Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. LEONTIO EPISCOPO CÆSAREÆ IN CAPPADOCIA.


Circiter an. CCCXXXVII

[Commentarius]

Leontius, Episcopus Caesareae in Cappadocia (S.)

Ex variis.

[1] Trecentos & octodecim sanctos Patres, qui concilio Nicæno Linterfuerunt, historica oratione laudauit cum anonymus scriptor apud Metaphrasten X. Iulij, tum Gregorius Presbyter Ecclesiæ Cæsareensis (siue, vt est in Græco, [SS. PP. conc. Nicæni laudati a Gregorio Presbytero.] Georgius) qui initio septimi seculi vixisse se his verbis ostendit: Et nunc apud eos omnes celebratur & nominatur Nicæa, apud quos sanctorum horum trecentorum decem & octo Patrum honorata est synodus. Quantum autem illi pro ea laborauerint, & quantam eius curam gesserint, coniicere licet ex ea re admirabili quæ nostra ætate facta est. Nam cum ingrati fuissent Assyrij, &, per quod eis parta est salus, Romanum imperium depopulati essent & vexassent; & omnia (quid enim aliud dicendum est?) barbarica consumerent insolentia, permansit intacta a Babylonica omni contumelia, &c. Agit de Cosroeiuniori, qui a Mauricio Imper. restitutus in regnum, postea Romanos multis cladibus attriuit, donec ab Heraclio tandem debellatus est. Scripsit autem hanc sanctorum Patrum laudationem Gregorius, rogatu Theophili Episcopi Nicæni.

[2] Horum porro Patrum quidam peculiarem in Ecclesia venerationem obtinent; [S. Leontij natalis.] Leontius Cæsareæ in Cappadocia Episcopus, qui vnus e primariis fuit, Idibus Ianuarij. Quo die ista habentur in Martyrologio Romano: Cæsareæ in Cappadocia, S. Leontij Episcopi, qui sub Licinio aduersus Gentiles, & sub Constantino aduersus Arianos plurimum decertauit.

[3] Eius multi quidem, inquit Gregorius Presbyter, etiam antequam veniret ad Nicænam synodum, emanarunt sudores propter fidem; [Labores pro fide.] multi autem per ipsum Martyres & victores athletæ prostrauerunt aduersarium; multiq; eius vsi vitæ magisterio cæli ciues effecti sunt: quorum vnus magnus ille inter victores Gregorius fuit, qui & reliquias sanctarum Martyrum Ripsimes & Gaianæ inuenit, & incontinentem Tiridaten deiecit primum, post etiam ad fidem adduxit.

[4] S. Gregorij Armeni vitam dabimus 30. Septembr. in qua tum de nece, inuentione, honoribus SS. Ripsimes & sociarum, quæ 29. Septembris coluntur a Latinis, 30. a Græcis; tum de S. Gregorij ordinatione agitur. [S. Gregorij Armeni gesta,] Anace patre cum tota familia interfecto, deportatus fuerat Cæsaream, vbi & Christianam hausit religionem: postea in Armeniam cum Tiridate reuersus, plurima ab eo fidei caussa perpessus, in profundo barathro annis plurimis mirabili Dei prouidentia sustentatus; dein, vt Tiridaten eiusq; Proceres furore diuinitus ob Ripsimes & sociarum cædem immisso liberaret, eductus, fidei quoque mysteriis illum ac regnum prope vniuersum imbuit Quare tandem ab eo missus est Cæsaream ad Leontium, vt ab eo Episcopus consecraretur, addita epistola, quam magna animi submissione Rex scripserat. Hac accepta epistola, inquit auctor vitæ S. Gregorij, [consecratio per Leontium,] Leontius magnum Gregorium & legatos accepit honorifice, & cum eum simul adhibitis aliis, qui aderant, Episcopis, consecrasset, cum pati humanitate dimittit & honore. Id quādo acciderit, inde colligi potest, quod Ripsime, vt Diocletiani Imperatoris libidinem declinaret, fugerat in Armeniam; neque multi videntur vsque ad Tiridatis conuersionē anni intercessisse. Fortassis eo tempore id contigit, quo Licinius in gratiam Constantini aliquam Christianis quietem indulsit. Baronius ad annum Christi 311. refert, vbi nu. 23. & sequentibus de Gregorio agit.

