Ökumenisches Heiligenlexikon

DE B. LAVRENTIO IVSTINIANO PRIMO PATRIARCHA VENETO.


An. Ch. MCDLV.

[Praefatio]

Laurentius Iustinianus, Patriarcha Venetus (B.)

Ex variis.

§ I. Origo Congregationis S. Georgij in Alga.

[1] Floret in plurimis, iisq; illustribus, Italiæ ac Lusitaniæ ciuitatibus, Canonicorum sæcularium Religio, S. Georgij in Alga Italis, Lusitanis S. Ioannis Euangelistæ dicta; innumeris priuilegiis a Summis ornata Pontificibus; a B. Laurentio Iustiniano ita amplificata, vt eius parens auctorq; haberi queat. Clemens VIII. an. Chr. MDCII. in constitutione sua, quæ incipit: Quæ ad Religiosorum, vt tolleretur abusus inductus circa habitum antiquo instituto contrarium, præcipit Religiosos debere vbique & in omni tempore deferre togam cærulei coloris, [Habitus illius congregationis.] Pallandam nuncupatam, iuxta constitutiones eiusdem congregationis, & adinstar illius quam deferebat B. Laurentius Iustinianus, eiusdem Congregationis Institutor. Fundator quoque eius Congregationis appellatur ab eodē Clemente VIII. & Paulo V. quorum Breuia citat Daniel Rosa libro qui inscribitur: Summorum sanctissimorumq; Pontificum, illustrium virorum, piorumque Patrum, de B. Laurentij Iustiniani Venetiarum Patriarchæ vita, sanctitate, ac miraculis,testimoniorum centuria. Venetiis 1614. De hac fundatione cum nihil in eius vita tradatur, hic pauca prælibanda.

[2] Alga, aliis Alega, insula est bis mille passus Venetiis distans occasum versus haud procul a continente Italiæ. Huc B. Laurentius an. Ch. MCD. ætatis. XIX. vt infra in vita nu.9. ad Marinum auunculum se contulit in religionem Canonicorum collegiatorum, [Ecclesia S. Georgij in Alga.] qui S. Georgij in Alga nuncupantur; quo tempore ecclesia S. Georgij adhuc erat monasterium instituti Augustiniani, quod Bonifacij IX. auctoritate anno Chr. MCDIV. Ludouicus Barbo Prior, & duo fratres conuersi, Honoratus Venetus & Ludouicus Florentinus, qui soli, & tacite quidem profeßi, isthic tum Religiosi degebant, resignarunt in manus Angeli Episcopi Kissamensis, cui id Bonifacius IX. commiserat. Hic, re mature discußa, consentiente monasterij Priore, in eo collegiatam instituit Ecclesiam Canonicorum & & Clericorum secularium in communi viuentium, qui tunc eiusdem Prioris hospitio vtebantur. Illius vero disciplinæ dux iis & auctor extitit Antonius Corarius, quem ante clericum regularem ordinis Iesuatorum fuisse scribit Paulus Morigia lib.I.[Initium congregationis.] historiæ Religionum cap. 43. ex codice peruetusto monasterij Iesuatorum Venetiis, & ex eo alij. Adiutor ei & præclari consilij administer Gabriel Condulmerius. Scribit congregationem hanc Siluester Maurolycus lib 5. Oceani historialis Religionum, primum in ædibus Antonij Corarij inchoatam; in palatio deinde auctam Episcopali Angeli Corarij tum Venetorum Antistitis: e quo cum in monasterium S. Nicolai in Littore demigrare statuissent, a Ludouico Priore inuitati in cœnobium S. Georgij in Alga concesserunt. Aderant tunc, adsciti iam ante in eiusdem vitæ societatem, [Primi eius alumni.] Stephanus Maurocenus, Franciscus Barbo Venetus, Mathæus de Strada Papiensis, Romanus de Roduillo Mediolanensis, Lucas Philippi Estensis, Sacerdotes; Marinus Quirino auunculus B. Laurentij, Michael Condulmerius, B. Laurentius Iustinianus, Ioannes de Pizzinardis, Simon de Persicis Cremonensis, Hieronymus de Mußis Papiensis, Diaconi; Augustinus de Gastaldis Papiensis, Angelus Serdonati Culcitranus, Marcus Condulmerius, Dominicus Maurocenus Venetus, Subdiaconi. In hos omnia dictæ Ecclesiæ iura translata, posseßio eius temporalis concessa, forma eligendi Rectorem Generalem aliæq; constituiones præscriptæ. Quæ cuncta deinde a Gregorio XII. ann. Chr. MCDVII. confirmata constit. Illis quæ pro diuini. in qua constitutiones Bonifacij IX. & Angeli Episcopi plene referuntur. Acceßit mox aliud monasterium collegiatum, nimirum Prioratus S. Augustini, cui Prioratus SS. Firmi & Rustici de Leonico, ordinis S. Benedicti, Vicentinæ diœcesis, canonice fuit vnitus. Hæc congregationis exordia.

[3] Initiatus sacerdotio est B. Laurentius vbi per ætatem licuit, & Ioannes appellari cœpit ob humilitatem, [B. Laurentius, Ioannes dictus.] vt minus innotesceret mundo, quem animo req; penitus abdicarat, vt interpretatur Daniel Rosa Haud multo post, cedente Gabriele Condulmerio, Prior monasterij S.Augustini renuntiatur, an. Chr. MCDVI. vt patet ex litteris Apostolicis Gregorij XII. ad Episcopum Veronensem, quas idem recitat Rosa. [Fit Prior.] Gregorius deinde Pontifex, Antonij Corarij patruus, & Gabrielis Condulmerij auunculus, ambos huius congregationis parentes, cum alter ab altero ægre diuelleretur, ad se euocat; atque Antonium Camerarium suum, Gabrielem vero Cameræ clericum & Thesaurarium dicit: mox illum Bononiensi, hunc Senensi Ecclesiis præficit. Obstitere aliquamdiu Pontificis decreto Senenses, quod negarent exterum hominem summa apud se sacrorum præfectura fungi fas esse: sed coacti tandem acquieuere. Anno dein MDCVIII. II. Iunij vtrumq; Pontifex in Cardinalium numerum legit; Antonium (qui & Patriarcha Constantinopolitanus erat) S. Chrysogoni, Gabrielem S. Clementis titulo. Fuit ille deinceps Episcopus Portuensis, Ostiensis, & Veliternus; hic demum Eugenius Papa IV. cui cum antea Thesaurarij munus administranti Gregorius ex prouentibus Prioratus monasterij S. Augustini trecentos aureos annue pendi, ad sustentandam familiam, iußisset; hos, cum Cardinalis est creatus, B. Laurentio eiusq; successoribus in perpetuum transcripsit an.Chr. MCDVIII. XV. Decembr.

§ II. B. Laurentij Generalatus. Ordinis cœnobia.

[4] Anno MCDXIII. electus est B. Laurentius Prior generalis Congregationis S. Georgij in Alga, [Bis Generalis ordinis.] iterumq; anno MCDXXI. Vtriusq; electionis decretum refert Rosa. Eum magistratum ita geßit, creditamq; sibi congregationem innocentia vitæ, doctrinæ excellentia, ac præclaris sanctionibus ita exornauit, vt primus eius fundator haberi cœperit, licet Antonio Corario & Gabrieli Condulmerio initium debeatur: Non aliter, inquit Paulus Morigia, atque Cisterciensis ordinis Patriarcha colitur S. Bernardus, qui tamen ante eum sub B. Roberto inceperat. Addit Morigia constitutiones a B. Laurentio præscriptas, summo totius ordinis consensu susceptas, [Leges scribit.] atque ab Eugenio IV. aliisq; deinceps Pontificibus approbatas: ex earum mox obseruatione congregationem, fama late vulgata, nouis fuisse monasteriis collegiatis auctam, & non paucis summo genere natis, doctrina, pietate, dignitate, omniq; virtute conspicuis Canonicis repletam.

[5] Scribit Daniel Rosa, se anno MDXCII. in sua Congregatione (cui tunc ipse Rector Generalis præerat) monasteria collegiata tredecim censuisse, [Cœnobia ordinis:] quæ profeßionem iuxta Pij V. an. MDLXIX. præscriptum, sub regula S. Augustini emitterent. Horum tria sunt in ditione Pontificia: Romæ sancti Saluatoris de Lauro; Arimini S. Iuliani; Bononiæ S. Gregorij. Reliqua decem in ditione Veneta: S. Georgij in Alga extra Venetias, a quo reliquorum initium ac nomen; S. Mariæ ab Horto in vrbe Veneta; Patauij S. Mariæ in Vantio, S. Iacobi in mōte Silicis eiusdem diœcesis; Vicentiæ S. Rochi, & S. Augustini extra vrbem, SS. Firmi & Rustici in Leonico eiusdem diœcesis; Veronæ S. Georgij in Braida, & S. Angeli in monte; Brixiæ S. Petri. Alia eiusdem instituti congregatio in Lusitania S. Ioannis Euangelistæ a Rectore Generali peculiari administratur, qui anno MDXCIII. erat Michael Spiritus sancti, sub quo hæc octo illius Congregationis monasteria: S. Ioannis Euangelistæ extra muros vrbis Vlyßipponensis, iuxta Tagi ripam; S. Saluatoris de Villar de Sxades, in diœcesi Bracharensi; S. Eligij Vlyßippone in arce regia, eminentiori vrbis loco; S. Mariæ de Consolatione in ciuitate Portuensi; S. Ioannis Euangelistæ Eboræ; S. Mariæ de Assumptione in villa de Arraioles diœcesis Eborensis; S. Georgij de Raciano extra muros ciuitatis Lamacensis, & (quod tum extruebatur) in villa de Feira diœcesis Portuensis. Collegium vnum Theologorum Conimbricæ. Hospitalia itidem duo, Conimbricæ alterum, alterum in villa Balneorum Reginæ Siluester Maurolycus in Oceano historiali Religionum, ait in Lusitania monasteria huius ordinis esse quatuordecim, in Sicilia permulta, eorumq; præcipuū S. Iacobi della Mezzara Panormi. Alia sunt quædam eiusdem ordinis domicilia apud Ligures, & Insubres. At consulto cauent qui cōgregationi præsunt ne nimium numerus excrescat, rati in magna domiciliorum hominumq; multitudine facilius posse euenire, vt sensim aliquid de pristinæ disciplinæ rigore remittatur.

§ III. Patriarchatus Venetus.

[6] Celebratvr B. Laurentius illustri Protopatriarchæ Veneti appellatione. Nāpræter quatuor antiquos illos ac primarios Patriarchas, Alexandrinum, Antiochenum, Constantinopolitanum, & Hierosolymitanum, alij sunt minores, qui vel Romani Pontificis indulgentia aut institutione, vel auita vsurpatione Patriarcharum hodie retinent nomen. Eo ex numero est Patriarcha Aquileiensis, [Patriarcha Aquileiensis:] Istriæ quondam & Venetiæ Metropolita. Paulus Diaconus meminit Pauli Patriarchæ Aquilegiensis lib.2.cap.10. & Miræus lib. 1. Notitiæ Episcopat. cap.14.Iam ante Longobardorum in Italiam aduentum, more Græcorum & Orientalium, Patriarcham a suis appellatum docet Augustinus Barbosa lib.1. Iuris Ecclesiastici vniuersi, cap.6. nu.41.& parte 1. de officio & dignitate Episcopi tit.3.cap.8. num.3.Cum Attila Hunnorum, aut certe Alboinus Longobardorum Rex toto post seculo & quod excurrit, Aquileiam expugnasset; profugit in Gradum insulam Antistes Aquileiensis, sedesq; ex vna post gemina facta est. Necdum quidem Attilæ ætate Patriarchale sibi vendicauerant nomen: cœpere paullo ante Longobardorum aduentum. in Gradum vel tum primum, vel maiorum exemplo, profugit Paulus, siue Paulinus, fatoq; ibiceßit. Dicta dein Gradus, [Gradensis.] noua Aquileia, vt ex aliis testatur Leander Albertus in Foroiulij. Post restituta Aquileiæ Sede, vtriusq; Ecclesiæ Præsul Patriarcha dici cœpit. Verum & bellorum tumultibus, & eorum qui hæc moliebantur schismate propter celebria illa Tria capitula, vt alibi ostendemus, factum vt minus legitime fortaßis absq; Apostolicæ Sedis auctoritate cuncta principio gererentur; quæ deinceps tamen pacis caußa prudentißimi Pontifices rata esse, aut certe non conuellenda statuerunt. Nam & Gradum, nouam Aquileiam, quæ totius Venetiæ & Istriæ metropolis perpetuo haberetur; & Gradensem Antistitem nouæ Aquileiæ Patriarcham vocauit, licet quinto post seculo, Leo IX. Pont. Max. Epist. 2. Onuphrius in Chronico Ecclesiastico primum Gradensem Patriarcham memorat an. DCXI. Candidianum.

[7] Eo tempore Venetis proprius necdum erat Episcopus: quibus circa an. Ch. [Episcopus Venetus.] DCCLXXVII. primus ab Adriano Papa datus, de quo ita Bernardus Iustinianus lib.12. Venetæ historiæ: Coacta igitur Synodo totius Cleri populique, assistentibus Duce & Patriarcha, (Gradensi) primus creatus est Episcopus Obeliatus (aliis Obelaltus Marinus) Eneagri Tribuni Matheumaceni filius. Constituitur autem Episcopalis Sedes in insula Castellana, quæ Oliuolus appellabatur, vnde & Episcopo Castellanus semper nomen mansit. Vrsus Particiacus (seu Participatius) qui eum Episcopatum tertio tenuit loco, ecclesiam erexit, quæ nunc extat, dignam ciuitate & Episcopo; eam Beatissimo Petro Apostolo dicauit. Hic Leandro & aliis Vrsus Badoarius dicitur, & IV. Episcopus numeratur, creatus an. DCCCXLI. Tandem LIV. in hac Sede Episcopus Castellanus, seu Oliuolensis, constitutus B. Laurentius V. Sept. an. MCDXXXIII. Quem defuncto Dominico Michaele vltimo Gradensi Patriarcha, [B. Laurētius primus Patriarcha Venetus.] Nicolaus V. Pontifex Max. translata Gradensis Ecclesiæ dignitate in Venetiarum vrbem, Patriarchali titulo auxit: suppressoq; vtroque titulo & Gradensi & Castellano, primum Venetiarū Patriarcham creauit, anno MCDLI. VIII. Id. Octob. Omnes trium harum Sedium, Aquileiensis, Gradensis, & Venetæ Antistites refert Claudius Robertus in 2. par. Append. ad Galliam Christianam. In Constitutionibus Canonicorum S. Georgij in Alga apud Dan. Rosam citatis, dicitur in Patriarchatu tanta religione, doctrina, & sanctitate excelluisse, vt ex odore sanctißimi viri mos fuerit Venetis per multos annos ex eodem sodalitio sibi Pontifices deligere.

§ IV. B. Laurentij vitæ scriptores.

[8] Beato Laurentio an. Ch. MCDLV. VIII. Ianuarij vitafuncto, [Vita eius a quo scripta:] successit ex eadem S Georgij in Alga congregatione Maphæus Contarenus; sub quo, aut certe proximis succeßoribus, patrui sui B. Laurentij vitam descripsit Bernardus Iustinianus, qui Reip. Venetæ an. MCDLXXI. ad Sixtum IV. Pontificem Legatus fuit. Scripsit idem vitam S. Marci Euangelistæ, & de corpore eius Venetias translato; tum de origine Venetiarum historiam, quam ante citauimus, idq; vt Iouij in Elogiis doctorum virorum iudicium est, eleganter. De eo videri possunt Philippus Iac.Bergomas in supplem. Chron.an.1471. Trithemius in Catalogo scriptorum; Voßius lib.3. de historicis Latinis; Daniel Rosa in centuria citata; Antonius Stella Clericus Venetus, qui eius vitam conscripsit, citatam ab eodem Rosa.

[9] Vita hæc B. Laurentij, cum Sixtus IV. an. MCDLXXIV. iußsset fieri processum eius Canonizationis, excusa est Venetiis, VI. Idus Maij an. MCDLXXV. & paullo post Italice auctore Nicolao Manerbio Camaldulensi: [sæpius edita:] quas editiones non vidimus. Vidimus vero vtramque editam a Dan. Rosa in centuria testimoniorum; præfixam etiam illam operibus B. Laurentij simul in fol. editis Basileæ officina Frobeniana an. Ch. MDLX. Venetiis a Bartholomæo de Albertis an. MDCVI. Coloniæ typis Quētelij an. MDCXVI. ac demum Lugduni a Cheualierio anno MDCXXVIII. insertam quoque vitis Sanctorum tom.1. hoc die a Laur. Surio, & ab Abrahamo Bzouio relatam in to.17. Annalium Ecclesiasticorum: e quibus accurate collatis eam hic damus. Vitam eandem, sed contractam, edidere Franciscus Haræus, Zacharias Lippelous, Petrus Ribadineira in Flore Sanctorum, ex Hispanico in omnes pene Europæ linguas translato; [succinctius narrata.] Italice, præter citatos Manerbium, Paulum Morigiam, & Siluestrum Maurolycum, Ioannes Petrus Maffæus Societat. Iesv, in libro vitarum decem & septem illustrium Christi Confessorum; Gabriel Flamma libro primo de vitis Sanctorum a se notis illustratis. Minora, sed non inelegantia, vitæ compendia referuntur in Catalogo Sanct. Italiæ Philippi Ferrarij, in Fastis Marianis Duci Bauariæ dicatis, & in officio eiusdem B. Laurentij, quod ex indultu Clementis VIII. in dictis congregationibus S. Georgij in Alga per Italiam, & S. Ioannis Euangelistæ per Lusitaniam, hoc VIII. Ianuarij & sequentibus diebus recitatur; in quo hæc de eo legitur Collecta: Præsta, quæsumus, omnipotens Deus, vt B. Laurentij Confessoris tui atque Pontitificis, cuius gaudemus meritis, instruamur exemplis atque doctrinis. per Dominum. Quod officium Paulus V. conceßsis trium annorum indulgentiis, permisit ab eis omni feria quinta, alio festo non impedita, recitari.

