Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MACARIO ÆGYPTIO PRESBYTERO ET ABBATE IN SCITHI.


Ann. CCCXCI.

[Praefatio]

Macarius Aegyptius, Abbas (S.)

Ex variis.

§. I. S. Macarius S. Antonij discipulus.

[1] Plures fuere Macarij, vastarum Ægypti solitudinum inquilini. Celeberrimi in Martyrologiis duo, quorum alter Alexandrinus, siue Vrbanus appellatur, alter Ægyptius: ambo Magni Antonij discipuli, vt ex Ruffino & Sozomeno infra XVII. Ianu. in Prolegomenis ad eiusdem S. Antonij vitam dicemus; [Duo SS. Macarij:] non quia sub eius disciplina primum ad pietatem vitamq; monasticam eruditi sint; sed quia eum conuenerint aliquando, & salubribus ab eo monitis informati sint: qua ratione alij quoque sese Antonij discipulos prædicarunt: & vero fuit ille communis, vt isthic dicemus, vitæ monasticæ Magister.

[2] Colitur a Græcis vterque hic Macarius XIX. Ianuarij, vt ex Menæis ac Menologio patet; licet Anthologium solius Ægyptij meminerit. Latinorum fastis recentioribus hic XV. Ianuarij, ille II. adscriptus. [vtriusque natalis:] At paullo antiquiora Martyrologia, vt II. Ianuarij monuimus, illud fere statuunt discrimen, quod qui XV. colitur, eum S. Antonij discipulum vocent, alterum non item. Quam ob caussam censebat Rosvveydus, [vter dicatur S. Antonij discipulus?] vt in quadam scheda notatum ab eo reperimus, Ægyptium II. Alexandrinum XV. reponi oportere: hunc enim præcipue Antonij discipulum fuisse, cui ipse dixerit Antonius, vt auctor est Palladius in Lausiaca cap. 20. Ecce Spiritus sanctus requieuit super te, erisque mihi deinceps hæres mearum virtutum. Nam quod Ruffinus lib. 2. cap. 28. eadem de Ægyptio prædicat, eum quasi hæreditatem gratiarum & virtutum B. Antonij possedisse; Rosvveydus in Notationibus ad lib. 2. de Vitis PP. nu. 49. monet, Videndum num Ruffinus Palladium, vel alium, quem Latine expressit, male ceperit. Recte quoque ibidem pronuntiat intricatam plane rem de duobus Macariis.

[3] At qua caußa intricata? Quia nimirum posteriores scriptores, ac præsertim Martyrologiorum concinnatores, cum memorari a S. Athanasio in S. Antonij vita Macarium eius discipulum cernerent, [qua caussa?] a posterioribus vero scriptoribus Palladio, Ruffino, & aliis, qui Ægypti Libyæq; deserta lustrarunt, potißimum duos prædicari Macarios Alexandrinum & Ægyptium, & vtrumque cum Antonio locutum, alterutrum existimarunt celebrem illum eius discipulum, atque in Pispirensis cœnobij præfectura successorem extitisse, hi Ægyptium, illi Alexandrinum, vt cuique verisimilior id ratio persuaserat.

[4] Verum vtroque ille Macarius senior fuit. Nam Ægyptius, vt mox dicemus, anno Christi 391. deceßit, 90. natus annos, quorum 60. vixerat in solitudine: [Alius antiquior,] eam igitur secesserat sub annum 341. S. Antonius, vt suo loco ostendemus, obiit anno 19. Constantij, Christi 356. At Fratres duos, Amatham & Macarium, quindecim annis ante in interiorem montem secum duxerat, & modico interuallo seiunctos instituerat, eiq; illi ministrabant, vt S. Athanasius in S. Antonij, S. Hieronymus in S. Pauli Vita tradunt. Ipso ergo tempore, quo Scithicam solitudinem petiit Macarius Ægyptius, [ei intimus,] aut etiam aliquanto ante, in interiorem illum montem alter ille ductus Macarius est, longo iam virtutis experimento probatus. Nam antea Oeconomus videtur Pispiritani cœnobij ad Nilum siti fuisse, vt colligitur ex Palladio cap. 25. Croniusquidam, inquit, mihi narrauit Presbyter Nitriæ: Cum essem, inquit, iunior ab initio, & propter animi angorem & tristitiam fugerem ex monasterio mei Archimandritæ, errans perueni ad montem S. Antonij. Sedebat autem B. Antonius inter Babylonem & Heracleam in vasta solitudine quæ fert ad mare rubrum, circiter 30. milliaribus a fluuio. [eius monasterij ad Nilum] Cum ergo venissem ad eius monasterium, quod est prope fluuium, in quo sedebant eius discipuli Macarius & Amathas, in eo qui Pisper appellatur loco, qui eum etiam cum dormiisset sepelierunt; expectaui quinque dies vt conuenirem S. Antonium. Dicebatur enim accedere ad hoc monasterium, aliquando quidem post decem dies, aliquando vero post 20. aliquando vero post quinque, prout expediebat pro beneficio eorum, qui veniebant ad monasterium. & post pauca: Accidit autem vt alio die veniret Magnus sero vespere, vt narrauit Cronius, amictus chlamyde pellicea. Ingressus est ergo suum monasterium; erat autem hæc eius consuetudo, vt alloqueretur Macarium, [Oeconomus,] & eum interrogaret: Frater Macari, veneruntne huc aliqui? Respondebat Macarius: Venerunt. Dicebat autem Magnus: Suntne Ægyptij an Hierosolymitani? Dederat autem Magnus ei signum dicens: [ei familiaris;] Cum videris venisse aliquos, quibus est minus negotij, dic: Adsunt Ægyptij. Quando autem videris venisse aliquos religiosiores, & paullo consideratiores, dic: Sunt Hierosolymitani. Rogabat ergo Magnus pro more dicens Fratri Macario: Sunt Ægyptij Fratres, an Hierosolymitani? Respondet Macarius, dicens: Est mixtura. Hæc autem ante annum 340. gesta sunt quæ narrauit Cronius. Non igitur ille Macarius, Ægyptius est, qui non nisi eo aut potius sequenti anno eremum petiit. Multo etiam minus dici potest Alexandrinum fuisse, qui Ægyptio iunior, neutiquam ei muneri admotus a Magno fuisset Antonio; cum ipso Cronio, a quo hæc Palladius didicit, iunior esset, vt ex Ruffino colligere est.

[5] Locis quoque longißime inuicem dißitis habitauere hi Macarij: Antonij monasterium in Thebaide erat ad Nilum flumen. Habitabat vero Macarius Ægyptius in Scithi, Alexandrinus in Celliis, quæ loca in Libya sunt. [longe alius a duobus illis;] Vt mirum sit II. Ianuarij scribere de Alexandrino Vsuardum & alios: In Thebaide S. Macarij Abbatis; nisi de illo Pispiritano scripsere, cuius alioquin non reperimus in Martyrologiis nomen. at magis etiam illi congruunt, quæ hoc die XV. in nonnullis habentur. Ita vetus Romanum a Rosvveydo vulgatum: Macarij Abbatis, [forte olim 2. aut 15. Ian. cultus:] Antonij discipuli. Notkerus: Item Macarij Abbatis, discipuli S. Antonij. Beda vulgatus, Vsuardus, Rabanus, Ado, Bellinus, & MSS. plurima & peruetusta: Item B. Macarij Abbatis, discipuli S. Antonij, vita & miraculis celeberrimi. Maurolycus quasi hunc significet, Apud Ægyptum in Thebaide, inquit, B. Macarij &c. Galesinius quoque: In Thebaide S. Macarij Abbatis. Hic B. Antonij discipulus, religiosæ disciplinæ, sanctimoniæ, & miraculorum laude floruit. Sed in Notis significat se de Ægyptio agere.

[6] Plura de Pispiritano illo, siue Thebæo Macario infra ad Vitam S. Antonij, præsertim §. 5. Prolegomenon. Successit ei in præfectura Antoniani cœnobij S. Posthumius, siue Pasthumius, qui an non Poemen, siue Pastor sit, alibi disquiremus. Posthumij vitam qui scripsit, (sicut referentium iactauit oratio, qui conuersionis eius ordinem nouerunt, vt in Præfatione scribit, iis verbis fortasse illius sese æqualem innuens) idem de Macario ait: De quo sæpe diximus, corpus sepelisse Magistri, [Vita eius olim scripta videtur:] cum spiritus eius vocatus est ex seculo. At vbi illud dixit, & sæpe quidem? Idem fortassis Macarij illius vitam litteris tradidit, quæ non extat. Ast ex eadem illa Posthumij vita hic Macarij illius senioris obitum referemus.

[7] Nota facta est, inquit, S. Macario, scilicet B. Antonij discipulo, conuersatio Posthumij, & celebre eius factum est nomen; visumque est illi ad hunc abire in eremum. Nam idem Macarius ab illustri viro Antonio monachorum fere quinquaginta millia susceperat gubernanda. [adit S. Posthumium:] Eiusdem igitur Macarij exitus de seculo appropinquabat, & Dominico gregi, quis post eius excessum magisterij nomine subrogaretur inquirebatur. Sanctus itaque Macarius cum ad Sanctum venisset Posthumium, excepit eum libenter, præcipue cuius iam ab Angelo famam audierat. Non ergo ille vt hospes, sed eius subtiliter explorare propositum venerat. Porro Macarij adspectibus Posthumij complacuit conuersatio, & eum suadere cœpit, vt S. Antonij anachoretarum Principis non grauaretur visitare reliquias. [deducit eum secū, Deo iubente,] Sed cum omni virtute reniteretur, & abire penitus noluisset, in somnis Posthumius sine aliquo cunctamine ire iussus, Diuinæ contradicere non poterat maiestati. Itaque cum Macario aggreditur iter, multitudinem congregationis monachorum, quæ a solo gubernabatur Macario, ingressus, de quo sæpe diximus, corpus sepelisse Magistri, cum spiritus eius vocatus est ex seculo. Qui cum se in extremo vitæ istius temporalis adspiceret, aduocato ad se S. Posthumio, ita exorsus est ei: En Frater, tempus resolutionis meæ instar: quapropter, audiens bonum testimonium de te, finem senectutis meæ debilitatis supposui gressibus ad pertingendum vsque ad te. [defert ei curam sui monasterij,] Nunc igitur bene fecisti venire mecum. Suscipe ergo paterno amore gregem Dei ad regendum. Noli quærere, quod tibi vtile est, sed quod multis vt salui fiant: ne ergo neges suscipiendi honoris gratiam, mercedem a Domino recepturus tempore opportuno. Tunc S. Posthumius pedibus eius prouolutus, ait: Carissime Pater, quomodo mihi tam magnæ multitudinis curam imponis, rustico homini, litteras nescienti? Prouide igitur ex eis meritum hominem, qui possit cum sollicitudine tantas animas regere populorum. Tunc Macarius ait Posthumio: Excusationes non audio, neque caussas recipio: hi enim omnes sub tua ditione manebunt, nec alius est tantæ abstinentiæ vir, qui possit istius populi gubernare animas, ac sollicite pertractare: & vt certius dicam, dilectissime Frater, te electione sua Dominus designauit ad suscipiendum hunc ministerij locum: nequaquam ergo cælesti poteris contradicere iussioni. Nihil ex hoc Posthumius locutus est Macario: sed dum eius verba secum in animo volueret, [& moritur,] Macarius emisit spiritum: statimque populorum ingens turba intente ad funus currunt. Ibi psallentium multitudo, diuersis hymnorum vocibus, quasi vno ore laudes Deo canebant, donec corpus ad sepulchrum deduceretur humandum: nemo tamen vehementer dolebat, eo quod S. Macarius tam velociter monasterium relinqueret, quoniam Dominus similem ei Posthumium gregi suo magistrum prouiderat.