[5] Eodem tempore, a Sancto quoque fortassis Leontio, in Ecclesia certe Cæsareensi, Orthanes & Arostanes, [filij.] quos Gregorius ex legitima coniuge olim iuuenis susceperat, ad omnem Christianæ virtutis absolutionem instituti sunt: & prior quidem iam & gradu Presbyter erat, & officio Ecclesiastes, alter vero solitariam vitam complexus Deo vacabat: suntq; ambo in Armeniam a Tiridate, tribus illustribus ad eos accersendos missis Legatis, perducti: Arostanes post Nicæno concilio interfuit; isq; esse videtur qui Aristæus in subscriptionibus appellatur, Diospontanus in Armenia maiore Episcopus, aliis Acrites, & Aristarces.

[6] Deinceps, vt a Leontio Gregorius, ab Archiepiscopo Cæsareæ Cappadociæ consecrari magnæ Armeniæ Episcopus consueuit. Ita Nicon Græcus auctor (quem Baronius tom. 3. ad an 311. num. 24. aliiq; Sanctum appellant, [Episcopus primarius Armeniæ a Cæsareensi consecrandus.] putantq; sanctum illum monachum esse qui 26. Nouembr. colitur) in fragmento libri de Armeniorum erroribus: Deinde cum magnus Gregorius, qui fuit magnæ Armeniæ Episcopus, cauisset Armeniæ Episcopum a nullo alio esse ordinandum quam ab illius temporis Cæsareæ Cappadociæ Archiepiscopo, vbi ipse quoque ordinatus est; & horrendæ execrationes & anathemata in eos sit intentatum qui aliter faciunt; hæc quidem illi transgrediuntur: a Syriæ autem Amerano vniuersalis eorum Episcopus ordinatur. Sin autem magnum Gregorium hæc constituisse; ostendant nobis eius ad filios constitutiones, & os eis obturabitur.

[7] Anno Christi 325. Paullino & Iuliano Coss. habita est Nicææ œcumenica prima synodus. [Leontio præsente baptismū poscit pater S. Gregorij Theologi.] Ad eam cū proficisceretur Leontius, Nazianzo (quod oppidum est Cappadociæ secundæ) cum aliis Episcopis transiit, videturq; ad Gregorij Theologi parentes diuertisse, eoq; præsente vel baptizatus vel ad baptismum catechesi imbutus S. Gregorius Theologi pater, post illius loci Episcopus. Ita filius in laudatione funebri I. Ianuarij, num. 13. Ac proinde cum res ita nata fuisset, vt ad profligandū nuper exortum Arij insanum dogma, quo Diuinitas scindebatur, permulti Episcopi Nicæm properarent; Deo sese veritatisque præconibus tradidit, ac desiderium profitetur, communisque salutis auxilium ab iis poscit: in quibus illustris quoque Leontius erat, qui metropolim tum nostram moderabatur.

[8] Quæ in concilio ediderit Leontius suæ eruditionis documenta, licebit ex ipsius concilij Actis, qualiacumque ea extant, colligere: [Interest Nicænæ synodo Leontius:] vbi præclaræ eius de altissimis nostræ religionis mysteriis disputationes lib. 2. edit. Alfonsi Pisani nostri. Et lib. 4. in Catalogo sanctorum Episcoporum, per quos Nicæna sancta & magna generalis synodus, ea quæ in ipsa per Spiritum sanctum iudicata sunt, omnibus super terram Dei Ecclesiis transmisit; inter primos ponitur Leontius Cæsareæ Cappadociæ, Ecclesiæ Domini ornamentum, Ecclesiis per eamdē Cappadociam, & Galatiam, Pontum, Diospontum, Paphlagoniam, Pontum Polemoniacum, Armeniam paruam & magnam.

[9] [& cum eo Hermogenes.] Videtur, vti cum Alexandro Alexandriæ magnæ Episcopo concilio interfuit Athanasius eiusdem Ecclesiæ Archidiaconus; & cum Macario Hierosolymitano, Eusebius postea Cæsareensis; ita & Hermogenes Leontio adfuisse. Nam Basilius vtriusque in Cæsareensi cathedra succeßor in epistola 82. ad Patrophilum Episcopum ita scribit: Arium primum secuti, postea ad Hermogenem sunt mutata sententia conuersi, qui ex diametro hostis erat Arij improbatæ opinionis, quemadmodum manifestum est ex fide quæ primum ab illo viro Nicææ pronuntiata est. Fuit vero Hermogenes, vt idem ostendit ep. 74. Cæsareæ post Leontium Episcopus. Neque hic adstipulamur Baronio an. 325. nu. 33. existimanti Basilium hic memoria lapsum: qui enim potuit non recordari quid decessores sui in ea re egissent, quam ipse in dies pertractaret?