[10] Eiusdem B. Laurentij memoriam celebrant plurimi passim scriptores, [Aliorum de eo testimonia.] qui ab eo tempore seu historiam sacram, Italiam, Remp. Venetam illustrarunt, seu asceticis tractatibus edēdis præclaram eius doctrinam infarserunt, & arcanum quendam ex eo spiritum hauserunt. Centenos enumerat Daniel Rosa. Quibus omissis, solum recentiora aliquot miracula, ab eodem in calce operis descripta, dabimus, & Bullam Clementis VII. qua eum in Beatorum numerum retulit an. MDXXIV. a quo tempore omnibus pæne martyrologiis adscriptum eius est nomen. Molanus in Addit. ad Vsuard. Eodem die B. Laurentij Iustiniani. Eadem prope Galesinius, Ferrarius, martyrologium Germanicum. M. Antonius Coccius Sabellicus, qui B. Laurentij tempora vidit, iam olim scripsit enneade 9. Chronici vniuersalis lib. 9. eum in Beatorum numero a posteritate haberi. [Beatus pridem vocatus,] & enneade 10.lib.2. eum ob vitæ sanctitatem, & miracula quædam, quæ circa illum in morte edita sunt, Beatorum numero adscribi. Raphael Volaterranus Anthropologiæ lib.21.refert Canonicorum Regularium S. Georgij in Alga Venetiis ritum aliquot viros probos sub Gregorio XII. esse aggressos, quorum princeps Laurentius Iustinianus, vir Patricius fuit, inter Beatos annumeratus, qui se suumque omne patrimonium ei loco dicauit. Eodem modo, etsi necdum publica Ecclesiæ solennitate in Sanctorum album relatus sit, [& Sāctus.] Sancti tamen titulus a plurimis ei grauissimis scriptoribus tribuitur, Gilberto Genebrardo, Ioanne Garetio, Petro Canisio, Petro Busæo, Ludouico de Ponte, Zacharia Lippeloo, Philippo Ferrario, aliisq;, ac potissimum a Clemente VIII.in Breui Apostolico, quo concedit indulgentiam plenariam Christi fidelibus, confessis & sacra communione refectis, qui quascumque dictæ Congregationis ecclesias in Sancti (vt eum appellat) Laurētij Iustiniani festo visitauerint, &c. Videndus Rosa.

§. V. Honores sacri ei habiti.

[11] Aram ei primam dicatam in æde D. Mariæ in Horto, extructam a Federico Renerio Senatore Clarissimo, [Statua & altaria ei posita.] referunt Petrus Iustinianus lib.7. historiæ Venetæ, & Galesinius in Notis ad Martyrolog. Deinde in ecclesia Patriarchali, in qua sacræ eius reliquiæ, miraculis celebres, summo cum honore hactenus asseruatæ, dedicatum ei sacellum, erectum altare supra sepulchrum; statua marmorea collocata, cū hac inscriptione: B. Laurentius Iustinianus primus Venetiarum Patriarcha die VIII. Ian. MCDLV. Ita Franciscus Sansouinus in descriptione Venetiarum apud Rosam. Nouum ei in eadem cathedrali ecclesia S. Petri di Castello, sacellum, longe magnificentissimum, construi cœptum: in illud eius deinde transferetur corpus, quod tātisper in Patriarchali palatio custoditur. In Congregatione sacrorum Rituum decretum fuit 1. Februar. MDXCVII. vt Patriarcha Venetus Laurentius Priolus S.E.R. Cardinalis, pro sua prudentia & pietate, vt expedire iudicaret, sacratißima B. Laurentij ossa eleuaret, & transferret; quod morte interceptus efficere non potuit, vt ad Breue illud obseruat Rosa. Ceterum vix vlla Venetiis basilica est, in qua ei non altare aliquod erectum; vix domus, quæ illius effigie careat: ea populi erga illum religio est.

[12] Cum Panormi in Sicilia an. MDCXXV. dira lues grassaretur, B. Laurentij publice imploratum patrocinium, [Protector Panormitanus adoptatus ob pestem sedatam.] voto a Magistratibus nuncupato, tutelarem deinceps eum suæ vrbis habituros, quotannis VIII. Ianuarij adituros religiose aram, illi in S. Iacobi de Mazara, congregationis S. Georgij Algani, locatam, piumq; oblaturos munus. Impetrauere dein a sacra Rituum congregatione quod sequitur decretum: Decretum sacræ Congregationis Rituum, de facultate concessa Panormitanæ ciuitati celebrandi officium B. Laurentij Iustiniani, Congregationis secularium Canonicorum S. Georgij in Alega, in regno Siciliæ, Canonicorum secularium S. Iacobi la Mazara, eiusdem Panormitanæ ciuitatis Protectoris, die festo dicti Beati VIII. Ianuarij. Cum ciuitas Panormitana graui lue annis præteritis premeretur, ad auertendam iram Dei elegit in Protectorem B. Laurentium Iustinianum, olim Patriarcham Venetiarum: cuius hodie electionis instrumento in sacra Rituum Congregatione exhibito, Senatus Panormitanus institit confirmari & concedi officium de dicto Beato; & Sacra Rituum Congregatio concessit pro ciuitate Panormitana, iuxta Rubricas, die 26. Februarij MDCXXVIII.

Ioannes Baptista Card. Detus.

[13] Eadem ciuitas sub B. Laurentij effigie hanc epigraphen statuit:

BEATVM LAVRENTIVM IVSTINIANVM,
CLARISSIMVM
COELESTINÆ CANONICORVM FAMILIÆ
FVNDATOREM,
MAGNVM ORBIS COLVMEN,
PANORMITANA PIETAS,
TANTI PRÆSVLIS ADDICATA
MERITIS,
RECENSITVM INTER VRBIS
PATRONOS,
LIBENTER ANNVIT
IN COLVMEN RECENSIRI,
EIVS NOMINE SIBI RATA
FELICITATEM.*

[Annotatum]

* Videtur verbum desiderari.

VITA AVCTORE BERNARDO IVSTINIANO.

Laurentius Iustinianus, Patriarcha Venetus (B.)BHL Number: 4749

Avct. Bernardo Ivstiniano.

PRÆFATIO AD CARTHVSIANOS.

[1] Etsi non dubito, venerandi Patres, quin Patriarcha Laurentius sicuti viuens solebat, ita etiam vita functus excipietur a vobis omni pietatis officio; iucundiorem tamen eius aduentum fore existimaui, si rationem, qua suauissimus gratissimusq; hospes ad vos veniat, cognoueritis. Nam quum eum a teneris annis dilexissem, plus etiam quam parentem, atque illius discessu mœrens, desiderarem aliquid solatij, optabam (vt amantium mos est) aliquam illius imaginem, non Lysippi quidem manibus aut Apellis, sed quæ potius exprimeret & mores illius & actiones & verba; quæ nisi litterarum viua (vt ita dixerim) pictura fideliter atque perfecte representari non possent. Illud igitur vnum cupiebam, illud optabam, singulares illius cælestesque virtutes, & cuiuis Pontificum veterum merito non impares, præstantis alicuius ingenij litteris illustrari. Quod cum ipse mecum sæpius agerem, sæpe etiam cum his venerabilibus Patribus vestris, qui apud nos sunt, & præsertim cum Angelici spiritus viro Francisco Tarnisano, Præfecto vestri cœnobij; [Auctor primo detrectat vitā B. Laurentij scribere.] accidit inter nos officij quædam & pietatis plena contentio: quum orarem ego illum, & ille contra me, vt aliquid de vita nostri Pontificis scriberem: dicebam esse illi auctoritatem, esse doctrinam: consueuisse per multos annos cum Laurentio, multa vidisse, multa cognouisse: singulari caritate ac reuerentia ei fuisse deuinctum. Vereri me præterea dicebam, ne si ego scriberem, sanguinis propinquitas obesset fortasse Laurentij caussæ, & (velut in foro solet) testimonium nepotis in caussa patrui suspectius haberetur.

[2] At ille eisdem contra me rationibus vrgebat enixius, & facultatis & consuetudinis & amoris: atque (vt est præsta06.09.2016um, qui Satyri fratris laudes duobus libris complexus est: adspicere D. Bernardum, qui Gerardo fratri, inter ceteras nobilissima super Cantica homilias, locum præcipuum eius laudibus inseruit. [Ser. 26. in Cant.] Neque Latinos solum memorabat, sed Græcos etiam. Nam & S. Chrysostomus parentis, & Basilius sororis vitas & laudes, quemadmodum Sanctus noster Aurelius D. Monicæ matris, prosecuti sunt. [Persuadet id illi Frā. Taruisanus.] An (præterea dicebat) si quotidie vides alienos & externi generis homines concurrere ad illius sepulchrum, qui aut statuas, aut flores, cereosve in testimonium venerationis apportent; quid tandem tibi necessitudine nepoti, pietate filio, tantis illius beneficiis obstricto agendum est? Te certe audiui, quum diceres illum tibi sæpe magnis in laboribus præsenti adfuisse numine, quemadmodum promisit ipse tibi, dum migraret e vita. Nonne igitur ad illius honorem & gloriam, (nisi ingratissimus esse vis & haberi) quicquid in te est aut facultatis & ingenij, aut denique studij & diligentie, conferendum? Hec igitur ille quum diceret, non minus prudenter quam amice, certe in memoriam redigebat, idipsum vsu accidisse fere per omnes ætates. Omitto enim priscos illos gentiles, vt Catonem, vt Cæsarem, vt Thucydidem, & Xenophonta: quorum hi Græcis, illi Latinis litteris, res illustrauere suas: adeo non de amicis aut propinquis, sed de se ipsis scribere non dubitarunt. Dicam de nostris. Certe hi sancti viri Athanasius Antonij, Martini Seuerus, Bernardus Malachiæ, Gregorius Basilij, Gregorij Chrysostomus scripsere vitas, aut discipuli omnes, aut amicissimi.

[3] Itaque refragari iamiam poteram summæ auctoritatis exemplis; sed illa præcipue ratione non poteram, quam de illius erga me memorauerat beneficiis. Abiit enim optimus Pater ea maxime tempestate, cum me familiam que meam turbulentissimi fluctus & procellæ variis modis impeterent, vt mergi penitus necesse fuerit, (tu scis bone Deus) nisi inuocatus semper a me benignissimus Pater, in tantis malis atque periculis opem tuam impetrauisset. Vt extaret igitur aliquod grati animi officium, quod profecto ab nepote erga patruum sine scelere omitti non potuit, appuli animū ad scribendum. Quæ autem narrabimus, vere possumus dicere cum Apostolo, quia non solum a fidissimis testibus audiuimus, sed pleraque ipsi vidimus oculis nostris, & manus nostræ contrectauerunt: præsertim cum ab initio Pontificatus ad vltimū vsque vitæ diem, ab illius, (vt aiunt) latere numquam fere discesserimus. Placuit autem vobis potissimum inscribere, [Carthusianis eam dedicat.] clarissimi athletæ Christi. Nam quum Leonardi parentis cineres atque ossa mei apud vos habeam; pignus eximiæ erga vos familiæ nostræ obseruantiæ & pietatis; cur germanos optimos atque dulcissimos, qui se incredibili pietate dilexerunt, quantum in me est, pari quoque contubernio non donem? Venit igitur ad vos Laurentius Pater & vita sanctus, & doctrina instructus, & miraculis coruscans: quibus quidem ornamentis quid accedere possit, non video. Sunt autem summa omnia hæc, & habitant adhuc in oculis omnium: ex quibus & voluptatem in legendo, & fructum in imitando percipere possitis.

CAPVT I. Quo genere, quibus parentibus sit ortus, &
quo pacto adolescens ad disciplinam monasticā sit profectus.

[4] Natvs est igitur Laurentius Venetiis, a Bernardo Iustiniano patre, matre vero Quirina. De vtriusque familiæ nobilitate neque multa dicere, [B. Laurētij patria: genus nobile:] neque omnino silere licet sine illius iniuria. Nam sicut his fortunæ donis gloriari, superbæ leuitatis est; ita fortiter contempsisse, quod Laurentius fecit, summæ grauitatis. Celebre igitur est, & in antiquis Venetorum monumentis extat, b Iustinianam familiam a Iustiniani posteris defluxisse: tres fratres Constantinopoli pulsos per seditionem, venisse in Italiam, atque Venetiis consedisse. Huius familiæ virtus cum multis in bellis, tum in c eo maxime claruit, quod a d Vitali Michaele Duce Veneto aduersus e Emmanuelem Imperatorem Constantinopolitanum, feliciori initio quam euentu, gestum est. Classem nobilissimam centum triremium, & viginti nauium Dux Venetus centum diebus confecit, & in altum deduxit: quæ quum omnem oram Illyrici maris, portus deinde Epiri atque Achaiæ, & deinde maris Ægæi insulas pene omnes recepisset, captaque denique ac spoliata Chio, ad insulam, quæ nunc dicitur S f Panagiæ, diuertisset, & descendisset aquatum, (seu pestis illa fuit, corrupto cœli tractu; seu, quod magis creditum est, infectæ ab hostibus veneno aquæ) sane incredibili g lue vastata est. Iustiniani quicumque per ætatem potuerāt capere arma, [Iustiniani omnes præter vnum simul exstincti.] classem eam conscenderant, quasi patrias sedes bello repetentes: sed tantū conatum infelix exitus excepit. Nam ad vnum omnes, sic volente Deo, aut ferro, aut morbo extincti sunt. Domi, præter aliquot senes sufficiendæ soboli frigidiores, forte euenit, vt vnus tantum superesset adolescens, Nicolaus nomine, h apud monachos S. Nicolai. [Nicolaus monachus Papa annuente vxorem ducit:]

[5] Vitalis Dux laceram, & tam milite quam remige vacuam classem trahens, in patriam reuersus; & cum præter alia publica incommoda, tum etiam quasi excidij illius familiæ caussa fuisset, que toti ciuitati fuerat carissima, incidit in populi odium. Et vt quoquo modo posset reconciliaret, statuit non solum restituere illam in lucem, sed copulare etiam sibi sanguine. Impetrat ab i Alexandro III. Pontifice Maximo, vt liceat adolescenti monacho soluere vinculum religionis, ad reparandam sobolem suæ gentis: eique vnicam filiam despondet, Annam nomine. Faustæ fuere nuptiæ. Donauit illos Dominus maribus sex, & tribus femellis. Lætus tam prospera sobole Nicolaus, [susceptis liberis redit ad monasterium:] & Deo gratias agens, voti veteris, religionisq; non immemor, ad monasterium reuersus est: ædificato prius apud Amianum cœnobio virginum sub nomine S. Adriani: in quo vxor ipsa Anna quoque monasticam cœpit vitam. [sancte viuit, vti & vxor.] Multis miraculis ambo claruerunt, atque eorum imagines apud ædem S. Nicolai, in testimonium sanctitatis ad nostram vsque ætatem perstitere. Quod, ne cui forte mirum videatur, iisdem temporibus idem Alexander Pontifex Constantiam, Gulielmi Siciliæ Regis filiam & monacham & plus quam quadragenariam, Henrico Imperatori, Frederici Barbarossæ filio, nuptui concessit, ad sobolem Guilielmi patris, qui Siculis fuerat carissimus, suscitandam.

[6] Ex hac igitur sanctitatis k propagine Laurentius ortus. [B Laurētij parentes.] Bernardus pater iuuenili ætate in medio magnorum honorum cursu surripitur. Quirina mater, & ipsa clarissimo genere, anno ætatis quarto supra vigesimū, amisso viro, & quinque susceptis liberis, reliquam ætatem cælibem duxit, domum suam regens, vt Apostoli verbis vtar, & filios in timore Dei & mandatis instituens, instans orationibus die & nocte: & ne in deliciis viuens mortua esset, cilicium & catenam æream, quoad vixit, circa lumbos gestauit, [Quirina mater vidua sancte viuit.] ieiuniis & vigiliis florētem ætatem castigās: præcipue autem in pauperes misericors & benefica, & quæ ad eleemosynas filios semper & verbo instrueret, & exemplo. [1. Tim. 5. 9.] Accessit ad eximium Laurentij ornamentum, germanorum fratrum par memorabile, l Marcus & m Leonardus: quorum necessaria mentio me diu tenuit ancipitem, scriberemne hic aliquid de illorum vita moribusque: sed quum magni res operis videretur, malui nunc soli Laurentio dare operam. Vnum tamen illud non silebo, cum bona venia legentium, tres eiusmodi fratres tanta virtute, sanctimonia, & omnium bonarum artium scientia præditos (quod quidem scriptorum monumentis exstet) vix vlla vnquam secula tulisse. Nec falli me amore, neque fallere prorsus scio.

