniæ ex MSS. studio Lindebrogij editæ, de Nicolao patruo S. Canuti agens, sic scribit: Nicolaus quintus Suenonis filius. Huic erat filius, nomine Magnus, ex vxore Margaretha filia Regis Sueciæ, homo crudelissimus & impius, qui etiam interfecit S. Canutum Martyrem & Ducem, ipsius quoque fratrem Haraldum. Iste Nicolaus bello superatus ab Erico Emund, occiso Magno filio fugit ad Slesvvicum, vbi a Iutis interfectus est in vltionem Canuti Ducis, qui erat Iutis carissimus, anno Domini MCXXXV.

[11] Eiusdem a Magno occisi meminerunt Annales ab anonymo

circiter an. Christ. MCCLXXXVIII. conscripti, ab eodem Lindebrogio editi. Liber item cantilenarum Danicarum, Chronicon Holsatiæ, & Chronologicum de rebus & origine Regum Daniæ collectaneum auctore, vt volunt, Erico Pomerano Daniæ Rege. hoc citat Ioannes Isacius Pontanus lib. 5. historiæ Regum Daniæ in Nicolao Rege LXXI. illa Ioannes Adolphus Cypræus in Annalibus Episcoporū Slesvvicensium cap. 21. & 23. Quibus locis vterq; egregie laudat S. Kanutum, eiusq; vitam & cædem describit. Huius etiam patruus Hieronymus Cypræus hanc historiam illustrat in suis ad Helmoldum annotationibus, quas non nisi a nepote citatas legimus.

[12] Ad antiquiores redeo. Fusißime acta S. Kanuti describit Albertus Krantzius Hamburgio olim SS. Theologiæ Professor & Collegij Canonicorum Decanus, qui anno Christi MDXVII. e viuis deceßit. Hic lib. 3. VVandaliæ cap. 27. & sequentibus decem, & lib. 5. Daniæ cap. 1. 4. 7. & sex sequentibus præclare S. Kanutum depingit, in Danica historia secutus Saxonem, in VVandalica Helmoldum & Albertum Stadensem. Meminit eiusdem lib. 5. Saxoniæ cap. 28. & lib. 6. cap. 2. 3. & 4. Krantzio succedit Ioānes Magnus, Olai Magni frater, Archiepiscopus Vpsalensis in Suecia, qui anno Christi MDXLIV. Romæ diem extremum clausit. Hic in historia Gothorum & Sueonum, (quibus Magnus, S. Kanuti interfector, Rex præfuit) lib. 18. cap. 14. & 16. obitum eius narrat, & canonizationem lib. 19. cap. 7. & lib. 2. de vitis Archiepiscoporum Vpsalensium, in Stephano Archiepiscopo. Baronius eius mentionem facit in Notis ad VII. diem Ianuarij, & tom. 12. anno 1164. num. 50. eius canonizationem refert. Ioannes Angelius Werdenhaghen eius bonitatē laudat parte 3. Rerum Hanseaticarum cap. 22. & alibi. Vitam denique S. Kanuti descripsit prolixe Ranuccius Picus, Odoardi Farnesij Parmæ & Placentiæ Ducis Secretarius, & in Speculo Principum Italico idiomate euulgauit anno MDCXXII.

[13] [S. Canuti ætas.] De ætate eius, & annis quibus vixit, & quando occisus sit, id statui potest. Parentes eius ab itinere Hierosolymitano reduces in insula Cypro circiter an. Christi MCV. obiisse cōmunior opinio est: quo tempore puerum eum fuisse octo vel decem annorum, & sub disciplina Skyalmonis existimamus educatum. Krantzius lib. 3. VVandaliæ cap. 28. scribit, Henricum Obotritorum Principem obiisse anno MCXXII. & S. Kanutum pro huius filiis administrationem subiisse. Sed quomodo tum Rex Obotritorū coronatus est a Lothario Imperatore (vt cum aliis refert ipse Krantzius) cum ad Lotharium diu postea a morte Henrici V. quæ contigit mense Iunio anni MCXXV. Imperium translatum sit? Albertus Stadensis & Auctor incertus Chronici Slauici hanc S. Kanuti in Regem Obotritorum coronationem ad annum MCXXXIII. referunt, quo eodem anno eius cædem describunt. Cypræus ex libro cantilenarum Danicarum, Molanus in addit. ad Vsuardum, Ranuccius Picus in eius vita, volunt eum anno MCXXX. interemptum. Ioannes Magnus lib. 18. Hist. Gothorum cap. 15. scribit circa annum MCXXXIX. Regem Gothorum Ragualdum occisum esse, cui Magnus S. Kanuti interfector succeßit, ante hanc cædem patratam, vt infra ex Saxone patebit; sed cum Lotharius eo anno aut præcedenti obierit, necessario hæc citius contigerūt. Opinamur S. Kanutum circiter annum MCXXXIII. esse interfectum, aliquot ante annis in Regem a Lothario coronatum. Fauent præter citatos Historici Regum Daniæ, qui Nicolaum anno MCXXXV. interfectum scribunt.

VITÆ COMPENDIVM Ex Breuiario Slesvvicensi.

Canutus, Dux Sleswicensis in Dania (S.)BHL Number: 1554, 1556

[1] [S. Canuti virtutes.] Beatvs Kanutus, Regis Erici filius, Dei dispositione factus Dux Iutiæ, posuit super femur gladium suum. Inuasores regni dissipat, perdit raptores, & fures suspendit, & in breui, ab omni persecutione patriam suam liberauit. In omnibus prospere egit, quia manus Domini erat cum eo. In diuinis deuotus extitit & curiosus, in sæcularibus strenuus & curialis. A Deo & hominibus iure dilectus erat.

[2] Vnde Magnus, Regis Nicolai filius, excæcatus inuidia, Ducem dolo de terra delere voluit. Contigit interim, vt Dux Regi tunc accusaretur. Tunc & Rex, falsis fauens suggestionibus, his causis, concilio a Ripensi ipsum aggressus est: [Coram Rege accusatus absoluitur.] Tu contra consuetudines terræ, noua quædam induxisti, & in Slauia contra me nomen Regis vsurpasti. Super quibus Rex suis responsis auditis (quia simplex erat, & cito moueri non potuit) delatoribus derogauit, commendans opera Ducis, quia erant valde bona.

[3] Cum in illo tempore, imminēte die Natalis Domini, Regis curia esset b Roskildiæ celebrāda, & Dux Kanutus ad festum inuitatus ire festinaret; vxor eius, [It Roskildiam ad comitia.] rei euentum præcogitans, hortabatur illum iter omittere. Sed cordis innocentia viro iusto eundi proposuit securitatem. Transfretante, venit ad curiam Regis, vbi cum honore receptus est.

[4] Magnus igitur, cui Kanutus se tutius committebat, meditabatur die ac nocte quo eum neci traderet. Huius perfidi c Henricus Sthatelaer fretus consilio, tres Proceres confœderauit, [Magnus in eius necem conspirat:] in quibus præ ceteris malefaciendi habebat fiduciam. Deinde tamquam familiarem suum Ducem consuluit, dicens: Frater fidelis præ cunctis mortalibus, cum te sine falsitate aliqua expertus sum, quædam negotia tuo consilio ordinare disposui: volo, vt in secretiori loco mihi soli solus obuies, vbi nemine impediente, quæ deliberanda sunt definire valeamus. Kanutus falsi fratris verbis fidem dedit, & respondit: Locum & tempus assigna, paratus enim sum in omnibus tibi parere.

[5] [Pertractū in insidias occidit.] Die autem altero Epiphaniæ Domini, summo diluculo, Magnus armatus cum suis sequacibus, ad siluam veniens, in qua fratricidium perpetrare disposuit, doli nuntium ad Ducem direxit, mandans ei vt quod fideliter spoponderat, cum festinatione adimpleret. Igitur S. Kanutus ad locum properans, perfidum per saltum vagantem solum videbat: qui statim occurrens osculatur, amplexatur; pacis osculo Iudæ traditoris officio se obligauit, dicens: Frater, sedeamus illic. Sedens cum eo, versipellem latenter sub toga loricatum perpendens, dixit: Frater bone, vt quid arma portas in tempore pacis? Traditor respondit: Inimico meo iuxta opus suum vicem reddere teneor, & ad vindictam ad præsens paratus sum. Iam scelus diutius celare non potuit, sed odiose dixit: Kanute, cuius est Dacia? Qui similiter respondit, dicens: Frater, cuius est Dacia, nisi patris tui, & patrui mei, quamdiu Deo placuerit? Cui Magnus: Non sic. omnes vadūt post te: tu tollis a nobis locum & gentem; & inter nos hoc modo melius diuidi potest. Circumspiciensque Dux vidit armatos, & ait: Frater, scit qui omnia nouit, me tibi aut tuis verbo vel opere numquam obfuisse. Et quare hoc fecisti? In hoc Sanctus surgere voluit, sed per cappæ caputium traditor eum indigne retrahens, gladio ab aure sinistra, in dextrum oculum, caput scidit, & cerebrum denudauit. Deinde ceteri lanceas in latere eius fixerunt, & d Martyrem Christi fecerunt.

[Annotata]

a Ripa vrbs meridionalis Iutiæ, siue Cimbricæ Chersonesi, adiacet Nipsæ fluuio, istic in Oceanum Germanicum illabenti. Sedes istic Episcopalis, vna e quatuor quæ in Iutia sunt, subiecta Lundensi Archiepiscopo.

b Roschildia vrbs Episcopalis, in Selandia, siue Sialandia, in sula Danica, olim Regum sedes.

c Aliis Henricus Scatellerus; filius Suenonis qui S. Kanuti patruus erat.

d Martyr sæpius dicitur in Officio de Translatione. Anonymus in historia compendiosa Regum Daniæ studio Erpoldi Lindebrogij edita, etiam Martyrem appellat.

VITA EX HELMOLDO.

Canutus, Dux Sleswicensis in Dania (S.)

Avct. Helmoldo.

CAPVT I. Canuti educatio, dignitas, bella.

[1] Descripta a Henrici Principis Obotritorum morte, & filij vtriusq; Zuentepolci & Kanuti, nepotisq; Zuinike, post bella intestina, cæde, subiungit Helmoldus lib. 1. Chronici Slauorum cap. 50. b Posthæc translatus est Principatus Slauorum ad nobilissimum Principem Kanutum, [Kanutus sub patruo Rege educatur.] filium Erici Regis Danorum. Ericus enim potentissimus Rex, cum se deuouisset ad iter Hierosolymitanum, fratri suo Nicolao regnum cum filio Kanuto commendauit, accepto iuramento, vt, si non rediret, filio suo, postquam adoleuisset, regnum contraderet. Cum ergo Regem Hierosolyma redeuntem fata sustulissent, Nicolaus, licet concubina natus, Danorum regnum obtinuit, eo quod Kanutus adhuc esset infantulus. Sed & Nicolao erat filius nomine Magnus. Nutriebantur ergo regalius & magnificentius hæc duo genimina in futuras commotiones bellorum, & c multorum ruinam Danorum.

[2] Vbi autem Kanutus adolere cœpit, timens se insidiis patrui sui facile posse obrui, transiit ad d Imperatorem Lotharium, [Adit Lotharium Ducem Saxoniæ.] & mansit apud eum multis diebus siue annis, habitus vt regiam magnificentiam decuit cum plena honorificentia. Inde subiens in patriam a patruo benigne receptus, & e Ducatu totius Daniæ preditus est. [Fit Dux Daniæ.] Cœpitque vir pacificus regionem compacare, auferens viros desertores de terra; præcipue vero Slesvvicensibus beneficus erat.