[8] Hæc ibi. Quod dicatur tam velociter monasterium reliquisse, argumento est non diu ei post S. Antonij aut S. Sarmatæ mortem præfuisse, [diu ante alios duos Macarios.] nec ad 391. quo S. Macarius Ægyptius decessit, peruenisse. Mendum videtur, cum monachorum fere quinquaginta millia dicitur gubernanda suscepisse: quinque legendum; itaq; habet titulus vitæ S. Posthumij: Vita B. Posthumij Patris quinque millium monachorum.

§. II. S. Macarius Ægyptius.

[9] Nvnc de S. Macario Ægyptio agendum. Presbyter hic fuit, quod de Pispiritano non traditur. Agitur eius natalis a Latinis XV. Ianuarij; licet quod in plerisque Martyrologiis eius extat elogium, in alterum iam memoratum Macarium, aliquanto etiam aptius, quadret. Expreßius eum celebrant recentiora; Coloniense anno 1490. excusum: [S. Macarij Ægyptij natalis,] Apud Ægyptum B. Macarij Abbatis discipuli B. Antonij, vita & miraculis celeberrimi: qui contra aereos spiritus, & in curationibus hominum, & in denuntiationibus futurorum diuinam gratiam consecutus, sexaginta annos in desertis impleuit, ad quæ tricenarius ingressus est. Hic interrogatus a quodam, quomodo sic corpus suum siccum esset, respondit: Timor Dei etiam ossa exsiccat. Similia habet MS. Martyrolog. Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, aliaq;.

[10] Vitam eius Græcam nacti sumus ex Bibliotheca Regis Christianißimi; cuius hæc erat inscriptio: [Vita;] Βίος καὶ πολιτεία τοῦ ἁγίου Μαραρίου τοῦ Αἰγυπτίου. Vita & conuersatio S. Macarij Ægyptij. Ea continet quæ sparsim extant de illo in vitis Patrum, nisi quod quæ Ruffinus lib. 2. & Palladius in Lausiaca narrant, vix attigit; quæ propterea separatim subiungemus. Aliam Latinam ex MS. Codice Bodecensis cœnobij Canonicorum regularium in diœcesi Paderbornensi accepimus a Ioanne Gamansio nostro, sed quæ fere ex lib. 3. 5. 6. 7. de Vitis PP. ipsismet auctorum verbis erat consarcinata, & quædam huic tribuebat Macario, quæ sunt Alexandrini propria.

[11] Sozomenus lib. 3. histor. Eccles. acturus de præstantibus, qui quarto seculo floruere, monachis, ita Macarium vtrumque celebrat cap. 13. Exordium vero capiam ex Ægypto, [Elogium & miracula ex Sozomeno,] & duobus monachis, qui Macarij nominabantur, quique cum summa laude monasteriis in solitudine Sceti & monte, qui ibi est, positis præerant. Quorum alter in agris Ægypti, alter in vrbe natus (erat enim Alexandrinus genere) & ita institutis ciuilibus educatus, vt ἀσὸς, id est Vrbanus, appellaretur. Ambo autem viri sanctissimi, diuina præscientia & sapientia eximia imbuti, dæmonibus terribiles, rerum denique mirabilium & sanationum effectores. Ægyptium vero fama est mortuum ad vitam reuocasse, quo homini, qui contra sentiret, posset persuadere mortuorum fore resurrectionem. Vixit annos circiter nonaginta, quorum sexaginta in solitudine contriuit. Qui simul, vt studio monasticæ & seueræ disciplinæ, cum adhuc adolescens esset, se dedidit, sic in eo excelluit, vt a monachis Παιδαριογέρων, hoc est, Adolescens senis mores & grauitatem præ se ferens, nuncuparetur. Vbi autem annum iam ætatis egit quadragesimum, presbyter ordinatus est.

[12] Socrates lib. 4. hist. Eccl. cap. 18. eadem fere de illis prædicat: In numero, inquit, monachorum, [Socrate,] qui eo tempore vixerunt, duo viri erant pietate & sanctimonia eximij, qui eodem nomine (vterque enim vocabatur Macarius) nuncupati fuerunt: quorum alter ex superiore Ægypto, alter ex vrbe Alexandria oriundus, vterque multarum rerum caussa, vt disciplinæ monasticæ, vitæ pie institutæ, morum præstabilium, & miraculorum denique ab ipsis editorum, percelebris & illustris. Ægyptius Macarius morbis tam multos liberauit, tot dæmones ex hominibus, qui eisdem agitabantur, eiecit, vt res ab eo per Dei gratiam gestæ opus separatum desiderent. Erga illos, qui in ipsius congressum venirent, seueritate cum reuerentia temperata vsus est. Similia habet Nicephorus lib. 9. hist. Eccl. cap. 14. Suidas etiam verbo Macarius: Duo, inquit, fuerunt eiusdem nominis, [Suida;] atque decantati propter exercitia studiorum, vitam, mores, atque disciplinam. Alter quidem Ægyptius, qui miracula edebat, ac religiosa cautione in eos qui se conueniebant erat seuerus: alter Alexandrinus per omnia similis Ægyptio &c.

[13] Præcipue Scithium, siue Scetin, aut Scithicam in Lybya solitudinem inhabitauit, [locus habitationis,] cuius situm ex Ruffino indicauimus 2. Ianu. ad alterius Macarij vitam cap. 9. Nam & is, licet præcipue in Celliis commoraretur, sæpius tamen ad seniorem hunc Macarium in Scithi diuertebat, habebatq; etiam isthic cellulam, atque aliam in Nitria. Distabat Nitria quinquaginta millibus passuum Alexandria, vt ad vitam S. Antonij dicemus. Ab eo loco decem millibus distabant Cellia, a multitudine dispersarum in eremo cellularum dicta, vt auctor est Ruffinus lib. 2. de vitis PP. cap. 20. At Caßianus: Cellæ, seu Cellia, inter Nitriam & Scythin, a monasteriis Nitriæ quinque millium, octoginta millium solitudine ab eremo Scythi.

[14] Ætas S. Macarij sic statui potest. Palladius venit Alexandriam secundo consulatu Theodosij Magni Imp. id est, an. Ch. 388. vt ipsemet testatur cap. 1. hist. Lausiacæ. [ætas,] Triennio versatus in monasteriis quæ sunt circa Alexandriam, abiit in montem Nitriæ; vt testatur cap. 7. anno videlicet 391. Cum toto anno in monte habitasset, vt ibidem scribit, venit in intimam solitudinem, in Cellia videlicet, anno 392. Dormierat autem anno, antequam ipse ingrederetur in solitudinem, Macarius Ægyptius. In Celliis nouem annos habitauit Palladius cum Macario Alexandrino, qui adhuc triennio post eius inde abitum in viuis fuit. Receßit autem e solitudine Palladius anno 399. aut 400. nam anno 401. iam Episcopus ordinatus interfuit synodo Constantinopolitanæ, vt dicetur ad vitam S. Ioannis Chrysostomi.

[15] Natus est igitur Macarius Ægyptius circiter annum Christi 301. Diocletiano & Maximiano imperantibus: seceßit in eremum an. 341. Valentis Imp. tempore, Lucij Præfecti iussu cum Alexandrino Macario aliisq; sanctis Patribus extorris deportatus est in insulam quamdam Gentilium, [exilium,] quos omnes Christo adiunxere, vti Ruffinus commemorat lib. 2. histor. Eccles. cap. 4. Socrates lib. 4. cap. 19. Sozomenus lib. 6. cap. 20.

[16] Huius S. Macarij esse feruntur homiliæ Græcæ, quas Ioannes Picus in Senatu Parisiensi claßium inquisitoriarum Præses anno 1559. [scripta.] Latine reddidit. At Gennadius Maßiliensis vnicam ei tribuit epistolam; ita enim scribit cap. 10. Macarius, monachus ille Ægyptius, signis & virtutibus clarus vnam tantum ad iuniores professionis suæ scripsit epistolam: in qua docet, illum perfecte posse seruire Deo, qui conditionem creationis suæ cognoscens, ad omnes semetipsum inclinauerit labores, & luctando atque Dei auxilium aduersum omne, quod in hac vita suaue est, explorando, ad naturalem quoque perueniens puritatem, continentiam, velut naturæ debitum munus obtinuerit. Eam epistolam esse censet Autbertus Miræus, quæ in MSS. reperitur hoc exordio: Milites ergo Christi, quæ aliis Regula S. Macarij scribitur.

VITA EX GRÆCO MS.

Macarius Aegyptius, Abbas (S.)

Avctore Anonymo, ex ms. Græco.

CAPVT I.
Calumnia depulsa. Secessus in eremum.

[1] a Beatus Macarius de semetipso referebat dicens: [Macarius inuitus sit Clericus:] Dum essem iunior, atque in cella residerem in Ægypto, tenuerunt me, & Clericum ordinauerunt in vico. Ego vero nolens acquiescere, in alium locum profugi: & venit ad me secularis quidam vir pius, qui quod manibus eram operatus tollebat, mihique ministrabat. Accidit autem vt virgo quædam in eodem pago diabolica tentatione in fornicationem laberetur: cumq; iam vterum gestaret, [innocens patitur fornicationis calumniam:] interrogata est, a quo esset imprægnata; ipsa vero, Ab isto, inquit, anachoreta. Exeuntes vero pertraxerunt me in vicum, & suspenderunt ad collum meum b fictiles ollas, & ansas vasorum, & circumduxerunt in pago per vias cædentes, ac dicentes: Hic monachus filiam nostram corrupit: tollite, tollite eum: & pæne ad mortem me ceciderunt. Superueniens vero quidam seniorum dixit: Quamdiu peregrinum hunc monachum cædetis? At, qui mihi solitus erat ministrare, sequebatur retro, pudore suffusus; nam & ipsum multis contumeliis affecerant, dicentes: Ecce solitarius ille, cui tu testimonium tribuebas, quid perpetrarit. Et dixerunt puellæ parentes: Non dimittimus eum, nisi de alimentis ei præbendis fideiussorem dederit. Cumque ei, qui mihi ministrabat, innuissem, fideiussit. Atque ad cellam reuersus, dedi ei quotquot habebam sportulas, Vende, inquiens, has, & coniugi illi meæ cibum præbe. dicebam vero cum animo meo: Ecce, Macari, vxorem tibi reperisti, oportet te nunc amplius laborare, vt eam alas: & dies noctesque operabar, eique mittebam. Cum vero miseræ illi tempus pariendi aduenit, dies complures in acerbo cruciatu exegit, neque parere omnino valuit. [puella in partu periclitata, & calūniam falsa,] Mirantibus qui aderant, & quid hoc esset quærentibus; Scio, inquit, quia videlicet monacho illi falsum crimen imposui, cum ille flagitij sit expers, c quod iuuenis iste admisit. Aduolat minister meus, & gaudio gestiens ait: Non potuit puella illa parere, donec confessa est, insontem esse te criminis, quo te falso accusarat. [ne honoretur, fugit in Scethen:] Ecce vero vniuersi vici illius habitatores huc conuenire cupiunt, vt cum gloria irrogatæ tibi iniuriæ veniam flagitent. Ego vero his auditis, ne me homines affligerent, surrexi, atque inde in Sceten profugi. Hoc principium est caussæ, ob quam huc veni.

