Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO LVCIANO PRESBYTERO MARTYRE.


Anno CCCXII.

[Praefatio]

Lucianus, Presbyter Antiochenus Martyr (S.) Ex variis.

§ I. Luciani sanctitas, doctrina Catholica.

[1] Celebratvr gloriosus hic Martyr ac Doctor VII. Ianuarij a Latinis, a Græcis nunc XV. Octobris, vt ex Menologio & Menæis patet, atq; Anthologio a Clemēte VIII. approbato; [S. Luciani natalis.] olim vero eodem quo & obiit die VII. Ianuarij, vt liquet ex S. Chrysostomi sermone postridie Theophaniorum in illius laudem habito. De eo Vsuardus: Eodem die B. Luciani, Antiochenæ Ecclesiæ Presbyteri & Martyris, qui satis clarus doctrina & eloquentia, passus est Nicomediæ ob Christi confessionem in persecutione Maximini; sepultusque est Helenopoli Bithyniæ. Eadem fere de eo prædicant Bellinus de Padua, & Martyrologium Romanum, nisi quod non sub Maximino sed sub Maximiano passum volunt. Sub Maximino passum habent Beda & Ado excusi.

[2] [In quatuor partes dissectum quidam scribunt.] Prolixius eius elogium ab Actis, quæ infra dabimus, paullum discrepans, habet Notkerus, & MSS. Adonis Martyrologia, monasteriorū S. Laurentij Leodij, & Lobiensis: Et Natiuitas S. Luciani Antiochenæ Ecclesiæ Presbyteri, & Martyris, viti doctissimi atque eloquentissimi, qui Nicomediæ ob confessionem Christi passus, & in quatuor partes dissectus est: quibus in singulis lapidibus ligatis, & in mare demersis, alia die Helenopoli Bithyniæ integrum corpus cum ipsis lapidibus inuentum honorifice sepultum est. Quam vrbem, cum prius Drepana vocaretur, in honorem eiusdem Martyris Constantinus Imperator instaurans, ex nomine matris suæ Helenopolim nuncupauit. Eadem fere MSS. Lætiense, & S. Martini Tornaci, ac Florarium. At MSS. S. Martini Treuiris, & S. Mariæ Vltraiecti: In Nicomedia Luciani Presbyteri, qui in quatuor partes fractus, in mare demersus, integer inuentus est. Meminere quoque S. Luciani hoc die vetus Martyrologium Romanum, MS. S. Hieronymi, VVandelbertus, Maurolycus, Galesinius, aliiq;.

[3] [Eius elogium ex S. Hieron.] S. Hieronymus lib. de Scriptoribus Ecclesiasticis cap. 77. ita S. Lucianum celebrat: Lucianus vir disertissimus, Antiochenæ Ecclesiæ Presbyter, tantum in Scripturarum studio laborauit, vt vsque nunc quedam exemplaria Scripturarum, Lucianea nuncupētur. Feruntur eius de fide libelli, & breues ad nonnullos epistolæ. Passus est Nicomediæ ob confessionem Christi, sub persecutione Maximini, sepultusque Helenopoli Bithyniæ. Eadem fere Honorius Augustodunensis cap. 77. sed fallitur dum Nicomediæ Episcopum fuisse scribit.

[4] Duo de S. Luciano reuocari in controuersiam poßunt: primum, rectene senserit de fide orthodoxa; alterum, quo tempore obierit. Quod ad primum attinet, quia id nostri non est instituti, singulorum Sanctorum scripta expendere, dum constet eos in Catholica fide esse mortuos, atque in cælitum numero ab Ecclesia censeri, id verbo solum hic attingemus; præsertim cum id plenius acturum esse sciamus Petrum Halloix Nostrum; cui eruditissimo viro precor vt multos Deus addere annos velit. Nam quæ edidit iam de Sanctorum scriptorum Ecclesiæ Orientalis rebus gestis volumina, tum sancto illi Lætiensium Abbati Antonio VVingio mirifice probata, tum ab aliis viris eruditissimis ita laudari scio, vt negent se alium scriptorem maiori legere animi voluptate; quidquid aliqui secus sentiant. Sed ad S. Lucianum reuertamur.

[5] Cum acerrime Sabellianorum errores confutaret Lucianus, ardore disputationis eo est prouectus, vt paullo licentius in contrariam partem inclinasse; & cum illi personarum in Trinitate tollerent omne discrimen, ita ipse personas distinxisse visus sit, vt ipsam quodammodo separaret substantiam. Quod idem S. Dionysio Alexandrino, (de quo XVII. Nouembris) aduersus ipsum agenti Sabellium, [De hæresi suspectus.] euenerat. Et sicut Dionysio ab Episcopis Libyæ exhibitum est negotium, adeo vt caussam oportuerit ad Romanum Pontificem deferri, a quo omni hæresis suspicione est absolutus; ita Lucianus eadem caussa exagitatus, atque a tribus sibi inuicem succedentibus Episcopis Antiochenis, ab Ecclesia quoque eiectus est. Patet id ex epistola S. Alexandri Episcopi Alexandrini, quam refert Theodoretus Hist. Eccles. lib.1. cap.4. vbi ista leguntur: Tum pestiferum studium Pauli Samosateni, Episcopi Antiochiæ, qui concilio omnium vbique Episcoporum atque adeo iudicio Ecclesiæ eiectus est: cuius peruersæ doctrinæ Lucianus successor factus, multorum annorum spatio, hoc est, tantisper dum tres Episcopi, alius post alium, Ecclesiam illam rexere, [Scripto se defendit.] exclusus ab Ecclesia mansit. Dum vero scriptis libellis fidei suæ integritatem tueri conatur Lucianus, dolo Pancratij Sabelliani in manus venit persecutorum, & glorioso martyrio coronatus est.

[6] [Catholicus agnitus a SS. PP.] Sed neque Hieronymus, neque alius quisquam aliter de eo scripsit, quam vt de viro egregie Catholico. Ex discipulis tamen eius quidam, ac fere antea idololatria maculati, in Arij sectam declinarunt: & suos Arius Collucianistas appellabat. Et Nicephorus Callistus lib.9. cap.5. tradit fidei formulam quamdam Arianismum redolentem, Luciano viro diuino, & in sacris litteris supra ceteros apprime erudito falso a quibusdam adscriptam, vt amplitudine Martyris suo scripto celebritatem vendicarent. Idem refert Sozomenus lib.3. cap.5. Macedoniani quoque S. Luciano, vt sui erroris fautore, falso gloriabantur; vt ostendit S. Athanasius Dialogo 3. de sancta Trinitate, qui tamen idē se credere, quod Lucianus, libere profitetur; & in Synopsi sacræ Scripturæ eum, vt a Catholicorum partibus stantem, hoc illustri laudat elogio, agens de editione sacrorum voluminum, quæ Lucianea appellatur: Septima, inquit, & postrema S. Luciani magni ascetæ & Martyris est, qui & ipse cum in predictas versiones, & Hebraicos libros incidisset, & diligenter quæ vel deerant vel vltra veritatem redundabant verba, inspexisset, ac suis quæque locis correxisset; versionem hanc Christianis fratribus edidit: quæ sane post eius certamen & martyrium eiusdem S. Luciani, [Versio Lucianea.] quod sub Diocletiano & Maximiano tyrannis sustinuit, libro videlicet propria ipsius manu conscripto comprehensa, Nicomediæ sub Constantino Rege Magno, apud Iudæos in pariete armarij calce circumlito, vbi custodiæ gratia posita fuerat, inuenta est. De hac eadem editione Hieronymus epist. 107. quæ est Præfatio in librum Paralipomenon ad Chromatium: Nam Alexandria & Ægyptus in Septuaginta suis Hesychium laudat auctorem: Constantinopolis vsque Antiochiam Luciani Martyris exemplaria probat: mediæ inter has prouinciæ Palæstinos codices legunt, quos ab Origene elaboratos, Eusebius & Pamphilus vulgauerunt: totusque orbis hac inter se trifaria varietate compugnat. Pertract at hæc pluribus Baronius tom.3. Annal. ad an. CCCXI. num.11. itemq; ad an. CCCXVIII. nu. 74. & seqq. & in Notis ad Martyrologium.