[7] Natus est Laurentius sub finem n belli Genuensis illius maximi & periculosissimi; & natus, quo die pro insigni apud o Clodiam victoria, vniuersa ciuitas p supplicationibus & omni lætitiæ genere redundabat. [Quando natus Laurentius, quo matris voto.] Dicere solebat Quirina mater, dum in ea lætitia pareret, gaudio quodam animi perfusa, Deo primum gratias egisse, quod eum partum, quem tantis in laboribus periculisque gestasset, in lucem ederet cum tanta ciuitatis lætitia; deinde Deum suppliciter orasse, vt hostibus aliquando formidini esset, & saluti ciuibus: quod certe vidimus euenisse bello Mediolanensi, sicuti suo loco dicemus. Statim autem primæua ætate declarauit morum elegantiam singularem. Nihil illo venustius, aut amabilius: cum maioribus natu libenter esse, [Pueri indoles,] cum æqualibus facilis, minores amplecti. Ceterum excellenti videbatur animi magnitudine, & ad summas res semper intenta. Nihil illum ludicri delectabat, vt solet ceteros iuuenes: sed ad magnas res diuina sapientia rapiebat; vt aliquando Quirina mater metuens, ne aliorsum erumperet ille ardor animi, & mundi honores amplecteretur plusquam par esset, Quin tu, inquit, hanc mi fili insaniam mittis? Infernum sapit ista superbia. Cui subridens Laurentius veluti per iocum, [de seipso præsagiū.] Noli timere, ait, mater: magnum me Dei seruum adhuc videbis. Hoc de seipso puerile præsagium haud multo post Dominus impleuit.

[8] Annum erat natus vnde vigesimum, eius scilicet ætatis, in qua carnis illecebræ ancipitem facere solent humanæ vitæ viam: q Dominus autem Iesus manum illi adhibere volens, apparuit illi, sicut ipse in eo libello, qui Fasciculus amoris inscribitur, meminit. Ipsius verba subiiciemus: Eram vestri similis, quærēs æstuanti desiderio pacem in rebus extrinsecis, nec inueniebā. Tandem quedam virgo sole splēdidior mihi apparuit, [Diuina sapientia in specie Virginis illi apparet.] cuius nomen ignorabam. Hæc propius accedens, venusto vultu, placidoque affatu, O iuuenis, inquit, dilecte, cur effundis cor tuum, & pacem sectando, per multa variaris? Quod quæris, penes me est: quod concupisti, tibi polliceor, si tamen in sponsam me habere volueris. Quum vero nomen ipsius, & genus, & dignitatem scire peroptarem, se ait Sapientiam Dei esse, quæ propter hominum reformationem humanā formam suscepit. Assensi igitur, & dato pacis osculo læta discessit.

[9] Hac igitur visione perculsus, rem detulit ad r Marinum Quirinæ matris consobrinum, [Marinum consulit,] qui fuit tam vita quam doctrina sanctissimus. Is quamquam magnum aliquid portenderet, & ardentem iuuenem ad omnem altissimæ vitæ rationem intelligeret, perspicere tamen penitus illius animum, & corporis infirmitatem experiri maluit: de vestitu nihil mutauit, ne cultus sordidior proderet animi propositum, sed matri nimium amanti secretum esse non potuit: [Austerius viuere instituit.] quæ quum præter suspiciones alias, ligna quædam rudia super lectum sternere, superque his lignis cubitare filium deprehendisset (vt est matrum natura mollior) metuens ne filius non satis difficultates religionis intelligeret, induxit in animum tentare illius propositum, & nuptias apparare. Et quidem virgo offerebatur, forma, nobilitate & amplis diuitiis præstans, quam ego senem cognoui. Id cum animaduertisset filius, & fratres cum matre coniurasse perspiceret, fugam maturauit, atque ad Marinum auunculum se contulit in religionem Canonicorum collegiatorum, qui S. Georgij in Alga nuncupantur. Dicebat autem initio conuersionis proposuisse animo, [Spernit nuptias, & fugit, ad monasterium.] hinc omnia bona fortunæ, nobilitatem, magistratus, honores, vxorem, liberos, pecuniam, & omnis præterea generis voluptates; illinc inedias, vigilias, æstus, algorem, seruitutem: sedisse deinde quasi iudicem inter ista & ab sese ita exegisse: Considera nunc etiam atque etiam Laurenti, quid agas: Putasne hæc perferre poteris, aut illa contemnere? Tum sese ad Domini crucem conuertisse: Tues Domine spes mea: ibi posuisti certissimum refugium tuum. Sic confirmatus animo, relicta matre fratribusque, calcatis præterea opibus, & honoribus, & florentis ætatis illecebris, ad cælestem militiam profectus est.

[Annotata]

a Vtriusque parentis laudes describit Ioannes Bapt. Egnatius lib.4.tit.de Amore coniugali. & lib.5.cap.4.

b Daniel Rosa citat concionem in laudē S. Magni Venetiis 1605. excusam, in qua ex hac Iustiniana familia, præter hunc B. Laurentium, dicuntur prodiisse B. Nicolaus, & B. Paulus.

c Bellum hoc fusius describitur a M. Antonio Coccio Sabellico decad. 1. Rerum Venetarum l.7.Petro Marcello in vitis Ducum Venetorum, & aliis.

d Vitalis Michael, eius nominis II. Dux XXXVIII. successit Dominico Mauroceno an. Ch.1156.in seditione contra eum oborta cæsus est anno principatus sui 17.

e Emanuel, seu Manuel, Comnenus, Ioannis Comneni, qui & Caloioannes dictus est, filius, imperauit ab an. Ch.1143.ad an.1180.

f Insula parua inter Chium insulam & continentem Asiæ. Eam vna cum Chio repræsentat Thomas Porcacchius lib.2. Insularum, eamq; Panaize appellat. Panagiam epithetum Deiparæ Virginis fuisse Græcis, docte ostendit Gretserus in obseruationibus ad lib.3. Codini Curopolatæ cap.3.An ei hæc insula sacra?

g Al.Labe,

h Sabellicus: Sacris initiatus, ad Georgij fanum, quod est contra forum, vt alij vero tradunt, in littore ad Nicolai ædem, sacris operabatur.

i Creatus Pontifex 7.Sept.1159.defunctus 27.Aug.1180.

k Genealogiam ab hoc Nicolao hanc texit Daniel Rosa:
Nicolaus — Anna Michaelia.
Marinus.
Pancratius.
Iustinianus.
Leonardus.
Bernardus, Procurator S. Marci.
Petrus, Procurator S. Marci.
Bernardus — Quirina.
Leonardus. Marcus. B. Laurentius.
Bernardus, auctor vitæ B. Laurentij.

l Marcus Bergomensem præturam gessit, de quo Philippus (Mediolanensis) Dux dicere solitus erat, plus negotij sibi ex lanea Marci Iustiniani veste exhiberi, quam ex ducētis cataphractis equitibus Venetis capere quotidie soleret. Ita Egnatius.

m De eo pluribus VI. Decemb. ad vitam S. Nicolai Episcopi, quam paraphrastice ex scriptoribus Græcis consarcinauit. Legendi de eo Franc. Philelphus, qui eum in conuiuiorum libris non semel laudat, Philippus Iacobus Bergomas lib. 13. Supplementi Chron. ad an. 1427. Raphael Volaterranus lib. 21. Anthropologiæ. Alter eiusdem nominis etiam Orator insignis ab iisdem describitur, quem huius patrem Bergomas, auum facit Volaterranus; sed perperam vt ex schemate dato constat.

n Bellum hoc accurate describit Sabellicus decade 2. rerum Venet.lib.5.6.7. & Petrus Iustinianus lib. 5. historiæ Venetæ.

o Clodia fossa Plinio, vulgo nunc Chioggia, vel Chioza dicitur, X millibus passuum ab vrbe Veneta dissita, in littore maris Adriatici versus meridiem. Plura suggerent Petrus Iustinianus, Sabellicus initio lib.6.citati, & Leander in fine descriptionis Italiæ.

p Contigisse hunc triumphum Kalendis Iuliis refert Egnatius lib.4.tit de Amore coniugali. Sabellicus tradit Andream Contarenum Venetiarum Ducem VII. Kal. Iulij Clodiam recepisse, ibidemq; rebus constitutis Venetias rediisse, vbi ingenti lætitia & plausu ab omnibus ordinibus ciuitatis exceptus est. Annus is erat Christi 1381.

q Hanc apparitionem refert Petrus Thyræus noster tractatu de apparitionibus Christi impersonalibus, cap. 3. vbi varias eiusmodi enumerat.

r Al. Martinum.

CAPVT II. De siti, fame, vigiliis, & omni corporis attritione:
de dolorum tolerantia per omnem ætatem declarata.

[10] Primvm igitur sibi certamen instituit cum corporeis illecebris: [Pugnat aduersus voluptates.] cuius viam breuissimam iudicauit, si nihil illis molle concederet, sed bellum gereret quasi cum hoste capitali. Nihil dicam de cibi parcitate, quem numquam saturitate, sed vix vltima necessitate definiret: nihil de sitis tolerantia, [Eius inedia, sitis, vigiliæ.] qua numquam sic torreri visus est, vt vel per ieiunium, vel manuum operationem, vel peregrinationem, vel valetudinem adduci potuerit, vt potum deposceret: quin si inuitaretur a fratribus, dicebat: Quo igitur pacto feremus Purgatorij calores, si paruam hanc sitim ferre non possimus? Vigilias a Patribus institutas, non solum ita seruauit, vt ad matutinum primus veniret, vltimus discederet; sed quum multorum monachorum mos sit, post matutinum ad somnum redire, donec sol illucescat, Laurentius per omnem vitam numquam de ecclesia discessit, donec ad Primam fratres conuenirent. Rigente hyeme, accedere ad ignem nunquam visus est: [tolerantia frigoris:] quod fuit admirabilius propter corporis imbecillitatem. Accidit autem, vt Pater quidam ad ignem inuitaret: recusante illo, palpauit Pater illius manū, quumque obrigentem frigore sensisset, admirans, inquit: O fili, magnus calor est, quo intus ardes, si frigora ista non sentis, quibus obriguisti. Quid illud, vt ne in hortum quidem remittendi animi caussa vnquam accesserit, [Statio eius in templo.] quod vnum solet esse monachorum a remedium?

[11] Stabat gradu nixus, dum diuina canerentur officia; non dextra, non læua sedilibus hærens: quem statum semper in psallendo seruauit. Videntur hæc fortasse minus admirabilia his, qui numquam experiuntur. Vos autem nobiles Christi athletæ, qui quotidie facitis harum rerum periculum, scio, factu difficiliora quam dictu iudicatis. Huius propositi atque constantiæ perseuerauit vsque ad vltimam senectutem, vt in ipsis ægritudinibus vix vlla corpus remissiori ratione foueret. Nam quum medicus eum laborantem iam ferme septuagenarium ad edendas carnes inuitaret Quadragesimæ tempore, & quo facilius suaderet, afferret exemplum Sancti cuiusdam ex his recentioribus, qui ob ægritudinem haud maiorem die Dominicæ passionis pulpam phasiani comedisset; petiuit primum Laurentius, [Recusat æger in quadragesima vesci carnibus.] an abstinere posset sine vitæ periculo, quum ille non negasset, Vnusquisque, inquit, abundet in sensu suo: sed vt verum fatear, valde me delectant veterum exempla Sanctorum. Video autem Confessores per carnis macerationem, Martyres autem per sanguinis effusionem ad cælestem patriam contendisse.

[12] Itaque, vt ad priores annos redeam, quum factus esset ætate vergente debilior, cogebant eum Patres ex capituli decreto, vt cibo, & somno, & veste moderatius vteretur. [Iubetur moderatius se affligere.] Quod ille ægre ferens, quasi ad delicias compelleretur, Iubete, dicebat, vt lubet, parebo iussis: scire tamen vos velim, ei qui pro Christo pati decreuerit, patiendi viam non defuturam. Quærebam ab eo Patre, qui hæc narrabat, quid his verbis significare voluisset. Disciplinas credebat, id est, verbera & plagas, quibus solebat affligi vehementius. Notas quippe & sanguinis maculas sæpissime apparuisse. Non solum autem euicit has communes naturæ necessitates, sed dolorum patientiam admirabilem vbique præstitit. Incidit initio religionis in morbum fistularum, quas medici appellare scrophulas solent. His omne collum repletum est. [Scrophulis laborat.] Desperabant medici de iuuenis salute. Vnum remedium dabant, si setis equinis per transuersum collum sæpe deductis, corrupti humores educerentur; adurerentur deinde ferro candenti. Verum timebant, ne dolorem ferre non posset. At Laurentius vultu, quo semper erat, æquali, Quid dubitatis, ait, Fratres? secet & vrat medicus, vt libet: an non poterit Dominus mihi dare fortitudinem, [Sectionem vstionemq; generose patitur.] qui tribus pueris dedit in fornace candenti? [Dan. 3.] Traiectus itaque, & sectus, & adustus est. Vbi illud admiratione dignum, quod præter vnam vocem Iesu semel emissam, ne minimum quidem gemitum edere deinceps auditus est. Ceterum hoc nobis incredibile fuisset, nisi oculis nostris vidissemus, in vltima ætate, quum Pontifex esset, eandem animi firmitatem, & quum guttur intumuisset maiorem in modum, ac resolutio tardior appareret, eademque difficilis, angeretur autem animi piissimus Pater, domi atque in cubiculo inclusum vacare non posse ouibus suis, ad ictum ferri stetisse penitus immobilem, quum timenti medico diceret: Incide audacter, neque enim laminas Martyrum nouacula tua superabit.

[Annotatum]

a Al. solatium.

CAPVT III. De humilitate & mansuetudine, de contemptu ignominiæ,
de paupertatis amore, de dono orationis & constantiæ.

[13] Hæc de corporis attritione, & quidem pauca de multis. Sed veniamus ad animum, vbi plus negotij videtur. [Eius insignis humilitas.] Incipiemus autē ab humilitate, quam ipse ceterarum virtutum reginam appellabat. Si rector erat monasterij, velut id sibi muneris contemptui potius esset, quam honori, infima quæque ministeria diligere, quæ relatu etiam sint indigna: nihil nisi de peccatis suis loqui, sua detestari, contemni ac despici cupere, semper de humilitate Domini Iesu, aut Beatissimæ Virginis loqui. Sed omissis quotidianis istis, videte Patris, quomodo contumelias tulit. Quum de monasterij negotiis aliquando in Capitulo ageretur, Frater quidam simplicioris ingenij, accusauit nescio quid a Laurentio factum. Laurentius autem quamuis intelligeret hominis ingenium, & purgare facile posset quod obiecerat, substitit primum, quasi non audiret; tandem leni gradu in medium procedens genibus flexis, Ignoscite, inquit, Patres: peccaui in cælum & coram vobis, ecce pœnitentiam, quam dederitis, agam. Tactus pœnitentia Frater ille, ad Laurentium accurrit, & veniam petens, eius pedibus aduolutus est. Iterum autem quum simile quippiam falso obiiceretur, compressa Laurentius mordicus lingua, nihil respondit; scilicet ne aut mendax confessio malum exemplum proderet, aut negatio contentionem malum gigneret; loquendi & tacendi tempora prudentissime discriminans.

[14] Mundi vero fastus atque superbiam quam magnifice perdomuit! [Contemptus fastus mundani.] Non dico, vt opes reliquerit, & honores: neque enim tantæ virtutis est, honores contemnere, quam contemptum appetere. Plus est enim, vt male affici negligas, quam vt bene affici non cupias. Ceterum illud summæ perfectionis, vt male affici desideres. Itaque non silebo, quod Maphæus Patriarcha, qui illi successit, & fuerat eius discipulus, mihi narrauit. Nam quum de more exissent ad petendum panem, forte accidit, vt frequentiora vrbis loca penetrarent. Sensit eum Laurentius motum loci celebritate, & declinare homines cupientem, Maphæe, inquit, quid moueris? Vadamus constanti gradu. Nihil enim profecimus, si reliquimus verbo mundum, nisi etiam opere declaremus. Eamus cum saccis istis quasi crucibus, & gloriosum hodie de seculo triumphum referamus.

[15] De paupertatis autem amore quid dicam? [Amor paupertatis.] Accidit forte, vt tectum monasterij igni conflagraret, vbi Fratres omne penu in spem anni reposuerant. Aberat eo die Laurentius. Aduenienti vero mœsti fratres triste nuntium cum attulissent, hilari vultu Laurentius. Eia filij, quid mali actum est nobis? [Damno temporali non mouetur.] Nonne paupertatem vouimus? Benedictus Deus, qui nos voti compotes facit. ipse qui dat semen serenti, panem etiam ad manducandum præstabit: tantum ne amittamus confidentiam nostram, filij, quæ, vt inquit Apostolus, magnam habet remunerationem. [Heb. 10. 35.]

[16] Sicut igitur omnes & carnis & mundi illecebræ viluerant, [Eius contemplatio & extases.] ita vna illi voluptas erat, ex ecclesia aut cella non discedere. Et orationis quidem & contemplationis gratia eum nemo superauit. Qualis enim veneratio subibat animum, cum illum ad altare conspiceres! quæ corporis immobilitas, quæ vultus intentio, quæ lacrymæ! Ex fratre quodam audiui, illius imprimis familiari, dum celebraret Missam nocte Dominicæ natiuitatis, post consecrationem Eucharistie solutum in mentis excessum: cumque diutius perseueraret, accedit Diaconus semel atque iterum. Ille persistit immobilis. Tandem casula tractus a fratre, velut a somno euigilans, Ecce prosequor, inquit, Frater. Sed quid de infantulo isto tam pulchro faciemus? Quomodo solum & nudum in tanto frigore relinquemus?