[2] d Venit aliquando Macarius de Scithi in montem Nitriæ, e ad oblationem Abbatis Pambo, & dicunt ei seniores: Dic verbum Fratribus Pater. Ipse vero dixit: [5. annis suggestione explorata,] Ego nondum factus sum monachus, & vidi monachos. Cum enim sederem aliquando in cella mea in Scithi, vexabant me cogitationes meæ dicentes: Abi in eremum & considera quod illic vides. Perstiti in ea animi mei lucta quinque annis, dicens: [penetrat in vlterius desertum:] Ne forte a dæmonibus sit hæc suggestio. Sed cum perduraret illa cogitatio, discessi in eremum, & lacum reperi, inque medio aquarum insulam: veniebant vero feræ solitudinis potatum ex eo lacu, vidique in medio earum duos homines nudos, & cohorruit corpus meum; existimabam enim spiritus esse. Vt me vero illi trepidantem conspexere, [ibiq; duos eremitas nudos reperit,] sic me sunt allocuti: Ne metue, & nos homines sumus. Dixi eis: Vnde estis aut quomodo venistis in hanc solitudinem? Et responderunt: Ex cœnobio sumus, & facta est nobis consensio, & egressi huc sumus, ecce quadraginta anni sunt: vnus nostrum est Ægyptius, alter Libycus. Et percūctari sunt & ipsi dicentes: Quomodo nunc regitur mundus? Adhucne aqua suis temporibus fluit? adhucne mundus consueta abundat fertilitate? Respondi: Omnino. Et ego eos rogaui, qua ratione fieri monachus possem? Dixerunt: Nisi quis renuntiauerit omnibus quæ in mundo sunt, non potest fieri monachus. Dixi vero iis: Ego infirmior sum, neque valeo vti vos viuere. [frigus & calorem non sentientes.] Responderunt ij mihi: Si non potes vt nos, sede in cella, & defle peccata tua. Et interrogaui eos: Hieme frigus non sentitis, neque æstu corpora vestra aduruntur? Dixerunt: Deus nobis hanc dispensationem fecit, vt neque hieme frigeamus, neque nos æstus lædat. Ideoque dixi vobis, quia necdum monachus factus sum, sed vidi monachos. Ignoscite mihi Fratres.

[Annotata]

a Hæc eadem referunt Ruffinus lib. 3. de Vitis PP. num. 99. & Pelagius lib. 5. libello 15. num. 25.

b Pelagius: Appenderunt in collum meum cacabatas ollas & ansas vasorum, & miserunt me circituram in vico illo per viam cædentes, &c.

c Ruffinus: Nam me iuuenis vicinus noster ille compressit.

d Hæc decerpta ex lib. 6. de Vitis PP. interprete Ioanne Subdiacono, libello 3. num. 4.

e Ioannes: In die oblationis, ad monasterium Abbatis Pambo. Colitur S. Pambo 1. Iulij. Eius vita describitur a Palladio lib. 8. de vitis PP. cap. 10.

CAPVT II.
Tentationes dæmonum detectæ. Colloquium cum S. Antonio.

[3] a Idem Abbas Macarius Ægyptius in loco omnino deserto habitabat, [Videt dæmonem cum variis phialis adeuntem monachos:] eratque in eo solus qui anachoreticam vitam ageret. Inferius vero alia erat eremus, in qua plurimi habitabant Fratres. Obseruabat autem senex viam, & conspicit dæmonem aduentantem specie humana, vt iuxta ipsum transiret. Videbatur vero tunica indutus linea vndique perforata: ac per foramina suspensæ erant b ampullæ. Dicit ei senex: c Magne, quo vadis? Vado, inquit, commonefactum Fratres. Dicit senex: Et vt quid tibi ampullæ istæ? d Potiones, inquit, varias Fratribus porto. At senex: Istas omnes? Respondit: Plane. si quæ vni minus placeat, alteram offero; si nec hæc, iterum aliam: saltem vel vna ex omnibus ei arridebit. Hæc cum dixisset, abscessit. Perstitit senex vias speculans, donec ille reuerteretur. Et videns eum ait: Salue. Ille vero respondit: Vnde mihi salus? Dicit ei senex: Quare? Respondet: Quia e omnes duri & intractabiles mihi effecti sunt, & nemo mihi acquiescit. Addit senex: Neminem ergo isthic amicum habes? Vnum, respondet, adhuc habeo monachum isthic fratrem, & is mihi credit, & quando me videt conuertitur vti ventus. Qui, inquit senior, vocatur iste Frater? At ille: f Theopemptus? Hæc cum dixisset, abscessit.

[4] Consurgens vero Abbas Macarius in inferiorem solitudinem proficiscitur. Quo cognito Fratres acceptis ramis palmarum ei obuiam prodierunt: ceterum quisque cellam præparabat, existimans quod ad se diuerteret senior. Ipse vero percunctatur, quis Theopemptus vocaretur in eo monte. Quem cum reperisset, ad eius cellam abiit; qui eum magna lætitiæ significatione suscepit. Cumque colloqui secreto cœpissent, ait senex: Qui tecum agitur, Frater? Ille vero: Per preces tuas, recte. At senex: [prudentia sua tentatum curat.] Non te cogitationes tuæ impugnant? Ille, Interim, inquit, bene sum. Pudebat enim eum fateri. Tum senex, Ecce, inquit, quot annos in rigidiore hac versor exercitatione, & honore afficior ab omnibus: & mihi hoc ætatis, spiritus fornicationis negotium facessit. Ad hæc Theopemptus: Crede Pater, etiam mihi. Senex vero simulabat & alias cogitationes sibi esse molestas; donec eum ad confitendum induceret. Deinde quærit, qua ratione ieiunet. Ad Nonam, inquit. Ieiuna, ait, vsque ad vesperam, & te exerce, ac de Euangelio aliisue Scripturis aliquid semper meditare. Et si te aliqua inuaserit cogitatio, numquam deorsum respicias, sed semper sursum: & celeriter tibi Dominus auxilium feret. Cumque idoneis Fratrem illum monitis informasset, ad propriam eremum reuersus est senex. Rursumque speculatus conspicatur eumdem dæmonem, eique ait: Quo tu rursus? Denuo, inquit ille, commonefactum Fratres: hæcque effatus pertransiit. Cum vero reuerteretur, dicit ei Sanctus: Qui se habent Fratres? Male, inquit. At senior: Quid ita? g Agrestes, ait, & duri sunt omnes, quodque peius est, quem amicum habebam, obaudientem mihi, & ipse nescio quo modo subuersus est, nec ipse mihi nunc aures præbet; sed ceteris austerior effectus est. Et iuraui non amplius isthuc reuerti, nisi post tempus. Et hæc locutus abscessit, sene relicto. Sanctus vero ad cellam suam rediit.

[5] h Venit Abbas Macarius ad Abbatem Antonium in montem: cumque ostium pulsaret, ad eum egreditur, &, Tu quis es? inquit. Ille vero: Ego sum Macarius: & clauso ostio intrauit, reliquitque eum foris. At videns eius patientiam, aperuit ei; & amice eum complexus; Pridem, inquit, desiderio tenebar te videndi, audiens quæ a te gererentur: [inter laborandum colloquitur de rebus piis cum Antonio,] magnaque eum hospitalitate refecit; erat enim multo labore fatigatus. Vespere autem facto madefecit sibi Abbas Antonius ramos palmarum: dicitque ei Abbas Macarius: Sine vt & ego mihi infundam. Ille vero: Infunde. Cumque fascem magnum fecisset, madefecit. Atque vna considentes, colloquentes de salute animarum, i plectam faciebant. Ipsa vero plecta per fenestram in speluncam descendit. Et egressus primo mane B. Antonius videt cumulum plectarum Abbatis Macarij & ait: Multa virtus de istis manibus egreditur.

[6] k Dixit Abbas Macarius de desolatione Scete, Fratribus: Quando videritis cellam exædificatam iuxta paludem, scitote quia prope est desolatio eius: quando videritis arbores, [tradit signa desolationis eremi.] iam ante ianuam est: quando vero videritis pueros, tollite melotas vestras & discedite.

[7] l Dixit iterum cupiens Fratres consolari: Venit huc aliquando puer cum matre sua, qui a dæmone vexabatur, dixitque matri suæ: Surge, vetula, eamus hinc. Illa vero respondit: Nequeo pedibus incedere. Dixit ei puer: Ego te gestabo. Et miratus sum dæmonis improbitatem, qua ratione voluerit eos hinc fugare.

[Annotata]

a Narrant eadem Ruffinus lib. 3. num. 61. Pelagius lib. 5. libel. 18. num. 9 & Paschasius lib. 7. cap. 1. num. 8.

b Ruffinus, vascula parua. Paschasius, vasa parua.

c Pelagius, maior. Ruffinus & Paschasius, maligne.

d Alij gustum.

e Pelagius: Quia modo omnes sanctificati sunt, & nemo mihi acquiescit.

f Ita etiam Ruffinus. at Pelagius Theoctistus. Paschas. Theopistus.

g Pelag. Quia toti sancti sunt.

h Excerpta ex Pelagio lib. 5. libel. 7. num. 9. vbi Macarius Magnus cognominatur.

i Hæc vox Plecta sæpe alibi in Vitis PP. occurrit. ducitur a Græco πλεκτὸν, plexum aut flexum. subinde Flexa legitur. Habenæ sunt e palma, iunco, sparto, aut simili re contextæ; ex quibus sportæ, canistra, aliaq; eiusmodi conficiuntur. Græce est σειρὰ, quod infra num. 42. Ruffinus funiculum vertit. Vide Cassianum Collat. 18. cap. 15. & Rosvveydum annot. 8. in lib. 5. de Vitis PP.

k Pelagius hæc recenset libel. 18. num. 11.

l Ibidem num. 10.

CAPVT III.
Responsum mortui. Humilitas S. Macarij.

[8] a Dixit Abbas Sisoes: Quando eram in Sceti cum Abbate Macario, surreximus metere cum eo b septem nomina. Et ecce vidua colligebat spicas post nos, assidue lacrymans. Vocauit igitur senex agri illius dominum, aitque ei: Quid habet hæc vetula, quod assidue ploret? Ille vero: Habuit vir eius depositum cuiusdam, & subito mortuus est, neque indicauit vbi illud posuerit: cupitque nunc qui id depositum ei credidit, ipsam eiusque liberos in mancipia sibi vendicare. At senex: Dic ei vt ad nos veniat, vbi requiescimus c ab æstu. Cumque illa venisset, dicit ei senex: Quid assidue ploras? & ait: Vir meus mortuus est, cum depositum a quopiam accepisset, neque indicauit moriens, vbi id collocarit. Et ait ei senex: Age, commonstra mihi vbi eum sepelieris. Assumptisque secum Fratribus, cum ea profectus est. [a mortuo responsum elicit vt viduæ succurrat.] Cumque ad locum venissent, dicit ei senex: Recede hinc ad domum tuam. Cumque preces fudissent, sanctus senex mortuum inclamat, dicens: Vbi posuisti alienum depositum? Ipse vero respondens dixit: In domo mea absconditum est sub pede lectuli. Et dixit ei senex: Dormi iterum vsque in diem resurrectionis. Videntes vero Fratres præ timore corruerunt ad pedes eius. Dixitque eis senex: Non propter me factum est hoc, nihil enim sum ego; sed propter viduam illam eiusque orphanos fecit rem hanc Deus. Hoc enim est magnum, quia sine peccato vult Deus animam esse, & si quid petierit, accipit. Veniens autem nuntiauit viduæ illi, vbi esset depositum illud. Ipsa vero illud sumens reddidit domino suo, filiosque suos liberauit. Audientes vero glorificauerunt Deum.