§. II. S. Luciani Acta, tempus mortis.

[7] [Acta S. Luciani.] Acta S. Luciani ab antiquo auctore descripta, insertaq; collectioni Metaphrastæ, & Latine edita a Lipomano ac Surio, germana & scriptorum perpetua memoria commendata vocat Baronius ad an. CCCXI. num. 3. His ex Ruffini Historia Ecclesiast. lib.9. cap.6. quædam subiungemus. Nam quæ ille, Eusebium interpretans & subinde amplificans, de persecutione post inducias sex mensium Christianis ex Galerij Maximiani Armentarij edicto indultas rursum a Galerio Maximino concitata cap.2. & sequentibus quatuor commemorat, ea in MS. Ripatorij, & MS. S. Maximini Treuiris, sub titulo Actorum S. Luciani extabant; quamquam in codice Treuirensi verbis paullum a Ruffini editione discrepantia. Nos ea solum transscribemus, quæ proprie ad S. Lucianum spectant. Addemus quæ in Græcorum Menæis & Anthologio de eo recitantur: ac demum nonnulla ex Homilia S. Ioannis Chrysostomi in sanctum Martyrem Lucianum, quæ est 46. tom.3. Operum eius Græcolatine editorum a Frontone Ducæo Nostro.

[8] [Passus sub Maximino.] De tempore martyrij eius ista scribit Baronius in Notis ad Martyrologium: Hunc sub Maximino passum, Eusebius tunc viuens, ac gesta Martyrum scribens, testatur lib.9. cap.5. Idipsum S. Hieronymus de Scriptor. Eccles. in Luciano. Errore factum videtur, vt tam Metaphrastes quam Suidas eum sub Maximiano martyrio occubuisse dicant. Ast in Annalibus id visus est reuocasse Baronius, ad an. CCCXI. num. 3. scribens sub Galerio Maximiano, non autem Maximino, Maximiano VIII. & Licinio Coss. passum esse, priusquam edicto lato persecutionem idem Imperator prohiberet. Idem asserit Dionysius Petauius Noster de Doctrina Temp. lib.13. In eam sententiam inductus hic videtur, atq; ipse etiam Baronius, propterea quod Eusebius lib. 8. cap.25. recēsens celebriores Martyres qui Diocletiani & Maximiani persecutione martyrij palmam adepti sunt, nondum cōmemorata eiusdem persecutionis inhibitione, Lucianum quoque inter eos recenset his verbis: Ex Martyribus vero Antiochenis, Lucianus eius parœciæ Presbyter, piis vitæ institutis præstantissimus, qui Nicomediæ ipso præsente Imperatore, cæleste Christi regnum sermone primum per Apologiam, deinde rebus gestis palam prædicauit.

[9] [Eadem persecutio Maximiani dicta.] Ast ipsius quoque Maximini persecutio non alia habita est ab ea quam illi olim suscitarant, licet circa Maximiani Armentarij obitum paullulum intermissa: vt potuerit qui Maximini iussu trucidatus est, Maximiani persecutioni adscribi. Qua ratione explicare ipsi quoque coguntur, quod ex S. Athanasio supra num.6. attulimus, qui occisum S. Lucianum scribit sub Diocletiano & Maximiano. Videtur ergo Lucianus postquam Antiochiæ recruduit persecutio sub finem anni CCCXI. comprehensus. Idq; facile probabitur ei qui initium libri 9. Eusebianæ historiæ attente perlegerit. Vbi cum cap.1. simulatam persecutionis remißionem narrasset; cap.2. Theotecni fraudem; tertio noua edicta a Maximino lata; quarto conficta Pilati Acta recenset; ac quinto tandem cædes variis locis perpetratas, ac nominatim Siluani Episcopi Emeseni, Petri Alexandrini, ac Luciani commemorat. Ac de hoc quidem ista scribit Eusebius: Lucianus item Ecclesiæ Antiochenæ Presbyter, vir cum aliis rebus omnibus facile primus, tum continentia eximius, & in sacris disciplinis diu multumque exercitatus, ad ciuitatem Nicomediensium, in qua tum Imperator commorabatur, deductus; cum coram vrbis Præfecto apologiam pro Christi doctrina, cuius patrocinium susceperat, recitasset, in carcerem coniectus est, ibique trucidatus. Tot mala & tam grauia breui temporis spatio a Maximino (certo liquet ex antecedentibus & consequentibus, de Galerio Maximino, non de Armentario esse sermonem) virtutis & honestatis aduersario, contra nos comparata erant: adeo vt hæc posterior persecutio id tēporis excitata, multo acerbior, quam prior, nobis videretur. Hæc Eusebius. Quæ Baronius cum refutare non posset, ab Eusebio scripta negat, sed ab alio supposita.

[10] [Acta Pilati, a Maximino conficta, refutat Lucianus.] De S. Petro Alexandrino agemus XXVI. Nouemb. vbi Baronij argumenta expendentur, quæ ad eum præcipue pertinent. At de Luciano manifeste probatur, non nisi sub Maximino recrudescēte persecutione interfectum esse. Nam, vt etiam Petauius & Baronius fatentur, Maximini iussu conficta sunt probrosa illa Pilati Acta: atqui ea refutauit, vt infra ex Ruffino dicemus, S. Lucianus; ergo non erat ante nouam illam obortam a Maximino persecutionem sublatus e medio. Id argumentum qui conuelli poßit, non video; nisi forte cuipiam veniat in mentem, hæc a Ruffino esse conficta, eive supposita. Qua ratione quidlibet negari poterit. Nicephorus quoque Hist. Eccles. lib.7.c.27. diserte hæc sub Maximino gesta tradit; licet cap. 16. Eusebium secutus, cum illustres Martyres Diocletiani & Maximiani persecutione occisos recenset, Lucianum quoque iis adnumerarit.

[11] At de his satis. Agunt de S. Luciano, præter citatos citandosq; in Notis, Vincentius Beluac. lib.13. cap.13. & 14. Petrus de Natal. corrigendus tamen, dum sub Maximiano passum scribit tempore Antherij Papæ. S. Antherus sub Iulio Maximino, anno CCXXXVI. occisus est, vt III. Ianuarij diximus, S. Lucianus sub Galerio Maximino an. CCCXII. cum Romæ sederet S. Melchiades, de quo X. Decembris. Meminit Luciani Marianus Victorius scholiis in Epist.107. S. Hieronymi, Cornelius Grasius tom. I. de vitis SS. Acta eius Belgice edidit Heribertus Rosvveydus Noster; Italice aliquanto copiosius Gabriel Flamma; Gallice Renatus Benedictus perquam accurate. Eius denique meminit Auctor Commentariorum in Iob, quæ Origeni tribuuntur; licet vel inde pateat illius non esse, quippe qui diu ante Lucianum obierit: aut certe a librario quopiam hæc adiecta sunt, & quidem (vt videtur) Latino. Hic porro, quisquis demum sit, ita scribit lib.2. in Iob circa medium: Ita consummatus est beatus atque gloriosus Lucianus, [Luciani nominis etymon.] lucidus vita, lucidus & fide, lucidus etiam tolerantiæ consummatione. Ob hoc enim Lucianus cognominatus est, tamquam lucidus, aut proprio lumine sibi fulgens, aut aliis lucens. Hic namque Beatus duodecim diebus supra testas pollinas extensus, tertia decima die est consummatus. Quid sint testæ pollinæ, me latet. Baronius habet testas multas, veluti ὄσρακα πολλὰ scriptum esset ab auctore. Quid si testarum pollines interpretemur, siue testas pollinis instar comminutas?

[12] S. Luciani in Galliam translatas esse reliquias, testatur in Martyrologio Gallicano Andreas Saussayus, ita scribens: Natalis S. Luciani Antiocheni Presbyteri & Martyris, doctrina, eloquentia, & sanctitate clarissimi, qui Nicomediæ sub Maximino Cæsare ob Christi confessionē passus, & in quatuor partes dissectus est: quibus singulis lapidibus alligatis, & in mare demersis, postridie in Helenopoli Bithyniæ integrum corpus cum ipsis lapidibus inuentum est, fideliumque summa cum veneratione sepultum. [Reliquiæ Arelatum translatæ.] At decursis aliquot inde sæculis id ex Oriente susceptum Carolus Magnus Arelatum detulit, ædificataque in eius honorem ecclesia illic honorifice recondidit per Turpinum Archiepiscopum Remensem: qua ex re Arelati festiua hodie tanti Martyris ex auito more colitur memoria.