[17] Constantia autem fuit admirabili. [Constantia.] Postquam Deum secutus est, maternam aut fraternam domum ingressus non est. Memini puer adhuc cum essem, videre eum ad domus nostræ ianuam pulsantem, panes petere, domum tamen aut ianuæ limen non ingredi, sed foris stantem panes opperiri. Mater autem filium ægre ferens tanto onere grauem diutius per vrbem vagari, iubebat ministris, vt saccum illi panibus implerent. Recusare semper Laurentius, & panibus duobus contentus discedebat, vt operam nauaret humilis mendicationis, & non domestici quæstus. [Adest matri morienti.] Matris dormitioni interesse, pietatis esse putauit: ibique noctem egit, vt materni amoris præceptum adimpleret. Dignum illud memoria, quod matrem, quam vnice dilexit, morientem videre potuit sine lacrymis: & plorantibus aliis, ipse siccis oculis vltimum persoluit officium. Idem vbiqueerat: numquam eum quisquam aut lætitia exhilaratum, aut ira commotiorem, aut solutiorem remissione animi videre potuit. Non vllum denique que vestigium metus, cupiditatis, doloris, voluptatis.

CAPVT IV. De dono & efficacia verbi.
quo pacto Fratrum tentationibus subueniret.
De spiritu prophetiæ: & de vocatione illius ad Pontificatum.

[18] [Eius sermo qualis.] Erat autem illius constantia (quod raro solet accidere) mira simul humanitate & veneratione condita. Sermone fuit suaui, breui, & pondere pleno: & (vt scriptum est) verbum quod ex illius ore egrediebatur, vacuum non redibat. [Esaiæ 53. 11.] Fuit illi præcipuus in adolescentia socius, tam genere quam diuitiis clarus. Is forte aberat, & in Oriente negotia gerebat, quando Laurentius Dominum Iesum secutus est. Hoc cum accepisset & iuuenis & ignarus quid esset animus diuino spiritu afflatus, pergit ad monasterium cum cantoribus & citharœdis, & cum aliquibus armatis, plane nō dubitans socium ad reditum pellicere; & si Fratres forte negarent, tum vi & armis vsurus. Accersit Laurentium; quem cum vidisset non tam habitu vestis mutatum, quam oris & gestus & incessus, [Socium, volentem se seducere, conuertit.] obstupuit. Laurentius benigne salutatum, incipit illius animum blando prius sermone tractare; tum paullatim a mundi rebus ad cælestia deducere. Quid multa? Impulit iuuenem, & qui laqueum ad amicum capiendum tetenderat, in rete improuisus incidit. Respondens autem Laurentio, inquit: Frater verba æternæ vitæ habes: & quoniam frustrata mea spes est, teque ex hoc loco educere non possum, tu sane ex hoc seculo me ad te deducere poteris: statutum est tecum viuere, tecumque mori.

[19] Prædicationis facultas ad populum ei defuit: quia nec spiritu, nec lateribus esset bene firmis: sed nihil fuit suauius, quam sedentem inter fratres audire. Cuius quidem rei vos inprimis, venerandi Patres, optimi testes estis, a quibus vocari sæpe solebat. Vbi aliquando audiui a fratribus vestris, [Ortam diaboli arte tempestatem dissipat.] cum sedissent ad vmbram patulæ fagi, & dicere aliquid pararet, extemplo nimbis & tonitruis incredibili cum fragore misceri cælum visum esse. Cum vero fratres hinc pluuiam grandinemque metuerent, hinc ægre ferrent concupita prædicatione fraudari; subridere cœpit Laurentius, & manu monere; Quiescite, inquiens, Fratres; hæc sunt satanæ ludibria, qui mendax fuit ab initio, & in veritate non stetit. Numquid verbum Dei alligere poterit? Vix igitur sermonem instituit, & ecce cælum visum est aperiri, diesque lætissimus pio fratrum desiderio obsequentissimum præbuit officium.

[20] Non minori præterea cura fratribus aderat: mœstos consolari, curare infirmos, laborantibus subuenire, cogitationes & diabolicas insidias exquirere. Vexabatur frater (vt mihi narrauit) spiritu ad sæculum redeundi; [Confirmat nutantem in vocatione.] & aliquoties a Laurentio confirmatum, non cessabat diabolus instigare. Ferre ille amplius tentationem non poterat. Ad Laurentium autem se conferens, Succumbo, Pater, ait, fer opem. Ecce nisi adiuueris, ad seculum redeo. Tum Laurentius: Sine modo, mi frater, & tantum hodie ne abeas. Cras, vt libuerit, deliberato. Nox vna in orationibus ac lacrymis absumpta, sic diabolum fugauit, vt numquam deinceps eum sit ausus impugnare. Sed quod sequitur, admirabilius: quod quidem narrare dubitarem, nisi accepissem a Patre venerandæ fidei & auctoritatis. Quum frater quidam simili instigatione premeretur, & ad certissimam Laurentij opem recurrisset, accepit Laurentius lauri ramusculum, qui decoctus aqua, relictus erat in vasculo. Ad fratrem autem conuersus, [Item aliū, sicca lauru reuirescente.] Accipe, inquit, frater, & in horto planta: & si quidem reuiuiscet, securus esto de perseuerantia tua. Abiit ille & plantauit, & reuiruit: & de miraculo gaudens, memoriam virgæ Aaron, & palmæ Macarij reuocauit.

[21] Ceterum prophetiæ spiritu vberrima quadam mensura Dominus eum donauit: & hoc ita celebre & diuulgatum fuit, vt non aliter ad eum, quam ad oraculum cōcurreretur. Innumerabilia dicere possum, & aliqua dicemus sparsim, vbi res postulabit. Interea vnū eligemus e multis, vel homine in quo accidit, vel multiplici varietate, vel certitudine rei præstantissimum. Fantinum Dandulum, scio, cognouistis, genere, dignitate, vita & doctrina clarissimum; qui fuit nuper a Episcopus Patauinus. Hic dum secularis esset adhuc, [Spiritu prophetiæ claret.] & primarium in nostra Republica locum teneret, primo die Quadragesimæ ad suscipiendum de more cinerem accedit: suscepto cinere & benedictione, Laurentius ait: Memento Frater, quia futuro anno tu aliis horum cinerum officium impendes. Quod vt audiuit homo secularis, & plus quam quinquagenarius, surrexit admirans: neque aliud tamen ibi percontatus est propter loci maiestatem, sed in claustro prætereuntem expectat. Factus autem ad illum propior, rogat quid illis verbis significare voluerit. Laurētius substitit aliquantulum cogitabundo similis, deinde subiecit: Dico tibi frater, quod cinerem quidem non impones, sed certe populo distribues ramos oliuarum. Fantinus quamuis maiori adhuc admiratione teneretur, quonam modo hoc posset accidere, tamen aliud sub his verbis latere dubitans, discessit. Ecce autem haud multo post b Martino defuncto, Eugenius Venetus Pontifex eligitur. Ad eum Fantinus Legatus ab Senatu nostro destinatur. Suscipit eum Eugenius maximo cum honore, & inter sacros ordines initiat. Denique ante vertentem annum Legatum Apostolicum Bononiam mittit: quo cum venisset; & primo die Quadragesime imponere cinerem populo necesse esset, inuitatur Legatus ad id muneris. Ille recusat, quod ab alio, quam Sacerdote, fieri non liceret. Instant enixius illi, dicentes id muneris a Legatis semper exerceri consueuisse. Fantinus in proposito permanet, atque id officij non paruo tandem labore deprecatur, nihil adhuc de Laurentij verbis aduertens. Die vero Palmarum, cum similis contentio oriretur, & Canonici peterent, vt oliuæ ramos populo distribueret, ille autem ex humilitate eadem Sacerdotij excusatione vteretur; tandem Canonici summis precibus postulant, vt si in cineribus Legatum sese gerere noluit, saltem non recuset oliuarū officium. Quid multa? Victus Fantinus, illud officium, vt prædixerat Laurentius, propriis manibus absoluit.

[22] Has autem sancti viri virtutes Eugenius Pontifex cum audiret, animum induxit Venetis Episcopum dare. Quo animo acceperit, iudicate, [Designatur Episcopus.] si potestis. Bis fugiendi cepit impetum, & in abdita aliqua loca secedendi: c bis restitit, & stare demum in Patrum suorum sententiis deliberauit. Erant autem ex iis qui suaderēt, non esse summo Pontifici obluctandum, sed parendum Christi vicario. Nonnulli vero, vt nullo modo susciperet, suadebant, mundi fastus, onera insueta, & corporis imbellicitatem memorantes. Fuere etiam, qui suaderent vt fugeret: & afferebant singuli exempla Sanctorum, qui vel suscepissent, vel renuissent, vel incogniti profugissent. Indicto tamen ieiunio & oratione solemni, decreuerunt Patres conari apud Eugenium & litteris & nuntiis, ne sibi Patrem ducemque suum auferret, sine quo societas illa plane periclitaretur. Bis misere, bis rescripsit Eugenius; & extant d duæ illius epistolæ, [Munus deprecatur.] quibus dulcissimis verbis Patres illos consolatur. Rationibus præterea grauissimis, & Sanctorum Patrum exemplis admonet, ne diuinæ voluntati aduersentur. Non parere igitur non potuit Pontifici ter iubenti.

[Annotata]

a Episcopus Patauinus ordine 95.creatus ann.Chr.1448. præfuit vndecim circiter annis. Meminit eius Angelus Portenarius lib.9. de felicitate Patauina, cap.10.&37. Blondus Foroliuiensis in Italia illustrata, sub titulo Regionis Venetæ; vbi de vtroque adhuc superstite sic scribit: Sunt ex Venetis Laurentius Castellanus, Fantinus Paduanus, Episcopi, viri doctrina & grauitate ac sapientia venerandi.

b Martino V. successit Eugenius IV. (ante Gabriel Condulmerius, de quo in prolegomenis) 3.Martij an.1431.

c Extant binæ Eugenij litteræ ad B. Laurentium, vnæ eius ad Eugenium apud Dan. Rosam. Sunt etiam præfixæ operibus. In priori eum Eugenius præficiens Ecclesiæ Castellanensi hortatur, vt velut a Deo vocatus tamquam Aaron, huic ordinationi acquiescere velit, ac pro honore Dei, atque animarum salute, & animæ suæ merito hoc onus assumere: non enim se ignorare, quantum verbo, auctoritate, & exemplo illi ciuitati profuturus sit, & præsertim sanctæ Congregationi suæ. Respondet Eugenio B. Laurentius, supplicibus rationibus deprecans hanc curam imparibus suis humeris non imponi. Verum Pontifex hortatur atque iniungit ne pertinaciter recuset, neu velit ex humilitate bonum humilitatis & obedientiæ perdere, &c.

d Vna harum refertur a Dan, Rosa, præfixaq; est eius operibus.

CAPVT V. De assumptione Pontificatus, familia,
veste, victu, & pecuniæ contemptu.

[23] Anno ætatis quinquagesimo primo a iniit Episcopatum, & quidem nulla pompa aut comitatu, vt fratres etiam germanos adesse noluerit, [Fit Episcopus, sine vlla pompa.] & aduenisse prius nouum Præsulem omnis vicinia cognosceret, quam pene intelligeret aduenturum. Eam noctē duxit insomnem, Deum precatus orationibus & lacrymis, vt si id muneris ad ipsius honorem suscepisset, nolens alioquin & inuitus,ne se desereret: scire se quantū negotij susciperet, nosse populi multitudinem, ordinum varietatem, amplitudinem principatus secularis: quales & quam crebras discordias habuissent cum superioribus Episcopis: contra vero, vires sibi tenues & imbecilles, quippe nusquam nisi in monasticis cellulis exercitatas. Quum hæc & pleraque alia cum lacrymis effunderet, dicebat se tanta animi luce repletum, vt nō aliter deinceps illius Episcopatus, quam alicuius monasterij, munera obierit.

[24] [Familia eius qualis fuerit.] Familiam sic instituit: Elegit duos de suo cœtu Fratres; quorum altero vtebatur ad officia diuina, cum altero partiebatur curas maiores. Quinque præterea ministros habuit per tres & viginti annos, quibus fuit in eo Pontificatu: quamquam per liberalem iocum dicere solebat, [Eius vestis:] familiam sibi grandem esse, cuius cura premeretur; pauperes Christi significans. Veste vsus est colore, quem dicunt, b cælestino, iusta longitudine. Tapetas & aulæa, & cetera ornamenta ædium omnino spreuit. [mensa:] Mensa non sordida, sed summa munditie, ad quam de more monastico legebatur: nihil omnino argenti. Vescebatur in vitreis & fictilibus: cibo vulgari semper vsus, amauit oua, quod & stomacho amica essent, & voluptatem non irritarent. Nihil appetere aut damnare: quidquid apponeres, sumere. Accidit semel vt pincerna deceptus colore, acetum pro vino apponeret. Cum Laurentius admouisset ori, vt acetum esse sensisset, nihil vltra questus, prandium exigebat sine potu. Pincerna vt aduertit, veniam supplex errori deprecatur. Cui Laurentius placido vultu. Eia, inquit, curato diligentius deinceps officium tuum. [cubile.] Cubile habuit vix sex pedes protensum, tomento paleati, & opertorio, quod veteres centonem, nostri sclauinam vocant: exclusis semper de thalamo omnibus, vt liberius vacaret lacrymis & orationi.

[25] [Ecclesiam cathedralē instaurat, & alias.] Statim autem operam dedit, vt Pontificalis ecclesia, superiorum Episcoporum aut incuria aut auaritia neglecta, pro dignitate Sedis excoleretur. Canonicorum ordinem, ad nihilum redactum, restituit, addidit Sacerdotes, cantores instituit. Eandem adhibuit curam circa alias ecclesias, vt plurimæ, in quibus vix Missa dicebatur, nunc videantur esse Pontificales. Mores deinde Cleri castigare adortus, [Clerum reformat.] deque iis edidit pulcherrimas constitutiones. Sed nihil erat, quod non facile impetraret liberalitate & bonitate naturæ. Erat enim alioquin non grauis. Frui Clerum suis fructibus patiebatur, vt nihil illi oneris imposuerit vnquam. Pari cura prosequebatur monasteria, [Fouet monasteria, præsertim Virginum.] præcipue sacrarum virginum ob sexus infirmitatem, quibus nihil deesse pateretur, vel ad corporis necessitates, vel ad regulares etiam disciplinas. Collapsa restituit, noua construxit. Pulchrum huius rei testimonium, quod cum initio viginti aut circiter obseruantia suscepisset, moriens reliquit quinque supra triginta. Non minori studio aliarū etiam ouium curam gerebat. Non fuit credibile, quantus quotidie concursus fieret mœstorum & laborantium, qui consolari cuperent, qui iuuari ope, oratione, consilio. Ad eum omnes confluere. Plebanos quidem sedulo monere, reddituros aliquando proprij officij rationem.

[26] Ceterum pecuniam contempsit, vt neminem vnquam magis contempsisse crediderim. [Pecuniam contemnit.] Domus erat aperta omnibus, omne penu pauperibus patebat. Si procurator rationes afferret, nihil accepti vel expensi videbat amplius, quam quid deesset aut superesset: indignum omnino ratus, vt qui animarum quæstui præfectus esset, sederet ad calculos. Primum illi de pecunia institutum fuit, vt nullum penitus sibi cum fratribus esset commercium: quia nihil existimauit ad amorem suæ plebis conciliandum, fidemque comparādam efficacius, quam si tolleret prorsus omnem ex animis omnium de hac re suspicionem. A qua vt longius abesset, cum Leonardus frater aliquando pauperem eleemosynam petentem Laurentio commendasset; Vade, [Nihil amicis donat.] inquit ille, & responde Leonardo meis verbis, vt tibi ipse subueniat, postquam a Domino habet, vt de suo dare possit. Illud in amoris fraterni signum retinuit, vt in Paschate, & in Natiuitate Domini, & in festo Apostolorum Petri & pauli, eos donaret duobus panibus, ex farinæ flore confectis. Post mortem autem fratrum, idem tributum mihi semper pependit: quin potius & a fratribus adiutus ipse est pecunia grandi in bullis Apostolicis Episcopatus, & a me deinceps non minori, præsertim cum ad Patriarchatum euectus est.

[27] In cognoscendis autem penuriis hominum adhibere solebat viduas aliquot spectatæ virtutis & fidei, [De calamitosis inquirit.] quod & ille sexus esset ad huiusmodi misericordiæ opera feruentior, aptior etiam ad indagandas paupertates occultas, eorum præcipue, qui ex opibus in inopiam decidissent, quorum generi hominum maxime miserebatur. Malebat autem aliquando decipi, quam nimius esse in examinando, vt si in alterutro esset offendendū, mallet cui non oporteret dare, quam non dare cui oporteret. Libentius dabat res humano vsui necessarias, quam pecuniam: [Quales eleemosynas daret.] & plures libentius summas, quam maiores, vt esset communior in tanto populo beneficentia. Orauit aliquando Laurentium consanguineus eius non ita pauper, vt pecunia eum iuuaret in filiæ dotem. Respondit Laurentius: Considera quæso, frater, si parum dedero, non est quo opus habes; si multum, defraudabo multos, vt vni satisfaciam: & præterea quicquid illud est, quod est, ad cibos potius pauperum, quam ad intortos crines aut margaritas, ab Ecclesia traditum est. Igitur ignosce, si dare non possum.