[3] Contigit autem latrones forte comprehendi in f myrica, quæ interiacet inter g Sliam & Egdoram, & perduci in faciem Kanuti. [Punit maleficos.] Quos cum ille suspendio addixisset, vnus ex eis vitæ consulere cupiens, proclamauit se consanguineum eius esse, & regia Danorum stirpe oriundum. [Facetum eius dictū & factum.] Cui Kanutus, Turpe, inquit, est consanguineum nostrum vulgarium morte affici, decet nos impendere ei claritatem: & iussit ei in nautica pinu solemne exhiberi suspendium.

[4] [Fit Rex Obotritorum.] Interea subiit animum eius, quod Principatus regni Slauorum vacaret, mortuo scilicet Henrico, & filiis eius adnullatis. h Adiit ergo Lothariū Imperatorē, emitque multa pecunia regnum Obotritorum, omnē scilicet potestatem, qua præditus fuerat Henricus. Et posuit Imperator coronam in caput eius, vt esset Rex Obotritorum, recepitque eum in i hominium.

[5] Posthæc transiit Kanutus in terram k VVagirorum, & occupauit montem, qui antiquitus l Alberg dicitur, imposuitque illic mansiunculas, intendens ibidem communire castellum. [Varia gerit bella.] Et sociauit sibi in terra Holzatiensium omnem virum fortem, fecitque cum eis incursationes in terram Slauorum, occidens & sternens omnes sibi aduersantes. Sed & fratruelem Henrici Pribizlaum & Maiorem terræ Obotritorum Niclotum duxit in captiuitatem, posuitque eos Slesvvich in custodiam, adstringens eos manicis ferreis, quousque pecunia & vadibus redempti, m ea quæ subiecta sunt, sentirent. Sæpius & in terram VVagirorum deuersans n Falderensi hospitio vsus est, prebuitque se familiarem o Vicelino, & omnibus illic commorantibus, promittens eis bona, si Dominus res suas in Slauia direxisset. Veniens etiam p Lubeke dedicari fecit ecclesiam, quam construxerat Henricus, adstante venerabili Sacerdote Ludolpho & ceteris qui de Faldera eidem loco mancipati erant.

[Annotata]

a De Henrici bellis cum Rege Nicolao, & S Kanuto, in sequenti vita ex Saxone plenius agetur.

b Albertus Stadensis hæc fere omnia hinc descripta refert, ad annum Christi MCXXXIII.

c Hæc ruina contigit a morte S. Kanuti in vindictam barbaræ crudelitatis Magni parricidæ.

d Hic Lotharius per quamdam anticipationem Imperator dicitur, cum ante annum Christi MCXXV. quo ad eam dignitatem euectus est, hæc contigerint. Is ad an. Ch. MCVI. Inclytus & magnificus Dominus Luderus Dux Saxoniæ & Westphaliæ citatur lib. 1. Chronic. Schaumburgensis Cyriaci Spangenbergij (excusi in Stadhagen anno Christi 1614.) cap. 5. contulisse Comitatum Holsatiæ, VVagriæ, & Stormariæ, Domino Adolfo Comiti de Schavvenburg. Vnde eius in hisce partibus præcipua auctoritas colligitur.

e Hic forte titulus honoris datus ei fuit, qui exercitui Danico cum imperio præfuit.

f Vulgo de Cropper-heyde, vbi a Magno S. Olaui filio, (qui post Canutum Durum; S. Eduardi vterinum fratrem, Daniæ Rex fuit,) memorabili prælio cæsa plurima Slauorum millia; vnde vulgare etiamnum prouerbium: Du bist Kroppe noch nicht voor by, id est, Coppenhedam nondum prætergressus es; in eos qui iactabunde se ante periculum efferunt, vel re leui gesta triumphabundi exultant, cum præcipua adhuc moles incumbat. Ita Pontan.

g Hi fluuij Slia & Egdora Isthmum faciunt, & pæninsulam Iutiæ constituunt, Geographis & Historicis Chersonesum Cimbricam dictam. Slia, seu aliis Slea, infra Slesvvicum in mare Balthicum influit. Egdora vero siue Eidora e regione se in Oceanum Germanicum exonerat. Limitem Danorum regni, & Imperij Romano-Germanici constituunt.

h De his plura in sequenti vita ex Saxone, cum hac conferenda. Quare Lotharius S. Kanutum ad regiam dignitatem extulerit, docet Krantzius lib. 3. VVandaliæ c. 30.

i Albertus Stad. in hominem.

k Wagiri, Wagriæ populi in Holsatia ad mare Balthicum inter Lubecam & Slesvvicum, Obotritis tum subiecti, a quibus caput bubulum pro insignibus dicuntur retinuisse.

l Est Aldenburg ea, que Slauica lingua Starigard, hoc est antiqua ciuitas dicitur, sita in terra VVagirorum, in occiduis partibus Balthici maris, & est terminus Slauiæ, Helmoldo c. 12. dicta deinde Sigeberga: adiacet Trauenæ fluuio; dictat quinque milliaribus Lubeca, sex Hamburgo; sedes olim Episcopalis, in tres dein diuisa, Raceburgensem, Mecklenburgensem, & ipsam Aldenburgensem, quæ Lubecam demum translata est.

m Albert. Stad. subiectionem promitterent.

n Falderam scribit Chronic. Slauorum incerti auctoris, suo tempore Nigemunster dictam. Oppidum est Holsatiæ ad fontes fere Storæ fluuij, qui non procul a Luckstadio in Albim illabitur.

o De S. Vicelino agemus XII. Decemb.

p De Lubeca nobilissimo emporio, & Hanseaticarum vrbium prima, legendi Petrus Bertius lib. 3. Rerum Germanicarum, VVerdenhaghen parte 3. rerum Hanseaticarum cap. 12. & seqq. & alij rerum Borealium scriptores.

CAPVT II. Canuti cædes eius vltio.

[6] Qvibvsdam interiectis pergit cap. 51. Helmoldus: Circa tempus dierum illorum accidit, vt Kanutus Rex Obotritorum veniret Slesvvich, habiturus cum patruo suo Nicolao curiale colloquium. [Nicolao patruo æqualis incedit.] Cum autem populus venisset in concionem, & Rex senior sedisset in throno, indutus cultu regio; Kanutus assedit ex opposito gestans & ipse coronam regni Obotritorum, stipatusque satellitum agmine. Sed cum Rex patruus videret nepotem suum in fastu regio, sibique nec assurgere, nec osculum ex more dare, dissimulata iniuria transiit ad eum oblaturus salutationem cum osculo: cui ille occursans ex medio, sese per omnia patruo & loco & dignitate adæquauit. Quod factum Kanuto lethale odium consciuit.

[7] Nam Magnus filius Nicolai cum matre huic spectaculo assidens, incredibile dictu est, quanta ira exarserit, dicente ad eum matre sua: a Nonne vides quia nepos tuus sumpto sceptro iam regnat? [Magnus in eum conspirat.] Arbitrare ergo eum hostem publicum, qui viuente adhuc patre tuo nomen sibi regni vsupare non timuit. Quod si longius dissimulaueris, & non occideris eum, scito te & vita & regno ab eo priuandum. His itaque verbis instimulatus cœpit insidias moliri, vt Kanutū occideret. [Conciliantur.] Quod sentiens Nicolaus Rex, conuocat vniuersos Principes regni, deditque operam, vt iuuenes dissidentes confœderaret. Dissensionibus ergo ad pacem inclinatis, iurata sunt vtrimque fœdera.

[8] Sed pactiones istæ apud Kanutum firmæ, apud Magnum dolis oblitæ sunt. [Occidit eum Magnus.] Statim enim vt ficta soliditate animum eius inuestigat, & omni suspicionis malo vacuum considerat, rogat Kanutum Magnus, vt occurrat sibi ad singulare colloquium. Dissuadet Kanuto vxor exitum, timens insidias, simul etiam exasperata somnio, quod præterita nocte viderat. Nec tamen vir fidelis retineri potuit, sed sicut laudatum fuerat, occurrit ad locum placiti, comitatus quatuor tantum viris. Adest Magnus cum totidem viris, amplexatumque deosculatur nepotem, consederuntque tractaturi negotia. Nec mora: surrexerunt insidiæ de latebris suis, percussumque Kanutum interfecerūt, diuisoque membratim corpore, crudelitatem etiam in mortuo exaturare gestierunt.

[9] Audito autem sinistro hoc nuntio Lotharius Imperator, cum coniuge sua b Rikenza, non modice contristati sunt, [Lothariū Imperat. placat Magnus.] eo quod corruerit vir Imperio amicitia coniunctissimus. Venitque cum grandi exercitu prope ciuitatem Slesvvich, ad vallum illud notissimum c Dinevverch, vlturus mortem funestam optimi viti Kanuti. Consederat eregione Magnus, cum immenso Danorum exercitu, defensurus terram suam. Sed territus virtute Teutonici militis, apud Cæsarem immenso auro, & hominio, impunitatem indemptus est.

[10] [Ericus Canuti frater vltionem parat.] Videns ergo Ericus frater Kanuti, natus de cōcubina, quia refriguit Cæsaris ira, cœpit armari in vltionem fraterni sanguinis, currensque terra & mari congregauit multitudinem Danorum, execrantium impiam cædem Kanuti. Sumptoque regio nomine, cœpit frequentibus bellis incursare Magnum: sed superatus, sed fugatus est. Vnde etiam Ericus Hasenvoeth, id est, pes leporis, propter fugam continuam appellatus est. Dania tandem exturbatus, confugit in ciuitatem Slesvvich. Illi autem memores bonorum, quæ impenderat eis Kanutus, receperunt virum, parati pro eo ferre mortem & exterminium. Quamobrem Nicolaus & filius eius Magnus præceperunt omni populo Danorum, vt descenderet ad pugnam Slesvvich, creuitque obsidio in immensum, …. frustrato tamen labore: nā neque ciuitate neque hoste potitus est. Laxata enim hieme pariter & obsidione, Ericus elapsus venit in maritima d Sconiæ regionē, conquerens vbique innoxiam fratris cædem, & proprias calamitates. e Audiens ergo Magnus quia comparuit Ericus, accedente æstate, direxit expeditionem in Sconiam cum innumera classe. At ille consederat e regione, stipatus accolarum licet breui numero. Soli enim Sconenses vniuersis Danis restiterant. Cum ergo Magnus in sacro die Pentecostes aciem vrgeret ad congressum, [Magnum prælio vincit & occidit.] dixerunt ad eum venerabiles Pontifices: Da gloriam Deo cæli, & habe reuerentiam diei tantæ, & quiesce hodie, pugnaturus in crastinum. Qui monita contemnens, aggressus est prælium. Produxitque Ericus exercitum suum, & occurrit ei in manu valida. f Ceciditque Magnus in die illa, percussaque sunt vniuersa Danorum agmina a viris Sconensibus, & ad internecionem deleta.