ACTA AVCTORE ANONYMO Ex Simeone Metaphraste.

Lucianus, Presbyter Antiochenus Martyr (S.)

Ex metaphraste, Avctore Anonymo.

CAPVT I. S. Luciani patria, virtutes, eruditio.

[1] aSamosata est ciuitas Syriæ, quā præterfluit Euphrates. [S. Luciani patria, institutio:] Ea ciuitas fuit patria Luciani, vbi fuit honesto loco natus, vt hæc docebit, quæ de eo tractabit, oratio. Parentes eius erant Christiani. Magnum autem studium fuit parentibus, vt Lucianum ab ineunte ætate in religione & erga Deum pietate instituerent. Ambo vero e viuis excedentes, eum relinquunt puerum duodecim annos natum. Is autem, hac sola veluti consolatione inuenta, propter iacturam parentum confugit ad diuinū quoddam templum, omnibus suis diuitiis distributis pauperibus, & in prima ætate cum Macario, qui habitabat b Edessam, & sacros libros interpretabatur, congressus & versatus, quidquid erat in eis pulcherrimum, pauco tempore collegit.

[2] Et cum primum quidem accessisset ad lauacrum regenerationis, per aquam & spiritum regeneratus, declinauit ad vitam c monasticam: deinde cum ei visum esset, a vino & obsoniorum esu omnino abstinere, statim tamquam ex carceribus depugnabat aduersus omnes carnis voluptates. Seipsum autem formans ieiuniis, se ad hanc firmam & stabilem deduxit consuetudinem, vt nona hora semel in die comederet. [abstinentia:] Erant autem ei etiam quidam certi dierum ambitus, in quibus tota hebdomada permanebat ieiunus. Plurimum autem vitæ suæ tempus impendebat precibus & lacrymis. Ascurrilitate & risu tantum aberat, quantum iudicabat ea esse vere ridicula. [grauitas:] Contra autem eos qui lugebant studebat imitari, & existimabat esse dignos beatitudinibus. Silentium autem amplexus, [silentium:] & assiduæ deditus meditationi, videbatur semper cogitabundus & tristitia plenus iis qui ad eum accedebant, etiamsi spiritu in se perpetuo exultaret & lætaretur. Si quando autem verbum ei ex ore visum esset emittere, diuinæ Scripturæ erant id quod loquebatur. [Diuinorū meditatio:] Tantus enim earum diuinus amor ipsum ceperat, vt vix somnum vellet capere propter continuam earum meditationem. Si quando autem corpus volebat modicum requiescere, non absque intensa oratione, nec sine calidis lacrymis & genuum flexione somnum sumebat. Sed hæc quidem, dum puerilem adhuc ageret ætatem, a Sancto recte gesta sunt.

[3] [castitatis studium.] Postquam autem ab ea iam excessit, & cœpit esse adolescens; carnem quidem nullam cum spiritu agitantem seditionem reddidit per sancti Spiritus operationem; quibusdam autem quæ sunt ad esum valde exilia, corpus reficiebat, adeo vt multos dies solo pane vesceretur, & ne pane quidem pluribus, sed iis quæ eo erant ad alendum magis exilia. Aqua autem erat ei potus suauissimus. Nonnumquam autem abstinebat etiam ab vsu ignis.

[4] Cumque sic peruenisset ad omnem humanam virtutem, fuit cito clarissimus omnium sui temporis. Seipsum ergo tradit Ecclesiæ Antiochene: & cum processisset ad Sacerdotium, constituit illic maximum d ludum litteratium, iis, qui vbique erant studiosissimi, aliunde ad ipsum accedentibus. [Antiochiæ scholam aperit.] In celeriter autem scribendo erat exercitatus, & quod ex eo acquirebat, simul quidem & sibi ad alimentum, & pauperibus suppeditabat. Etenim nisi, priusquam ipse cibum sumeret, alij victus, quem manibus quætebat, essent participes, iniquum esse ducebat. Is ergo cum vidisset sacros libros esse valde adulteratos, cum & tempus multa in eis corrupisset, continuaque ab aliis in alia translatio, & quidam homines sceleratissimi, qui gentilitati præerant, conati essent peruertere eorum intelligentiam; ipse omnes rursus sumpsit, & ex lingua renouauit Hebraica, [Scripturā vertit ex Hebræo.] quam ipsam quoque sciebat accuratissime, in eis corrigendis plurimum laboris conferens. Porro autem diuinorum quoque dogmatum puritatem quis ab alio ex iis qui fuerunt illo tempore, melius quam ab ipso fuisse seruatum inuenerit?

[Annotata]

a Samosata ad dextram ripam Euphratis, vbi hic ponte lapideo stratus erat, in Comagene Syriæ prouincia. Menologium habet ex Antiochia Syriæ ortum fuisse S. Lucianum.

b Edessa vrbs Mesopotamie, haud procul Samosatis.

c De Monachis, rituq; illos consecrandi antiquis illis temporibus, priusquam cœnobia publice constituerentur, consuli potest c.6. Hierarchiæ Ecclesiasticæ S. Dionysij, & Balthasaris Corderij Nostri in illud Animaduersio; Notatio item Petri Halloix Nostri in cap.7. vitæ eiusdem S. Dionysij a se editæ.

d Scholas olim, præsertim sacræ catecheseos, a Christianis Doctoribus aperiri solitas, constat ex Eusebio, Baronio, Petro Halloix to.2. de vitis Scriptorum, in Pantæno, & hic num. 1. Macarij Edesseni exemplo.

CAPVT II. S. Lucianus comprehenditur. Puerorum constantia.

[5] Cvm autem Maximianus Imperator maxima quadam rabie esset percitus aduersus Christi Ecclesiam, conareturque Christianum nomen delere ex hominibus, eos qui erant summi inter omnes, longissime remouere studens, de illo quidem audit, vt de quo magna fama peruaderet in omnes partes: magnū vero eum incessit desiderium illum in suam redigendi potestatem. [A Sabellianis proditus, comprehenditur.] Mittit igitur qui eum comprehenderent. Ille vero cum id resciuisset, non se sua sponte coniecit in periculum, sed diligenter cauebat, quantum in eo situm erat, ne videretur temere adire pericula, neque Ecclesiæ propter se magnam afferre tristitiam. Sibi ergo cauebat pro viribus, vtpote quod hoc quoque Dominus fecisset, & dixisset, & eius discipuli similiter. E ciuitate itaque excedens, in agro quodam latebat. Pancratius autem quidam Antiochenus, qui Presbyteri quidem erat honorem assecutus, idem vero sentiebat quod a Sabellius, iam diu ante illius gloriæ inuidens, ipsum prodit iis qui quærebant.

[6] Et ille quidem Nicomediam ducebatur moriturus. Illic enim erat Maximianus, qui magnam & omne genus cædem faciebat eorum, qui Christum nō volebant negare. Nam & b Anthimum, qui erat Episcopus eiusdem Nicomediæ, interfectum igni tradidit, & c Petrum Antistem Alexandriæ, & multos alios præclaros & fortes viros. [Maximiani sæuitia, etiam aduersus pueros.] Quinetiam ad tantam processit sæuitiam, vt ne infantibus quidem parceret, sed ipsos quoque interimeret; quoniam nec poterat quidem eis persuadere, vt gustarent ea quæ sacrificabantur dæmonibus. Non enim persuadebat, sed resistebant pueri, aperte corroborati a quodam, quod sub adspectum aperte non cadebat, auxilio, ad magis arguendam dæmonum, & eorum qui eis inseruiunt, non solum improbitatem, sed etiam imbecillitatem: siquidem apertæ erat imbecillitatis, non posse firmam ac validam suam reddere sententiam, maxime cum omnia cuperent, & omnia experirentur. Fuit autem maximum auxilium iis, qui considerate & ex iudicio decertabant, puerorum ad mortem vsque fortitudo & constantia, vt qui erubescerent, si cernerentur pueris inferiores, rebus grauibus & asperis illatis, sicut illi, non resistentes. Quicumque autem rursus frangerentur periculis, iis puerorum perpessiones afferebant reprehensionem, quod non tam propter malorum grauitatem, quam propter animi mollitiem, eos victos fuisse appareret. Sic nihil temere, nec absque optima ratione neque est, neque fuit, neque vnquam fuerit eorum, quæ a Deo conceduntur & eius prouidentia: quomodo tūc multa quidem varia & multiplicia euenerunt in pueris. Ex quibus omnibus vnum narrabo, quod est maxime dignum vt mandetur memoriæ. Sic enim habet:

[7] [Duo pueri recusant vesci idolothytis.] Maximianus cum duos quosdam pueros genere fratres, illustri loco natos, curasset sistendos; primo quidem conabatur eos quibusdam promissis inescare, quibus existimabat pueros maxime illiciendos: postea iussit eis afferri ex iis, quæ erant apud ipsum, sacrificiis, & quæ videntibus pueris sacrificauerat, vt & gustarēt, & nullis malis afficerentur. Illis autem auersantibus, & deflentibus, & vt poterant, lingua eis balbutiente dicentibus, quod non sic didicissent a parētibus, sed alius esset modus, quo ij vtebantur; minatus est, ab ira mutatus, quin etiam variis eos affecit verberibus. Cum vero pueri fortiter resisterent, & nullo modo cederent, eos vtique diuina roborante virtute; quidam e Sophistis, qui illic aderat simul cum Imperatore, & ad hæc eum maxime incitabat & inducebat, pollicitus est se statim effecturum vt ipsi comederent. Ridiculum enim esse dicebat, si a pueris adhuc balbutientibus viderentur superari Romanorum Imperatores. Tale quid ergo machinatur: cum sinapij quamdam acutissimam & toleratu difficillimam excogitasset confectionem, eorum quidem capita pilis nudauit; cum autem medicamenti id, quod erat crassissimum, illiuisset, vt ex maiore materia, repentina & maior simul virtus profundū penetraret, [Dire torquentur.] in igne accensum eos intulit balneum. Hoc in loco pueri, cum veluti quodam fulmine icta essent eorum capita, hac ipsa hora fuerunt inclinati ad solum vsque. Nec multo post cadens eorum ætate minor prior est mortuus, [Pie moriuntur.] cum non potuisset resistere magnitudini flammæ accensæ in caluaria. Cum autem alter vidisset fratrem cecidisse, quam maxima potuit voce bona verba est effatus, fratris exultans victoria, eumque amplexus est & osculatus, & eum proclamauit victorem, assidue exclamans: Frater mi vicisti: donec hoc dictum eloquens, eumque complectens & osculans, ipse quoque expirauit & iacuit, fratrem iam vlnis tenēs. Accidit autem illo tempore hæc perpessio maxima, & iis, qui videbant, maxime miserabilis, ipsa quidem certe ætate attrahente plurimorum animos ad misericordiam. Et eos quidem ij qui ad ipsos genere attinebant, cum sustulissent, sepelierunt cum aliis pueris, propter caussæ communitatem. Et hoc est martyrium circa Nicomediam, quod nominatur martyrium infantium, vsque in hodiernam diem.

[Annotata]

a Sabellius tollebat personarum in sanctissima Trinitate discrimen, vnde sequebatur, Patrem quoque incarnatum esse & passum: adhæc materiam ingenitam asserebat. Quæ fusius tradit Baronius tom.2.an. CCLX. num.61. & sequentib.

b De S. Anthimo Episcopo Nicomediensi & Martyre agemus XXVII. April.

c S. Petri Alexandrini Episcopi vitam dabimus XXVI. Nouemb. vbi de tempore cædis eius agemus.

CAPVT III. Lucianus varios conuertit: coniicitur in carcerem.

[8] Cvm autem Lucianus, dum duceretur, venisset in a Cappadociam, & conuenisset quosdam illic milites, qui erant quidem Christiani, [S. Lucianus 40. lapsos conuertit in Cappadocia;] coacti autem fuerant abnegare; eorum mentem reuocauit, ostendens & exponens, quod sit omnium turpissimum, viros eosque milites videri ignauos ac pusillanimes, & ad mortis adeundum periculum timidissimos, quibus quædam iam feminæ, atque adeo pueri, fuere superiores. Quomodo autem vos, inquit, pro Rege caduco & terreno pericula adibitis, qui cælestem tam cito prodideritis? Quod autem erit vobis munimentum aut præsidium salutis, si ille vos mox hinc accersierit? Non cogitatis eum hoc vniuersum & regere & administrare; illumque & vitæ esse dispensatorem, & mortis Dominum? Est ergo longe melius, præsentem vitam minus curantes, consequi, quæ apud illum numquam desinit, beatitudinem, quam vitam, quæ hic est, amplectentes, ab hac nihilo secius excidere, vt qui forte sitis & hac priuandi ab hostibus, & illam non assecuturi, & præterea daturi pœnas puniendi immortales. Illi ergo cum hæc audiuissent, resipuerunt, & eos pœnituit se negasse. Et cum rursus ad se rediissent, & libere essent locuti, b plurimi propter Christum mortem subierūt, cum essent non pauciores numero quam quadraginta; nonnulli autem cum decertassent aduersus omnia genera suppliciorum, vixerunt adhuc, cum nihil turpe & ignauum præ se tulissent in secunda experientia; sed prius quoque iudicium negationis, inuicta deinceps pro pietate constantia deleuissent.

[9] Lucianus autem, cum in transitu itineris hec & plura huiusmodi effecisset, delatus est Nicomediam. [Alios Nicomediæ.] Huius autem viri fuere multi familiares, & ex iis nonnulli cum eo aderant decertante Nicomediæ. Ex quibus aliqui cum ad eos accessissent ij, qui cogebant Christianos ritum sequi gentium, primum quidem cesserunt, vt qui non possent tormentis sufficere; at cum diuinus Lucianus (adhucenim viuebat) eos ad se accersiuisset, & omne genus sermonibus eorum animos correxisset, & quantum sit transgressionis periculum ostendisset, & quod nemo eorum, qui suam prodiderit in Christum confessionem, effugiet flammam gehennæ, quæ non potest extingui; ducti pœnitentia, ab eo reducti sunt in Ecclesiam.

[10] Ex iis autem, qui ad Lucianum venerant Nicomediam, erat etiam c Antoninus, discipulorum suorum dilectissimus: quo, postquam venit, vsus est ministro ad scribendas epistolas, vt ipse quoque ostendit Lucianus in vna epistola. Ex iis autem qui aberant, erant quidem plures viri, ex mulieribus autem Eustolia, & Dorothea, & Seuera. Aiunt autem d Pelagiam quoque fuisse ex eius discipulis, [Varij eius discipuli.] quæ Antiochiæ Syriæ vixit: quæ etiam dicitur seipsam e tecto altissimo deiecisse, cum accessissent qui eam erant comprehensuri, timens ne abominandum quid per vim sustineret, (erat enim virgo) & eo modo esse mortuam: quam etiam in hodiernum vsque diem honorant tamquam Martyrem, qui sunt amantes Martyrum.

[11] [Vultus eius maiestatem timet tyrannus.] Porro autem cum de Luciano a multis audiret Maximianus, tantam in eius facie insidere reuerentiam, vt si eum solum vidisset, veniret in periculum ne fieret Christianus; postquam iussit vt ille adduceretur, timens ne sibi tale quid accideret, velo interiecto separat sermonis congressionem, & verba procul ad eum emittebat, intermedio vtens sermonis ministro. Et primum quidem pollicebatur se innumerabilia ei esse largiturum, & rerum gerendarum habiturum eum esse consiliarium, & Patrem Imperatoriæ dignitatis, & socium sollicitudinis quæ pro summa rerum suscipitur; & plura alia huiusmodi: pro quibus omnibus vnum solum dicebat se petere, nempe vt diis sacrificaret. Cum autem ille audita donorum magnitudine, quæ de eis dicebantur, nihili fecisset, & ne vniuersum quidem mundum esse cum pietate in Deum conferendum dixisset; tunc iam mutatus Imperator, minatus est se ad supplicium ei esse intentaturum, quidquid longum tēpus inuenisset, & si quid ipse posset inuenire nouum & inauditum. Illo autem aduersus hæc interritam opponente audaciam, & parato prodire in aciem, valde indignatus Imperator, eum quidem noluit quam primum tollere de medio; putabat enim se sic ei gratificaturum, vt qui eum illico liberaret a malis; sed iussit in carcerem coniectum torqueri variis modis.