[28] Sed nihil fuit ciuitati gratius, [Ligna hyeme distribuit.] quam lignorum naues onustæ, quas sæuiente hyeme distribuebat pauperibus. Pecuniæ ad eum quotidie confluebant, vnde non crederes. Vidi aliquando, cum ab eo eleemosyna peteretur, quod pecunia non posset, promissione satisfacere; sæpe, cum domi nihil reliquisset, æs alienum contrahere. Et quum procurator rogaret eum, qua spe faceret; Domini mei, dicebat, qui pro me dissoluere facile poterit. Nec spes illum fallebat. [Debita cōtrahit, ad eleemosynas.] Nam continuo submittebat illi Dominus pecuniam insperato multis de locis. His moribus & disciplina incredibile est, quātum beneuolentiæ & auctoritatis apud omnes ordines comparauerit.

[Annotata]

a Annus is fuit, non 1442. vt multi perperam citant, sed sequens 1443. Eugenij pontificatus 3. Successit 5. Sept. Francisco Malipiero, seu Malipetra, non defuncto, vt in Chronico Veneto apud Dan. Rosam legitur sed iussu Eugenij Papæ a Castellanensi ad Vicentinam Ecclesiam translato, vt patet ex epist. 1. ipsius Eugenij ad B. Laurentium.

b De eo in prolegomenis num. 1. actum.

CAPVT VI. De gratia verbi, consilio, sapientia, prudentia,
iustitia, conscientia, & infusa scientia, tum scriptis eius.

[29] [Carus omnibus.] Habvit autem hoc donum diuinitus collatum, vt omnes, cum quibus esset, lætos semper placidosque dimitteret, omnibus satisfaceret. Boni iuxta malique, modesti, facinorosi sine vllo pene discrimine illum colebant. Sic verba, & oculi, & motus, & omnia quecumque aut diceret, aut faceret, (tanta erat virtutis & gratiæ vis) rapiebant animos omnium in amorēe.

[30] [Compescit mulierum ornatum.] Initio quidem Pontificatus, quum de mulierū ornatu decretum edidisset, vxoriis quibusdam maritis ingratum, Dux noster illorum querelis deceptus, quasi libertati seculari metuens, accersiri eum iubet. Queritur ea de re verbis acrioribus, vt fuit natura vehementior. Tum Laurentius Pater mansuete simul grauiterque respondens, sic illius animum demolliuit, vt Dux conuersus ad adstantes, neque lacrymas continens, Angelus, inquit, nō homo, locutus est. Vade Pater, & fungere officio tuo. Illum deinceps velut Apostolum veneratus est, vt aliquando periocum dicere soleret, præter Laurentium neminem esse mortalium, cum quo animam commutaret.

[31] [Etiam humanas res egregie callet.] Consulebatur autem dubiis in rebus, & quamquam irent quasi ad hominem diuino potius quam humano spiritu respondentem, res tamen humanas, tam publicas, quam priuatas, quas nondum illi experiri contigerat, (siquidem ante vigesimum annum confugit ad solitudinem, primo & quinquagesimo rediit) sic callere videbatur, perinde ac semper tractauisset: vt dicere non verear, nihilo mihi minus prudentiorem esse visum, quam meliorem; si tamen prudentia, bonitatis pars non sit. Iam vero in iure dicendo sapientiam illi dicant qui viderunt, [Æquitas eius in iure dicendo.] & præsertim curia Romana, quæ nihil vnquam ab eo iudicatum rescindi passa est. Sententiæ illius inappellabiles habebantur: & quamquam in irrogandis pœnis clementior est habitus, iustitia tamen fuit, quæ neque precibus, neque lacrymis frangi posset. Nulli illius cœnaculum vel cubile non patuit. Non caussarum multitudine potuit, nō proteruitate litigantium defatigari. Stabat veluti rupes immobilis ad turbines caussarum, quibus nulla fere, vt opinor, in orbe Ecclesia magis agitatur, propter amplitudinem ciuitatis & Cleri. Gratissima in primis fuit breuitas respondendi, qua & paucis absoluebat, & ceteris adeuntibus satisfaciebat facilius.

[32] Sed qua iustitiæ luce aflatus ad iudicandum veniret, præsertim maioribus in caussis, erit satis apertum testimonium, quod referemus. Matrimonij lis orta Paduæ est inter haud vulgares familias. Ad Fantinum Episcopum, de quo dixi, defertur. Ille caussa cognita, cum leges fauere mulieri….quæ virgo asserebatur, pro muliere pronuntiat. Iuuenis, quisponsionem factam pernegabat, innocentiæ conscius, aduersus tātæ auctoritatis iudicem, Laurentium pro secundo impetrat. Laurentius autem quum videret a sapientissimo & optimo alioquin iudice secundum mulierem iudicatū, tamen lacrymis iuuenis permotus, opem implorantis caussam non suscipere non potest. Ad orationem autem se confert, [Oratio illi pro optimo consiliario est.] quam grauioribus causis habebat pro fidelissimo consiliario. Hac diligentius facta, iudicat secundum virum. Propinqui mulieris nihilo segnius tertium iudicem petunt, & impetrant Episcopum a Taruisanum. Is quoque pro muliere pronuntiat. In discrimine videbatur Laurentij sententia duabus aduersis, & expectabant omnes attentius tantæ contentionis exitum: cum iudex æquissimus Deus ipse se pro quarto gerere voluit, [Sententia eius diuinitus confirmatur.] & litem omnem dirimere: in lucem producit incestum mulieris, quæ ex consobrino & eodem Clerico grauida, quum partum amplius differre non posset, amisso pudore & patefacto flagitio, diuinam fuisse, non humanam, Laurentij sentētiam confessa est.

[33] Conscientia autem fuit explicata, pura, integra, quæ omnia dirigeret æquitate. Scientia vero potius diuinitus infusa, quam humanitus acquisita, videri posset. Vix enim elementa prima didicit a præceptore, [Scientia ei diuinitus infusa.] & tamen nihil est in sacra Scriptura disputatum, de quo non posset grauissime respondere. Dicam, quod accidisse memini. Venit ad eum Theologus, qui audierat de illius doctrina, & præsertim quod didicisset sine doctore. [Tentatur a Theologo.] Audire voluit & periculum facere. Mouet illi quæstionem de diuinis relationibus. Respondet Laurentius. Ille responsum laudans, repetit adhuc, velut cum circulatore sophista sibi res esset. Tum Laurentius: Scriptum est, Frater: Contentiones & pugnas legis deuita; sunt enim inutiles & vanæ. [Tit. 3. 9.] Dixi quid sentirem, si satisfeci, placet: sin minus, quære qui tibi respondeat sapientius. Compunctus ille & gratias agens, petita benedictione discessit.

[34] Scripsit autem volumina b quindecim, & sermones c quadraginta. Crebra illius scripturarum vsurpatio, deuota traditio, stylus redundans & copiosus: [Scripta eius.] qui si gentilium litteris dedisset operam, potuit inter scriptores elegantes annumerari. Voluminum tituli, hi sunt: Lignum vitæ. De disciplina monasticæ d professionis. De spirituali & casto connubio verbi & animæ. De humilitate. De spirituali interitu animæ. De triumphali agone mediatoris Christi. De interiori conflictu. e De complanctu Ecclesiæ. De f corpore Christi & sanguine. De vita solitaria. De contemptu mundi. g De sermone Domini in cœna. De h officio pastorali. De obedientia. De gradibus perfectionis. Sermonum autem titulos apponere, operæ pretium non iudicaui.

[Annotata]

a Taruisium nobilis Euganeorum vrbs, Sili amne diuisa, Marchionum Longobardorum olim sedes, vnde vicinæ regioni adhuc nomen Marchiæ Taruisinæ.

b Sedecim extant in vltima editione Coloniensi & Lugdunensi, & titulis nonnihil variatis.

c Vnus in citatis editionibus deest. Horum elogium præclarissimū profert Thomas de Trugillo parte 1. Thesauri Concionatorum, cap. 3. quod Liuius a Lege in præfatione operum eius ad Lectorem repetit, ideoq; hic omitto.

d In operibus, conuersationis, eiusque perfectione. Artusius in præfatione operibus præfixa: De disciplina & spirituali perfectione.

e In operibus: de compunctione & complanctu Christianæ perfectionis. Artusius: de complanctu cordis.

f Hic videtur sermo de Eucharistia. qui etiam sermo deuotissimus de corpore Christi inscribitur, & aliis XL annumeratur.

g Deest in operibus, & dedicatione Artusij. Loco horum sunt: de spirituali interitu animæ. De eiusdem resurrectione spirituali, & de incendio diuini amoris.

h In operibus: De officio & regimine Prælatorum. Citantur hæc eius etam opuscula a Dan. Rosa: Liber exemplorum, seorsim editus; & Hortus deliciarum inscriptus. Expositiones in Psalmos nondum excusæ. Et vernaculo sermone, Giardino di Oratione. Monte di Oratione. Trattado delle tre vie Gaudio, Dolore, & Gloria, excusa Venetiis an. 1494.

CAPVT VII. De mansuetudine & dono lacrymarum,
& corporis figura.

[35] Qvanto autem magis auctoritate & gloria crescebat, eo indies fiebat humilior. [Eius eximia lenitas.] Audite mansuetudinem. Nam quum Prælatus magnæ, plus ob pecuniam quam vitam, auctoritatis, ductus inuidia, variis eum quotidie calumniis laceraret; vt expleret animi malitiam, indicit conuentum plurimorum præstantium & doctrina & dignitate virorum, quasi de Theologica aliqua quæstione disputaturus. At conclusiones quasdam proponit, decretis illis contrarias, quæ Laurentius ediderat de sumptu & ornatu mulierum. Ridere partim qui aderant, partim mirari, quam ad rem essent conuocati. Qui vero grauius sentiebant, indigne admodum pati, quod illud spectaculum non honor Dei, sed maledicendi cupiditas coegisset. Tandem bonus Pastor manu silentio indicto, longam pro mulieribus orationem habet: cuius epilogo quum misericordiam & lacrymas mouere vellet, pluribus simul locis excitatus risus est. Gratiæ iis, qui venerant, actæ. Disputatores ad cœnam vocati, atque ita discessum. Affuit quidam Patris nostri dilectus in spiritu filius, qui huiusmodi re mirifice commotus, quod homo petulans sanctissimum virum huiusmodi contumeliis incessisset, accurrit ad Laurentium. Aderam tum ego forte quum hic & ira & via fessus, Et quid, inquit, Pater? Patierisne honorem tuum ab iis improbis lacerari? Tum Laurentius: Quid est fili? ille rem omnem, vti se habet narrat, non verbis solum, sed & ore & oculis & manibus sic indignantibus, vt non eum solum in quem essent illa iactata, sed quemuis alium immunem ab iniuria, facile commoueret. Quid tum Laurentius? Putatisne aliquod irati animi signum protulisse? Testor Dominum Iesum, quum intentos in eum ad id vnum coniecissem oculos, nihil mutationis in eo vultu perspicere potuisse. [Ei detrahens diuinitus punitur.] Nihil indoluit aut questus est: imo noluit scire, quis affuit, quis dixit: non fronte aut vultu signum aliquando vel minimum edidit animi commotioris. Vt autem mœrentem filium solaretur, placido vultu, Noli, inquit, te afflictare fili: Dominus Iesus, cuius negotium est, ipse aderit honori suo. Neque sane in eo falsus est. Nam paucis post mensibus dux ipse cum satellitibus suis partim exilio, partim vinculis, morte nonnulli affecti sunt.

[36] Quamquam autem nihil videtur addi posse ad hanc mansuetudinem, nescio tamen an id quod accidit iterum in simili genere, sit admirabilius. Nam cum solenni pompa Eucharistiæ sacramentum festo corporis Christi circumferretur, comitatu, vt solet, totius populi frequentissimo, helluo quidam, qui clerici scelera ab Episcopo damnata impudentius defenderat, ante ostium propriæ domus consistens, dum inde Laurentius transit, Deum nihil veritus, qui ante oculos eius incedebat, En, inquit, qui pro Sancto colitur. O insani, qui talem hominem adoratis. Audit Laurentius. Sed quid arbitramini? Gradu quo vadebat, perseuerat: non vultum, non oculos deflectit ab Sacramento: & quum aliquot pij homines commoti rei indignitate, [Alius maledicus punitus.] cum facibus ad illius domum vellent concurrere, vix a me, qui tunc aderam, repressi sunt. Quod tamen facinus vindicauit paullo post Senatus, maiori Laurentij gloria, illa præter ceteras inflicta pœna, vt perditus ille frequentiori populo in ecclesia Pontificali super pulpito publice mendacium fateretur. Certauit autē Dominus cum Senatu nostro in pœna supplicioque miseri. Nam paullo post pulsus vrbe est, profugusque nunc errat procul a domo liberisque inops atque mendicus. Sed pene infinita sunt talis mansuetudinis testimonia.

[37] [Dictorum factorūq; eius moderatio.] Erat autem verborum actionumq; tanta mensura, vt si inferiora hæc cælestibus conferri fas est, (cælestis enim certe animus esset) vix ego motus cælorum & reuolutiones & gyros agi maiori ordine atque mensura crediderim. Ipse quidem discipulo reuelauit, sibi a Deo datum fuisse, vt quouis loco aut tempore se colligere vellet, & in cælum mentem erigere, semper posset. Quod si forte aliquibus, vt solet, imaginibus turbaretur, non aliter abigere se diceret phantasias illas, quam si muscas oberrantes pelleret ab oculis. Erat in illis caussarum actionumque turbinibus semper quietus & immobilis. Nihil audire diceres: quasi in cælo esset animus, corpus in terris. Rursus autem, si stylo aut orationi sese dedisset, & interpellaretur, vt sæpe fit, ab aliquo eum adeunte, videres sine vlla molestia, cœpto opere intermisso, quasi otiosum iucundo vultu venientem excipere, quoad vellet, audire; tanta profecto animi pace, vt Angelica interdum videretur potius, quam humana. Hanc tam admirabilem constantiam sola diuinæ bonitatis meditatio poterat emollire.

[38] Dixi superius, quum de matris dormitione loquerer, in illius funere lacrymam non emisisse. Videte Patres, vbi lacrymæ profluerent. [Donum lacrymarum.] Donum enim habuit lacrymarum, vt nemo fere alius. Quum post prādium aliquando sederet, & de diuinis, vt solebat, sermonem haberet familiarem, cōuersus ad eos qui aderant, feruentiori quodam mentis affectu, Quid, inquit, agam fratres, quid agam, cum ad Iudicem deducar? Quid egi miser, in quo sperare possim? Nihil habeo, nisi quod ad illius sanctissimi ligni radicem prouoluar & plangam. Hæc quum dixisset, totus solutus in lacrymas est: quas cum profusius emisisset, & erectus vidisset nos, qui aderamus, compungi, & illas lacrymas admirari, veritus ne quid ex his laudis humanæ surreperet, Videtisne, [Extenuat lacrymas verbis.] inquit, has lacrymas? Affectus cuiusdam sensualitatis fuerunt, non veræ deuotionis, a qua absum longissime.

[39] At quam pulchre diuina bonitas conuenientem illi animo sedem tradiderat! Omittite virtutes aut sanctitatis nomen: facite vos tunc primum eum videre: Angelum, non hominem, credideritis. [Figura corporis egregia.] Fuit proceritate corporis altiore quam iusta, gracilioribus mēbris, colore candido, statu erectus & celsus, omni facie admodum decora. Oculis vero vniuersum corpus ita moderantibus, vt venerationem & sanctitatem vndique spirare viderentur.

CAPVT VIII. De amore fraterno. de prophetia.
de eiectione dæmoniorum. de misericordia.
de moniali, cui per spiritum Eucharistiam communicauit.

[40] Sed quia de Marco & Leonardo fratribus nihil hactenus dixi, nolim aliquis existimet, vllos vnquam sese maiori caritate dilexisse. Visebatur ab his quotidie: ad eum publica omnia & priuata deferebāt: sed omnes fere illorum sermones erant de æterna vita. Ceterum quam diuino spiritu omnibus in actionibus suis ageretur, vltimis illorum horis apparuit. Laborauerat Marcus valetudine diuturna, domo per annum non exierat: cupiebat fratrem videre, quo nihil in terris carius haberet. Recusabat Laurētius venire. Domo enim fraterna, sicuti materna, vt antea diximus, semper abstinuit. At ille orare enixius, & obsecrare per fraternæ iura pietatis, vt mori eum non vellet sine sua benedictione. Solabatur eū, & promittebat venire Laurentius, sed tamen differebat. Ibat ad eum Leonardus pater, ibam ego, orantes vt veniret, si quidem viuum reperire vellet. Dicebat, bono animo essemus: [Fratrem visit moriturum frustra ante rogatus.] venturum sese, quum tempus exigeret: & certe aliquoties videbatur melius habere. Quum autem apparuit hora, quam expectauit, fallere carissimum fratrem noluit. Ecce venit ad eum, quum minime expectaremus. Iam propinquus erat emissioni spiritus. Ingressus, & super lectulum fratris incumbens, salutat eum dulcissimis verbis, quasi promissum persolutum venisset. Marcus hilariori vultu conuersus, significato gaudio de illius aduentu, inter eius amplexus lætus & voti compos, in Domino requieuit.