[9] [Alexandrinos pastillos ægro affert:] Dixit Abbas Petrus de S. Macario, quod cum venisset aliquando ad quemdam eremitam, inuenissetque eum male habentem, quæsiuit, quidnam comedere vellet, nam in eius cella nihil erat. Cumque diceret, cupere se pastillos; Alexandriam illico vir magnanimus excurrit, atque hos laboranti attulit. Neque id miraculi cuiquam innotuit.

[10] Dixit iterum: Cum in simplicitate Fratres omnes gubernaret, dixerunt ei quidam: Cur ita te habes? Ipse vero ait: Duodecim annis Domino meo seruiui, rogans vt mihi gratiam largiretur; & omnes mihi suadetis eam nunc dimittam.

[11] d Dicebant de Abbate Macario; Quod si forte vacasset cum Fratribus, sibi legem constituebat, [ob vini haustum aquæ abstinentia se castigat.] vt quando vinum inueniebatur, propter ipsos Fratres biberet: sed pro vno vini calice, die integro nec aquam biberet. Fratres igitur volentes eum recreare, dabant ei: senex cum gaudio suscipiebat, vt semetipsum postea cruciaret. Eius vero discipulus id cernens dixit Fratribus: Per Dominum ne detis ei; alioqui in cella seipsum domat. Fratres hoc cognito, deinceps vinum ei non præbuerunt.

[12] e Reuertens aliquando Abbas Macarius a palude ad cellam suam, palmarum ramos portabat. Ec ecce occurrit illi diabolus in via cum falce: & cum vellet eum percutere, non potuit; dixitque ei: Magnam a te vim patior Macari, quia aduersum te nihil valeo. Ecce enim quidquid tu facis & ego facio. Ieiunas, & ego f: vigilas, & ego omnino non dormio. [humilitate dæmones superat:] Vnum est tantummodo, in quo me superas. Et dicit ei Abbas Macarius: Quod est istud? Respondit diabolus: Humilitas tua: & ideo aduersus te nihil possum g.

[13] h Interrogauerunt quidam Patrum, Abbatem Macarium Ægyptium, dicentes: Quomodo siue comedas, siue ieiunes, corpus tuum semper siccum est? Et dixit eis senex: [timore Dei carnem domat,] Lignum versans ardentia virgulta, semper ab igne consumitur. Ita si homo mundauerit mentem suam in timore Dei; ipse timor Dei exedit corpus eius.

[14] i Descendit aliquando Abbas Macarius ex Sceti in k Terenuthen, intrauitque in l fanum quoddam, vt isthic dormiret. Erant vero isthic antiquitus ethnicorum sepulta corpora, ex quibus vnum arripuit capitique supposuit, tamquam m plumatium de scirpo. Dæmones igitur cernentes eius fiduciam, succensuerunt, volentesque eum terrere, vocabant quasi quamdam mulierem, dicentes: Heus n mulier veni nobiscum ad balneum. alter vero dæmon de sub ipso tamquam ex mortuis respondit. Peregrinum quemdam habeo super me, [magnanimus in dæmonum terroribus:] & non possum venire: senex autem non expauit, sed præfidens tundebat corpus illud, dicens: Surge, vade in tenebras, si potes. Quod cum audissent dæmones, clamauerunt voce magna, dicentes: Vicisti nos. & fugerunt confusi.

[15] o Dicebant de Abbate Macario illo maiore, quod ascendens de Scete, [lassus diuinitus trāsportatur,] & portans sportas, fatigatus resedit, & orauit dicens: O Deus tu vides quod non præualeo. Et subito inuentus est p ad flumen q.

[16] r Habebat quidam filium paralyticum in Ægypto, & tulit eum ad cellam Abbatis Macarij: & relicto eo ad ostium flente, longius recessit. Respiciens igitur senex videt puerum, & dicit ei: Quis te huc tulit? Et dicit: Pater meus reliquit me hic & abscessit. Dicit ei senex: Consurge & apprehende eum, [paralyticum sanat.] & subito sanus effectus surrexit, apprehenditque patrem suum: & sic abierunt in domum suam.

[Annotata]

a Eadem habentur lib. 6. de Vitis PP. interprete Ioanne, libello 2. num. 8.

b Græce est ἐπτὰ ὀνόματα. MS. Bodecense, septem Fratres.

c Ioannes: in caumate.

d Ruffinus lib. 3. num. 53. Pelag. libel. 4. num. 26.

e Ruffinus num. 124. Pelag. libel. 15. num. 26. Paschas. lib. 7. cap. 13. num. 6.

f Addunt alij: Ego nullo vmquam cibo reficior.

g Addunt Ruffinus & Paschasius: Hæc dicente inimico, & extendente B. Macario manus suas ad orationem, spiritus immundus inter auras euanuit.

h Pelagius libello 3. num. 8.

i Idem libel. 7. num. 10.

k Terenute, Therenutum, Terenutis, locus vicinus; quo ex Scithi leui negotio commeabant, vt patet ex Ruffino num. 199. Pelagio libel. 15. num 11. &c.

l Pelag. vertit monumentum. Græce est ἱερόν.

m Ita Pelag. Græce est ἐμβρίμιον. qua de voce alibi egimus.

n Græce δεῖνα, id est, aliqua talis. Pelagius vertit, Nonna illa.

o Ruffinus lib. 3. num. 213. & Ioannes lib. 6. libel. 2. num. 6.

p Ioannes, supra flumen.

q Addit Ruffinus: Vnde adhuc multis aberat interuallis.

r Idem refertur a Ioanne lib. 6. libel. 2. num. 6. At Ruffinus lib. 3. num. 122. paralyticum a B. Besarione Abbate narrat sanatum; vbi Rosvveydus margini annotauit: Besarion nescius paralyticum sanat. De S. Besarione agemus 17. Iunij.

CAPVT IV.
Varia documenta. Mansuetudo.

[17] a Abbas Macarius maior dixit Fratribus in Sceti, b postquam dimisit cōgregationem: Fugite Fratres. Et dixit ei quidam seniorum: Pater, [Præscribit taciturnitatem,] quo fugiemus vltra hanc solitudinem? Ipse vero digito ad os apposito, ait: Istud fugite. & intrauit in cellam suam, ostiumque clausit, & sedit.

[18] Dixit idem Abbas Macarius, si quempiam increpare volens ad iracundiam commoueris, [& māsuetudinem:] propriam passionem imples: non enim vt alios salues, teipsum perdes.

[19] c Idem Abbas Macarius dum esset in Ægypto, inuenit hominem habentem iumentum, & rapientem que in cella habebat: & ipse vt peregrinus adstans furi, d iuuabat eum in onerando iumento, [sua furantem adiuuat:] & cum magna quiete illum deduxit, dicens: Nihil intulimus in hunc mundum, haud dubium quod nec auferre quid possumus. Dominus dedit; sicut voluit ipse, ita & factum est. Benedictus Deus in omnibus.

[20] e Interrogauerunt quidam Abbatem Macarium, dicentes: Quomodo debemus orare? Dixit eis senex: [docet orādi modum:] Non opus est multum loqui, sed extendere manus, & dicere: Domine, sicut vis & scis, miserere. Si vero imminet f bellum: Domine miserere. Et ipse scit, quæ nobis expediant, & facit nobiscum misericordiam.

[21] g Dixit Abbas Macarius: Si facta est tibi despectio quasi laus, & paupertas vt diuitiæ, & indigentia vt affluentia; non moreris. Impossibile enim est recte credentem, & in pietate operantem incidere in spurcitiam passionum, & dæmonum errores.

[22] Dicebant, quod duo Fratres peccauerant in Scethi, & separauit illos Abbas Macarius vrbanus, [Macariū Alexandrinum nimis seuerum punit:] & venerunt quidam ac dixerunt Abbati Macario maiori Ægyptio: & dixit: Non sunt Fratres qui separati sunt, sed Macarius ipse separatus est: amabat enim eum. Audiit Abbas Macarius, quod segregatus esset a sene, & fugit ad paludem. Exiit igitur Abbas Macarius maior, & inuenit eum a h culicibus perforatum; & dicit ei: Tu Fratres segregasti, & ecce reuersuri erant in vicum. Ego te separaui, & tu vt speciosa virgo ad intimum conclaue huc confugisti. Ego vero aduocatos Fratres interrogaui, dixerūtque nihil eorum esse gestum. Vide igitur & tu Frater, ne & tibi dæmon illudat. Nihil enim vidisti; [ieiunium trium hebdomadum imponit:] sed suscipe pœnitentiam pro peccato tuo. Ipse vero ait: Si vis da mihi pœnitentiam. Videns vero senior eius quietem, dixit: Vade & ieiuna tres hebdomadas, singulis hebdomadis comedens. Hæc enim erat exercitatio eius, semper integram hebdomadam ieiunare.

[23] Dixit Abbas i Moyses Abbati Macario in Sceti: Volo quiescere, & non permittunt Fratres. [promittit monacho quietem in solitudine:] Et dixit illi Abbas Macarius: Video, quia natura tua delicata est, & non potes abstrahi a Fratre. Sed si vis quiescere, vade in solitudinem interiorem ad rupem, & ibi quiesces. Et hoc fecit, & requieuit.

[24] k Accessit ad Abbatē Macarium Ægyptium Frater quidam, & dicit ei: Abba dic mihi verbum, quo saluus fiam .Dicit ei senex: Vade ad monumenta, [inculcat indifferentiam,] & maledic mortuis. Descendens igitur Frater conuiciis ac lapidibus eos appetiit. Et veniens seni id renuntiauit, & dicit ei: Nihil tibi dixerunt? Nihil, inquit. Tum senex: Vade cras iterum, & lauda eos. Abiit ille, eosque laudibus cœpit demulcere, dicens: Apostoli sancti, & iusti: atque ad senem reuersus dicit ei: Laudaui. Senex vero: Nihil responderunt? Nihil, inquit. Dicit ei senex: Vides quoniam neque cum iniuriis eos affecisti, responderunt; neque cum laudibus celebrasti, locuti sunt? Ita & tu si cupis saluus fieri, esto veluti mortuus, neque aut iniuria hominum, aut gloria mouearis vt mortui, & poteris saluari.