[11] Et factus Ericus ea victoria insignis, & creatum est ei nomen nouum, vt Ericus g Enum, hoc est, memorabilis appellaretur. Porro Nicolaus Rex senior naui elapsus venit in Slesvvich, percussusque est a viris ciuitatis in gratiam victoris. [Fit Rex Daniæ.] Vltusque est Dominus sanguinem Kanuti, quem interfecit Magnus, præuaricator iurisiurandi quod iurauit. Et h regnauit Ericus in Dania, generauitque ex concubina Thunna filium, nomine i Sue in. Sed & Kanuto erat filius nobilis Waldemarus. Magnus quoque genuit Kanutum. Remanseruntque hæc regalia incrementa Danorum populis, in quibus exercerentur, ne forte amisso vsu præliandi quandoque insolescerent. Solis enim ciuilibus bellis præpollent. Postquam ergo mortuus est Kanutus, cognomento Lavvardus, Rex Obotritorum, successerunt in locum eius Pribizlaus atque Niclotus, bipartito Principatu, vno scilicet VVagirensium atque k Polaborum, altero Obotritorū prouinciam gubernante.

[Annotata]

a Ante mater in Ripensi colloquio conata fuit vtriusq; & S. Kanuti nepotis, & Magni filij, animos exacerbatos pacare, vt infra ex Saxone dicetur.

b Aliis Rixa & Richiza dicitur: filia fuit Henrici Pinguis Ducis Gotingensis, & Gerdrudis filiæ Egberti Marchionis Misniæ.

c Aliis Danevvirka & Dennevverck. Agger hic ductus est per transuersam Chersonesum a Danis contra Saxones Nordalbingos, & Obotritos, quorum frequentes in hos agros erant incursiones. Aimoinus lib. 4. his. c. 96. hoc opus refert ad Godefredum, siue Gotricum, Danorum Regem, Gothofredus, inquit, limitem regni sui, qui Saxoniam respicit, vallo munire constituit eo modo, vt ab Orientali maris sinu, (quem illi Ostarnalt appellant) vsque ad occidentalem Oceanum totam Egidoræ fluminis Aquilonarem ripam munimentum valli prætexeret, vna tantum porta dimissa, per quam carra & equites emitti & recipi possent. Diuiso itaque opere inter Duces copiarum domum reuersus est. Ad annum DCCCVIII. hæc a Chronologis referuntur, quo Godefredus regnabat. Spatium aggeris est octo aut nouem milliarium. Hoc opus tum cœptum, circiter annum DCCCCL. sub Rege Haraldo Blaatand reparatum & communitum luculentius: extructæ in eo turres, vel speculæ potius, per interualla ita dispositæ, vt ex iis hostis aduentans facile conspici posset. Curauit tum opus illud Haraldi mater Thyra, cognominata Danebod, Gormonis seu Germondi Regis nuper vita functi vidua. Demum quo esset terrestris molis solidior structura, iussit Rex VValdemarus S. Kanuti filius cocti lateris murum superiici. Simili prætentura Scotiam ab Anglia distinctam esse, diximus supra in vita S. Ceddæ Episcopi.

d Aliis Scania, Scandia, seu Scandinauia, quam antiqui insulam putarunt. Hæc continens est vna cum Suedia & Norvvegia. Diuitiis superat reliquas Daniæ prouincias. Metropolis eius Londa est, seu Lundia.

e Albert. Stad. sequentia refert ad annum MCXXXIV.

f Albert. Stad. Ceciditque Magnus in die illa, cum quatuor Episcopis & multis Clericis, deletique sunt a Sconensibus vsque ad internecionem. Saxo descripta Danorum clade, ita in fine lib. 13. eam concludit: Crediderim hanc victoriam humanis parum viribus partam; sed Deo piissimi viri interitum vlciscente concessam. Neque bellum aliud crebriorem Pontificum cruorem absumpsit. Quippe Petrus Roskildensis, & Henricus Sueticarum partium Pontifex, omnesque Iutiæ præter vnum Antistites hoc prælio oppressi traduntur.

g Alberto Stad. Emun. aliis Emundt, seu Emundus.

h Regnauit Ericus quatuor annis. Occubuit a nobili Iuta lancea transuerberatus anno MCXXXIX.

i Sueno aliis, successit Erico Lam an. MCXLVII. cum VValdomaro S. Kanuti filio, & Canuto V. Magni filio.

k Polaborum sedes primaria fuit Raceburgum, initio Comitatu, post etiam Episcopatu celebre. Polabos a regionis planicie nomen sibi indidisse suspicatur Reinerus Reineccius in Append. 1. ad Helmoldum.

VITA EX SAXONE GRAMMATICO.

Canutus, Dux Sleswicensis in Dania (S.)

Avct. Saxone Grammatico.

CAPVT I. S. Canuti liberalis indoles. nuptiæ.

[1] Narrata sancti Regis Daniæ Kanuti cæde, suffectum illi in regnum Olauum fratrem commemorat Saxo Grammaticus: Ericum vero, qui Kanuto semper fauerat, [Canuti pater Ericus, Rex Daniæ:] in Sueciam cum Botilda Regina fuga elapsum; mortuo deinde Olauo reuersum ad suos regnum capeßiuisse. Fuere autem Erico, inquit, filij Haraldus, Kanutus, & Ericus: sed primus concubina, secūdus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur.

[2] Voti deinde exsoluendi gratia Hierosolymā profecturus Ericus Haraldum filium, quem præstantior ætas honori tempestiuum effecerat, Regis partibus perfunctorie donat. a Skyalmoni vero Candido, splendidissimæ atque integerrimæ dignitatis viro, [Pædagogus Skyalmon Candidus:] cui non solum totius b Sialand æ sed etiam c Rugiæ, vectigalis a se factæ, procurationem detulerat, peragendæ circa Kanutum educationis officium mandat. Ericum autem obscuriore loco natum, hebetiore quoque cura complexus, minoris potentiæ tutoribus applicauit.

[3] Mortuo in Cypro insula cum coniuge Erico (vt lib. 13. prosequitur Saxo) euectus ad regnum est Nicolaus eius frater, vltro cedente, qui senior erat, Vbbone fratre. Tum Margareta d Ingonis e Sueonum Regis filia, Nicolai Regis coniux, filio Magno ampliorem propinquorum fauorem affinitatum beneficio creare cupiens, [Vxor Ingiburga] Kanuto f Ingiburgam sororis filiam coniugio copulauit.

[4] Interea Henricus Guthskalci Wandalorū Principis ex Siritha Nicolai Regis sorore filius, maternis a Nicolao bonis indigne spoliatus, acrem eorum repetitorem agere cœpit. In quodam aduersus eum a Nicolao parum prospere commisso prælio, [Canutus in prælio a milite seruatus.] Kanutus per summam vulnerū acerbitatē pedum firmitate defectus, promptissimam militis fidem expertus est. Qui ne Dominus ab hoste interciperetur, periculum eius suo discutere non dubitauit. Sociis namque de industria fugere iussis, ipse corporis simulatione cursum lentius agens, imminēti sibi Sclauo manus obtulit vinciendas, eiusdemque propius obequitantis habenas corripiens, lata a sociis ope, equo barbarum spoliauit. Quo potitus, protinus eo summam Kanuti imbecillitatem adiuuit. Igitur vt callidæ, ita periculosæ fortitudinis felix exitus fuit…..

[5] Ea tempestate missi a Kanuto qui pecuniam, quam educator eius depositi nomine conseruauerat, in g Fioniam e Sialandia transferrent, cum ab vtroque littore æque distante nauigio, procul piratas imminere conspicerent, [Thesaurorum iacturam æquo animo fert.] expensam fune crumenam vndis occultauere. Postremo cum se parum potentes remigij animaduerterent, fugæ diffidentia implicati, reciso tenaculo, vetustas Regum opes arenis, quam hostibus relinquere maluerunt. Quam rem Nicolaus in Sialandiam ex Fionia traiiciens tametsi eminus specularetur, periclitantibus præsidio fore nequiuit, quod exiguis & inhabilibus ad remigium nauigiis vteretur. Postea cum Kanutum iocundum præ se vultum ferentem cōspiceret, oris hilaritatem increpans ob recentem auiti paternique æris iacturam, dolere ei admodum expedire dicebat. Ille nihil hac se moueri fortuna dicebat, sed eius beneficio summam liberalitatis occasionem accepisse respondit: [Insigne eius apophthegma.] vt enim ante nihil ex paternarum opum cumulo decerpere ausum, ita deinceps accessuras abunde erogaturum. Maximum quippe auaritiæ nutrimentum diuitias esse, quas quisquis asseruare intenderit, humanitati vacare non possit. Qua voce se pecuniæ, sed eam Regi imperare monstrabat. Cuius rei præcipuum extitit documentum quod sequitur.

[Annotata]

a Aliis Scialmon Vidus, ex illustri Vidorum prosapia oriundus, nec minus facundia & pietate, quam natalibus & prima apud Reges amicitia clarus. Ita Pontanus. Saxo Candidum vocat; quod Latine redditum ex Teutonica voce vvit seu vvidt. De eius officiis & præfectura agit Saxo præcedentibus libris.

b Selandia aliis, & Zeelandia. Selandt insula, inquit Adamus Bremensis S. Canuto antiquior, est in interiori sinu maris Balthici sita, quantitate maxima. Hæc tam fortitudine virorū, quam opulentia frugum celeberrima, longitudinem habet bidui, cum latitudo fere sit æqualis. Ciuitas eius maxima Roschild, sedes regia Danorum. Hæc Adamus. Sedes modernorum Regum est Hafnia, vulgo Coppenhauen, quasi Kopmanshauen, id est mercatorum portus. Est Hafnia vrbs maxima non solum Selandiæ huius, sed totius Daniæ, diu a morte S. Canuti cœpta extrui.

c Rugia insula maris Balthici, ab occasu & meridie obiicitur Pomeraniæ, qua parte Bardum est, Stralesundum, Gryphisv valdum, & VVolgastum: exigua olim fossa, nunc freto sex millibus passuum lato a continenti dissita. Incolæ Helmoldo Rugiani, Rani, & Rimi, populi crudeles, habitantes in corde maris, idololatriæ supra modum dediti, primatum præferentes in omni Slauorum natione, habentes Regem, &c. Horum instinctu Obotriti seu Slaui occidui, Godescalcū Principē suum in odium fidei rebelles subditi occiderunt VII. Iunij, (quo die de eo agemus) & Cruconem, siue Critonem, Regem Rugiorum sibi Principem elegerunt, exclusis filiis Godescalci, quorum iunior Henricus fugit ad Danos, senior Buthue ad Saxones, qui cum exercitu ditionem paternam ingressus perfide Cruconi traditus est, & interemptus. Henricus Dania egressus, collecto de Danis & Slauis nauium numero adeo attriuit maritimam Slauorum prouinciam, vt Henrico concessa ad habitandum regio & Dano Rugia fieret vectigalis.

d Ingo CXX. Rex Sueciæ piissiimus describitur a Ioanne Magno lib. 18. histor. Gothorum & Sueonum cap. 14.

e Horum sedes, hodie ipsismet incolis & conterminis Danis Suerige, quasi Suenrige, siue Sueenrige, id est Sueonum regnum. Antiquis Germanis Sueon: vnde Latinum Sueones Eginhardo, Tacito Suiones. Germani meridionales dixere Suethan. vnde Iornandi sub initium de rebus Gothicis Suethans. Nunc Germanis passim dicuntur die Svveden, & Latine Suedi, Suethi, Sueci, Iornandi etiā Suetidi. Helmoldus Sueones suo tēpore Nordtmannos asserit appellari. Præclare describit eos Adamus Bremensis libello de situ Daniæ, & reliquarum, quæ trans Daniam sunt, regionum.

f Ruthena fuit, filia Iarislai, qui aliis Princeps Ruthenorum, aliis Rex Russorum dicitur. Littus Australe maris Balthici, inquit Helmoldus, Slauorum incolunt nationes, quorū primi sunt Ruzi, deinde Poloni, &c. Deinde: Russia, seu Ruzia, a Danis Ostrogard dicitur, eo quod in Oriēte posita omnibus abundet bonis. Hæc etiam Chunigard dicitur, eo quod ibi sedes Hunnorum primo fuerit.

g Insula est inter Iutiam & Selandiam media; Adamo Fini, quod vernacule loquentibus pulchrum sonat. Metropolis eius Ottonia vrbs Episcopalis, templum habet S. Canuto (huius nimirum patruo, isthic occiso) sacram, elegantis structuræ: In eo conuentum fieri frequentissimum circa festum Epiphaniæ, omnium propemodum indigenarum & nobilium, scribit Pontanus.