[Annotata]

a Hinc patet, terrestri itinere Antiochia Nicomediam perductum esse Lucianum.

b Hi cum aliis fortasse in eadem Cappadocia passis coluntur XXIII. Maij.

c Hic est, ni fallor, quem Niceph.lib.8. c.31. & lib.9.c.17. Antonium vocat, aitq; Tarsi Ciliciæ Episcopum fuisse, & postquam cum aliis Luciani discipulis, quos recenset, tormentis victus ad Gentilitias superstitiones deflexisset, Præceptore opem ad pœnitentiam ferente, iisdem renuntiasse; quamuis deinde in Arij declinauerit errores.

d Colitur S. Pelagia IX. Iunij.

CAPVT IV. In tormentis moritur.

[12] [Varie torquetur.] Cvm eum ergo accepissētij, quibus hoc erat imperatū, eum multis & variis affecere cruciatibus, quibus erat quidem grauem accepturus dolorem, longo autem tempore in pœnis duraturus. Et nunc quidem in cippum (est autem hoc tormenti genus oblongum) ambos eius pedes immittebant, ad quatuor distrahentes foramina: quod quidem est in hoc supplicio grauissimum, cum vtrimque coxendices violenter e suis moueantur articulis: nunc autem in toto dorso graues testarum aculeos densos & continuos maligno animo substernebant: & vt ne liceret quidem viro iusto se vertere, & ne moueri quidem, dum talibus sauciaretur aculeis; eius manibus extensis, eas vinciebant in quodam ligno, quod erat positum super eius caput. Quin etiam aliis quoque multis eum afficiebāt probris ac cōtumeliis, & eum etiam arcebant ab omni cibo, nisi vellet vesci iis quæ ab ipsis sacrificabantur; ea enim affatim porrigebant. Ille autem maluisset subire mortes vel innumerabiles, & lubentius manens ieiunus, paullatim a fame esset consumptus, quam vel illorum solum passus esset conspectum. Sic igitur permansit Christi seruus, qui a fame consumebatur, totos quatuordecim dies faciens consueta, & verbis doctrinæ animum addens iis qui pro Christo erant inclusi in carcere, & eos confirmans constantissimis & perpetuis precibus.

[13] [Prædicit diem mortis.] Cum autem aliquot iam dies transissent, ex quo eo modo, quo diximus, affligebatur, & iam appropinquaret quidem dies festus Theophaniorum; discipulos autem (iam enim ei plures aderant ex Antiochia, & ex aliis locis congregati) subiisset tristitia, reputantes fore, vt eis statim relictis abeat quidem magister, non valens resistere diuturnæ illi fami; ipsi autem nequaquam digni censeantur, qui Theophaniæ diem festum cum eo celebrent; videbatur enim eis esse adhuc valde remotus, & non posse magistri corpus vsque ad eum diem sufficere, vtpote quod inedia illud iam magna ex parte consumpsisset; vir ille inclytus eos consolans, iubebat esse bono animo: Ero enim, inquit, vobiscum, & diem festum Theophaniorum vobiscum celebrabo: recedam autem postridie. Ad effectum autem deductum fuit id quod dixerat, aperte diuina in hoc ostensa virtute.

[14] [Missam colebrat, pectore suo pro ara vsus.] Cum ergo aduenisset dies festus, qui expectabatur, desiderabant quidem discipuli hanc vltimam a magistro consequi mysterij diuini celebrationem. Videbatur autem esse dubium, quonam modo mensam quidem in carcerem inferrent, aut laterent impiorum oculos, cum multi quidem tunc partim illic adessent, partim autem accederent; ille vero, Mensa quidem, inquit, erit vobis hoc meum pectus, non, vt arbitror, Deo futura minus honesta ea quæ fit ex inanima materia. Templum autem sanctum vos mihi eritis, me omni ex parte circumdantes. Et sic hæc facta quidem sunt hoc modo. Iam enim, vt quod esset Sanctus in fine vitæ, & remissi erant custodes, Deo, vt ego quidem arbitror, qui Martyrem honorare volebat, & suorum discipulorum non sustinebat inconsolabile videri desiderium, efficiente, vt citra impedimentum fierent ea, quæ erant proposita. Nam cum omnes eos Martyr fecisset in orbem consistere, vt inter se inuicem alter prope alterum stantes, eum tuto comprehenderent, iussit suo pectori imponi signa diuini sacrificij. Postquā autem hæc fecissent, & in cælum protinus sustulit obtutum, cum iam vix posset extollere, & preces peregit consuetas. Deinde cum diuina plurima esset effatus, & sacro ritu omnia peregisset proposita, ipse & fuit particeps Sacramentorum, & transmisit ad eos qui aberant, vt ipse quoque ostendit in vltima ad eos epistola. Et hunc quidem diem cum eis transegit, sicut erat pollicitus.

[15] [Sancte moritur.] Postridie autem cum venissent quidam ab Imperatore, visuri an adhuc viueret, (videbatur enim eis valde mirandum, quod vitam hucusque produxisset) postquam prope se stantes adspexit eos qui aduenerant, cum se, quantum poterat extendisset, & ter dixisset, Sum Christianus; simul cum vltima voce emisit spiritum.

CAPVT V. Eius sepultura. Helenopolis ciuitas.

[16] Svnt autem qui dicant, eum adhuc spirantem proiectum fuisse in profundum maris. Maximianus enim admiratus eius perpetuam ad finem vsque constantiam, iussit iis qui in eiusmodi rebus inseruiunt, ipsum in mare iacere, cum magnum lapidem appendissent brachio eius dextero, vt submersus nusquam appareret, & corpus eius nullam assequeretur sepulturam, nec iusta ei fierent. [Corpus in mare abiicitur.] Atque fuit quidem in profundo quatuordecim dies, nempe totidem, quot in carcere decertarat aduersus varias corporis perpessiones. Quintodecimo autem delphinus in siccum eum hoc modo extulit: cum eius discipuli circa ripas & littora alius alibi versarentur, vt viderent, si quo modo possent eum e mari eiectum inuenire, tempore autem hiberno id valde esset turbatum; diuturnum tempus effecit, vt plane desperarent se posse id inuenire.

[17] Interim vero adueniente quintodecimo die, Martyr in somnis apparens cuidam Glycerio, germano suo discipulo, qui tunc versabatur in regione aduersa continenti Nicomediæ, dicit ei: O tu, cum primum mane surrexeris, abi in hunc locum (ostendens locum littoris) te enim, inquit, conueniam, cum illuc veneris. Ille autem, cum primum, ex magna euidentia & admiratione eorum quæ ostensa fuerant, eum somnus dimisisset, & iam dies illucesceret, surgens, & quosdam alios ex piis secum assumens, cum eis venit in locum, qui fuerat ei significatus. [Delphinus id ad terrā defert.] In eo autem ingens delphinus ascendebat e mari, iam ex eo emergens: qui cum esset extensus super aquæ superficiem, valde spirabat, & ad terram cōtendebat: eratque circa ipsum multa spuma, & murmur fluctuum, qui ab ipso scindebantur. Ferebat autem extensum mortuum, tamquam in lecto iacētem. Eratque spectaculum admirabile, super corpus adeo lubricum & rotundum quiete manens mortuus, & nec a suo pondere, neque a vi fluctuum deuolutus ab eo, quod ipsum portabat, vehiculo. Cum autem delphinus fuisset prope continentem, fluctu sublime fuit sublatus, & terræ id appulit. Atque ille quidem statim expirauit.