[25] Transiens Abbas Macarius cum Fratribus per Ægyptum audiuit puerum dicentem matri suæ: Abba, diues quispiam me amat, & odi eum; & mendicus odit me, & amo eum. Et cum audisset Abbas Macarius miratus est. Dicunt ei Fratres: Quodnam est hoc verbum Pater, [amorem Dei;] quod ita mireris? Dicit eis senior: Vere Dominus noster diues est, & amat nos. & nolumus eum audire; inimicus vero noster diabolus mendicus est, ac nos odit, & eius amamus immunditiam.

[26] Rogabat eum Abbas l Pœmen cum multis lacrymis dicens: Dic mihi verbum, quo saluer. Respondens senex dixit ei: Res quam quæris abscessit nunc a monachis. Accessit Abbas Macarius ad Abbatem Antoninum, & cum illi esset locutus, reuerterunt in Scetim, & venerunt Patres obuiam illis, & vt locuti sunt, dixit illis senex: [discretionem in vtilibus petendis,] Dixi Abbati Antonino, quod oblationem in loco hoc nostro non habeamus. Et cœperunt Patres de aliis loqui, neque quid dedisset responsi aut ipsi petierunt, aut vltro eis senex dixit. Hoc igitur dixit quidam ex Patribus, quod si viderint Patres, Fratres nescire petere quod ipsis vtile est cogebant seipsos sermonem inchoare, nisi vero coacti sint a Fratribus, non prosequuntur sermonem; ne non interrogati loquantur, & sic otiosus sermo reperiatur.

[27] Interrogauit Abbas Isaias Abbatem Macarium, dicens: [fugam hominum:] Dic mihi verbum. Dicit ei senex: Fuge homines. Dicit ei Abbas Isaias: Quid est fugere homines? Senex vero dicit ei: Sedere in cella tua, & deflere peccata tua.

[28] Dixit Abbas m Paphnutius, discipulus Abbatis Macarij, quia rogaui Patrem meum dicens: Dic mihi sermonem. Ipse vero dixit: Neminem iniuria affeceris, neminem iudicaueris. ista serua, & saluus eris.

[29] Dixit Abbas Macarius: Non dormias in cella Fratris habentis malam famam.

[30] Accesserunt aliquando Abbatem Macarium Fratres in Sceti, [recusat oblata cōmoda:] & nihil inuenerunt in cella eius, nisi putridam aquam. Et dixerunt ei: Abba, veni superius in vicum, & recreabimus te. Dicit eis senex: Nostis Fratres pistrinum istius in vico? dicunt ei: Nouimus. Dicit senex: Et ego noui. Nostis & villam istius, quam fluuius alluit? Respondēt: Nouimus. Dicit eis senex: Et ego noui illam. Quando igitur volo, non egeo opera vestra, sed mihi ipsi apporto.

[31] n Dicebant de Abbate Macario, quod si Frater quispiam ad eum vt sanctum & magnum virum accessisset, [sui contemptu gaudet:] nihil ei loquebatur. Si vero dixisset ei quispiam Fratrum, tamquam eum nihili faciens: Abba quando o agebas camelos, & furabaris nitrum, & vendebas illud, p non te verberabant custodes? Si ista quis ei diceret, loquebatur ei cum gaudio, si quid eum rogasset.

[32] q Dicebant de Abbate Macario maiore, quod factus esset, [tegit alienos defectus.] vt scriptum est, Deus quidam terrestris: quia quemadmodum Deus mundum tegit, ita & Abbas Macarius tegebat defectus quos videbat, quasi non videret, & audiebat quasi non audiret.

[Annotata]

a Pelag. libel. 4. num. 27. & & 28.

b Pelag. addit: Post missas Ecclesiæ.

c Ruffinus lib. 3. num. 73. Pelagius lib. 5. libel. 16. num. 6. Paschasius lib. 7. cap. 3. num. 1.

d Alij: Carricauit animal cum illo. Gloss. vet. carrico, onero.

e Ruffinus lib. 3. num. 207. Pelagius lib. 5. libel. 12. num. 10.

f Pelagius: Si instat bellum in animo. Ruffinus, Si tentatio irruerit aut impugnatio, dicendum est: Deus auxiliare nobis.

g Paschasius lib. 7. cap. 38. num. 2.

h In vita S. Macarij 2. Ianuarij, cap. 3. num. 17. alia occasio habetur, quare culicibus se exposuerit vltro, & sex quidem mensibus, ob culicem manu sua peremptum.

i S. Moyses anachoreta colitur XXVIII. Augusti.

k Hoc multo fusius refertur in antiqua versione Palladij in appendice ad Vitas PP. cap. 9.

l De S. Pœmene agit Martyrologium Romanum XXVII. Augusti.

m Plures fuere Paphnutij. Non est hic qui colitur XI. Septembr. de quo agetur in vita S. Antonij; nam is Episcopus fuit, antequam anachoreticam vitam susciperet Macarius.

n Ea narrat Paschasius lib. 7. cap. 12.

o Paschasius, eras camelarius.

p Idem. numquid vapulabas a magistris?

q In sententiis Patrum Martini Dumiensis cap. 107.

CAPVT V.
Duorum iuuenum conuersio, vita, & mors. S. Macarij lacrymæ.

[33] a Referebat Abbas b Bitimius, quod dixerit Abbas Macarius: Cum sederem aliquando in Scithi; descenderunt duo iuuenes peregrini eo, & vnus quidam c barbam habebat, alter vero incipiebat principium barbæ mittere. Et venerunt ad me dicentes: Vbi est cella Abbatis Macarij? Dixi: Quid eum vultis? Responderunt: Audientes de ipso & Sceti, venimus vt eum videamus. Dico eis: Ego sum. Et compuncti dixerunt: Hic volumus manere. Ego vero cernens eos delicatos & in diuitiis enutritos, dixi ipsis: Non potestis hic sedere. Et dicit maior: Si non possimus hic sedere d, imus alio. Dico ego cum animo meo: Quare abigo eos, & scandalizantur? [Duos iuuenes delicatos probat:] Ipse labor faciet illos sponte hinc fugere. Et dico eis: Venite, facite vobis ipsi cellam, si potestis. Et dixerunt: Ostende nobis locum, & faciemus. e Dedi autem eis securim, & sportam plenam panibus, & salem. Ostendi etiam illis duram petram dicēs: Excidite hinc, & ferte vobis ipsis ligna de palude; & cum imposueritis tectum, sedete. Ego autem existimabam futurum vt propter laborem discederent. Interrogauerunt autem me: Quid operantur hic? dico eis: Plectas. & accipio ramos palmarum de palude, & ostendo eis initium plectæ, & quomodo consuere oporteret; & dixi: Facite sportas, & præbete custodibus f, & ferent vobis panes.

[34] Post hæc igitur discessi ab eis. Ipsi patienter cuncta quæ dixeram fecerunt, [eos post triennij exercitationem visitat,] neque ad me venerunt tribus annis. Et permansi cum animo meo luctans, & dicens: Ecquæ eorum est operatio quod non venerunt me interrogatum de cogitationibus suis? qui procul habitant, veniunt ad me, & hi ex propinquo non venerunt: sed neque ad alios iuerunt, nisi solum ad ecclesiam cum silentio accipere oblationem. Et oraui Deum ieiunans vna hebdomada, vt mihi ostenderet operationem eorū. Surgens vero post vnam hebdomadam adij ad eos, vt viderem quomodo sederent. Et cum pulsassem aperuerunt, & g salutarunt me tacentes. Et cum fecissem orationem, sedi. Innuens vero maior minori vt exiret, ipse sedit plectam texens, neque quidquam loquens. Et hora nona pulsauit, & venit iunior, & fecit parum pulmenti, & apposuit mensam innuente maiore, & posuit in ea tres h paximates. Et stetit tacens. Ego vero dixi: Surgite comedamus. & surgentes comedimus, & tulit i lagunculam, & bibimus.

[35] Cum vero vespera esset dicunt mihi: Discedisne hinc? Ego vero dixi: Non: sed hic dormio. & posuerunt mihi stoream in angulo, & tulerunt zonas suas, & k semicinctia sua: & simul sese ad somnum capiendum composuerunt ante me in matta. Cumque se reclinassent, oraui Deum vt mihi reuelaret operationem ipsorum. Et apertum est tectum, [diuinitus intelligit eorum perfectionem,] & facta est lux magna sicut per diem. Ipsi vero lumen non viderunt, & vt putarunt me dormire; tetigit maior ille minorem in latere, & surgunt ac se præcingunt, tolluntque manus in cælum: & videbam eos, ipsi vero me non videbant. Et vidi dæmones venientes vt muscas super minorem, [tutelam Angelorū,] & alij quidem incipiebant ori eius insidere, alij vero oculis. Et vidi Angelum Domini habentem romphæam ignitam, & circumuallantem eum, & pellentem ab eo dæmones. Maiori vero non valebant appropinquare. Sub tempus vero matutinum, iterum se reclinauerunt. Ego vero simulaui me primum euigilare, vti & ipsi quoque. [& psallentium efficaciam:] Dixit mihi senior hunc tantum sermonem: Vis dicamus duodecim psalmos? Omnino, inquam. Psallebat ille minor quinque psalmos, senos versus, & vnum Alleluia. Et ad vnumquemque versum exibat lampas ignis ex ore eius, & ascendebat ad cælum. Similiter autem, cum maior ille os suum aperiebat psallens, vt l funiculus ignis exibat de ore eius, & pertingebat vsque in cælum. Et ego quoque oraui parum ex pectore, & descendens dico: Orate pro me. Ipsi vero m ad meos pedes prouoluuntur tacentes. Cognoui igitur quod maior ille perfectus esset, minorem vero adhuc impugnaret inimicus. Intra paucos deinde dies maior ille Frater dormiuit, [mortuos pie honorat:] & tertio post die minor. Et cum venirent aliqui ex Patribus ad Abbatem Macarium, ducebat eos in cellam istorum, dicens: Venite, videte martyrium horum minorum peregrinorum.

[36] n Miserunt aliquando ad Abbatem Macarium in Scethi seniores montis, aduocante aduocantes eum, & dicunt ei: Ne fatigetur omnis populus ad te veniens, [flens prouocat alios ad deflenda peccata.] si ipse ad nos veneris, vt videamus te antequam peregrineris ad Dominum. Cum vero in monte esset, conuenit omnis populus ad ipsum: & rogabant ipsum seniores, vt sermonem haberet ad Fratres. Ipse vero audiens dixit: Ploremus Fratres, & producant oculi nostri lachrymas, antequam eamus eo, vbi lacrymæ nostræ perurant corpora nostra. Et fleuerunt omnes, & ceciderunt in facies suas, & dixerunt: Pater ora pro nobis.

[37] Alias o rursum dæmon accessit ad Abbatem Macarium cum cultro, volens pedem eius percutere, & propter humilitatem eius non valens, [humilitate vincit dæmonem:] dicit ei: Quæcumque habes & nos habemus: sola humilitate differtis a nobis, & superiores estis.

[38] p Dixit Abbas Macarius: Si memores sumus quæ ab hominibus nobis mala fiunt, tollimus virtutem recordandi Deum. Si vero memores simus malorum quæ dæmones excitant, q erimus imperforabiles r.

[39] Dixit Abbas Paphnutius, discipulus Abbatis Macarij, quod dixerit senex: [vnius ficus furtum in pueritia factum deplorat.] Quoniam cum essem puer, cum aliis pueris pascebam boues, & iuimus furatum ficus: & dum currunt, vna ex iis cecidit, & sumens comedi eam; & quoties eius reminiscor, sedeo plorans.