CAPVT II. Canuti Ducatus: bella: pax inita.

[6] Cvm ob creberrimas acerrimasque finitimorum excursationes, nemine a Slesuicensis præfecturæ beneficium, etiam oblatum, recipere audēte, [Slesvvicensem Ducatum emit.] Kanutus tam periculosum a patruo honorem, non opum cupiditate, sed fiducia virtutis expeteret, neque gratis eum impetrare quiuisset, vendita patrimonij parte, formidolosum aliis munus pretio assecutus est; eam demum quæstuosam esse militiam ratus, qua gloriæ & claritatis stipendium potuisset acquiri. Ita Rex extimescendum ignauiæ decus virtuti b venale fecit: emptor vero plus lucri in militiæ quam opum agitatione reposuit.

[7] Principio siquidem perceptæ potestatis Henrico per legatos mandat, libenter se cum eo de pace acturum, si primum & damna Iutiæ emendatione pensata, & spolia ab ipso restituta fuissent. Quibus profectis, [Hosti pacē offert.] ipse interim, perinde ac responsi præscius, non solum suorum, sed etiam eorum quos ex finitimis amicos habebat, manu contracta, legatorum reditum armis subsequi statuit. Henricus se neque cum Danis amicitias gesturum, neque a maternæ hereditatis petitione cessaturum respondit. Quo accepto Kanutus rursum ad eum legatos mittit, omnem sequestræ pacis communionem publice recisuros. Quorum Henricus irrisa legatione, Kanutum impatienti sessoris equo persimilem ait, se vero petulantiæ eius frenos iniicere curaturum.

[8] [Noctu hostilem munitionem inuadit.] His auditis Kanutus, vt magno impetu, ita minimo tumultu noctu iter ingressus, ferrique & prædæ abstinens, quo minus aduentus eius prouideretur, diluculo ad Hērici c munitionem peruenit. Ille tam subitæ irruptionis incautus, nec arma capere, nec se præsidio tueri parat; sed protinus vicinum mœnibus d flumen equo attentans, vnico aquæ interstitio hostem fefellit; lætatusque est quod salutem suam amni, quam oppido credere maluisset. Quem cum Kanutus vlteriore iam ripa potitum aspiceret, an maderet, per ludibrium percontatus est. A quo econtrario, quid ita incederet, interrogatus, venisse se, inquit, vt promissa ab eo lora recipiat. Ille minas sibi, quas nuper intenderat, responsi vrbanitate exprobratas intelligens, ignominiam ioco prosecutus, Adeo mihi, inquit, calcium viribus obniti videris, vt ne tangi quidem continerive queas. Tunc Kanutus prius castrum, deinde ceteræ regionis culta vastauit. Secundo quoque nouatis copiis omnem e Sclauiam strage atque incendio implicauit: nec solum patriam hoste, [Hostilem ditionem vastat.] sed etiam hostem robore vacuefecit; adeo vt prius prouocare solitum, ne propriæ quidem tutelæ sufficientem relinqueret.

[9] Postremo cum totas Henrici vires prudentia sua ac fortitudine debilitasset, sanguinis, quo illum proxime contingebat, natura actus, vt publice hostem, ita priuatim amicum egit. Semel namque dimisso exercitu, viginti dumtaxat equitibus comitatus, [Cum paucis hostem adit, vt eum reconciliet Regi.] ad locum in quo Henricum diuersari didicerat, cursum direxit, præmissis qui suæ ei salutationis mandata perferrent. Henricus falso hostem sibi blandiri inquiens, protinus vbinam esset perquirere institit. Quibus eum in porta adesse referentibus, ipse nuntio attonitus, mensam, ad quam forte prandendi gratia discumbebat, vi manus discutere parat. Tunc Legati presentiam Ducis a pace profectam iurantes, conceptum falso metum affirmationum suarum perseuerantia discusserūt. Quibus vt Henricus fidem habuit, fugæ meditationem amoris indicio castigauit. Enimuero tabulæ innixus, suffuso lacrymis ore, infelicem Daniam futuram dum tali viro caruerit, aiebat; se vero amicitiam eius sincera amodo fide culturum. Hunc nimirum consanguineus amor & suæ infelicitatis obliuisci, & hostis virtutem fateri coegit, vtque propriæ fortunæ immemorem, ita alieni laudatorem effecit. Deinde præsentem amplexatus, haud parcius lacrymas quam epulum præbuit. Quippe præsentem eius mansuetudinem, quam præteritas noxas, attentius intuens, frequētiæ damnorum vnius beneficij indulgentiam anteposuit.

[10] Sed neque Kanutus profectum a pietate mœrorem ingratus excepit. Quinetiam plus in creanda pace quam fruenda dape voluptatis reponens, & quasi mediatoris partes agere exorsus, [Pax initur magna Canuti prudentia.] Henricum auunculi gratiam expetere iussit, ac demum consensum eius perseuerantia admonitionis obtinuit. Siquidem Henricus rem maternam, cuius repetendæ caussa aduersa Danis arma tulerat, pretij pactione interposita, Kanuto in possessionem adscripsit, eamdemque Kanutus ad Regem conditionem, qua acceperat f transtulit; ac deinde receptam ab eo pecuniam Henrico numerauit.

[Annotata]

a Quam misere, inquit Cypræus cap. 21. hoc bello & irruptione Slauorum, post necem Godeschalci sacta, vrbs Slesvvicensis direpta, expilata, & vastata sit, ædificiis dirutis & prostratis, rudera subterranea adhuc indicio sunt. Nam iacientibus noua fundamenta, aut paullo altius fodientibus solum, in quo vrbs sita est, vbique tres plateæ, & tria plurave pauimenta sese offerunt: item foci tres pluresve lateribus strati, alter alteri impositus & superiniectus.

b Ducatum quatuor de caussis S. Canuto a Rege venditum scribit Cypræus cap. 20 Primo, quod S. Canuto in compensam regni, quod a parente eius Erico occuparat, ditionem aliquam dare cogebatur. Secundo, vt filium Magnum regni heredem relinquere posset. Tertio, quod Slauos reprimere non posset, nisi ope S. Canuti. Quarto lucri cupiditate, vt hic dicitur.

c Hieron. Cypræus in Annot. MSS. ad Helmoldum cap. 24. existimat castrum hoc esse, quod vulgo Iurgensburgum, in honorem D. Georgij prope Slesvvicum ædificauerat Henricus. Addit Adolphus Cypræus, huius S. Georgij imaginem sigillo impressam, obsignandis litteris adhibuisse Duces Slesvvicenses, quarum plurimas viderit.

d Sliam.

e Crantzius lib. 3. VVandaliæ cap. 27. hæc fusius prosequitur, & Henricum ait fugatum in Lubecam veterem, quo in loco mansio illi fuit cum præsidio.

f Crantzius, In eam sententiam, inquit, conueniunt, vt Kanutus Henrico argentum dependens ac numerans, eius (vt in Dania) ab Rege suæ partis accipiat hereditariam possessionem.

CAPVT III. Slauiæ delatus ei Principatus. Fratres reconciliati.

[11] [Heres a Principe Slauorum instituitur Canutus.] Aquo etiam postmodum ad conuiuandum accersitus excipitur, affirmante priori eius aduentui minus quam decuit impense seruitum. A quo etiam Henricus nuper se vita atque incolumitate donatum iudicans, Sclauiam ei iurisiurandi firmitate legauit. Huic accessit, quod ad gerenda cum a Teutonicis bella, a quibus præcipue Sclauia vexabatur, filiorum virtutibus diffidebat, maluitque maturum fortitudine heredem circumspecta arbitrij sui libertate cōsciscere, quam sub naturali, sed inualido, patrimonium exteris peruadendum relinquere. Hæc offerentem Kanutus impietatis sibi notam, immerentium liberorum cōtemptu, pariturum affirmat, seque tam iniustis eius promissis vsurum negat. Postremo perseuerantissimis Henrici precibus superatur, propositi rationem a natorum socordia mutuantis.

[12] A quo etiam b Imperatoris gratia, quod Sclauia in eius beneficio reponi videretur, admodum egere præmonitus, equum ei c calces auro confixum muneris loco transmisit, donumque per se habile inusitatis vngularum ornamentis accipienti venerabilius reddidit. Crediderim tunc Imperatorem plus laudis in dantis industria, quam dono reposuisse, [Imperatorem sibi conciliat.] cum primi pretij metallum quo contemptibilius habitum, hoc gloriosius videret oblatum. Absumpto Henrico legatam sibi prouinciam d nullo refragante possedit.

[13] [Haraldus Kanuti spurius frater latrocinatur.] Interea Haraldus cum nec domi clarus, nec foris celeber haberetur, virtutis inopiam quæstuum copia leuare cupiens, refertum nequitia animū in imam turpitudinis voraginem egit. Ad rapinas & furta mancipiis vtebatur. Seruorum labores latrociniis applicabat. Satellitum cultui viciniæ spolia, sumptui impendebantur armenta. Æstatem piratica pariter ciuibus atque exteris insidiosus exegit. Ceterum quo Roskildiæ damnosius immineret, aduersam ei munitionem erexit, quam & sordidissime clientelæ frequentia compleuit. Itaque ruris opima populatus, pari vernarum maleficio ciuilia lacerabat. Qui clam noctu meritoriis sese tabernis subiicientes, complacitas animo merces impune tollebant. Aliis interim districtos hospitum iugulis gladios applicantibus, interitumque minantibus, ni iniuriæ patientiam præbeant. Ea furti violentia summam ciuitatis opulentiam ad vltimas rei familiaris angustias redegit.

[14] [Varie ob scelera exagitatur.] Talibus calumniæ stimulis lacessita prouincia, accensis indignatione animis, vltrices damnorum manus Haraldi bonis iniicere aggressa, spolia spoliis, rapta raptis vlciscitur. Neque enim sibi aliena corripere, sed propria resumere videbatur. Ipse tuto terras tenere nequiens, consternatæ multitudinis impetum nauigio vitauit. Quem Kanutus alieni rapacissimum, ac vitiosissimis vbique lucris incumbentem aspiciens, aui persimilem aiebat, omnigenis alitum pennis nidum compaginanti, subito ventorum turbine deiiciendum. Ita Haraldum prædonem omnium effectum, omnibus prædam ex se daturum, aliorumque spolia suorum indubitanter periculo luiturum.

[15] [Insurgit in eum Ericus frater.] At Erico modestum erga populares ingenium erat. Qui cum debitam sibi paternæ rei portionem expeteret, ab Haraldo fratre repellitur, negante adulterio ortum ad hereditatis communionem pertingere. Ea re, vt par erat, motus, acerrimum bonorum eius peruasorem agere cœpit, fraternisque spoliis iniurias suas vlcisci, probitatis loco duxit. Ceterum Aruacum rapta congessit, sordido neglectoque loco splendidas opes cōplexus. Quem Haraldus noctu ibidem inopinatum adortus, postquam fuga delapsum cognouit, moræ copia non suppetente, circa prædam hærere metuens, tecto faces subiecit, refertamque suis opibus ædem flammis absumere, quam raptori intactum dimittere maluit.