[18] Mortuus autem statim in arenam delatus, iacebat saluus & omni ex parte integer, nisi quod manus dextra, [Dextera postea reunitur corpori.] cui lapis fuerat appensus, non est corpus quoque reliquum consecuta. Et sunt quidam qui dicunt, eam nec postea quidem fuisse e mari emissam, sed māsisse in profundo, effectam id quod Deo visum fuit. Nonnulli autem dicunt, eam quoque non ita multo post fuisse redditam, cum effluxisset ei vinculum; eamque in terram delatam, cum sustulissentij qui aderant, restitutam fuisse rursus in eamdem compagem corporis. Hoc autem accidit manui, cum Deus, vt arbitror, eam seorsum voluisset honorare, vt qui acceptum habuisset laborem, qui per eam fuit susceptus in corrigendis Scripturis. Nam in perpessionibus, quas pro Christo susceperat, in maiori honore fuit ea quæ erat grauior.

[19] Non autem existimabit quispiam, corpus mortuum a delphino casu fuisse allatum, neque id factum fuisse forte fortuna. Nam quod reuera quidem delphinus eum eo modo, qui dictus est, exportarit, videtur esse manifestissimum, cum multi, qui fuerunt illo tempore, huius fecerint mentionem. Quin etiam ipse quoque scio ab ineunte ætate de illo cani solitum hoc, cuius est pars extrema:

In terram dorso portansque ex æquore delphin, Expirauit.

Quod autem non factum sit casu, [Non hæc casu facta, sed certa Dei prouidentia.] vel maxime quidem ostendit ipsa magnitudo miraculi quod factum est. Somnium quoque, quod propter id euenit. Quinetiā ea quoque quæ postea sunt ostensa. E mari enim exportatum corpus, erat insigne miraculum iis qui contemplabantur, vt quod præter id quod in mari acciderat, illæsum alioqui maneret, & nec mare tam multis diebus ei nocuisset, neque vlli pisces id tetigissent, neque vllus malus odor illinc emitteretur: adeo vt esset omni ex parte manifestum, fuisse diuinum id quod factum est. Neque vero prius aliquo contemptu, neque quod eum non posset defendere, siuit Deus tanta pericula adire Martyrem: neque nunc sine iustissima caussa siuit ei disiungi manum a reliquo corpore is qui in eo tam multa fecerat miracula. Sed & tunc vniuersam ornaturus eius virtutem, vocauit ipsum ad societatem passionum sui Filij, optimam & iustissimam ei præbens occasionem ad hoc vt ipsum quoque illius impertiret gloria. Et hæc est mihi communis ratio in omnibus Martyribus, id est, testibus veritatis. Nunc autem volens confirmare, studium, quod contulit in sacras Scripturas, esse opus plurimi faciendum, manum, quæ ei proprie in hac re inseruiit, voluit etiam propriis honorare passionibus; quomodo etiam, vt arbitror, solent spectatores sertis redimire brachia athletarum. Quod si quis etiam crediderit eam in mari mansisse, ei licet & hæc considerare, & quod Deus miraculis sæpe etiam admiscet ea quæ procedunt a natura, vt per illa quidem ostendatur virtus effectrix miraculorum, per hæc autem fides quoque habeatur naturæ. Sed hæc quidem, & propter quam caussam vnumquodque cōtingit, pure demum sciat is qui hæc administrat. Quinetiam in singulis eorum, quæ ab ipso admirabiliter fiunt & geruntur, didicerit quisque aliam quoque esse arcanam, & quæ sit supra nos rationem, optimamque, & quæ comprehendi non potest, administrationem, neque temere aliquid fieri aut fortuito.

[20] [Sepelitur S. Lucianus.] Tunc ergo sic a delphino exportatum corpus, delatum est in arenam. Concurrentes autem discipuli, primum quidem, vt decebat, id salutabant, alius aliunde venientes, & osculabantur, & amplectebantur, vnusquisque pro viribus, ob promptum & alacre animi studium. Deinde vero cum id sumpsissent, & propriis manibus extulissent, & ei iusta omnia de more fecissent, in loco insigni deposuerunt. Et tunc quidem illi sepulchrum, quale potuerunt, prout tempus vrgebat, statuerunt. Postea autem, quæ nobis salutarem Domini restituit Crucem, & magnum inter claros Imperatores genuit Constantinum, veneranda Helena, quando reuertebatur Hierosolymis, locum honorans, & in eo a condidit ciuitatem, conuocatis habitatoribus exiis, quæ circumcirca erant, regionibus, & effectis operis participibus, & validis eam cinxit mœnibus, [He lenopolis ad eius tumulum condita.] & Martyri templum ædificauit maximum: quod nunc quoque insigne & pulchre extructum cernitur ab iis, qui & terra & mari ingrediuntur ac nauigant; ad gloriam Domini nostri Iesu Christi, & eorum, qui propter ipsum decertauerunt: quoniam eum decet gloria in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotatum]

a Chronicon Alexandrinum anno Constantini XXII. Constantio Cæsare V. & Maximo Coss. qui erat Christi CCCXXVII. hæc habet: Constantinus instaurata Drepani vrbe in Bithynia ad cultum S. Luciani Martyris, illam a matre sua Helenopolim nuncupauit, donata ciuitati in Martyris honorem, quousque patet ante vrbem prospectus, immunitate vectigalium ad hodiernum vsque diem. Nota & Stephano Byzantio Drepane Bithyniæ ad sinum Astacenum ciuitas. Socrates lib.1.cap. 13. Helenæ nomine Drepane Helenopolis vocatur, olim vicus, iam ciuitas ab Imperatore facta. Nicephorus Callistus lib.8.cap.31. de S. Helena agens, Perinde enim, inquit, atque pignus quoddam futura secula habēt, ad memoriam eius sempiternam, in Bithynia vnam, & in Palæstina alteram vrbem; quibus Imperator filius cōditis memoriam illi tribuit immortalem. Admodum vero B. Helenam regione & situ alterius delectatam esse ferunt, quæ antehac Drepanum nominata fuerat; cum quod ibi orta esset, tum quod Lucianum Martyrem post martyrium obitum eo a delphine deportari contigerit. Baronius tom.3. ad an. CCCVI. nu.16. S. Helenam Britannam fuisse asserit, non Bithynam.

DE EODEM SANCTO MARTYRE Ex Ruffino, & MSS.

Lucianus, Presbyter Antiochenus Martyr (S.)BHL Number: 5007

Ex variis.

[1] [S. Lucianus coram Iudice reddit fidei nostræ rationem.] Lvcianvs vir moribus, continentia, & eruditione præcipuus, Antiochenus Presbyter, cum ad tribunal Iudicis fuisset adductus; Cur, inquit ad eum Præses, vir rationabilis & prudens, sequeris sectā, cuius non potes reddere rationem? Aut si est aliqua, audiamus. Tum ille, data sibi facultate dicendi, huiuscemodi orationem de fide nostra habuisse dicitur: In occulto non est, quod nos Christiani quem colimus, Deus vnus est, per Christum nobis annuntiatus, & per Spiritum sanctum nostris cordibus inspiratus. Non enim, sicut vos putatis, humanæ alicuius persuasionis errore constringimur: nec indiscussa, vt alij, parentum traditione decipimur. Auctor nobis de Deo Deus est. Neque enim posset sublimis illa maiestas sensibus humanæ mentis illabi, nisi vel spiritus sui virtute delata, vel verbi ac sapientiæ suæ interpretationibus indicata. Fateor, a errauimus etiam nos aliquando; & simulacra, quæ ipsi finximus, deos cæli ac terræ putabamus auctores: sed arguebat eos fragilis substantiæ sue a nobis præstita consecratio; in quibus tantum venerationis inerat, quantum decoris manus contulisset artificum. Verum omnipotens Deus ille, quem non nostris manibus fictum, sed cuius nos decebat esse figmentum, errores miseratus humanos, Sapientiam suam misit in hunc mundum, carne vestitam; quæ nos doceret Deum, qui cælum fecisset & terram, non in manu factis, sed in æternis atque inuisibilibus requirendum: vitæ etiam nobis leges ac disciplinæ præcepta constituit, seruare parsimoniam, paupertate gaudere, mansuetudinem colere, studere paci, puritatem cordis amplecti, patientiam custodire. Sed & omnia hæc, que nūc aduersum nos geritis, ventura nobis esse prædixit: educendos nos ad Reges, & ante tribunalia iudicum statuendos, ac velut victimam iugulandos.