[41] [Item alterum, cuius mortis tēpus præsciuit.] Ne tamen aut forte aut casu hoc accidisse aliquis existimet: idem penitus nono post anno in Leonardo fecit. Quintum fere mensem domo exire, & Laurentium videre non potuit. Ibam aut mittebam, qui diceret fratrem extremum spiritum agere. At ille reddebat, horam adhuc non esse. Sic per multos dies rem duximus, ego eundo aut mittendo, ille differendo. Hora ea, qua promiserat, venit: quumque summa cum lætitia eum pater excepisset, vespera eius diei inter illius brachia spiritum feliciter emisit. Addam illud etiam ad eius gloriam & solatium meum. Orauit pro fratre illis diebus precibus ardentissimis: & quum post aliquot dies ad eum venissem, afflictus mœrore adhuc recenti, post prima verba salutationis, Gaude, inquit, Bernarde fili: [Eius salutē indicat filio.] Leonardus pater tuus saluus est. Hoc ego quum ingenti gaudio excepissem. Et quomodo, inquā, scis Pater? Saluus, inquit, est: & aliud ne cures. O lacrymas dulces, plenas lætitiæ & pietatis, quas ibi fudi ante pedes illius, quum tantæ lætitiæ nuntium nuntius tam fidelis attulisset!

[42] [Variæ eius prædictiones.] Quid autem alia innumerabilia consecter de spiritu prophetiæ? Vitam sanctissimæ Abbatissæ a medicis derelictam, dilatam a Domino dixit: & paucis diebus liberata est. In eodem monasterio sororem miræ sanctitatis comploratam, & iam pene exanimem, lugentibus aliis bono animo esse iussit: & illo triduo omnino libera euasit. Propinquum suum, qui triremē conduxerat ad conuehendas ex Ponto merces, cauere iussit, ne triremen in Ponto dimitteret. Ille vero non solum triremem dimisit, sed maximo etiam fortunarū naufragio est affectus. Ceterum & filiorum orbitates, & lucra, & damna, & honores, repulsasque, ægritudines & incolumitates, aliaque tum prospera, tum aduersa, quæ quotidie accidunt, innumerabilia ante dicebat. Filium meum desperatum a medicis, extremum spiritum agere ad eum detuli, vt consulerem de loco sepulturæ. Ille suspenso aliquantulum & vultu & sermone, respondet tempus adhuc non esse talis consilij. Ego, quia ex peste familia extra ciuitatem aberat, admiratus huiusmodi responsum; Quonam, inquam, modo potero, Pater, tempestiue deliberare, quem iam expirasse existimo? Rursus ille: Redi bono animo, tempus adhuc non est. Reuersus igitur domum reperi puerum præter omnem spem melius habere. Neque tempus illud benignitate Dei ad hunc vsque diem apparuit, & spero filium potius de mea, quam me de filij sepultura cogitaturum. Sane ipse suum obitum prædixit Virginibus sanctæ Crucis per dies aliquot antequam accideret.

[43] [Energumenam liberat.] Neque minor in eo fuit dæmoniorum pellendorum, & discernendorum gratia spirituum. Qui affuit & vidit, mihi narrauit mulierem ad eum deductam, spumantem ore & dentibus fredentem. Quod ille videns, Attulistisne, inquit, mihi hunc dæmonem, tamquam ad Apostolum? Ite Fratres, & quærite qui sit me sanctior: sum enim homo peccator. Enimuero illi magis orabant, genibus prouoluti. Age, inquit, valeat fides vestra, quæ Chananææ profuit & centurioni. Imposita arreptitio capiti manu, Quid, inquit, male dæmon venisti pauperculam hanc vexare? Vbi nunc superbia tua, quum de cœlo decidisti? Non te pudet depugnare cum muliercula? Age, dimitte illam: Dominus Iesus te præcipitem agit. Signaculo suo insignita est. Videres intet hæc verba illam contumaciam, atque oris distorti prauitatem explanari, illum tremorem palloremque in naturalem verti faciem. Admirantibus omnibus, & omnipotenti Deo gloriam reddentibus, liberata est.

[44] [Arcana animorum nouit.] vero cogitationumque discretio vbinam maior apparuit? Decreuerat monasterium monialium reformare: quod vt facilius assequeretur, assignare volebat illis in Confessorem virum fidelem & sanctum. Is autem, vt erat bonus & simplex, recusabat, timēs cum mulieribus implicari. Postquam negauit, tactus pœnitentia est, deliberat redire. Hunc autem cum Laurentius procul venientem conspexisset, priusquam verbum Presbyter ille faceret, aut diceret ad quid veniret, dextra cingulum tenens, Bene facis, inquit, Frater: noui ad quid venias. Velim autem scias, veluti cingulum istud, (manu siquidē cingulum suum tenebat) sic a Deo te mihi esse permissum. Admirans ille, & magis corde compunctus: Accipe pro seruulo me, inquit: numquam mandata tua relinquam.

[45] [Hominem desperatū consolans ad meliora conuertit.] De Plebano non tacebo, adulterio, simonia, furto, & omnibus probris infami: qui ad vltimam inopiam redactus, vt omnino neque se, neque filios posset alere, quos occultos alebat, impias sibiipsi manus afferre statuerat. Hoc quum cognouisset in spiritu Laurentius, accersit illum, dicit quid cognouerit: solatur eum verbis caritate plenis. Tum declarat, accidisse hoc, permittente Domino, propter eius flagitia: & nisi resipiscat, maiora minitatur: misereri tamen illius inopiæ. Dat illi deinde aliquot aureos. Cum eximiam caritatem miser ille vidisset; quippe qui vitæ male actæ conscius, pœnas potius aliquas, quam eleemosynam expectaret; procidit ad pedes illius, & totus liquefactus in lacrymas, non poterat diuelli, promittens & iureiurando contestans vitam reformare, & comprobare quidem opere, quod promisit. Vixit autem postea aliquot annos, timens Dominum, & in mandatis illius incedens, magna cum admiratione hominum, qui eum ante cognouerant.

[46] Statueram, optimi Patres, deliberare potius miracula, quam narrare. Mores etenim, & Angelicam in terris conuersationem describendam præcipue susceperam, sed veluti incurrens in hæc, silere non potui. Postea vero quam necesse fuit, non omittā hoc, quod est genere præclarum, & magnitudine rarum, & fama notissimum. Sacra quædam virgo erat magnæ sanctitatis. Hæc per multos annos abstinentia, vigiliis, orationibus steterat ante Dominum. Accidit autem, [Moniali cuidam absenti Eucharistiam impertit.] vt solennitate corporis Christi, neque sorores aliæ, neque ipsa communicare diuinis mysteriis possent: & cum ægre ferrent, & illa inprimis sanctissima mulier, oratū Laurentium mittunt, quia prope esset monasterium, vt si gratiam communicandi eo die habere non possent, ipse saltem dignaretur, dum celebraret, pro ancillis suis orare. Promittit Laurentius. Cum autem celebraret ad populum, post eleuatum sacramētum a factus extra seipsum est: detulitque eum spiritus ad illam mulierem in cella clausam, & contemplationi vacantem: quæ forte tunc miro quodam desiderio communicandi teneretur, & sacra illi mysteria communicauit; siue in corpore, siue extra corpus, Deus scit. Ab oculis quidem totius populi non discessit, donec ad seipsum reuersus ab illo pieta tis officio, reliquum Missæ peregit. Cum autem virgo illa quod acciderat, Sacerdoti nuntiasset, Sacerdos Patriarchæ, iussit ille, vt gratias Deo omnipotenti agerent, non sibi: & vt num quam, donec viueret, manifestarent.

[47] Hæc ego, Patres, & huiusmodi alia multa a Laurentio fieri optimum Deum crediderim voluisse, siue vt suam bonitatem atque potentiam nec temporum edacitate consumi, nec immutari malignitate morum, nec fidei nostræ tepiditate imminui crederemus; siue vt ea etiam, quæ sacris litterarum monumentis edita sunt, & alioquin videri solent impossibilia, facilius crederentur a nobis: quippe cum legerimus b. D. Ambrosium, cum esset Mediolani, D. Martini exequiis interfuisse apud vltimas Gallias: D. Seuerum item Rauennatem Episcopum, ad S. Geminiani exequias Mutinā in spiritu concessisse. Increbrescere tanti viri fama quotidie; & latius atque latius diffundi cœpit. Habere eum sæpe apud se Eugenius Pōtifex voluit: [Eugenium Papam adit, sæpe vocatus. Excipitur a Pontifice honorifice.] semper excusauit, metuens ne quid ei noceret Curia Romana. Cum aute Eugenius vrbe pulsus, c Bononiam venisset, efflagitatus ab eo, refragari non potuit, quod amplius neque Alpes neque itineris longitudinem, sicut antea fecerat, causari posset. Exceptus est a summo Pontifice, frequentibus Cardinalibus, his verbis: Salue decus & gloria Præsulum: ab vniuersa autem curia, maxima veneratione habitus. Voluit eum Eugenius apud se retinere, sed imbecillitatem corporis excusans, paucos ibi moratus dies, rediit inde lætior, quam ierat. Reliquit ibi maximum odorem sanctitatis.

[48] Pari amore seu maiore etiam d Nicolaus V. Pontifex nobilissimus eum dilexit, [Nicolaus V. fecit eū Patriarcham.] vt in illo ornando certauerit cum Eugenio. Nam sicut ille Episcopum, cum primum potuit, fecit; ita hic Patriarchā, cum primum oblata occasio est, creauit. Gradensi siquidem Patriarcha mortuo, Patriarchatum a Grado, nobili quondam vrbe, transtulit Venetias; idque nec cognita, nec postulata Senatus nostri voluntate: quippe qui non minus hominem, quam ciuitatem, eo facto exornare cuperet. Allata res haud satis placuit Senatui, verenti ne spiritualis & Ecclesiastica dignitas, aucta opibus & auctoritate, veteres, quas cum superioribus Episcopis discordias habuerant, renouaret: beatissimi tamen Patris mansuetudo diremit facile dubitationem. Adiit enim continuo Ducem & collegium, sese dixit abhinc duodeuiginti annos inuitum Episcopum factum, & a quiete sua in hos turbines seculares iniectum; desiderare nunc quietē, & minui magis pondus Præsulatus quam augeti, sibi esse in animo, hoc oneris quibuscumque posset modis deprecari, nisi ipse Dux, ad quem ciuitatis suæ dignitas pertineret, forte sentiret aliud: pro cuius honore, quoniam ita de se merita ciuitas esset, nullum laborem recusare deberet. [Facit Laurentius vt id Senatui probetur.] Excitauit omnium lacrymas sanctissimi Patris mista caritati humilitas. Dux qui rem hanc ægerrime ante tulerat, & ab Eugenio tentatam semper impugnauerat, statim ex sua totiusque collegij sententia enixe eum rogare cœpit, vt libenti animo id muneris susciperet. Sic quod inuidiosum fuerat in dignitate, ex mansuetissimis sancti viri moribus gratissimum factum est.

[Annotata]

a Miraculum hoc describit in epistolis suis Pancratius Iustinianus Eques & Comes, qui extrema B. Laurentij tempora attigit, vti citatur a Dan Rosa.

b Hæc suis locis ad singulorum vitas expendentur. Colitur S. Seuerus Kalendis Februarij, pridie Germanianus.

c Id ann. Chr. 1438. contigisse scribit Ciacconius: Quo quidem anno inquit, Florentia Bononiam est profectus, & arcem ædificat ad eam portam, qua Ferrariam itur, & ædes in suo positas, vbi Legatus nunc residet muro præalto & lato, a tergo potissimum, & turribus firmat.

d Creatus Pontifex 6. Martij ann. 1447. defunctus 24. Martij ann. 1455.

CAPVT IX. De dictis ab eo memoratu dignis, & summa nominis eius celebritate.

[49] Sed quia mores & actiones illius hactenus prosecuti sumus, [Eius sententiæ memorabiles.] subiiciemus etiam de dictis aliqua memoratu digna, quantum meminisse ex domestica consuetudine potuimus. Dicebat, serui Dei non esse, a magnis peccatis cauere; id enim esse secularis hominis: sed parua vitare, ne caritas refrigesceret. Non simul ac corpus extenuatum fuerit, de abstinentia remittēdum: propterea enim abstinendum. Tribus monacho opus esse, desiderio, moderatione, & gratia: nam vbi horum aliquid desit, ibi perseuerantiam esse non posse. Humilitatem esse torrenti similem, qui estate tenuior, quasi serperet; hyeme vero atque vere inundaret: sic humilitas in prosperis quidem exigua, in aduersis magnanima esse debet. Minime sibi placebant in monasteriis ampla ædificia: & cum videret latiora cœnacula, cellasue ampliores, caput quassans, dicebat: Non sic patres nostri, non sic. Dormitorium ipse fecit apud a Leonicum ex sepe & creta, cum tamen lateritium facere facile posset propter monasterij facultates. Dicebat enim nullam rem monachum adspicere debere in hoc seculo, quæ desiderium illius teneret. Maxime pensitanda esse eorum proposita, qui se conferrent ad religionem, ne, dum ineptus suscipitur, ab eo aptus corrumpatur. Dicebatque, cum augeretur nimium numerus, rigiditatem vitæ atque monasticum vigorem diutius non posse consistere. Raram siquidem esse perfectionem. Memini adolescentem nobilem ad monasterium confugisse: quem cum intellexisset fratrum nimiis suasionibus pellectum, patri flagitanti reddidit, dicens: Accipe filium tuum, religionis propositum a sancto Spiritu est, non ab humana suadela: & est longe deterius, ab religionis vita deficere, quam eam nūquam suscepisse.

[50] [Quotidie celebrat.] Ex quo die factus est Sacerdos, quotidie Missam celebrauit, nisi valetudine impediretur. Dicebatque, qui, cum posset Domino suo frui, non frueretur, facile se declarare, Domini sui curam non habere. Pudicitiā cum carnalibus blandimentis, nihil aliud esse, quam ignem extinguere velle, & ligna superiniicere. Paupertatis donum quantum esset, neminem nosse, nisi qui secreto cubiculo & contēplatione delectaretur. Consulto Deum gratiam religionis hominibus occultasse: [Religionis monasticæ felicitas.] nam si cognosceretur illius felicitas, omnes ad eam cōcurrerent. Neminem benescire, quid esset humilitas, nisi qui a Deo accepisset vt esset humilis. In nullo enim tam falli homines, quam in vera humilitate cognoscenda. Veram scientiam esse, scire hæc duo: Deum esse omnia, & se nihil. Sæpe monebat, numquam amittendam de Deo fiduciam. Illam esse, in qua animæ vita consisteret. Diuitem dicebat non posse saluari, nisi per eleemosynam. Tanto facilius esse munus Imperatoris aut Ducis quam Episcopi, quanto difficilius esset, quæ non videas regere, quam quæ videas. Inter labores publicos bellorum, quæ eius ætate plurima fuere, dicebat Senatoribus nostris: Si vultis Dominum vestri misereri, nihil vos ex vobis aut esse aut posse iudicetis. Bonum Principem assimilabat capiti: quia sicut caput & lingua implorat auxilium pro reliquo corpore se non mouente, ita Principis oratio potest placare Dominum, quamuis populus aliis intendat. Vitanda monebat, quæ multis obstaculis impedirentur: quia opera Spiritus sancti facilia essent & æquabilia, diaboli aspera & plena sentibus. Et cum de rectoribus ciuitatum secularibus loqueretur, quasi illorum laboribus condolens, non sine clementia Dei fieri putabat, vt virtutis comes esset gloria, & quasi laborum curarumque delinimentum aliquod: tantisper autem gloriæ cupiditati ignoscendum, dum virtutem velut ancilla sequeretur, non autem quasi domina præcederet. Innumerabilia alia sapienter & dixit & sensit, quæ quidem referre infinitum est.

[51] [Celebritas nominis sancti viri.] Ceterum iam plenus erat dierum, nomenque illius & fama latius quotidie fundebatur. Nemo veniebat ad hanc vrbem, qui non vel in primis spectaculis appeteret hunc Patrem videre. Taceo vulgus & turbam sine nomine, qui, quacumque incedere, ad eum visendum, veluti ad Angelum de cælo demissum, [Multi ad eum videndum confluunt.] per vias & compita concurrebant: Cardinales omnes, Duces & Principes domi eum inuisere, vitam inuestigare, thalamum, cubile, cœnaculum, omnia lustrare oculis, & venerari. b Franciscus Sfortia Mediolani Dux, & Blanca vxor, c Galeatium maiorem natu, & magnæ spei filium adhuc impubem Venetias cum misissent, illud imprimis mandauere, vt puerum ad sanctum virum deducerent, vt imponeret illi manum, & eius orationibus commendarent. d Bartholomæus Collionus, clarissimus hac ætate Dux magnam ad eum vim auri detulit, quam in pauperes dispertiret. Quod fuit & in militari viro propter deuotionem, & in Patre nostro propter opinionem rarum & singulare. Iam aduenæ & peregrini omnis ordinis & generis, Pannones, Germani, Galli, Hispani, vel qui Romam ad limina Apostolorum, vel qui in Orientem ad Dominicum sepulchrum pergerent, tum felices auras sperabant, si benedictione huius Patris accepta discederent.