[16] [Canutus eos reconciliat.] Quo comperto, Kanutus profectas a contemptu lites compescere cupiens, metuensque ne degenerati patris fulgor in filiis exolesceret, vtrique Slesvicū venire districtius mandat, si supersedeant, parte corporum spoliandos minatur. Præsentes deinde fraterne coarguens, curiosa animi inspectione æquissimam inter eos patrimonij participationem peregit, Ericoque ac Haraldo in paterna bona eundum iudicauit.

[Annotata]

a Teutones, siue Teutonos, Daniæ fuisse populos vult Cluuerius l. 1. Germaniæ cap. 9. Canuti æuo Saxones eo nomine appellatos patet ex Helmoldo, qui militem Lotharij Imperatoris Teutonicum appellat. Sic lingua passim Germanica Teutonica dicitur.

b Crantzius lib. 3. VVand. cap. 29. refert Henricum apud Lotharium procurasse, vt VVandalia, quæ iam dudum sub Ottonibus in ditionem concesserat Imperij, Kanuto permitteretur administranda.

c Crantz. auro vndique circumfulgentem, nescio si & auro calceatum, sed auro non sufferratum scio. Helmoldus & Albertus aiunt multa pecunia a Lothario regnum emisse.

d Helmoldus & Albertus Stadensis narrant, Henrico filios successisse, & bellis intestinis trāquillitatem temporis perturbasse. Crantzius cap. 31. putat eos regnum, S. Canuto alibi impedito, inuasisse; illis deinde occisis Principatum a Lothario ad S. Canutum translatum. Sed nec sic quidem pacifice obtinuit, quod eum Pribislaus Henrici fratruelis, & Niclotus Maior terræ Obotritorum bello sibi vindicarint, quibus in prælio captis prouinciam nullo refragante possedit.

CAPVT IV. Odij in eum inuidiæq; initia.

[16] Eodem tempore a Henrici Suenonis filij coniunx, mariti conuictum ingenti perosa fastidio, [In suspicionem incestus vocatur Canutus.] aliena veste sumpta, suis se penatibus intempesta nocte subduxit. Apud quam iuuenum quidam (vt fama est) plurimam obsequio familiaritatem adeptus, callide effecit, vt ad suum eam amorem perduceret. Deinde ne res amborum periculo proderetur, muliebriter allectam viriliter cultam furtiue deuexit. Quam vir eius fortuitis subsecutus indiciis, apud Alaburgiam in cultu familiari deprehensam, amatore delapso, domū reduxit. Verum hanc ignominiam a clandestino Kanuti consilio profectam ratus, integerrimi viri innocentiam tacitis suspicionis motibus insecutus, insontem notabat.

[17] Interea Suecicarum partium Rege b absumpto, c Gothi summā, cuius omne penes Sueones arbitrium erat, [Magnus Canuti patruelis fit Rex Gothiæ.] Magno deferre ausi, alieni priuilegij detrimento dignitatis sibi incrementa quærebant. Quorum Sueones auctoritate contempta, veterem gentis suæ prærogatiuam in aliquanto obscurioris populi inuidia deponere passi non sunt. Igitur antiquæ dignitatis speciem intuentes, titulum iniusta collatione præreptum, nouo d Regis electu cassarunt. Qui mox a Gothis trucidatus, morte Magno imperium cessit. At Magnus incidentem sibi nuptiarum cupidinem, Polonorum Præsidis e Bokisclaui filiam postulando compleuit. [Ducit filiā Ducis Poloniæ.] Qua sibi per internuntios desponsa, mox Sclauiæ excitam paterno imperio classem admouit, Rex cuius f Vartisclauus diutinas cum Danis Polonisque inimicitias gesserat. Hic Nicolaus vrbem g Ornam oppugnare adorsus, obsidionem pactione redimere coegit. Inde h Iulinum nauigans, Bokisclauum magna manu instructum obuium habuit. Cuius copiis auctus, celerem oppidi expugnationem peregit: deinde relicto victoriæ socio allatam filio sponsam abducit.

[18] Vartisclauus rem Slauicam intolerabili vastationis onere fessam conspiciens, pacem colloquio petit. Quo parum prospere habito, pari supplicatione apud i Strelam discedentes aggreditur, vbi cum pacis pignoribus fretus, nauigium Regis ab ipso inuitatus intrasset, maligno satellitum instinctu captiui more habitus regredi prohibitus est. [Efficit Canutus vt data hosti fides seruetur.] Quam rem Kanutus in concione querela prosecutus, magnopere Regem monere cœpit, ne plus alienæ perfidiæ viribus, quam propriæ indulgeret temperantiæ, neve hostem fidem suam secutum captione implicans, vt eum libertate, ita seipsum perpetuo fame splendore priuaret. Fore enim, ni captiuum emitteret, vt priuatum crimen publicus patriæ rubor existeret. Itaque efficaci persuasione vsus, & amicum oppressione & Dominum infamia liberauit. Quæ tam iusta Kanuti sententia totius concionis suffragiis comprobata, magnum alienæ inuidiæ irritamentum præbebat.

[19] Dimissa classe, nuptialia sacra apud vrbem Ripam agi placuit. Illuc siquidem frequens nauigiis portus, oppido splendidam mercium varietatem importat. Vbi cum Kanutus in veste Saxonica ceteris cultior progrederetur, Henricus obfusis inuidia oculis alieni cultus splendorem ferre nequiens, orta inter ipsos altercatione, latus eius aduersum gladios ostro tutum fore negauit. k Quem Kanutus nullo magis ouillis securum tergoribus respondit: [Conuiciū ioco repellit.] lacessitum vestis suæ fulgorem vrbano rusticitatis opprobrio speciosius quam minis aut conuiciis vltus. Itaque exprobratam sibi externi cultus emulationem, domestici cauillatione prosequi contentus extitit.

[20] Idem postmodum Orientis partes piratica peruagatus, cum speciosa domum spolia retulisset, ideoque se dignitatis incrementa accepturum speraret, pro gratia accusationem expertus est, culpatus a Rege, quod in re Suecica prædam egisset. Cuius operam valenter editam consimili probitatis genere æmulatus Magnus, [Re bene gesta arguitur.] inter cetera tropæorum suorum insignia inusitati ponderis malleos, quos l Iouiales vocabant, apud insularum m quamdam prisca virorum religione cultos, in patriam deportandos curauit. Cupiens enim antiquitas tonitruorum caussas vsitata rerum similitudine comprehendere, malleos, [Magnus Suecorum idola & fana diripit.] quibus cæli fragores cieri credebat, ingenti ære complexa fuerat, aptissime tantæ sonoritatis vim fabrilium specie n imitandam existimans. Magnus vero Christianæ disciplinæ studio paganam perosus, & fanum cultu, & Iouem insignibus spoliare, sanctitatis loco habuit. Et adhuc quidem eum Sueones perinde ac cælestium spoliorum raptorem sacrilegum autumant. Sed vtinam initiis eius exitus respondisset!

[Annotata]

a S. Canuti patruelis.

b Ingone, auo materno Magni. Ita Ioan. Magnus lib. 18. hist. Goth. cap. 15.

c Adamus Bremensis exore, vt memorat, Suenonis Esthritij, aui S. Kanuti: Ex ipsis populis Suediæ, inquit, proximi ad nos habitant Gothi, qui Occidentales dicuntur, alij sunt Orientales. Verum VVestergothia consinis est prouinciæ Danorum, quæ Scania dicitur, a qua ferunt diebus septem perueniri vsque ad ciuitatem magnam Scarane. Deinde Ostrogothia protenditur iuxta mare, quod Balthicum dicitur, vsque ad Birkam. Ioan. Magnus de hac Magni in Regem a Gothis facta electione agit cap. 16.

d Is erat Ragualdus, CXXI. Sueonum Rex, ab Ingonis paternis moribus (si eius filius fuerit) degener de quo videndus Ioānes Olaus, qui eum mauult a VVestrogothis occisum in vindictam mortis Ingonis eius cooperatione acceleratæ; alij ob aduentum in Gothiam non præmonitum, vt iura exigebant, interemptum ferunt.

e Crantzio in VVandal. Bolislaus Polonus, in Dania Bokisclaus Polonorum Dux, Ioanni Magno Bogoslauus Præses. Is fuit Boleslaus III. Criuoustus. Dlugossus apud Cromerū lib. 5. rerū Polonicarum corrigendus, dum refert anno Domini MCXXVIII. Boleslaum filio suo filiam Regis Daniæ cum ampla dote vxorem accepisse, cum filiam suam filio Regis Daniæ nuptui tradiderit. Nam quis hic eius alioquin filius fuerit, prudenter dubitat Cromerus, quod Vladislaus natu maximus, e Sbislaua susceptus, haberet Christinam vxorem superstitem, Casimirus autem vix septimum tunc annum attingeret.

f Crantzio VVarcislaus & VVartisclaus, Princeps superioris VVandaliæ. Ab eo omnes Pomeraniæ Duces fuisse prognatos ostendit Petrus Bertius lib. 2. rerum Germanicarum cap. 21. De eo agemus 11. Iulij in vita S. Othonis Episcopi Bambergensis, a quo cum fratre Casimiro ac ingenti subditorum numero, an Ch. MCXXIV. fertur baptizatus.

g Crantzio Vsua & Cosna dicitur.

h Emporium Vandalorum, amplum olim & potens, in insula Iulina situm ad lacum magnum, quem fluuij Panus, Zuuinus, & Diuinouus efficiunt. Vrbs olim Episcopalis, sed cum perpetuis Danorum bellis attrita esset, Episcopatus est Caminum translatus. Legendus de Iulino VVerdenhagen par. 3. Hanseat. cap. 23.

i Strela, vel Strala, insula & fretum quod Rugiam a continente dirimit. Ab eo munitissimum oppidum Stralsunda denominatur, quasi fauces Stralæ, vt Crantzius lib. 7. VVandaliæ cap. 5 refert, indicans Sund, Danicæ linguæ vocabulum, angustam maris faucem significare.

k Locus obscurus, quem sic refert Crantzius lib. 5. Daniæ cap. 9. Henricus inter acerba ioca Kanuti vestem irridens, Nihil, ait, latus ostro, quam panno simplice, aduersus gladios esse munitius. Ille refert: Sed ne ouillis quidem pellibus. iocum ioco retundens.

l Iouiales hos Sueonum malleos describit Ioan. Magnus lib. 1. hist. Goth. cap. 13.

m Pontanus Sueonibus vicinā (Crantzius Iouialem nominat.

n Ioan. Magnus ait eos existimasse religiosum admodum esse bellis Deorum suorum, quos tunc ab aliis oppugnari credebant, sic adesse.

CAPVT V. Affectati regni crimen confictum.