[2] Inde est denique, quod & ipse, qui erat immortalis, vtpote Verbum & Sapientia Dei, morti se præbuit, quo nobis in corpore b positus patientiæ præberet exemplum. Sed nec nos sua morte decepit: quibus post tertium diem resurrexit; non vt ista, quæ nunc falso conscribuntur, continent c Acta Pilati; sed innocens, immaculatus, [Refellit conficta Acta Pilati] & purus, ad hoc solum mortem suscepit, vt eam vinceret resurgendo. Quæ autem dico, non sunt in obscuro gesta loco, nec testibus indigent. Pars pæne mundi iam maior huic veritati adstipulatur; vrbes integræ: aut si in his aliquid suspectum videtur, contestatur de his etiam agrestis manus, ignara figmēti. Si minus adhuc creditur, adhibebo vobis etiam loci ipsius, in quo resgesta est, testimonium. Adstipulatur his ipse in Hierosolymis locus, & Golgothana rupes sub patibuli onere disrupta; antrum quoque illud, quod auulsis inferni ianuis corpus denuo reddidit animatū, quo purius inde ferretur ad cælum. Aut si vobis adhuc minus digna videntur hæc, quæ in terris substantiam gerūt, accipite etiam e cælo adstipulatorem fidelem. Solem vobis ipsum horum produco testem, qui cum hæc fieri per impios videret in terris, lumen suum meridie abscondit in cælo. Requirite in Annalibus vestris, inuenietis temporibus Pilati, Christo patiente, fugato sole interruptum tenebris diem. Quod si terræ, si cælo, si sanguini eorum, a quibus veritatem per tormenta perquiritis, fidem non accommodatis; quomodo meis verbis allegationibusque credetis?

[3] Et cum pæne iam his verbis auditoribus suadere cœpisset, ab ripi iubetur in carcerem; ibique quasi absque tumultu populi necari. d illico ministri iniquitatis mandatum perficientes Præsidis, [Occiditur.] e caput eius amputauerunt venerandum; & victricem eius animam Angeli cum gaudio in cælis deportauerunt: corpusque eius Helenopoli Bithyniæ sepultum est, [Sepelitur Helenopoli.] ad laudem & gloriam omnipotentis Dei, cuius regnum & imperium sine fine permanet in sæcula sæculorum, Amen. Hæc quoque vrbs, in qua beatus Dei Martyr Lucianus est sepultus, Drepana est nuncupata prius, sed Dei seruus Imperator Constantinus in honore eiusdem Christi Martyris eam restaurans in melius, Helenopolim nuncupauit, ex nomine matris eius.

[Annotata]

a Non de se id dicit, qui Christianis parentibus erat natus; sed de maioribus suis, qui & ipsi ante Christum natum Gentiles fuerint.

b Ms. S. Max. positis.

c Quæ illa fuissent Acta Pilati, idem Ruffinus cap.5. ante exposuerat, his verbis: Configūtur Acta quædam, velut apud Pilatum de Saluatore nostro habita, in quibus aduersus Christum omnis blasphemia conscribitur. Quæ Acta per omnes regni sui prouincias prælato edicto mitti præcipit, & per vrbes singulas, per vicos, per agros etiam proponi; Præceptoribus quoque puerorum tradi iubet, vtipro his quæ ad meditandum vel ad ediscendum dictare solent, hæc tradant pueris memoriæ commendanda. Idem cap. 7. Quando pueris scholaris meditatio de Pilato & Iesu haberi contumeliæ nostræ gratia iussa est, & confictis referta blasphemiis per totum diem decantari. Eorumdem Actorum meminit Eusebius lib.9. cap.4. & 6. & lib.1. cap.9. vbi ea auctoritate Iosephi Iudæi confutat, cum hic anno Tiberij XII. cœpisse Iudæam administrare Pilatum scribat, illa vero Christi mortem Tiberio quartum Consule, siue Imperij eius anno septimo consignent.

d Sequentia deerant in Ruffino, extabant in MS. S. Maximini.

e Fame mortuum habet Metaphrastes, aut adhuc spirantem in mare abiectum: Notkerus & alij, vt in Præfat. nu. 2. diximus, dissectum in partes scribunt. Fortassis semine cum gladio percusserunt imp ij.

DE EODEM Ex Anthologio Græcorum.

Lucianus, Presbyter Antiochenus Martyr (S.)

aReligiosis parentibus natus Lucianus, ab illorum obitu omnes opes suas in egentes effudit, sacrarumque litterarum meditationi se totum addixit. Quapropter b multos cum Iudæorum tum Græcorū ad Christi fidem pertraxit. Deserta dein domo paterna, [Multos conuertit S. Lucianus.] & Nicomediam profectus, ibi vacillantes metu suppliciorum Christianos ac deficientes a fide ad certamen subeundum erexit & confirmauit. Cum autem pereleganter scriberet, reliquit Nicomediensi Ecclesiæ volumen c tribus paginarum columnis distinctum, quo totum veteris & noui sacrarum litterarū instrumenti testamentum complexus est. [Inuisibilis, quibus vult.] Tanto autem homine fuit sublimior, vt cum vrbem perambularet, a quibus vellet, videretur; a quibus nollet, non cerneretur. Qua de re edoctus Maximianus, & veritus vultum illius coram inspicere, intra tapetem latens cum illo est collocutus. Cumque constantiam animi eius inuictam animaduerteret, [Inedia enecatur.] ad diuturnam ipsum famem damnauit. Multis ergo diebus cibo omni potuque destitutus, in carcere expirauit. Cuius corpus iussu Prætoris in mare est abiectum. Delphinus autem diuina prouidentia exceptum humeris in terram exposuit.

[Annotata]

a Suidas ait genere nobilem fuisse. Porro quæ hic referuntur ex Anthologio Græcorum, eadem ad verbum habentur in Menæis.

b Eadem habentur in Menologio, vt & de profectione Nicomediensi.

c Græce est, γεγραμμένον σελίσι τρισσαῖς.

DE EODEM Ex S. Ioan. Chrysostomo.

Lucianus, Presbyter Antiochenus Martyr (S.)

Ex S. Ioan. Chrysostomo.

[1] [Festum S. Luciani postridie Theophaniorum.] Hesterno die Dominus quidem noster aqua baptizatus est, hodie vero seruus sanguine baptizatur: hesterno die cæli portæ sunt reseratæ, hodie inferorum portæ sunt conculcatæ. Neque miremini, quod baptismum martyrium nuncupatim: nam & hic Spiritus cum multa aduolat vbertate, ac peccatorum abolitio & animæ fit purgatio quædam mirabilis ac stupenda: & quemadmodum ij, qui baptizantur aquis, ita qui martyrium patiuntur, proprio sanguine abluuntur, quod vtique & in isto euenit.

[2] [Omnia tormenta ridet S. Lucianus.] Verumenimuero antequam de cæde, operæ pretium est vt de diaboli versutia verba faciamus. Nam cum omne suppliciorum ac pœnarum genus ab eo derisum animaduerteret; ac se neque accensa fornace, neque barathro effosso, neque rota parata, neque cum in equuleum sustulisset, neque cum in præcipitia proiecisset, neque cum dentibus ferarum obiecisset, Sancti philosophiam superare potuisse, aliud acerbius genus excogitauit: quærensque circumibat, vt supplicium inueniret, quod simul & acerbissimum esset & longissimum. Quoniam enim eæ quidem pœnæ quæ sunt intolerabiles, hoc afferunt, vt iis ocyssime liberemur; quæ vero longiores sunt, aliquid subtrahunt de dolore; reperire pœnam studuit, in qua vtrumque simul esset, & diuturnitas, & intolerabilis doloris excessus; vt cum vehementia, [Fame torquetur.] tum longinquitas temporis animum eius constantem de gradu deiiceret. Quid ergo facit? Fami Sanctum hunc exponit. At tu cum de fame audis, ne quod dictum est, oscitanter prætereas: est enim illa mors omnium acerbissima, quod illi, qui sunt experti, testantur. Absit enim vt id nos experiamur: recte namque sumus edocti, vt oremus, ne in tentationem intremus. Etenim tamquam visceribus intus insidens carnifex quispiam, omnia membra dilaniat, quouis igne feraque sæuius corpus omni ex parte corrodit, & inexplicabilem dolorem inurit.