[52] In maximis vero patriæ periculis Dux noster atque Senatus non aliter ad illius orationem confugere, quam ad oraculum quoddam. [Efficacia precum eius.] Quantum autem illius oratio proficeret, vnum aliquid, prius quam partem hanc claudam, in testimonium referemus. Est prope e Corcyram locus asper & incultus, vbi vir habitauerat eremita triginta & amplius annos, vitæ abstinentia & orationibus, & quod primum ferebatur, prophetiæ spiritu insignis. Gerebat forte Corcyræ negotium vir quidam de nostris, tam genere quam moribus præstans, qui cum arderet bellum, quod cum f Philippo Mediolani Duce gerebamus, & afflictiores viderentur esse res nostræ, adiit virum Dei: rogat eum, numquid Veneta Respubl. vt ferebatur, deplorata esset. Ad quem eremita: Commotus est furor Domini, [Periissent Venetiæ nisi pro iis orasset.] inquit, contra vos, quia verbum Domini proiecistis: & nisi Pontificis vestri lacrymæ interpellarent pro vobis, iamdudum quasi Sodoma periissetis. Tale de Laurentio testimonium retulit eremita in mediis Corcyræ rupibus & speluncis. Cui non solum Laurentius, sed omnes fere mortales incogniti erant & inauditi.

[53] [Orat assidue pro suis.] Porro caritas illa, qua suas oues prosequebatur, vix animo concipi posset, nedum verbis explicari. Totus illi Pontificatus inter grauissimorum temporum, maximorumque bellorum turbines consumptus est. Non erat contentus propria oratione: animabat hortando, monendo, obsecrando, iubendo, vt profecto tantæ caritatis & ardoris vel minima pars vim cælo inferre potuerit. Et hoc, si mihi liceat, procul dubio dixerim fuisse Quirinæ matris suæ præsagium, quod filio nascenti precata est: iis præcipue temporibus, quibus ter quaterue in præcipiti fuit Venetum imperium.

[Annotata]

a Oppidum est diœcesis Vicentinæ, 13. milliaribus Italicis distans Vicentia, ad dextram amnis Noui, quod Leander cum opibus & multitudine colonorum ac nobilitate, tum amplitudine, multis Italiæ ciuitatibus par existimat. Vulgo Lonigo dicitur.

b IV. Dux coronatus die Annuntiatæ Virginis sacro ann. 1450. fuit gener Philippi Mariæ III. Ducis, ducta vxore Blanca Maria eius filia, & adoptione filius: imperauit annis 16. obiitq; anno 1466. Huius bellicam virtutem describit Iouius lib. 3. Elogiorum.

c Galeatius Maria Sfortia V. Dux parenti successit, occisus ann. 1477. Eius vitam & necem perstringit Iouius lib. 3. Elog.

d Præclara huius bello paceq; facinora lege lib. 3. Elogiorum Iouij.

e Insula maris Ionij, hodie Corfu, vix milliare vnum ab Albaniæ continente discreta, ditionis etiamnum Venetæ. Vrbem habet eiusdem nominis Archiepiscopalem, quæ olim fuit Metropolis sub Patriarcha Constantinopolitano.

f Philippus Maria Vice-Comes, Ioannis Galeatij I. Ducis filius, socer dicti Francisci Sfortiæ, a cæde Ioannis Mariæ fratris sui Dux III. creatus est an. 1412. imperauit annis 35. obiitq; anno 1447. Horum trium primorum Ducum res gestas describit Iouius lib. 2. Elogiorum. Bellum hoc fuse describunt Sabellicus decade 2. rerum Venetarum lib.9.&10. & decade 3.sex prioribus libris, & Petrus Iustinianus lib.6.historiæ Venetæ.

CAPVT X. De vltima ipsius valetudine, & quæ in ipsa dixit aut fecit.

[54] Agebat annum quartum supra septuagesimum, corpore quidem imbecillo & tenui, sensibus autem integris, & sine vllo vitio valetudinis: nisi quod ingrauescens ætas, additis inediæ, vigiliæ, algorisque ab ipsa adolescentia susceptis incommodis, totum corpus pariter attriuerat. Nos autem de eius vita plusquam de nostra solliciti, hortabamur, vt audiendi onera deponeret. Quibus ille: Vultisne locum, qui mihi commissus est, deseram? Nam quod ad ieiunia, vigilias, & castigationē carnis attineret, senescere corpus, spiritus iuuenescere videbatur: & aut D. Paulum referebat, qui nonagenarius vescebatur palmulis; aut D. Hilarionem, [Vsquæ ad finem vitæ scribit.] qui a octogenarius farinula, aut alium de Patribus antiquis. Vt autem nihil ad cumulatam gloriam deesset, perseuerauit scribere vsque ad eam diem. Forte tunc librum de gradibus perfectionis absoluit.

[55] Dum autem post cibum mecum de more ambularet: Quam libenter abirem, inquit, [Optat mori.] si Domino placeret! Neque enim melior sum, quam Patres mei: sed tu bone Iesu obsequi non debes voluntati meæ, sed vtilitati populi tui. Voluit autem Dominus preces eius audire. b Febri post paucos dies acerrima corripitur. Lectum paramus: ille commotior, & indignanti similis: Mihine plumam paratis? Qui mollibus sternuntur, [Æger lectu respuit.] in domibus Regum sunt. Non in pluma Dominus meus, sed in durissimo ligno cubitauit. An non meministis, quid B. Martinus in re, simili responderit, non decere Christianum hominem mori, nisi in cinere & cilicio? Nihil igitur tūc profecimus, victique ad eius matta detulimus inter brachia. Cum autē neque medicis neque pecuniæ parceretur, & ministrātium circa se studium videret, cōpungebatur animo: En quanta, dicebat, ob huius sacci vilis sanitatem parantur? quanta perduntur? cum interea pauperes Christi non panem, non stratum, non ignem habeant, vbi calefiant. Intellexit autē vir sāctus migrationis diem aduenisse. Hactenus, inquit, filij per iocum res acta est, serio nunc agitur. Prope est sponsus: eundum ei obuiam. Et sublatis in cælum oculis, [Fiducia & humilitas instante morte.] Venio, inquit, ad te bone Iesu. Obseruatum est autem ab iis, qui ministrabantei, quod aliquando plenus animi, ardore quodam spiritus in cælum ferri gestiebat: interdum vero in profundum sese humilitatis abiiciens, pertimescere videbatur diuinum iudicium. Nam dum ego ad eum non sine lacrymis dicerem: Quam læto animo migrare debes, o Pater, cui palma cælorum parata est. Decerni, inquit, fili fortibus solet hæc palma, non ignauis meique similibus. Hæc humilitatis. Illa vero quam plena fiducie! Nam cum nos lacrymari videret, Abite, ait, hinc cum vestris lacrymis: tempus lætitiæ est, non lacrymarum. Sic in fiducia Macarium, in timore Arsenium referens: inter vtrumque incedens, vt cum fiducia metueret, nec sine timore confideret.

[56] In campum igitur cum morte descensurus, armari se Sacramentis Ecclesiæ, & ad sacellum inter manus deferri postulauit. Et cum e strato subleuatus, innixus humero meo, labantia membra regere non posset, paullulum resedit. Effundebar totus in lacrymas. Quod ille aduertens, Quid ploras, inquit, Bernarde fili? Da mihi dexteram. Quam quum ambabus suis tenuisset, [Promittis se nepoti semper ad futurum.] Cōfide, inquit, & bono animo esto: numquam enim te deseram. O vocem dulcem pariter & acerbam! Nescio quomodo non elanguit cor meum: nisi quod temperata fuit tam certa promissione mœstitia. Certe illius diei, illius loci, Patres clarissimi, debeo nimis crebro meminisse. Legatum, quod a dulcissimo patre mihi relictum est, omni fide & spe veluti brachiis amplexabor, quasi obsignatum ab Angelis, subscriptum a beatis spiritibus: quorum gloriosam & innumerabilem multitudinem ad suscipiendam fidelis conserui anima cubiculum illud compleuisse non dubito.

[57] Quam vero supellectilem creditis fuisse compertam in his ædibus. Putatisne aurum aliquod aut argentum? Illud admirabilius, [Librum nullum habuit.] quod nullum omnino librum possederit. Cum quotidie legeret aut scriberet, librum tamen vllum possidere noluit. Testamentum omne, quod fecit, efferri sese iussit nulla pompa ad monasterium suum, [Sepeliri se iussit sine pompa.] quod abest duo millia passuum extra ciuitatem, ibique in sepulchris fratrum reponi. Neque semel præcepisse contentus, quasi diuinaret, quod contentionis de illius sepulturā esset futurum, vocarinos iterum iubet; Scitis, inquit, quæ de sepultura mandaui? Facite quod iubeo: nolite pompam parare. Neque enim is sum, quem forte existimatis: Diuos Antonium imitatus & Hilarionem, qui in locis obscuris sepeliri voluerunt, ne colerentur a vicinis.

[Annotata]

a In huius vitæ editionibus, operibus præfixis, centenarius, mendose. Consule ipsius Hilarionis vitam a S. Hieronymo conscriptam, cap.39. & annotationem 88.ad eam Rosvveydi nostri lib. 1. de vitis Patrum.

b Martinus Sanudo parte quinta Chronici Veneti, ait eum in Natiuitate celebrasse sacrum in Pontificalibus in æde summa, & ob acerrimum noctis illius frigus in febrim incidisse, qua VIII. Ianuarij extinctus sit.

CAPVT XI. De oratione, quam habuit antequam migraret e vita:
& de duobus miraculis.

[58] Svscepta vero paullo ante diem sacri olei vnctione, sermonem habuit de mortis vtilitate, ac de cælesti vita, miro quodam sensu ac grauitate verborum. Nam vt erat supinus, aliquamdiu tenuit in cælum oculos. Tum denuo semiclausis, in hanc sententiam fari cœpit: (verba etiam, quantum potuimus tenere, subiicientur.) Videtis, o filij, horam meam aduenisse: benedictus Deus, qui eam tandem venire voluit, cum nulla sit alia via, quæ ducat in cælum. Ille enim venit nobis via, veritas & vita, vt eiectis de paradiso miseris exulibus, viam signaret in patriam redeundi. Si enim in hac vita tantum sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. Sed absit a nobis tam stulta cogitatio. Quid enim vita hæc, nisi lanugo quædam, (vt ille inquit) & veluti memoria hospitis vnius diei prætereuntis? [Sap. 5. 15.] Christus pro nobis mortuus est primitiæ dormientium. Pudeat nos mortem timere, cum Dominus noster propter nos mori voluerit. Hunc diē semper ante oculos habui; [Semper suæ mortis memor.] tuscis Domine: quamquam dum vitam meam considero, confusio sit mihi potius appellanda, quam vita. Sed in spiritu humilitatis suscipe me, bone Iesu, vita & salus animæ meæ. Neque enim in iustificationibus meis prosterno preces meas ante faciem tuam, sed in miserationibus tuis multis. Illa ego ouis amissa, ad te pastorem redeo. Vocem tuam noui, non alienorum: peto Domine, vt ad ouile me reducas. Potesne spernere vocem clamantis & confugientis ad te? [Psa. 90. 15.] Nonne tu ille, qui dixisti, Clamabit ad me, & ego audiam eum: cum ipso sum in tribulatione? Eccle clamo plus corde, quam ore, Domine: ecce tribulatio proxima est, & non est qui eripiat, nisi tu bone Iesu. Sed neque felicium spirituum sedes affectare ausim, qui speciem intuentur sanctissimæ Trinitatis. Portio tamen aliqua creaturæ tuæ, postulat micas suauissimæ mensæ tuæ. Nimium mihi fuerit, & heu quam nimium, si subtus calceos infimi electi tui loculum aliquem huic pusillo tuo seruulo non negaueris.

[59] Conuersus deinde paullulum ad astantes, ait: Vos interea fratres, seruate Domini præcepta. Omnis enim caro fœnum, & omnis gloria eius tamquam flos fœni. Contemplamini me, ecce aruit fœnum, & flos eius cecidit. Horam hanc quis poterit euadere? Sed mihi credite, filij, nihil est præstantius, quam seruire Domino. Hæc cum dixisset, sublato paullisper brachio, quod denudatum tenebat, caligantibus oculis, vt Isaac illum antiquum videre te diceres, adstantibus crucis signo, Benedicat, inquit, vobis Dominus Iesus, fratres & viscera mea, & benedicat filiis meis qui absunt, quos in Domino parturij. [Gen. 27.] Det vobis cor, vt colatis eum: aperiat animum in lege sua, neque vos deserat in tempore malo. [Bene precatur moriturus omnibus sisis.] Benedicat Principi nostro, & vniuerso Senatui, vt sortem commissi sibi principatus, ad honorem Dei, & commune omnium ordinum bonum, sibi traditam recordēur. Benedicat denique populo meo, cuius amorem, pacem, concordiam Dominus in dies magis atque magis conseruare & augere dignetur.

[60] Dilucescere cœperat, & iam antea percrebuerat viuere diutius eum non posse. Mota igitur vniuersa ciuitas est. Canonici quidem primo diluculo sunt ingressi: quos dulcissime recognoscens, ab his veniam petebat, si muneri suo non satisfecisset. Diuinum honorem commendabat & Ecclesiæ cultum: tum vt mutuam inter se caritatem seruarent. Postremo rogabat, vt in diuinis officiis sui meminissent. Quid ibi rursus lacrymarum, bone Deus, quid clamorum edebatur? Illum patrem, illum dominum, præceptorem, ducem. Paullo post Procuratores S. Marci ingressi sunt, & alij Principes ciuitatis, Sacerdotes & religiosi viri. Nullus denique ciuitatis ordo arceri foribus potuit. [Singulos ad ipsum accedentibus optimas tradit institutiones.] Loquebatur vnicuique aliquid ad salutem. Procuratoribus & Principibus pauperes & iustitiam, sacerdotibus honorem Dei, negotiatoribus caritatem, aduocatis pauperum caussas, singulis denique officiorū suorum munera commendat: vt admirabile fuerit artus illos pene exanimes, intento semper spiritu laborem loquendi, benedicendique per totum biduum (tantum enim superuixit) perferre potuisse. Nusquam magis enituit illa puritas & altitudo animi. Neminem respuit, omnes pari fronte suscepit: vt neque pauperis, neque diuitis, neque secularis vlla apud eum videretur esse distinctio.

[61] Plura interea tum prædixit, tum fecit digna memoratu: quorum duo tantum subiiciemus, vt appareat, omnem huius sanctissimæ partē, signis atque portentis, [Prædicit obitum Marcelli cuiusdam;] sicut ceteris claruisse virtutibus. Erat ei carissimus in Christo filius, Marcellus nomine, clarus genere, sed vita clarior, vit bonus & iustus. Laurentium autem sic diligebat, vt palam diceret, si quid de eo accideret, se nullo modo superuicturum. Cum audisset igitur de illius valetudine, continuo accurrit; introducitur ad eum: cui ad eius osculum inclinato Laurentius submissa voce, Marcelle, inquit, quid de discessu meo cruciaris? Ego quidem præcedo, sed tu me propediem sequeris. Sic Domino placitum est, vt hoc Paschate nos iterū mutuo amplexemur. Lætior ille huiusmodi verbo, [alteri agro sanitatem.] quam tristior, initio Quadragesimæ acri valetudine corripitur, & in Paschate, vt prædixerat, ad sepulturam elatus est. Dilectissimo autem filio Hieronymo, grauiter laboranti, salute & prædixit & reddidit. Nam cum destitutus a medicis, pro mortuo haberetur, mater autem & sorores nihil iam spei, nisi in Patris huius orationibus, haberent, misit ad eas sanctus hic Pater, qui dicerent, bono animo essent: neque enim illa ægritudine moriturum. Quod sicut dixit, ita factum est. Paullo enim post reliquit eum febris, & pristinæ valetudini restituitur.

CAPVT XII. Deuota spiritus emissio,
& inhumati corporis diuturna permansio.

[62] Sed iam dissoluebantur sanctissima illa vincula carnis & spiritus, & quæ indissolubili pace per tot annos atque concordia vixerant; iubente Deo, illa terræ, [Moritur.] spiritus cælo reddendus erat. Claudere paullatim cœpit oculos facie quadam hilariori, & membra omnia explicare, quasi de labore ad requiem transiturus. Quas ibi cateruas Angelorum aduenisse vidissemus, si corporeis oculis potuisset videri illa societas! Tali igitur comitatu inter eorū cælestes voces & cantus felicissimus ille spiritus, velut igniculus in cælum emicuit. Hic finis sanctissimi Patris, vere felix, vere beatus. O si mihi nunc liceat laxare habenas lacrymis, & liberius lamentari! Vim facio mihi, Patres. Erūpunt lacrymæ, nec cohibere me possum: sed non est huius loci: secretum cubiculum aptius est: ibi promissa tua, optime Pater, quum necesse fuerit, repetam: ibi dexteram tuam testabor, præsertim cum sæpe alias in maximis periculis inuocatus, me miris modis adiuueris.