[21] [Magnus aduersus Canutum incitatur.] Vervm plerisque Magnum sanguine vel necessitudine contingentibus Kanuti inuisa felicitas erat. Nihil enim adeo inuidiæ faces, quam parium impar virtus, excitat. Sed præcipue æmulum ei Henricum genialisthori contumelia faciebat. Margareta autem benignissima consanguineæ caritatis alitrix, consilij sui tranquillitatem concitatis iuuenum ingeniis opponebat, saluberrimaque disciplinæ moderatione insidiosam petulantium rabiem temperabat. Quæ cum intercutis humoris vitio immodico tibiarum turgore premeretur, neque lethiferam morbi rabiem medicamentis leuare quiuisset, ad vltimam pæne tabem redacta, Kanutum egregiæ indolis fiducia aduocat, impenseque hortatur, patriæ a pacem, propinquorumque concordiam fidei suæ beneficio foueat, tutamento stabiliat, tantumque se in rebus domesticis gerat, quantū egerat in externis. Adiecit quoque, existere qui regiæ familiæ caritatem odio disiicere niterentur, se vero plenis salubritatis monitis pestiferos talium instinctus pressisse. [Canuti benignitas & pacis studium.] Ille Deum simplicitatis suæ testem affirmat, seque omne vitæ tempus innocētia ac fide exacturum; periculorum procellas excipere, quam infligere malle promittit, odiaque beneficiis repensurum testatur. Illa promissionis beneficio delectata, tantæ fidei securam æquo se animo obituram asseruit. Quæ vt iuuenilis inuidiæ fluctus viua cohibuit, ita consumpta laxauit. Nā ab eius fato iuuentutis impatientia primam propositi sceleris licentiam mutuata est.

[23] Sed & Henricus præter communem simultatem etiam priuata Kanutum indignatione perosus, iniectos malignitati suæ frenos audaci impietate discussit. b Vbbonem quoque Præfectum, & c Haquinum filium, quo firmius dolum strueret, [Tres coniurati eum apud patruum in suspicionē vocant.] promptioremque sceleri aditum conciliaret, insidiarum participes facit. Hi tres eximium Kanuti fulgorem virtutis æmulatione pertæsi, graue mendacij incitamentum aduersum excellentem eius claritudinem destrinxerunt. Itaque splendidissimum patriæ lumen densissimis tenebris inuoluere cupientes, nihil eum Regis vitæ temporibusque deferre, sed ipsius exitum præpropera ambitione præcurrere, iamque regiam sibi potentiam arrogare dicebant.

[24] Mouit Regem tanti contemptus opinio, denuntiataque concione, Kanutum iubet accersi. Qui cum prior prestitutum frequentiæ locum adisset, [Patruum honorat Canutus.] superuenienti patruo Teutonicæ comitatis more, pallio vacuus obuiam accurrit, equoque descendentem continendæ sellæ ministerio veneratus est. Tunc Nicolaus fari in concione exorsus, docet Suenonis filios in regni gestione ætatis præcipue respectum egisse, successionis habitum ætatis ordine dispensasse, dominandi ius in annorum prærogatiua constituisse, neque minori maiorem honore præcurrere licuisse. Quam obrem sese vt natu minimum, [Accusatur affectati regni.] ita etiam regno postremum, fraternæ moderationis exemplo nullam fortunæ violentiam intulisse; expectatorem beneficij eius non raptorem fuisse; neque ad intempestiuū ætati culmē manus præpropera porrexisse cupidine. Kanutū vero parū priorū exempla secutū, violato speciosissimæ cōsuetudinis habitu, regni ius, cum re necdum queat, appellatione præcerpere; singulare nominis insigne celerius quam iustius occupare, iamque a suis falso Regis titulo censeri non erubescere: consultius acturum, si regnandi fortunam non in suorum adulatione, sed in extantis adhuc Regis occasu reponere, maturumque prestolari decus, quam intempestiuum præripere mallet. His atque consentaneis modis regiæ sibi nuncupationis insigne eripi querebatur.

[Annotata]

a Vt varium & mutabile semper femina dicitur, ita Margaretam fauisse modo, modo inuidisse S. Canuto apparet. In primo cōsessu Ripensi obortam simultatem sustulit; in altero couentu Slesvvici habito (quem Saxo omittit, referunt Helmoldus & Stadensis) quos S. Canutus patruo Nicolao se per omnia & loco & dignitate æqualem gessisset, inuidia inflammata in odium & cædem scribitur filium Magnum incitasse. Saxo ad mortē vsque eam vult cohibuisse furorem Magni, inuidiæ fortassis fomite, quem in conuentu Slesvvici conceperat, successu temporis sopito. Helmoldum & Albertum sequitur Crantzius VVandalia, in Dania Saxonem.

b Nobilis Iutus is fuit.

c Hic sororius S. Canuti.

CAPVT VI. Defensio innocentiæ. Nouæ inuidiæ faces.

[25] [Canutus se defendit.] Tvnc exurgens Kanutus diu vultum humi intentum habuit, dicendique exordium aliquantisper sudore & suspiriis præcucurrit. Tandem & oculos & animum leuans, gladiique, vt mos est, capulo innixus, Peccant, inquit, Pater, qui moderationem tuam supra quod aut maiestati aut ætati debes, exasperant; quique pacatissimæ mentis tuæ serenum, mendaciorum procellis incitant, obtrectationum sibilis vexant. Sed onustū mihi valde est, quod integerrimā animi tui temperantiam, aliquid ab alienissima tibi iracundia mutuatam, & quasi sinistro rationis ductu transuersam ferri conspicio. Reiice, quæso, nugarum auctores mendaciter obstrepentes, falsæque huius criminationis figmentum respue. Neque enim iniurioso tibi nomine censeri sustineo. a Herum me mei, non Regem appellant. Itaque cum a Sclauis Dominus salutari consueuerim, sinistri tantæ comitatis interpretes alienæ vrbanitatis occasione insimulationis materiam aucupantur, [Herus non Rex appellatus a suis.] ipsique venerationis officia negligentes, etiam aliorū iusta criminantur obsequia. Ego vero non regnum (vt aisti) vocabulo vsurpo, sed temperata nominis dignitate fastuosum salutationis decus fugio, inuidendum honoris fastigium sperno. Ita absque omni maiestatis tuæ præiudicio barbara circa me resultat humanitas. Meam vero inter alienos venerationem indigne ferunt, qui & mihi lucem, & fidum lateri tuo militem eripere gestiunt. Hos æque tui vsus ac mei capitis hostes iudico.

[26] [Vt Rex diceretur, nō esse contra Nicolai honorem.] Esto vocari me Regem: en filium tuum Magnū nuper apud Gothiam regij cultus & nominis insignibus potitum comperimus. Mihi quoque, si par apud Sclauiam fortuna fauisset, certe binis Regum obsequiis vti iocundum ducere debueras, idemque tuæ quod meæ fortunæ incrementum existimare. Proprio namque parta negotio, tuo quam alacerrime subiectarem fastigio; foretque vt inde seruitiorum fructum decerperes, vnde alioqui damnorum aduersa perferres. Itaque plus amoris quam odij in mea fueras felicitate repositurus. Adde quod pro tua ac patriæ incolumitate excubare, omni sorte lætius, omni studio speciosius duxi. Ipse an efficaciter militauerim, nosti. Littora Dani, si placet, excolite. [Sua in patriam & Regem merita cōmemorat.] Æquoribus ædes quantalibet propinquitate iungantur. Ipsi vndas cauete, a maritimis ego vos prædonibus præstabo securos. Et si veri confessorem agere non erubescis, ipse iam pridem Slesvvici consistens, salutem tuam aduersum b Saxonum excursationes iugibus excubiis vallare necesse habuisti. Eo si nunc diuertere libitum est, liberas metu noctes exigere poteris. Præterea angustias regni tui, sola Daniæ possessione contentas, inusitatis terminorum augmentis explicui. Quos prius infensos habueras, nunc in tributum acti, tuo per me famulantur imperio. Itaque quarum ego rerum sementem ieci, tu fructum absque negotio messuisti. Et quidem impensam ad militem, emolumentum ad Regem redundare par est. Et ne vlterius priuatæ militiæ facta prosequar, etiā in publica aduerso pro te vulnera corpore excepi.

[27] [Queritur de sinistra Regio suspicione.] Et tamen sic de te meritum suspicione & querimonia causabundus aggrederis, veterisque militis tui promptissimam fidem & certissimam innocentiam notare, deforme non ducis? Hisne ergo operibus merui, vt aduersum me æmulationem tuam in concione destringeres? Hæcne ex labore præmia, ex militia stipendia decerpam, vt cuius beneficentiam sperabam, indignationem experiar? Aliena a te sit ingrati hæc animi labes, vt operum meorum beneficiis, inuidia atque obtrectatione respondeas. Verum totam hanc insimulationis vim ab inuidia profectam, non tuæ, sed tuorum malignitati imputandam existimo. At in regni fastigio collocatos, difficiles accusatoribus aures præbere conuenit. Diu paternum hoc imperium gere, feliciterque & nominis & regni insignibus vtere. Heredem tibi quem natura dedit, fortuna conciliet. Ego vero in quocumque me fortunæ habitu continuero, numquam celsitudinem tuam fide vel obsequio colere supersedebo.

[28] Permulsus oratione Rex, placidiorem oris habitum induens, offensam falso instinctu conceptam, in ipsa repente concione deposuit, execratus eos qui simplicitatem eius scurriliter attentassent, seque deinceps aduersum huiusmodi criminationum susurros aures obseraturum promittit. [Placatus ei Rex, iterum ab æmulis exasperatur.] Cumque Henricus omnem obtrectationis suæ molem prudentissima Kanuti responsione subuersam videret, familiaribus Regem minis aggreditur, summa illum regni affectatione teneri inquiens, incertamque Magno regni petitionem futuram, si populo iudice de summa secum foret controuersiam habiturus. Quippe Canutum ceteræ nobilium turbæ popularium suffragiis præferendum. Quamobrem debere patrem successionis ius proprio potius quam alieno mandare iudicio, destinatumque heredi locum æmulo vacuefacere, dum filij rebus consultum esse velit. Itaque sapere eum si suspectam Kanuti fortunam ferro præcurrere studeat. Hæ voces sæpius lacessiti Regis animum sollicitudinibus implicatum grauiori quam ante suspicione torserunt.

[Annotata]

a Herus nostratibus & Germanis Dominum significat, illis vulgo der Herr, Heer nobis

b Saxones potius quam Obotritos, VVandalos, aut Slauos appellat, vt ab his, sibi subditis, inuidiam amoueat. Crantzius lib.3. VVandal. cap.20 Holsati, ait, atque Stormari, ceterique Saxones VVandalis contigui, iuncti Henrico Principi ex animo, cum illo & pro illo parati extrema subire priusquam diuellerentur. & cap. 27. agens de bello Henrici cum Nicolao, Iutiam, inquit, crebrius incursabat, cum fœderatos haberet Nordalbingos, (hi sunt ante citati Saxones, Holsati, & Stormari) adeoque infestam fecit regionē, vt iam nemo pæne Præfecturam Slesvvici desideraret, cunctis refugientibus crebras & violentas Henrici incursiones.

CAPVT VII. Nefaria Canuti cædes.