[3] Atque vt quanta res sit fames intelligas, etiam liberos sæpenumero deuorarunt matres, cum istius mali violentiam ferre non possent. Et hanc deplorans calamitatem Propheta dicebat: Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos: quos pepererant, comedebant, & natorum infantium venter qui pepererat sepulchrum est factus, & naturam fames superauit: imo vero non naturam modo, [Eam superat] sed etiam voluntatem. [Thren. 4. 10.] At huius Sancti generositatem minime superauit. Quis ergo, cum hæc audierit, non obstupescat? tametsi quid potentius est natura? quid contra voluntate mutabilius? Verum vt nihil esse Dei timore validius scias, vehementius aliquid esse natura voluntatem apparuit; eaq; matres vicit, ac partus obliuisci coegit; hunc vero Sanctum supplantare non potuit: neque philosophiā supplicium vicit, neque fortitudinem pœna superauit: sed quouis adamante firmior permanebat, seque bona spe oblectabat: materiam agonum se nactum gloriabatur, & ex certaminum oblata occasione consolabatur, præsertim quotidie Paulum dicentem audiens: In fame & siti, in frigore & nuditate. [2. Cor. II. 27.] & rursus: Vsque in hanc horam & esurimus, & sitimus, & nudi sumus, & colaphis cædimur. Nouerat quippe, nouerat probe illud: Non in solo pane viuet homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. [1. Cor. II. Matth. 4. 4.]

[4] [Idolothyta proposita auersatur.] Vt autem illum improbus dæmon vidit tanta rei necessitate non frangi, grauiorem cruciatum reddidit: etenim sumptis idolothytis, eisque mensa referta, ante conspectum eius collocari eam curauit; vt facultas vtendi eius animi robur infringeret. Non enim adeo irretiri solemus cum res eæ, quibus allicimur, non apparent, ac cum oculis obuersantur; quandoquidem & mulierum cupiditatem facilius quis superauerit, dum mulierem formosam non videt, quam si oculos continue in eam intendat. Verumtamen has quoque insidias Iustus vicit, quodque fortitudinem eius diabolus infracturum putabat, hoc eum magis ad certamina corroborauit & instruxit. Non enim tantum nihil ab idolothytorum aspectu lædebatur, sed ea magis idcirco auersabatur & oderat. Et quemadmodum erga inimicos afficimur, quos quia videmus, tanto eos odio maiori prosequimur & auersamur; sic & ille tunc erga impuram illam victimam afficiebatur: eo magis detestabatur, ac refugiebat, quod videbat; & appositorum ciborum aspectus maius odium in eo atque auersationem excitabat: dumque intus magna illum voce sollicitaret fames, & apposita degustare iuberet, tum Dei timor eius manus reprimebat, & vt ipsius nature obliuisceretur efficiebat: dumque pollutā & execrandam mensam intueretur, alterius mensæ tremendæ, ac spiritu redundantis recordabatur, adeoque inflammabatur, vt quæuis sustinere ac pati statueret potius, quam impuros illos cibos degustare.

[5] [Trium puerorum exemplo se animat.] Recordabatur & illius trium puerorum mensæ, qui iuuenes capti, omnique patrocinio destituti, in terra aliena ac barbara regione tantam philosophiam ostenderunt, vt ad hunc vsque diem ipsorum fortitudo celebretur. Ac Iudæi quidem dum suam etiam regionem obtinerent, impij in Deum fuerunt, & dum in templo versarentur, idola coluerunt; at illi iuuenes in barbaricā terrā translati, vbi idola omnisq; impietatis occasiones erant, paternos ritus perpetuo retinuerunt. Si ergo captiui, serui, ac iuuenes, ante legem gratiæ tantam philosophiam præ se tulerunt, inquit, qua tandem nos venia digni erimus, si ne ad eamdem quidem cum illis virtutem peruenire valeamus? Hæc itaque secum reputans diaboli malitiam irridebat, calliditatem contemnebat, neque ad quidquam eorum, quæ cerneret, flectebatur.

[6] [Ad omnia quæsita respondet, Christianus sum.] Postquam autem se nihil proficere sceleratus ille vidit, ad tribunal eum rursus deducit, & tormentis adhibitis continuas interrogationes adiungebat. Ille vero ad vnamquamque interrogationem tantum respondebat: Christianus sum ac dicēte tortore, Quanam ex patria ortus es? Christianus sum, ait. Quam artem profiteris? Christianus sum. Quibus parentibus natus es? Ille vero ad omnia dicebat, Christianus sum; hoc vno ac simplici verbo diaboli caput percutiens, & illi continua sibique succedentia vulnera infligens. Quamquam ille quidem externis imbutus fuerat disciplinis: at probe nouerat in eiusmodi certaminibus non esse opus eloquentia, sed fide; non dicendi facultate, sed anima Dei amore succensa. Vnum, inquit, verbum ad omnem diaboli turmam in fugam vertendam sufficit. Ac videtur quidem iis qui rem accurate non examinant, minus conueniens esse responsio: sed si quis attentius eam consideret, ex hac quoque sapientiam Martyris animaduertet. Qui enim, Christianus sum, dixit, & patriam, & genus, & artis professionem, & omnia declarauit. Quo tandem pacto? Ego dicam. Christianus vrbem in terra non habet, sed Hierusalem quæ sursum est. Illa enim, inquit, que sursum est Hierusalem, libera est: quæ est mater nostra. [Gal. 4. 26.] Christiano terrena nulla artis professio, sed ad supernam conuersationem vitæ pertinet. Nostra enim, inquit, conuersatio in cælis est. [Phil. 3. 20.] Christianus cognatos habet Sanctos omnes ac ciues. Sumus enim, inquit, ciues Sanctorum, & domestici Dei. [Eph. 2. 19.] Itaque vno verbo, & quis esset, & vnde, & ex quibus, & quid agere soleret, exactissime docuit, & vitam cum hac voce finiuit, abiitque saluum referens Christo depositum; ac posteris ex iis quæ passus est, cohortationem reliquit, vt insistant, nihilque nisi peccatum & negationem tantum reformident.

[7] Hæc itaque nos etiam cum nouerimus, pacis tempore bellicis in rebus nos exerceamus: [Quomodo eum imitari possimus.] vt cum belli tempus aduenerit, illustre nos quoque tropæum erigamus. Famem cōtempsit ille, delicias & nos contemnamus, ac ventris tyrannidem euertamus: vt si tempus adueniat quod tantam fortitudinem a nobis reposcat, in minoribus antea rebus exercitati, preclari in a scammate compareamus. Coram Principibus ille ac Regibus audacter locutus est; hoc nos faciamus nunc quoque: ac si in opulentorum & illustrium Paganorum conuentibus consideamus, fidem cum fiducia profiteamur: irrideamus illorum errores. Quod si res quidem suas magnifice efferre, nostras autem deprimere aggrediantur, ne taceamus, neve leuiter feramus: sed ipsorum turpitudinem detegentes, multa cum sapientia fiduciaque res omnes Christianorum laudibus euehamus: & quemadmodum Imperator in capite diadema, sic & nos vbique confessionem fidei circumferamus. Nō enim illum adeo corona, vt nos fides eiusque confessio solet exornare: non verbis tantum, sed etiam rebus ipsis id agamus, & vitam confessione dignam in omnibus exhibeamus: ne dogmata operum improbitate dedecoremus, sed in omnibus Dominum nostrum glorificantes, cum huius sæculi tum illius honore potiamur; quem nos omnes vtinam consequamur, gratia & benignitate Domini nostri Iesu Christi, cum quo Patri gloria, imperium, & honor, vna cum sancto ac viuifico Spiritu, nunc & semper in sæcula sæculorum, Amen.

[Annotatum]

a Σκάμμα stadium est, siue locus certaminis. Ita S. Ambrosius lib.1. Offic. cap.16. Adhuc populus spectat, adhuc athletæ in scammate sunt, & tu iam otium petis? & S. Hieronym. ep.61. ad Pammachium contra Ioannem Hierosolym. cap.5. De scammate & loco certaminis egrediens.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Lucian von Antiochia

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Lucian von Antiochia

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.