[Annotata]

a Ruffinus lib. 3. num. 195. & Ioannes lib. 6. libel 3. num. 2.

b Ioannes, Vindemius.

c Ruffinus, ad plenum doctus.

d Idem. quid ergo faciemus?

e Græce est, Dedit autem eis senex.

f Addit Ruffinus, Ecclesiæ.

g Idem Ruffin. Viso homine Dei, adorauerunt vtrique in terra.

h Græce παξιμάδας, id est, panes bis coctos. Suidas παξαμᾶς δίπυρος ἄρτος ἐσὶ δὲ λέξις Ρὡμαἳκή. Per Romanos hic Lipsius de Militia Romana lib. 5. dial. 11. intelligit Græculos illos Romanos in imperio Byzantino, qui sic dixere. Imo ipsa lingua Thracica, hodie Græcis vernacula Ῥωμαἳκὴ dicitur, vt infra dicemus ad vitam S. Ioannis Calybitæ. Paximates, seu Paximatia, aut Paxamidia pluribus explicat Rosvveydus in Onomastico ad Vitas PP.

i Græce βακάλιον.

k Græce ἀναλάβους.

l Græce est, σχοινίον. Ioannes vertit fumus.

m Ita Ioannes. Græce est ἄβαλον μετάνοιαν.

n Ea refert Pelagius lib 5. libel. 3. num. 9.

o De priori accessu dæmonis actum num. 12.

p Pelagius lib 5. libel. 10. nu 34. Paschasius lib. 7. cap. 37. nu. 4. In sententiis S. Martini Dumiensis, num. 15.

q Dumiensis: sine perturbatione erimus.

r Addit Paschasius: Scientes quod ab initio bona Deus creauit, diabolus vero mala superseminauit. En sunt perditiones innumeræ.

CAPVT VI.
Cranij responsum. Ethnici conuersio. Contemptus terrenorum.

[40] a Dixit Abbas Macarius quod ambulās aliquando in eremo, [Ex cranio cognoscit damnatorum pœnas,] inueni cranium mortui in terra iacens: & cum illud mouissem virga palmea, locutum est mihi cranium; & dixi ipsi: Tu quis es? respondit mihi: Ego fui sacerdos idolorum & gentilium, qui isto loco morabantur. Tu vero es Abbas Macarius, b qui habes Spiritum sanctum Dei. Quacumque hora misertus eorum qui sunt in tormentis, oraueris pro eis, paullulum solatij accipiunt. Dixit ei senex: Quale est istud solatium, & quæ tormenta? Dixit ei: Quantum distat cælum a terra, tantus est ignis, [& refrigerium tenue,] in cuius medio stamus a pedibus ad caput, vndique perfusi, nec licet cuiquam faciem alterius intueri. Sed facies cuiusque ad tergum alterius adhæret. Cum ergo oras pro nobis, ex parte videmus faciem mutuam. Hoc est solatium. Et flens senex dixit: c Væ diei, in qua natus est homo! Dicit ei sanctus senex: Estne aliud peius supplicium? Respondit cranium: Maius supplicium est subtus nos. Dicit ei senex: [ac durius Christianorū supplicium.] Quinam isthic sunt? Dicit ei cranium: Nos, vt qui Dei cognitionem non habuimus, d …. hi vero qui cognouerunt Deum & nagauerunt eum, nec fecerunt voluntatem eius, hi sunt subtus nos. Et sumens senex cranium istud, defodit illud in terra.

[41] e Dicebant de Abbate Macario Ægyptio, quod ascenderit aliquando ex Sceti in montem Nitriæ, vtque loco appropinquauit, dixit discipulo suo: Præcede paullulum. [Gentilem a suo discipulo ad irā & verbera concitatū,] Cumque is præcederet obuium habuit sacerdotem Gentilium cursu concito venientem & lignū grande portantem; & exclamans ait illi Frater: Heus, heus dæmon, quo vadis? Conuersus ille verberibus eum male mulctauit, & reliquit eum semianimem, sublatoque ligno abscurrit. Et progresso paullulum, occurrit ei Abbas Macarius currenti, dicitque ei: Saluus sis, saluus sis laborator. Ille miratus, ad eum venit ac dicit: Quid in me boni vidisti, vt me salutares? Respondit senex: [amica salutatione conuertit,] Quia vidi te laborantem, & nescis quod ignoranter laboras. Dicit ei ille: Et ego salutatione tua compunctus, cognoui te ex parte Dei esse. Alius vero malus monachus mihi occurrens iniuria me affecit; & ego eum ad mortem verberaui. Agnouitque senex discipulum suum esse, & apprehendens pedes eius, sacerdos dixit: Non dimittam te, nisi feceris me monachum. Perrexeruntque sursum, vbi erat ille monachus, & sustulerunt, deportaruntque eum ad ecclesiam montis. [& monachum facit.] Et videntes cum eo sacerdotem illum, stupefacti sunt, & fecerūt eum monachum. Et multi Gentilium propter illum facti sunt Christiani. Dicebat igitur Abbas Macarius: f Malus sermo etiam bonos, malos facit: & bonus sermo etiam malos facit bonos.

[42] Dicebant de Abbate Macario, quod absente eo intrauit latro in cellam eius. [iuuat latronem sua furantem.] Ipse vero reuersus ad cellam inuenit latronem onerantem sua supellectile camelum. Ipse vero intrans in cellam, accepit de vasis, & cum eo camelum quoque onerabat. Cum vero onerassent, cœpit latro camelum verberare, vt surgeret, neque consurrexit. Videns vero Abbas Macarius, quod non surgeret, ingressus in cellam inuenit paruum sarculum, idque efferens imposuit camelo, dicens: Frater hoc quærit camelus, & pulsans eum pede senior dicit: Surge. & statim surrexit, & paullulum progressus propter eius sermonem, iterum resedit, neque surrexit, donec eum exonerarent. Omnibus ei vasis ademptis surrexit, & sic discessit.

[43] g Abbas Aio rogauit Abbatem Macarium dicens: Dic mihi verbum. Dixit ei Abbas Macarius: [docet, latere, silere, flere.] Fuge homines, sede in cella tua, & defle peccata tua, nec ames loquacitatem hominum, & saluus eris h.

[Annotata]

a Hæc caute legenda, quia non quadrant cum placitis Theologorum Scholasticorum, qui in horum explicatione multum desudarunt. Referuntur a Ruffino lib. 3. num. 172. & Ioanne lib. 6. libel. 3. num. 13. ab hoc iisdem pene verbis, in tertia tamen persona de ipso Macario. Aliquanto magis discrepat Ruffinus, ad quem in annotationibus longe aliter, ex MS. Aquicinctino ab Rosvveydo referuntur, his verbis: Abbas Macarius dum ambularet per desertū, hominem quemdam mortuum pronum in terra inuenit iacentem, & posito baculo suo super eum, ait: In nomine Iesu Christi surge. Et statim qui iacebat mortuus, surrexit, & iactauit se ad pedes S. Macarij, & cœpit proclamare, quemadmodum ducebatur ab angelis Satanæ ad locum tormentorum, & propter petitionem eius fuisset ab Æthiopibus dimissus. Cui cum interrogaret Macarius, in quo loco fuisset destinatus, ille alte ingemiscens ait: Quantum cælum distat a terra, tantum ignis est altus, in quo medio eram missus. His autem auditis senex lacrymas effudit, dicens: Væ homini illi qui mandata Dei transgressus fuerit. Verum cranium interrogatum respondisse, cum Ruffino, Ioanne, & collectore huius vitæ testantur Græcorum Menæa atque Anthologion auctoritate Clementis VIII. ab Antonio Arcudio editum, [An & quale refrigerium damnatis ob preces pro eis oblatas.] & grauissimus auctor S. Ioannes Damascenus, cuius, in libro, De iis qui in fide dormierunt, hæc sunt verba: Macarius ex cranio arido sciscitando de defunctis pleraque edidicit. Et quia faciebat pro consuetudine sua pro defunctis preces, scireque desiderabat, numquid illis prodessent, & an consolatio inde proueniret; Deus animarum amator, volens hoc seruo suo pluribus & certis argumentis patefacere, cranio, quod exaruerat, verbum veritatis inspirauit. Prorupit enim cranium in hec verba: Quando pro mortuis offers preces, consolatiunculam sentimus. D. Thomas in 4. dist. 45. ar. 2. refutatis variorum opinionibus ad 4. ait: Illud adiutorium non erat, quod pœna eorum diminueretur, sed in hoc solo, vt ibidem dicitur, quod eo orante concedebatur eis, vt mutuo se viderent; & in hoc aliquod gaudium non verum, sed phantasticum habebant, dum implebatur hoc quod desiderabant: sicut & dæmones gaudere dicuntur, dum homines ad peccata pertrahunt, quamuis per hoc eorum pœna nullatenus minuatur; sicut nec minuitur gaudium Angelorum per hoc quod malis nostris compati dicuntur. Eadem est solutio Durandi & aliorum. Quidni alicuius accidentarij augmenti pœnarum data dicatur ad tempus remissio? Simile quid habetur in vita S. Brandani XVI. Maij. Fortassis coniicere liceat hæc ab aliquo S. Macarij discipulo relata perperam fuisse. Raderus suspicatur a sacrificulo de animabus in purgatorio detentis dictum fuisse. Dionysius Carthusianus lib. de quatuor nouissimis art. 52. historiam hanc de cranio citat, omissis iis, quæ hic dicuntur de relaxatione pœnarum damnatorum, forte quod hanc rem dubiam reperiret, & inter Doctores controuersam. Quid si non anima respondit, sed mendacij parens diabolus in cranio, vt supra num. 14?

b Græce est πνευματοφόρος, spiritifer.

c Addit Ioannes: Si hæc est consolatio supplicij. Eius loco Ruffinus: Væ diei illi, in quo homo mandata Dei transgressus est.

d Supplent defectum alij sic: vel ad modicum habemus aliquid misericordiæ.

e Ruffinus lib. 3. num. 127.

f Ruffinus: Sermo superbus & malus etiam bonos viros conuertit ad malum; sermo vero humilis & bonus etiam malos mutat in melius.

g Ruffinus lib. 3. num. 189.

h Ruffinus: & quod super omnes virtutes est, tam linguam coercere quam ventrem.

ALIA VITA
ex Palladij hist. Lausiaca, cap. 19.

Macarius Aegyptius, Abbas (S.)

Avctore Palladio.

[1] [S. Macarij morum grauitas,] Primum virtutes narrabo Macarij Ægyptij, qui vixit nonaginta annos integros. Ex his in solitudine annos sexaginta. Cum triginta annos natus ascendisset, essetq; ætate iunior, tam toleranter tulit labores exercitationis totum decennium, vt magna quadam & insigni dignus haberetur discretione; adeo vt vocaretur παιδαριογέρων, id est, in puerili ætate senex; quoniam citius quam pro ætate profecerat virtutibus. Cum enim esset quadraginta annos natus, & potestatem accepit contra spiritus & gratiam curationum, & spiritum futurorum prædictionis; [sacerdotium,] dignus quoque est habitus honorando a sacerdotio. Cum eo habitarunt duo discipuli in intima solitudine, quæ vocatur Scete: ex quibus vnus quidem erat ei minister, qui semper prope ipsum inueniebatur, propter eos qui veniebant vt curarentur; alter autem seorsum sedebat in cella.