[29] Tvnc Magnus perinde ac fortunæ suæ consulendi, tollendique æmuli, a patre licentiam nactus, accitos qui se superius Henrico scelestissimi cōsilij collegio sociauerant, [Magnus in Canuti necem conspirat.] iurare coegit, fidum se commissi silentium acturos. Adiectus est his Haquinus, cognomine & genere Iutus, neque voci eius vlla ex parte diffisum est, quamquam Kanuti sororem in matrimonio habere nosceretur. Igitur coniurati diu secum taciteque lustrantes, quibus periculorum procellis, quove exitij pondere diuinum Kanuti caput obruerent, pestiferi consilij laqueos humi decubando nectebant, vt si rem casu detegi contigisset, [Ridicula elusio periurij.] numquam stando sedēdove saluti ipsius insidiatos se esse tuto iurare quirent, præsidioque situs innocentiæ sibi munimentum consciscerent, ignorantes verborum artificio iuramentum edentem, periurio obnoxium fore. Quorum fucosa atque errabunda simplicitas, plus criminis in vocis quam actus impietate reposuit; non in manuum, sed labiorum temeritate religionis violationem constituens. Cum autem Haquinus Iutus cœpti modeste sermonis exitum, Kanuti saluti insidiosum aduerteret, protinus collegio se pestiferæ conspirationis abrupit, [Impij iuramenti stolida obseruatio.] conclaueque excessit, ne latronis potius quam necessarij partes egisse videretur. Igitur a coniurationis auctore, ne iurisiurandi vinculum perrumperet, monitus, neque fautorem consilij, neque proditorem se futurum respondit; quamquam satius esset immerentis periculum indicio præcurrere, quam silentio tolerare.

[30] [Magnus simulat cū Kanuto amicitiā.] Vt autem Magnus insidiarum contextum familiaritatis præsidio obscuraret, cunctamque suspicionis notam calliditatis acumine vitaret; ante omnia consultum duxit, vt cum eo, cuius ardentissime cruorem sitiebat, fictam amicitiæ æqualitatem iurisiurandi pactione consereret, perinde ac religionis pondere propinquiratis vinculum adstricturus. Et vt cunctam malignitatis notam sanctitatis simulatione præcurreret, nihilque perfidum aut obscurum voluere putaretur, iniquissimam molitionem suam insidiosa religionis adumbratione contexit. Quippe contracta apud Sialandiam nobilium frequentia, Kanutoque circa diuinum Natalis solemne conuiuandi gratia Roskildiam vocato, sacræ sibi peregrinationis amorem incessisse perhibuit. Præterea coniugis ipsum ac liberorum tutorem ordinat, eique plenissimam rei familiaris sue custodiam mandat.

[31] [Canutus de periculo monetur ab vxore.] Et forte tunc Ingiburga consilij cognitionem consciorum indiciis apprehenderat; statimque virum, vt præparatas capiti suo vitaret insidias, missis litteris monendum curauit. Ille nuntium non tam a deprehēsionis certitudine, quam a muliebri pauore profectum existimans, monitionem respuit; seque non minus fidei in Magni quam vxoris præcordiis reponere dixit. Quem si fortuna æque ac coniunx consilio instruere voluisset, obiectos perfidiæ laqueos consultius vitasset, neque credulitatem suam alienæ malignitatis hamis implicandam præbuisset. Interea Magnatibus apud Roskildiam quatuor solemnium dies continuo feriatis, Kanutus ac Magnus, publico iam conuentu soluto, sacri temporis residuum diuiduo peregere contubernio.

[32] Eodem forte tempore quidam Kanuto admodum sanguine coniunctus, in eius conspectu dissidentem secum militem fuste percussum interemit, atque ob id curia abire iussus, Magnum petiuit. Prouidens autem Magnus, ne per eum vllum consilij sui indicium ad Kanutū manaret, nocte qua ad detestabile carnificis ministerium peragendum contendit, [Euocatur a Magno ad locum insidiarū.] ceteris se sequi iussis, solum hunc pristina Kanuti familiaritate suspectum comitem recusauit. Consilij deinde participes iureiurando obstrictos fidem facere compulit, silentio se cuncta tecturos. Post hæc militem latebra claudit, insidiasque circumspecta locorum obscuritate disponit. Mox Kanutum apud oppidum a Haralstadium, ab Erico b Falstriæ Præfecturæ viro domi exceptum, per coniuratorum quemdam, genere Saxonem, arte cantorem, sine arbitris sibi obuium venire iubet. Occursus locum apud citimum villæ nemus denuntiat.

[33] [Inermis, nihil metuens ad eum venit.] Ille nihil in re doli suspicatus, duobus tantum militaris ordinis viris, totidemque equisonibus in comitatū assumptis, armis vacuus equum petiuit, neque lateri suo ferti munimentum adsciscere curæ habuit. Quem cum e famulis quidam gladio vacuum incedere vetuisset, nequaquam se in salutis tutelam ferro opus habere respondit. Tantum enim fiduciæ & pacis in Magni societate reposuerat, vt in occursum eius ne ense quidem vtendum putaret. Monitore vero ne ferrum omitteret insistente, ægre gladium sumpsit. Tunc cantor, quod Kanutum Saxonici & ritus & nominis amantissimum scisset, cautela sensim instruere cupiens, cum iurisiurandi religio, quo minus id ageret, obstare videretur, quia liquido nefas ducebat, sub inuolucro rem prodere conabatur, integritatem suam inter fidū arcani & pium innocentiæ seruatorem partitus. Igitur speciosissimi carminis contextu notissimam Grimildæ erga fratres perfidiam de industria memorare adorsus, famosæ fraudis exemplo similium ei metum ingenerare tentabat. Sed nullis monitorum ambagibus securitatis eius columen quassare potuit. Tantum quippe fidei in Magni propinquitate repositum habebat, vt salutem suam periclitari, quam ipsius amicitiam notare mallet. Quem cantor certioribus adhuc indiciis aggredi perseuerans, loricæ quam sub veste gestabat summa detexit. Sed ne eo quidem suspicionis irritamento refectum fortitudine pectus, ignauia adstringere valuit. Ita solidæ industriæ satelles fidem suam & periurio vacuam & innocentia plenā præstare voluit.

[34] Iamque Kanutus primos siluæ aditus subibat, cum a Magno, occiduum arboris truncum insidente, falsa oris hilaritate, & fictis osculorum blandimentis excipitur. Cuius vt adstrictum amplexibus pectus ferro tectum agnouit, quid ita eo cultu esset perquirere institit. At ille dissimulandæ fraudis cupidine, munimenti rationem referre cupiens, esse virum inquit vitæ rusticæ, [Maleficiū, licet simulatum, dissuadet.] cuius populari penates vellet. Kanutus & rei atrocitatem, & temporis religionem sancte æstimans, quippe Epiphaniæ sacra gerebantur, ne priuata ira publicum solemne macularet orabat. Quo neque se vltionem remissurum, neque proposito cessurum iurante, ipse satisfactionis iusta promittere, suamque pro eius correctione sponsionem offerre cœpit.

[35] Obstrepentibus deinde qui insidiis addicti fuerant, oculos in partem circumferens, quid sibi militum hæc manus velit interrogat. [Occiditur a Magno & sociis.] Cui Magnus, iam de regni successione & rerum summa agendum, respōdit. Tunc Kanutus, vt patris eius Maiestas diu lætis fortunæ velis prosperum cursum teneat exoptat; tempestiuam vero talium mentionē incidere negat. Hæc dicentis verticē exiliens Magnus obiurgantis more corripuit. Igitur Kanutus patente iam dolo manū capulo inserens, vagina ferrum abstrahere conabatur: iamque gladium mediotenus destrinxerat, cum eum Magnus capitis media diffissum exanimat. [Fons, vbi eius fusus sanguis.] Ceteri cōiuratorū prostratum crebris confodere cuspidibus. Sanguis eius terræ redditus salutarem fontis scatebram perpetuis vsibus mortalium administrat.

[Annotata]

a Harestadium aliis.

b Insula parua prope Selandiam & Lalandiam, oppida duo continet, Nicopiam & Stubbecopiam.

CAPVT VIII. Sepultura. Motus populi.

[36] [Tenui pompa sepelitur.] Cvivs cæde comperta, Skyalmonis filij, quibus multa ad eum ex educationis communione familiaritas erat petitum illico Regem, vt ipsum in Roskildensium monumentorum area tumulari patiatur, exorant. Ille loci copiam negare, ciuitatem tanti mali aspectu exasperandam dicere, eosque a quibus funebris Kanuti pompa duceretur, indignationem suam aduersum inuisam Magni presentiam acrius destricturos. Quapropter exequias potius seditiosum pugnæ strepitum, quam pium humanitatis obsequium habituras. Hic mihi pauorem specie, reuera odium exhibuisse videtur, curasseque ne specioso occisi funere tetrior interfectori labes accresceret. Reuersi qui Regi supplicauerant, miserandum amici corpus tenui funere a Ryngstadium extulerunt. Nec diuina laborantibus beneficentia defuit. Siquidem locum, in quo pausantibus gerulis funebris eius lectus constiterat, repentino fontis ortu signauit. [Miraculis illustratur.] Aliis quoque compluribus rerum indiciis ingens sanctitatis eius splendor eluxit.

[37] Facinoris fama, promiscuum patriæ lamentum exciuit, omnique penates plangore compleuit. Populus enim cum calamitosum de nece eius nuntium accepisset, protinus conuiuiorum, quæ ea tempestate gerebantur, hilaritate deposita, [Deploratur ab omnibus.] morem tempori impensum mœrore mutauit, inque eo lamentando, vterque sexus vnius gemebundi amici vocem habuit. Cuius funus publico luctu elatum, quātus eius amor omnium animis insitus esset, indicio fuit. Itaque cuius vitam patria charitatis officio excoluerat, morti quoque testes grati animi lacrymas erogabat, vt Kanutum eiulatibus, ita raptorem spiritus eius validissimis execrationibus insecuta. Magnus vero ob impiæ cædis euentum profuso in gaudium animo, [Exultat Magnus.] Roskildiam repetit, regnumque quasi sublato iam æmulo spei firmitate cōplexus, erubescendam facinoris fortunam tripudio prosequi deforme non duxit. Quin etiam sanctissimis Kanuti vulneribus, quibus plenas pœnitentiæ lacrymas debuerat, voluptate ex facinore concepta, per ludibrium insultare sustinuit.

[38] Ne autem sanguis cælo terraque egregie meriti propagine vacuus interiret, [Nascitur Canuto filius posthumus.] heredem Deus extincto subiecit. Nam octaua post hæc luce, Ingiburga Kanuti conceptum ex eo marem enixa proditur, cui & materni b aui nomen inditur. Tunc Haquinus, quem superius Sunniua ortum significaui, cumque eo Petrus matre Botilda natus, & filij Skialmonis, facinoris atrocitatē graui querelarum contextu prosecuti, indignam amici necem in popularium vbique conciliis deplorabant, [Concitatur contra interfectores populus.] aduersum iniquissimum percussoris actum vulgi iram erigere cupiendo. Quin etiam tunicam eius crebris foraminibus absumptam omnium oculis in concione subiiciebant. Nec parum luctuosam eorum actionem laceræ vestis irritamentum adiuuit: quippe compluribus ingentem vltionis cupiditatem tam fœdæ lacerationis spectaculum ingenerauit. Sed & sanctitas Kanuti crebris signorum indiciis prodita, ac diuinis vulgata miraculis, incredibili cladis eius conquestoribus adminiculo fuit.

[39] [Daniæ calamitates ex ea cæde.] Hactenus Saxo Grammaticus, qui deinde excitatas aduersus Nicolaum Magnumq; seditiones, ac diuturnas Daniæ calamitates prosequitur; ac tandem libro XIV. publica veneratione coli cœptum Kanutum narrat, quæ breuiter supra perstrinxit Helmoldus.