[63] Orta altera luce, effusa incredibili concursu tota ciuitas est: vi pene fores effractæ, vt in ecclesiam subito deferri necesse fuerit ad oculos populi depascendos. Tanta autem continuo circumstetit feretrum multitudo, vt a gradibus chori, vbi positus fuerat, raptus deinde sit, non hominum manibus, sed sola sese comprimentium atque impellentium turba, [Reliquiæ eius.] vsque ad valuas ecclesiæ. Discissæ vestes, sublati calcei, omnia ad venerationem direpta. Ceterum vt primitiæ aliquæ sanctificationis, & publicum iam apparere testimoniū inciperet, scholæ illæ quatuor celeberrimæ (sic enim eas appellamus) non quasi ad mortuum, [Opinio sanctitatis.] sed ad viuentem & sanctum, & viris frequentissimæ, & ornatu ac pompa, non quidem lugubri aut funebri, vt solent in mortuorum elationibus, sed vt in processionibus ac supplicationibus, quum gratiæ publicæ Deo redduntur, sic nullo publice aut priuatim iubente suadenteve, sed ipsæ per sese sic instructæ auratis cereis, & omni honoris ac lætitiæ significatione accurrere. Quale illud etiam testimoniū, quod bini ex vestris fratribus, quum ad illud officium, vt ceteri, adiissent, audire sibi visi sunt suauissimos quosdam cantus, & inauditas modulationes! Redeuntibus autem ad monasterium, & illis non cessantibus, tum alter ad alterum: Audisne frater has melodias? Quidni audiam, [Angelorū cantus auditus.] inquit alter: Angelicus plane mihi videtur iste concentus, non humanus. Idem affirmare alius cœpit. Vtrisque igitur admirantibus, numquam illi cantus, quoadusque ad monasterium peruenerunt, conticuere.

[64] Expletis officiis, quum efferendi tempus aduenisset, ecce quo pacto, præcipuo quodam Dei iudicio, tunc quidem occulto, sed paullo post aperiendo omnibus, [Contentio de eius sacro corpore.] lis oriri cœpta inter Patriarchales Canonicos, & Fratres S. Georgij. Hi quum ex præcepto Patris nostri repeterent, quod mandauerat de loco sepulturæ; illi sacros canones afferrent, vt Prælati in propriis ecclesiis sepelirentur: neque semper defunctorum ordinationibus parendum, ex Marcellini Pontificis exemplo; qui quamquam corpus suum inhumatum sub anathemate permanere iussisset, visum esset tamen sanctis Patribus, non tam hominis, quam Pontificis habere rationem. Interim autem sacrum illud corpus in ecclesiæ sacrario reponitur, quasi litis euentum expectaturum.

[65] Accidit autem res omnibus retro seculis inaudita, pace dixerim Sanctorum aliorum omnium, quod quidem extet ex eorum monimentis. Nam ibi corpus illud dum reponitur, [Corpus 67. dies incorruptum manet, & suauem odorem exspirat.] altero ac tertio die, nec corruptionis aliquid, nec fœtoris apparet. Itemque & quinto & sexto nihilominus integrum perseuerat. Tantæ rei miraculo excitata accurrit vniuersa ciuitas: vident & exquirunt diligentius, numquid sit delibutum vnguentis: omnia membra contrectant. Nihil pigmenti aut artis, nihil rigoris in membris, fœtoris longe minus: quin potius odorem suauissimum membra illa spirare videbantur. Additur miraculum miraculo. Nam post biduum rubescere genæ, & viuus per membra sanguis conspici cœpit. Et iam capere non poterat sacrarium illud concurrentem turbam, & sese inuicem comprimentem: vt octauo tandem die necesse fuerit in ecclesiam publice deferri, ad oculos populi exsatiādos. Tum vero & admiratio, & stupor, & clamores. Igitur qui litigant, & hi instantius postulant, & custodiunt diligentius. Reponitur iterum in sacrarium, vbi per dies quadraginta perseuerauit incorruptus & integer. Omnibus illis diebus numquam non visitatus est: numquam sacrarium illud non apertum omnibus fuit, & videre & venerari volentibus, donec septimo supra sexagesimum die, quum alioqui fatis commode seruari posse non videretur, sepulturæ traditus est officiis & honoribus, non quibus ceteri solent, de quorum virtute & meritis ambigatur; sed quasi Sancti cuiusdam reliquiæ, sic cum omni honore collocatæ, decimo sexto videlicet Calendas Apriles, quum sexto Idus Ianuarias migrasset ad Dominum.

[66] Multi non solum ex Italia, sed Illyrico etiam atque Epiro, ad id ostentum domo profecti. Medici omnes, & præsertim Gerardus Veronensis, medicus ætate nostra omniū nobilissimus, qui eum in hac ægritudine visitauit, naturæ nulla vi fieri posse testati sunt, præsertim cum putrida febri laborasset. Diffusus enim per venas putridus & corruptus humor, [Sepelitur 17. Martij.] corruperit necesse fuit reliquum corpus: vt impossibile penitus extiterit, absente calore naturali, vel paruum aliquid temporis integrum incorruptumque manere. Quantum igitur, quamque admirabile spectaculum fuerit, aliorum sit iudicium. Nam si Beatissimo Bernardo honori datum est, vt dandum erat, quod corpus eius triduo inhumatum substiterit; quid Laurentio nostro tribuendum, qui tot dies & pene menses integer & incorruptus euasit? Mota ciuitas tantæ rei miraculo, dare operam voluit, ne eiusmodi ornamento, vel primi scilicet, vel sanctissimi, Patriarchæ reliquiis Patriarchalis ecclesia spoliaretur. Hoc facto relatum in memoriam illud Beatissimi Martini Turonensis Episcopi, qui quum apud Condatensem Pictauorum vrbem diem obiisset, & Pictaui, apud quos obiisset, retinere vellent; Turonenses autem repeterent proprium Antistitem, tamdiu in contentione res illa versata est, donec a Turonensibus furto sublatus, [Miracula creberrima ad eius sepulchrū.] propriæ Ecclesiæ restitueretur. Quæ autem miracula deinceps acciderint, quæque accidant quotidie, ad sepulchrum illud diuinam opem poscentibus, ea non aggredi satius existimaui: quippe quæ innumerabilia sunt. Inquirentur fortassis aliquando diligentius ab iis, quorum sicuti auctoritas maior est, & officium solemnius, ita vix crediderim fieri posse, vt tanti luminis splendorem Deus iacere diutius in tenebris patiatur.

BVLLA CLEMENTIS VII. PAPÆ
qua B. LAVRENTIVM IVSTINIANVM
Beatorum numero adscripsit,
data anno MDXXIV.

Laurentius Iustinianus, Patriarcha Venetus (B.)

[1] Venerabili fratri a Antonio Patriarchæ Venetiarum, Clemens Papa VII. Venerabilis Frater, salutem & Apostolicam benedictionē Illius, qui semper in Sanctis suis mirabilis est, vices licet immeriti gerentes in terris, piis fideliū, præsertim Ducū & Nobilium, votis, quæ ad Dei laudē & gloriā, ac venerationē Sanctorū cedere dignoscūtur, libēter annuimus, eaq; fauoribus libenter, prosequimur opportunis. Exposuit nobis dilectus filius Marcus Foscarus Dominij Venetorū Orator ad nos destinatus, pro parte dilecti filij nobilis viri b Andreæ Gritti Ducis, & Dominij Venetorū huiusmodi; quod licet ex processu super canonizatione B. Laurentij Iustiniani, [Varij processus pro eius canonizatione inchoati.] de mādato fel. rec. Sixti Papæ IV. prædecessoris nostri, ad tunc Ducis & Dominij Venetorum instantissimas preces habito, & ad Romanam Curiam transmisso, verisimiliter credi posset, omnia quæ ad ipsius B. Laurentij canonizationem necessaria erant, tunc plene ac sufficienter probata fuisse; tamen cum processus ipse casu quodam igne crematus fuisset, pieæ mem. Leo Papa X. etiā prædecessor noster ad tunc Ducis & Dominij Venetorum huiusmodi supplicationem eius tunc Nuntio, & bon. mem. Episcopo Cremonensi tunc in humanis agenti in ciuitate Venetiarum commorantibus, de Venerabilium Fratrum suorum, de quorum numero tunc eramus, consilio, per suas in forma breui c litteras commisit, vt ad inquisitionem negotij canonizationis huiusmodi procederent. Qui cum ad inquisitionem huiusmodi procedere cœpissent, ac prædictus Leo prædecessor, sicut Domino placuit, fuisset vita functus, recolendæ mem. Adrianus VI. similiter prædecessor noster ad supplicationem Oratorum prædicti Dominij Venetorum, qui ad Sedem Apostolicam pro præstanda sibi obedientia destinati fuerāt, tibi, Frater Patriarcha, & Venerabilibus Fratribus Thomæ Feltrensi Nuntio Apostolico, & Paulo Nemosiensi Episcopo, per suas in forma Breuis d litteras mādauit, vt processum canonizationis alias inchoatum prosequi deberetis, ac si dicti Leonis Papæ litteræ sup. directæ fuissent.

[2] Cum autem præfatus Adrianus prædecessor noster dicto processu minime absoluto, fuerit vita functus, & processus huiusmodi non ita de facili valeat expediri, ac idem Marcus orator pro parte Ducis & Dominij prædictorum nobis humiliter supplicauerit, vt pro æterni Regis laude & gloria, ac ipsius B. Laurentij Episcopi Confessoris reuerentia, nec non Ecclesiæ decore, ac Catholicæ fidei splendore, & populorum dicti Dominij deuotione liceat singulis annis in die, qua dictus B. Laurentius migrauit ad Dominum, festum, & officium de vno Patriarcha Confessore, cum oratione vnius Episcopi Confessoris, sub nomine eiusdē B. Laurentij Patriarchæ in tua & aliis Ecclesiis dicti Dominij Venetorū ab omnibus celebrari. Nos qui fideles quoscumque ad Sanctorum Dei venerationem, [Permittit Papa fieri, de eo sacrū & officiū:] ac iugem erga eos deuotionem, prout possumus, libenter excitamus cum ad præsēs aliis grauibus præpediamur impedimentis & negotiis, canonizationisq; huiusmodi negotio intendere non valeamus, ipsorum Ducis & Dominij deuotis supplicationibus inclinati, vt tam in tua Patriarchali, cuius ipse B. Laurentius Patriarcha fuit, quam in quibusuis aliis cathedralibus, etiam Metropolitanis, ac collegiatis, ac parochialibus, quorumcumque locorum, etiam Religiosorum, ecclesiis totius Dominij Venetorum, officium in memoriam eiusdem B. Laurentij Patriarche de vno Episcopo Confessore, sub nomine eiusdē B. Laurentij annis singulis, die qua migrauit ad Dominum, celebrari, ac in eorum Missis ac Matutinis, ac vesperis commemoratio sub nomine B. Laurentij Patriarchæ recitari possit ab omnibus, qui illud celebrare ac recitare voluerint, & eius imago in ecclesiis, siue Christi fidelium personarum domibus, depingi, sine tamen diademate, & non tamquam canonizati, sed tamquam Beati, libere & licite valeat; auctoritate Apostolica, tenore præsentium, licentiam & facultatem concedimus; non obstantibus constitutionibus & ordinationibus Apostolicis, ceterisque contrariis, quibuscumque. Volumus autem, quod propter præmissa, dictus B. Laurentius catalogo Sanctorum asscriptus minime censeatur. Datum Romæ, apud S. Petrum sub annulo Piscatoris. Die XVIII. e ….M.D.XXIV. Pontificatus Nostri, Anno Primo.

[Annotata]

a Hic est Antonius Contarenus, ex congregatione Scopetinorum electus, qui B. Laurentium aliosq; Antistites Venetos, suos prædecessores, in aula Patriarchali curauit depingi. Ei successit Hieronymus Quirinus ex ordine Prædicatorum, non anno Ch. MDXX. vt Claudius Robertus, cum superfuerit ille anno Ch. MDXXIV. quo hæc ad eum Bulla missa est. Verum anno sequenti. Iussit Quirinus in Veneta ciuitate, quoniam B. Laurentij corpus reconditum est in ecclesia Patriarchali, festum ipsum cum maiori solemnitate fieri & celebrari, populumque Venetum per concionatores admoneri ad venerationem & festizationem dicti festi, omni anno dicta octaua die fiendi. Integram constitutionem vide apud Dan. Rosam.

b Hunc describit Paulus Iouius lib. 6. Elogiorum de viris bellica virtute illustribus.

c Has refert Dan. Rosa, datas II. Apr. an. 1519.

d Has desiderari notat idem Rosa.

e Mensis in omnibus exemplaribus desideratur.

RECENTIORA MIRACVLA

Ex Dan. Rosa, & litteris Venerabilis
D. Octaui Gualdi eiusdem ordinis Romæ Canonici.

Laurentius Iustinianus, Patriarcha Venetus (B.)

Ex Variis.

[1] [B. Laurētij meritis curata debilitas] Qvædam annos complures fulcris nixa incedebat, vel neruis contractis, vel quopiam noxio humore debilitatis membris. Vt celebrari publica fama B. Laurentij sanctimoniam intellexit, eius implorat patrocinium, vouetque procuraturam se, vt ad illius honorem in æde S. Marie de Horto Venetiis sacrificium offeratur Deo. Adfuit ipsa sacrificio, subitamque eo peracto sanitatem retulit, suspensis ad aram, quæ etiamnum visuntur, fulcris.

[2] Franciscus Michaelius Canonicus & Pœnitentiarius Patriarchalis Ecclesiæ Venetiis, [morbus lethalis,] cum sanctimonialibus cœnobij S. Annæ a sacris esset confessionibus, an. MDCVII. lethali morbo correptus est, nec multo post depositus a medicis. Vetula quædam Anna ibidem Religiosa, singulari erga B. Laurentium pietate, votum ei pro Confessarij incolumitate nuncupat; quæ plena ei restituta est, qua etiamnum an. MDCXIII. fruebatur.

[3] Ioannem Conuersam an. MDCXI. enatus sub axilla carbunculus in præsens adduxerat vitæ discrimen; [carbunculus,] quod B. Laurentij ope implorata subito discussum.

[4] [fluxus sanguinis.] Eadem fluxu sanguinis prope exanimata, voto noncupato, eandem B. Laurentij experta est opem.

[5] Romæ an. MDCXIII. prodierat in lucem puer frigidus ac teter, [Mortuus suscitatus.] vt penitus carere vita crederetur. Facta B. Laurentio pro eo vota sunt: Reuixit valuitque. Testatus id Dorotheus Baronius congregationis S. Georgij de Alega Visitator.

[6] Ioannes Petrus Sennenzius, primarius chirurgiæ Bononiæ professor, multos menses febri quotidiana conflictarus, [Depulsa febris.] tandem beato Patriarchæ votum obtulit, subitoque omni incommodo caruit.

[7] [ægritudo inueterata,] Laurentius Bernardius Bononiensis, Bondanelli in diœcesi Bononiensi Rector Ecclesiæ S. Bartholomæi diuturna ægritudine exhaustus, deductusque ad extrema, cum iam spem nullam medici facerent, an. MDCV. XVII. Ianuarij, votum B. Laurentio nuncupauit, & conualuit.

[8] [iterum alias,] Idem an. MDCVII. simili voto, grauissimo morbo subito est liberatus.

[9] Idem mense Maio an. MDCXI. Vigiliis vrbe regni Neapolitani soluerat, [naufragij periculum,] Rauennam petiturus. Tetra dein iactatus tempestate circa eam Apuliæ oram, qua Garganus mons iacet, voto se cum ceteris vectoribus B. Laurentio obstrinxit. Bononiam reuersus aram B. Laurentio dicatam in noua S. Gregorij basilica, magnifice exornandam suo sumptu curauit; annuo etiam censu attributo. Chirographo dein Cardinali S. Eusebij Congregationis S. Georgij Protectori, Romæ oblato isthæc cuncta testatus est.

[10] Blasius Marangon ischiade laborabat ita grauiter, vt fulcris regere gressum cogeretur. Quodam die magno animi sensu ante altare B. Laurentij, [ischias,] in ecclesia in qua eius religiose asseruatur corpus, humi stratus preces fudit: surrexit incolumis, fulcra appendit, nihilque deinceps molestiæ perpessus est.

[11] a Marinæ Gritti clarissimæ feminæ, annos natæ 70. mense Decembr. an. MDCXII. atrum fœdumque in pectore vlcus exortum, ingentis oui magnitudine: medici gangrænam censebant; [gangræna,] eorumque iam artem mali vis superabat. Extremis mysteriis, exomologesi, Eucharistia, sacra vnctione communita, mortem opperiebatur: quinque ipsos dies nec loqui valuit, nec alimenti quidquam sumpsit, nisi quod modicum vini plumula instillabatur ori. Cum iam moritura crederetur, spectandum se illi B. Laurentius obtulit, gangrænam excussit, integramque contulit sanitatem.

[12] Anno MDCXII.XIII. Nouemb. cum mare horribilis tempestas agitaret, [naufragij periculum] sublatus est subito (inquit, & iureiurando confirmat Auctor) clamor eiulatusque puerorum: proripui me ad cellæ fenestram, & conspexi quendam, Sanctium nomine, famulum Domus Contarenæ, in lembo periclitantem. S.P.N. Laurētij opem imploraui, recitata Dominica precatione & salutatione Angelica: subitoque repulsus procella in terram est lembus, Sanctiusque incolumis euasit.

[13] [erysipelas.] Graui cruciabar erysipela, quæ genu dextrum infestabat, vt quietem nullam die ac nocte integra hebdomada caperem. Quodam die sub crepusculum matutinum, B.P.N. religiose precatus, mox somno corripior, quo paullo post solutus, simul dolorem resedisse omnem animaduerto, adeo vt postridie Deo Missæ sacrificium in gratiarum actionem obtulerim.

[Annotatum]

a Alia miracula iam probata feruntur.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Laurentius Giustiniani

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Laurentius Giustiniani

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.