[2] Procedente autem tempore, cum Sanctus perspicaci oculo præuidisset, dicit suo ministro, Ioanni nomine, qui postea factus est Presbyter in loco S. Macarij (presbyteratu enim dignus fuerat habitus magnus Macarius:) Audi me Frater Ioannes, [prophetia de discipuli auaritia punienda,] & fer æquo animo meam admonitionem, eaque tibi proderit: tentaris enim, inquit, & te tentat spiritus auaritiæ. Sic enim vidi: & scio quod si meam æquo animo tuleris adhortationem, in Dei timore consummaberis, & in eius opere, & in isto loco, & laudaberis, & ad tuum tabernaculum non appropinquabit flagellum. Quod si non audieris, in te veniet finis Giezi, cuius vitio laboras. [4. Reg. 5.] Contigit autem vt Sancto quidem non obedierit post eius mortem, sed obedierit ei qui Iudæ alligauit laqueum propter auaritiam & post alios quindecim aut viginti annos, cum bona pauperum sibi vsurpasset, ita laborauit elephantia, vt non inueniretur integer locus in eius corpore, in quo quis posset figere digitum. Hæc est prophetia S. Macarij.

[3] Ac de cibo quidem & potione superuacaneum est dicere, cum nec apud iis socordiores monachos, qui sunt extra, inueniri possit ingluuies, [abstinentia,] aut vlla citra delectum & discrimen viuendi ratio alia ab iis qui sunt in illis locis; cum propter inopiam rerum necessariarum, tum etiam propter zelum qui est in Deum, vnoquoque contendente vincere proximum diuersis vitæ institutis.

[4] De alia autem exercitatione cælestis huius viri, Macarij, inquam; [assidua ecstasis:] dicebatur hic Sanctus esse assidue in extasi, & b maiori tēpore cum Deo versari, quam huius mundi rebus occupari: cuius etiam feruntur diuersa miracula.

[5] c Ægyptius quidam libidinosus, captus amore cuiusdam mulieris ingenuæ, quæ viro nupserat, cum non posset eam inescare propter pudicitiam & castitatem erga coniugem virginitatis, conuenit improbus præstigiatorem, dicens: Aut eam incita vt me amet, [mulieris, quæ equa videbatur,] aut arte tua effice vt eius maritus eam dimittat. Cum ergo præstigiator satis ab eo accepisset, vsus est suis præstigiis & incantationibus: & cum non posset eius animum mouere vt ei assentiretur, efficit vt videretur equa iis qui eam intuebantur. Cum ergo foris venisset eius maritus, aspexit vxorem suam in forma equæ: cumque in suo lecto cubuisset, alienum ei videbatur, quod in suo cubili equa iaceret. Flet ergo eius maritus, & lamentatur, quod rem non inueniat: & quod existimans se alloqui bestiam, responsum non assequatur, præterquam quod solummodo eam videbat irasci. Vnde magis angebatur animo, cum intelligeret eam esse suam vxorem, curiosis autem hominum artibus esse mutatam in equam. His de caussis accersit vici Presbyteros, & domum adducit, & eis eam ostendit: sed nec ij cognouerunt calamitatem quæ ei acciderat. Tribus ergo diebus neque fœnum comedit vt equa, neque panem vt homo, vtroque alimento priuata.

[6] Tandem vt Deus glorificaretur, & videretur virtus S. Macarij, ascendit in cor mariti eius, ducere eam in solitudinem ad sanctum virum: & cum eam capistro ligasset vt equam, duxit in solitudinem. Dum autem appropinquassent, steterunt Fratres prope cellam S. Macarij cum eius marito contendentes, & dicentes: Cur huc adduxisti hanc equam? Is autem dicit: Vt misericordiam consequatur, Sancti oratione. Illi vero dicunt ad eum: Quid mali habet? Ille eis dicit: Quam videtis equam, ea misera erat vxor mea; neque scio quemadmodum mutata sit in equam: & iam sunt tres dies, ex quo nihil comedit. Ij autem cum hæc audiissent, referunt ad seruum Dei Macarium, eo iam intus pro illa orante: [aduentus ei reuelatus,] ei enim Deus reuelauerat, ipsis ad eum venientibus, & ideo orabat vt sibi declararetur caussa, propter quam hoc euenerat. Respondit autem S. Macarius Fratribus qui ei renuntiauerunt quemdam illuc equum adduxisse, dicens: Equi vos estis, qui habetis equorum oculos; illa enim est femina, ita vt est creata, non transformata, sed sic solum apparens oculis eorum qui sunt decepti. Quæ cum esset adducta, aquamque benedixisset, [curatio per aquam benedictam:] & in eius nudæ caput infudisset, super eius caput est precatus, statimque effecit vt omnibus videntibus videretur femina. Cum autem iussisset ei cibum afferri, fecit vt comederet, & eam sic curatam dimisit cum suo marito, Deo agentes gratias. Eam autem admonuit vir Dei, sic dicens: [frequentis communionis fructus.] Numquam ecclesiam deseras, numquam abstineas a communione Christi Sacramentorum. Hæc enim tibi acciderunt, quod iam quinque hebdomadis non accessisti ad intemerata nostri Seruatoris Sacramenta.

[7] Alia est actio magnæ eius exercitationis. Magno vitæ suæ tempore a cella sua in dimidium vsque stadium fodiens cuniculum, [Macarij secessus a turbis, & assidua oratio.] summam effecit speluncam: & si quando complures ei essent molesti, occulte e sua cella egrediens, ibat in speluncam, neque quisquam eum inueniebat. Narrauit autem nobis quidam ex studiosis eius discipulis, quod recedens vsque ad speluncam per cuniculum dicebat viginti quatuor orationes d; & rediens, totidem.

[8] e De eo exiit fama quod mortuum suscitauit: vt persuaderet hæretico, qui non confitebatur esse resurrectionem corporum. & fuit constans hæc fama in solitudine.

[9] Ad hunc Sanctum adductus est aliquando a matre propria lamentante adolescens, qui vexabatur a dæmone, a duobus adolescentibus ex vtraque parte constrictus. Hunc autem ita vexabat dæmon: Trium modiorum panes postquam comedisset, [Portentosæ ingluuiei dæmonem] & amphoræ vnius Cilicensis aquā bibisset, vtraque eructans, cibos resoluebat in vaporem. Ab eo enim, non secus ac igne, consumebantur quæ comederat & biberat. Est enim ordo quoque dæmonum qui dicitur igneus. Sunt enim dæmonum quoque, sicut hominum, differentiæ, non mutata essentia, verum voluntate distincta. Hic ergo adolescens cum ei mater non suppeditaret, sæpe sua comedebat excrementa, [e quodam expellit.] & lotium bibebat. Flente ergo eius matre, & alienam sui filij mœrente calamitatem, & Sanctum valde obtestante & rogante, illum accipiens inuictus Christi athleta Macarius, supplex pro eo Deum orauit. Post vnum autem aut alterum diem, remisit dæmon vexationem. Tunc ergo dicit matri adolescentis Sanctus Macarius: Quantum vis vt filius tuus comedat? Illa autem respondit, dicens: Rogo te, iube eum solum comedere decem libras panis. Eam autem increpans, vt quæ nimium dixerat, dixit: O mulier cur hoc dixisti? Cumque septem dies orasset cum ieiunio, expulso ab eo pernicioso dæmone ingluuiei, constituit ei vescendi rationem ad tres vsque libras panis, quas deberet ipse comedere si operaretur. Cum hoc modo, Dei gratia, puerum emundasset, eum matri reddidit.

[10] Has res admirabiles & præter opinionem fecit Deus per S. Macarium, cuius immortalis anima nunc est cum Angelis. Eum ego non conueni: obierat enim anno antequam ego ingrederer in solitudinem.

[Annotata]

a Ergo quod supra dictum est, eum Clericum ordinatum in vico, ac deinde in alium vicum effugisse, & postremo in solitudinem, erit accipiendum non de sacerdotio, sed de aliquo inferiore ordine. Nam in solitudine exegisse annos 60. vixisse vniuersim 90. omnes consentiunt: vnde sequitur anno ætatis trigesimo in eam abiisse, cum antea tamē aliquamdiu vitam anachoreticam, quatenus id fieri ea ætate in vico fas erat, egisset.

b Ita Rosvveydus. Heruetus autem: & maiori tempore vel cum Deo, vel in rebus versari cælestibus.

c Huic simile de virgine quadam mox ex Ruffino referemus.

d In Heraclide additur, Dominicas.

e Id fusius a Ruffino narratur.

ALIA VITA
ex Ruffino lib. 2. de Vitis PP. c. 28.

Macarius Aegyptius, Abbas (S.)BHL Number: 5093

Avctore Rvffino.

[1] Narrabant autem nobis, quidam ex Patribus, qui ibi erant, quod in locis illis duo Macarij, quasi duo cæli luminaria refulsissent: ex quibus vnus Ægyptius genere, & discipulus B. Antonij fuit; alius Alexandrinus. Quibus vt vocabula nominis, ita virtutes animi, & cælestium gratiarum magnificentia concordabat. Vterque enim Macarius, vterque abstinentiæ exercitiis & virtutibus animi æqualiter pollens, hoc solo alius præcellens, quod quasi hæreditatem gratiarum, & virtutum B. Antonij possidebat. a Hinc denique ferunt, aliquando cum homicidium in locis vicinis fuisset admissum, [S. Macarius vt innocentem] & innocenti cuidam impingeretur crimen admissi, confugisse ad eius cellulam eum, qui calumniam patiebatur; affuisse etiam eos, qui perurgebant, allegantes & dicentes periclitari seipsos, nisi comprehensum legibus traderent homicidam. Is vero, [homicidij suspicione liberet,] cui crimen impingebatur, cum sacramentis affirmabat conscium se non esse sanguinis illius. Et cum diu ab vtraque parte certamen haberetur, interrogabat S. Macarius, vbi sepultus esset, qui dicebatur occisus. Cumque designassent locum, cum omnibus, qui ad perurgendum hominem venerant, pergit ad sepulchrum: atque ibi, fixis genibus inuocato Christi nomine, ait ad eos qui adstabant: Nunc Dominus ostendet si vere reus est hic qui perurgetur a vobis. [a mortuo testimonium exposcit:] Et eleuata voce ex nomine vocat defunctum. Cumque ei de sepulchro vocatus respondisset, ait ad eum: Per fidem Christi te obtestor, vt dicas, si ab hoc homine, qui calumniam patitur, occisus es. Tunc ille de sepulchro clara voce respondit, dicens, non se esse ab eo interfectum. Et cum obstupefacti omnes decidissent ad terram, ac pedibus eius aduoluerentur, rogare cœperunt, vt interrogaret eum, a quo esset occisus. Tunc ille, Hoc, inquit, non interrogabo. Sufficit enim mihi, vt innocens liberetur, non est autem meum, vt reus prodatur.