[10] [Leontius senex.] Superstitem fuisse ad annos complures Leontium ex Gregorij Presbyteri coniici oratione potest, qui quæ de Patribus Nicænis indefinite scribit, præcipue videtur de Ecclesiæ, in qua ipse degebat, asserere Antistite voluisse. Ita ergo habet: Illi autē non secus ac limpidi fluuij ex vno Nicææ fonte diuisi, ad suum quisque gregem peruenerunt, fructum referentes beatæ peregrinationis salutate mundi symbolum. Et cum veneranda senectute, & in vitæ ex virtute profectu suæ parœciæ illustrassent curriculum, beatam sortem sunt consecuti.

[11] Benignus autem & clemens Deus seruorumque suorum amator beneficus, qui eos glorificat qui ipsum glorificant, cum eorum animas dignas censuisset, vt fruerentur deliciis in cælo repositis; non sine munere ac præmio dimisit eorum castissima corpora, sed miraculo quod est præter opinionem, per hæc quoque suos honorauit ministros. Communem enim mortem tamquam naturalem eis somnū induxit. Vnde quæ hos Patres suscepere corpora, manserunt in vniuscuiusq; [Eius corpus diutissime post mortem incorruptum.] parœciis minime dissoluta. Horū autē fortasse sunt multi quoque alij restes, qui in locis viderunt id quod dicitur, & qui Sanctos ipsos, veluti quodam somno tenerentur, cum aliquando eorum aperirentur loculi, in eis sunt complexi. Quin etiam sumus quoque nos huius non falsi testes spectaculi. Angelis enim paris Leontij Cæsareensium Ecclesiæ sanctissimi Præsulis, (interiicit in parenthesi, quæ supra de eius ante Nicænam synodum laboribus retulimus) huius, inquam, pretiosas reliquias complures nobiscum videre, quæ neque pilos abiecerant, neque vngues amiserant; erant autem plenæ omni vnguentorum fragrantia.

[12] Hinc liquet primum ad 300. annos illud sancti Præsulis corpus mansisse incorruptum, tanto enim post interuallo scripsit Gregorius. 20 non continuo, vt est a Nicæna synodo domum reuersus, diem obiisse. Sepultus est autem in S. Hesychij Martyris basilica. Ita enim dicitur in vita S. Basilij 14. Iunij: Simulque concurrentibus duodecim Episcopis & multitudine ciuitatis, [Eius sepultura.] deposuerunteum in arcarismum marmoreum in templo sancti & gloriosi Martyris Hesychij, vbi & Leontius ante eum Episcopus cum ceteris dormit. Hunc arbitramur esse Hesychium Antiochenum Martyrem, quem Latini 18. Nouembris, Græci 10. Maij venerantur. Ghinius fœde hallucinatur, [Ghinius correctus.] dum obiiße eum scribit circa annum 311. dum patrem ait baptizasse: voluit forte S. Gregorij Theologi patrem dicere, ast illum quoque non baptizauit Leontius, sed vel baptismo eius vel catechesi interfuit, vt diximus. Denique Angelum pacis vocat Ghinius ex verbis, vt profitetur, Gregorij Presbyteri: at Gregorius ἰσάγγελον, siue Angelis parem appellat.

[13] S. Leontij reliquiæ, vt scribit Saussaius, ab Oriente in Italiam translatæ Vicentia in Gallias Othone imperante delatæ sunt, [S. Leontij reliquiæ.] atque Metis in ecclesia S. Vincentij repositæ, ibidem cultu condigno obseruantur. At Sigebertus in Chronico ad an. 970. scribit a Deoderico Episcopo corpus S. Leontij Episcopi & Martyris Metas deportatum. Alius colitur Vicentiæ Leontius Martyr 20. Augusti, at non est Episcopus.

[14] Quædam scripsisse Leontius videtur, testante S. Athanasio orat. 1. contra Arianos: [Scripta.] Si scripta ista ab orthodoxis proficiscerentur, qualia sunt magni illius & Confessoris Hosij, Maximini Galliæ, aut eius successoris, aut Philogonij & Eusthatij Orientis Episcoporum, aut Iulij & Liberij Romanorum Pontificum, aut Cyriaci Mysiæ, aut Pisti & Aristæi Græciæ Episcoporum, aut Siluestri & Protogenis Daciæ, aut Leontij & Eupsychij Cappadociæ Episcoporum, &c. nihil esset quod in his scriptis suspicarere: sincera enim & simplicia Apostolicorum virorum ingenia sunt. Cuiusmodi vero illa fuerint scripta, haud comperimus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Leontius von Cäsarea

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Leontius von Cäsarea

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.