[Annotata]

a Ringstadium hodie vetustate propemodum sua obsoleuit, Regū olim a cæde S. Canuti mausoleis nobilitata. Nam VValdemarus S. Canuti filius, eiusq; coniux Sophia; horum filij, Canutus VI. & VValdemarus II. ambo Reges, & soror Regisa, Erici Regis Sueciæ coniux, isthic conditi. Eo demum S. Erici VI. Regis & Martyris (hic VValderamo II. patre, & S. Canuto proauo natus) Slesvvico translatum, de quo agemus. IX. Augusti.

b De eo ita Saxo lib. 11. Sueno puellam Rutenorum Regi VValdemaro, qui & ipse Iarislauus a suis est appellatus, nuptū dedit. A Polonis scriptoribus Iaroslaus dicitur. Dux fuit Vladimiriensium. De eo agunt Matthias de Michouia lib.2. cap.12. & Crommerus lib.5. in Boleslao, a quo & Colomanno, S. Stephani Regis Hungarorum fratre, adiutus, Vladimiriam, e qua expulsus fuerat, recepit. Est autem Vladimiria, seu VVolodimiria, ciuitas iudicialis, seu districtualis regionis Volhiniæ, sita ad Lugum fluuium, qui non procul inde in Bugum illabitur.

DE SANCTI CANVTI TRANSLATIONE ET CANONIZATIONE.

Canutus, Dux Sleswicensis in Dania (S.)BHL Number: 1555, 1556

Ex Saxone Grammatico.

[1] [S. Canuti Translatio.] Translationi S. Canuti sacer est XXV. Iunij. quo die Martyrolog. Colon. & Carthus. Colon. in addit. ad Vsuard. In Dacia Translatio S. Kanuti Ducis & Martyris. Florarium MS. In Dacia S. Kanuti Regis & Martyris translatio. Martyrol. Germanicum: Itē in Dacia Eleuatio sancti Ducis & Martyris Canuti. At Ferrarius XXIV. Iunij: In Dania S. Kanuti iunioris Regis. In translatione hæc recitatur Oratio in Breuiario Slesvvicensi: Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Ducem Kanutum meritis suis inter Martyres mirificas, & inter mortales miraculis manifestas; præsta, quæsumus, vt nos, qui hodie eius Translationem celebramus, ipsius precibus de præsenti miseria ad perenne gaudium transire valeamus. Per Dominum, &c..

[2] Pro lectionibus hæc rerum a morte gestarum recitatur descriptio: Deo dilectus Dux Canutus, terminum tangens, quem nemo præterire poterit, in fidei pignore meritum & nomen Martyris pretiosa morte promeruit. Quamplures igitur tam felici morti dedito (& pro nobilitate germinis, quia Regis filius; [Sepultura Ringstadij.] & pro excellentia dignitatis, quia Dux & Iudex iustus; & bonitate innata, quia mente prouidus, lingua disertus, manu fortis, corpore venustus, facie decorus, fidelibus familiaris, & Factori suo fidelis apparuit) lacrymas madefactas exequiis impendebant. Prouocabat siquidem eos ratio multiplex, corpus gloriosum Roschildas deferre: ciuitas enim erat, Sede Pontificiali auctorizata, dignitate ceteris excellentior, & Patroni patriæ pretioso dotata pignote, tam Principum quam Prælatorum adscripta sepulturæ; maioris dignitatis melioribus apparuit. Terror, inquam, Tyranni, eos a proposito desistere subito compellebat. Inde frustrati voto, dispositione diuina, Sancti Martyris reliquias Ringstadiam tulerunt. Membris tandem tanti Martyris in basilica Mariæ Matris & Virginis sepulchro cōmendatis, virtutem sepulti benignitas diuina insepultam manifestauit.

[3] Tempore illo Ecclesiæ sanctæ duo præbendiarij erant, [Miracula, frustra ab impiis obscurata.] & ambo nequam, qui quia vitiosi, virtutibus Martyris inuidentes, quem Dominus manifestum fecerat, sub modio malitiæ abscondere satagebant. Præualuit, inquam, potentior, falsitate cedente veritati: delatorum Martyrum inuectionibus fictis nullus fidelium fidem adhibuit. Perseuerantes siquidem in malitia sua, secundi interfectores, peiores prioribus, sedent in insidiis, vt semel interfectū iterum interficiant innocentem. Vnde vates vetularum fauentes friuolis, sepulchrū Sancti, animalis immūdi decoctione adhibita, fœdare frustra festinabant: vt his maleficiis, miraculis cessantibus, Martyris memorie meta poneretur. Sed licet filius iniquitatis nocere apposuit innocenti, nihil præualuit inimicus in eo, quia in Domino dormientis faciente sine fauilla lucem ardentem, nequitiæ nebula offuscare non potuit.

[4] Annis quidem XV. membra Martyris humata manebant, & fama felix de die in diem, accrescentibus miraculis, longe lateque incrementum accepit. Vniuersis igitur eius persecutoribus peremptis, perempto etiam Erico, qui leonina feritate in fratris vltione, nulli parcens cædem exercuit, Ericus Spake regnum obtinuit. Tempore illo ætatis discretio, naturæ nobilitas, gratia virtutum, & timoris absentia, VValdemarum, Ducis & Martyris filium, diu latentem in medium duxerunt.

[5] Duo hic memorantur Erici; prior Emundus dictus, qui Haraldū absq; respectu fraternitatis capitali supplicio affecit, eiusq; filios Ericum & Beronem contra promissum aquis submergi iussit, vt Saxo initio lib. 14. Alter est Ericus Lam, hic Spake etiam Helmoldo dictus: at forte Skape legendum, quod ouem significat, vt Lam agnum: ei enim ob pietatem nomen ouiculæ inditum obseruant Historici. Hic non tam Rex electus est, quam qui ad prouectam VValdemari ætatem tutorio regnum nomine procuraret; [VValdemarus filius Rex creatur: ei Ericus tutor datur.] idq; solum ob S. Canuti gratam Danis memoriam contigisse testatur Saxo Grammaticus lib. 14. his verbis: Vacantem Daniæ possessionem nemo sanguinis virtutisve fiducia aut petere aut rapere præsumebat. Quippe Sueno Erici, Kanutus Magni, & VValdemarus Kanuti filius nondum regno tempestiui fuere. Christiernus vero VValdemarum paterno, cuius vltionem adiuuerat, regno dignissimum prædicabat. Quem honorem mater multis & grauibus periculis obsitum, ac vix quidem adultis gestabilem, perniciosum paruulo futurum aduertens, poscenti puerum Christierno tradere recusauit, maioribus id munus deberi prefata. Postremo pertinacius insistentem iureiurando obstringit, in Regem eum eligi non posse passurum. Quo Christiernus ad populum & concionem vsque perlato, patris eius beneficia memorat, vt domi leges & iura stabilierit, vt foris hostem represserit, vt furtis rapinisque patriam vacuefecerit, vt Daniam pene exhaustam & exsāguem Slauiæ magistram reddiderit, vt etiam vnicuique per vim amissa ad integrum restituerit, vtque cunctis his operibus sanguini suo regnum deferri meruerit. Verum cum filius eius nondum maturos imperio annos acceperit, neque Danis sub auspiciis puerilibus rem gerere militarem expediat; virum debere circumspici, qui vsque ad prouectam pupilli ætatem tutorio regnū nomine procuraret. In quod munus aptius neminem, quam Ericum superioris Erici ex filia nepotem, quod audacia ac pietate præstaret, maternumque genus ex Regibus duceret, adscisci posse, adulto rerum summā pupillo cessuram. Ita Erico & populi fauor, & pueri maiestas vires regias dedit.

[6] [Canuti canonizatio procurata.] Vbi autem a morte Erici Lam, & cæde Suenonis ac Canuti, VValdemarus pacifice regnum solus obtinuit, patris S. Canuti canonizationem promouit. De hac ita Saxo lib.14. Per idem tempus Legati Regis, quos, vt sibi paternæ animæ sanctitatem sacris honoribus venerari liceret, Romam transmiserat, consentaneas voto litteras retulerunt. Quibus cognitis Rex omni Danica nobilitate sub edicto Ryngstadium euocata circa solemne Ioannis, quod in æstiuo solstitio colitur, & parenti cælestes honores, [Canuti nepotis inauguratio.] & filio (Canuto VI.) regios celebrare constituit; maxima claritatis incrementa accepturum se ratus, si vna eademque luce ex iis alterum ara, alterum corona donasset; vt & huius infantiam regnum reciperet, & illius spiritum publica religio consecraret. Et paullo inferius, VValdemarum, inquit, apud Ryngstadium magna cum Optimatum frequentia regio apparatu feriantem reperiunt. Vbi Lundensis Pontificis ministerio, cuius id exequendi officium erat, & patris eius ossa aræ traduntur, & filius septem annos natus Kanutus Rex consecratur, regia in sella purpura venustatur. Quibus debita religione celebratis Helgo Pontifex Asloensis (seu Ansloensis in Noruegia) & Stephanus Vpsalensis (in Suecia) ab Erlingo (Duce Noruagianorum) missi, [Pax Norvvegis data.] editiore loco occupato, pacem Noruagiensibus benigno precabantur alloquio; quam a Rege eo potissimum die concedendam esse monstrabant, quo & filium diademate, & parentem altareo honoratum vidisset. Hæc Saxo. Priora eius verba refert Baronius tom.12. an. Ch. MCLXIV. n.50. additq;: Habes ex eodem auctore duos Canutos Reges, auum alterum, alterum vero patrem ipsius Waldemari Regis; in quo falli eum supra monuimus.

[7] [Eadem ab aliis narrata.] Historia compendiosa Regum Daniæ e MS. a Lindebrogio edita, refert VValdemarum, cum filiam suam Christinam dedisset Frederici Aenobarbi Imperatoris filio Henrico VI. vxorem, vidissetque sanctissimum patrem suum Diuorum catalogo adscriptum, filium suum regni diademate ornatum, tandem mortuum esse, &c. Crantzius lib.6. Daniæ cap. 29. Quo tempore, inquit, nuntius & oratores rediere, quos Rex ad vrbem Romam misit testificandi gratia de miraculis, quæ ad tumulum D. Canuti fierent, quo Rex patri posthumus filius natus est. Erat autem annus post millesimum centesimus septuagesimus primus. Tum apud Ringstadium, vbi paternus erat tumulus, omnem conuentum omnium de regno conciuit Rex, litteris a Sede Apostolica proditis. Ibi D. Kanutus solemni precationum genere de tumulo leuatus, aræ consecratus imponitur. Quo etiam conuentu Rex filium nuper regio nomine insignitum Kanutum, nunc & oleo sancto deliniri, coronaque iubet insigniri, gemina patris & filij medius ipse sollemnitate feriatus. Hæc Crantzius, qui eiusdem canonizationem paucis iterum attingit lib.3. VVandaliæ cap. 34. lib.5. Saxoniæ cap.28. & lib.6. cap.2. Ioannes Magnus lib.2. de vitis Pontificum Vpsalensium in Stephano Archiepiscopo ita scribit: Res Noruegianorum ob diuturna bella, quæ Duce Erlingo cum Danis gesserant, pene in extremam ruinam deuenissent, ni huius Stephani prudentissima legatio & excellens facundia pacem a Rege Valdemaro ipsis impetrasset: in quod negotium multum laboris & expensarum impendit, eodemque tempore vna cum Eschillo Archiepiscopo Lundensi, D. Canutum Ducem & Regem Obotritorum in Sanctorum catalogum iussu Alexandri Papæ III. inscripsit. Hæc Magnus, qui similiæ habet etiam lib.19. Hist. Gothorum cap.7. Cypræus cap.27. scribit ann. MCLXXI. cuncta hæc esse gesta.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Knud „Lavard”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Knud „Lavard”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.