[2] Aliud quoque eius genus miraculi ferebatur. Cuiusdam in vicino oppido patrisfamilias virgo filia, [virginem præstigiis in equam versam] per phantasias magicas videbatur hominibus in equinum animal versa, vt putaretur equa esse, & non puella. Hanc adduxerunt ad eum. Tunc ille percontatus, quid vellent? aiunt parentes eius: Equa hæc, quam vident oculi tui, puella virgo & filia nostra fuit: sed homines pessimi magicis artibus in animal hoc, quod vides, mutauerunt eam. Rogamus ergo, vt ores Dominum, vt commutet eam in hoc quod fuit. At ille ait: Ego hanc, quam ostenditis mihi puellam video, nihil in se pecudis habentem: hoc autem, quod dicitis, non est in eius corpore, sed in oculis intuentium. Phantasiæ enim dæmonum sunt istæ, non veritas rerum. Et cum introduxisset eam cum parentibus intra cellulam, [oleo benedicto & oratione restituit:] fixis genibus orare Dominum cœpit, simulque & parentes rogat secum Domino supplicare, & post hoc perungens eam oleo in nomine Domini, omni fallacia visus expulsa, virginem videri omnibus, vt etiam sibi videbatur, effecit.

[3] Alia quoque minor puella ad eum deducta est, cuius obscœna corporis ita omni ex parte computruerant, vt consumptis carnibus, [aliam oleo benedicto mirabiliter sanat.] interiora quoque & secreta naturæ nudarentur, ac vermium ebulliret inde innumera multitudo, ita vt nec accedere quidem quisquam ad eam posset præ fœtoris horrore. Hæc cum allata a parentibus, & proiecta fuisset ante fores eius, miserans virginis cruciatus, Æquo animo, inquit, esto, filia: hæc tibi ad salutem Dominus, non ad interitum dedit: vnde prouidendum est magis, vt sanitas tua nullum tibi periculum conferat. Et cum institisset orationibus per septem continuos dies, & oleum benedicens, in nomine Domini perungeret membra eius, ita eam sanam reddidit, vt muliebris in ea naturæ nulla forma, nulla species appareret; sed esset ei inter viros conuersatio absque fæmineæ suspicionis obstaculo.

[4] b Aiebant præterea aliquando venisse ad eum hæreticum quemdam c Hieracitam, quod genus hæreseos inuenitur apud Ægyptios. [Hæreticū vt confutet.] Hic cum per multam loquendi artem plurimos Fratrum, qui habitabant in eremo, conturbaret, ausus est etiam coram ipso fidei suæ asserere prauitatem. Cui cum resisteret senior & contradiceret, ille verba simplicia argumentis callidis eludebat. Sed cum videret Sanctus, fidem Fratrum periclitari, Quid opus est, inquit, nos verbis contendere, ad subuersionem audientium? Exeamus ad sepulchra Fratrum, qui nos præcesserunt in Domino: & cui nostrum concesserit Dominus suscitare mortuum de sepulchro, sciant omnes, quia illius fides probatur a Deo. Sermo hic omnibus, qui aderant, Fratribus placuit. Processerunt ad sepulchra, & hortatur Macarius Hieracitam, vt euocaret mortuum in nomine Domini. At ille, Tu, inquit, Domine, qui proposuisti, prior euoca. Et Macarius prosternens se in orationem ante Dominum, vbi sufficienter orauit, eleuatis sursum oculis suis ait ad Dominum: Tu, inquit, Domine, quis ex duobus nobis rectam fidem teneat, ostende eleuato mortuo hoc. Et cum hæc dixisset, Fratris cuiusdam nomen, qui nuper fuerat sepultus euocauit. [mortuum suscitat.] Cui ille cum de tumulo respondisset, accedentes Fratres continuo quæ superposita fuerant auferunt, & eductum eum de sepulchro, resolutis fasciolis, quibus constrictus erat, exhibuerunt viuentem. Hieracita vero, vbi hæc vidit, obstupefactus in fugam vertitur. Quem Fratres quoque insequentes, extra terminos terræ illius exturbauerunt. Multa etiam & alia ferebantur de eo, quæ nimis prolixa sunt ad scribendum: sed ex his paucis etiam cetera eius opera noscuntur.

[Annotata]

a Idem narratur lib. 3. de Vitis PP. num. 41.

b

Idem narratur in Appendice ad Lausiacam cap. 9. iisdem verbis; a Cassiano autem collat. 15. ca. 3. variatis circumstantiis quibusdam: Sicut & ab Abbate Macario, inquit, qui habitationem Scythioticæ solitudinis primus inuenit, mortuum suscitatum esse reminiscimur. Nam cum hæreticus quidam, qui Eunomij perfidiam sectabatur, sinceritatem Catholicæ fidei arte dialectica subuertere conaretur, magnamque iam hominum multitudinem decepisset; rogatus a Catholicis viris, qui ruina tantæ subuersionis grauissime mouebantur, B. Macarius, vt simplicitatem totius Ægypti ab infidelitatis naufragio liberaret, aduenit. Quem cum hæreticus arte dialectica fuisset aggressus, & Aristotelicis ignorantem spinis vellet adducere; B. Macarius Apostolica multiloquium eius [Side Note: ] [auctoritate.] breuitate concludens, Non est, inquit, in verbo regnum Dei, sed in virtute. Eamus igitur ad sepulchra, & nomen Domini super mortuum, qui primus inuentus fuerit, [Hæreticū ad suscitandum mortuum prouocat,] inuocemus, ac, sicut scriptum est, ostendamus ex operibus fidem nostram, vt manifestissime rectæ fidei documenta eius testimonio declarentur, & perspicuam veritatem non inani disputatione verborum, sed virtute signorum, & illo quod non potest falli indicio comprobemus.

Quo audito hæreticus coram circumstanti plebe pudore constrictus, cum ad præsens præbere se conditioni propositæ simulasset assensum, seque affuturum in crastinum promisisset, postero die expectantibus vniuersis, [qui clam profugit:] qui studiosius ad condictum locum, spectaculi huius cupiditate, confluxerant, exterritus de conscientia suæ infidelitatis aufugit, ac protinus ab vniuersa Ægypto transmigrauit. [Iacob. 2. 18.] Quem cum B. Macarius vsque ad horam nonam cum populis præstolatus pro sua conscientia declinasse vidisset, assumens plebem quæ ab illo fuerat deprauata, ad condicta sepulchra perrexit Hunc autem Ægyptiis morem Nili fluminis inuexit alueus, vt quoniam vniuersa illius latitudo terræ, instar immensi pelagi, non paruo anni tempore solita aquarum eruptione contegitur, ita vt nulla tunc cuiquam humandi copia humani corporis tribuatur, nisi post transuectionem decursam; corpora vero mortuorum pigmentis condita redolentibus in editioribus cellulis recondantur. Nam madens ebrietate continua terræ illius solum humandi arcet officium. Si qua enim cadauera defossa susceperit, euomere ad superficiem suam inundationum nimietate compellitur. Cum igitur antiquissimo cuidam cadaueri B. Macarius astitisset ait: O homo, si venisset huc mecum hæreticus ille filius perditionis, & astante ipso nomen Christi Dei mei inuocans exclamassem, vtrumne coram his, qui pene eius fuerant fraude subuersi, surrecturus fuisses? [suscitat mortuum Macarius, & quædā interrogat.] Edicito. Tum ille consurgens annuentis voce respondit. Quem interrogans Abbas Macarius, quidnam fuisset aliquando cum frueretur hac vita, vel qua hominum fuisset ætate, aut si nomen Christi tunc temporis cognouisset? Ille se sub antiquissimis Regibus vixisse respondit, Christique nomen asseruit illis se nec audisse temporibus. Cui rursus Abbas Macarius: Dormi, inquit, in pace cum ceteris in tuo ordine, a Christo in fine temporum suscitandus. Hæc igitur eius virtus & gratia quantum in ipso fuit, semper fortasse latuisset, nisi eum necessitas totius prouinciæ periclitantis, & erga Christum plena deuotio amorque sincerus, istud exercere miraculum compulisset. Quod vtique vt ab eo fieret, non ostentatio gloriæ: sed caritas Christi & totius plebis extorsit vtilitas, vt Beatum quoque Heliam fecisse, Regum lectio manifestat, qui ignem de cælo super hostias impositas pure idcirco descendere postulauit, vt periclitantem Pseudoprophetarum præstigiis fidem totius populi liberaret. [3. Reg. 18.] Hæc Cassianus.

c Hierax, qui & Hieracas, Ægyptius hæreseos Manichæorum particeps, [Hierax hæreticus.] nouam Hieracitarum sectam procudit: negauit resurrectionem carnis, coniugatis & infantibus regnum Dei interclusit, filij Dei æternam natiuitatem nesciuit, Spiritum sanctum Melchisedecum dixit. Agunt de eo S. Epiphanius hær. 67. S. Augustinus hæresi 47. S. Hilarius de Trinit. lib. 6. Baronius an. Ch. 288 vbi hanc historiam adducit, Iacobus Gualterius in Tabula Chronologica, seculo 3. cap. 21. Cassianus ait hæreticum hunc perfidiam Eunomij fuisse sectatum. De ea agunt SS. Basilius, Augustinus, Gregorij Nyssenus & Nazianzenus, Epiphanius, aliiq; citati a Baronio an. Chr. 360. a num. 35. Gualterio seculo 4. cap. 17. Synodus Constantinopolitana prima anno 381. Eunomium cum Macedonio damnauit.

ALIA ANALECTA
De S. Macario, ex Vitis PP.

Macarius Aegyptius, Abbas (S.)

Ex vitis Patrvm.

[1] a Sanctus Abbas Macarius commonebat sæpe discipulos suos, [Inculcat memoriam præsentis Dei,] & docebat eos dicens: Mementote semper, quia ante conspectum Domini omnipotentis conuersamini, qui prospicit omnium hominum cogitationes, & singulorum corda scrutatur. Quod etiam & sanctæ Scripturæ testantur, & Apostolus docet, & dicit: Viuus est enim sermo Dei & efficax, & acutior omni gladio ancipiti, & pertingens vsque ad animæ diuisionem ac spiritus, compagum quoque & medullarum, discretor cogitationum & intentionum cordis: & non est vlla creatura inuisibilis in conspectu eius; omnia autem nuda & aperta sunt oculis eius. [Heb. 4. 12.] Ideoque si nos, Fratres, pulsauerit delectatio carnis, & cōcupiscentia fornicationis, festinemus repellere & abiicere de corde nostro sordidissimam & pessimam cogitationem, inuocantes intentissime adiutorium Domini nostri Iesu Christi in orationibus ac ieiuniis; vt virtute potentiæ suæ eripiat nos, & protegat, & conterat Satanam sub pedibus nostris. Oportet ergo, vt etiam nosmetipsos pœnitendo, & a peccatis abstinendo corripiamus, dicamusque ad animam nostram: Quoniam delectatio quidem corporis, [& pœnæ æternæ:] quæ te male oblectat, ad modicum tempus est: nam tormenta & cruciatus animæ & corporis in igne æterno gehennæ in perpetuas permanent pœnas. Illud etiam admonentes animam nostram, dicamus: Si erubescis homines similes tui peccatores, ne videant te peccantem, quare non magis reuereri & timere debes Maiestatem Dei omnipotentis, qui omnium secreta cordium considerat, sicut & Apostolus ait: Omnia nuda & aperta sunt oculis eius? Talibus ergo cogitationibus si increpamus nosmetipsos, continuo timor Domini venit in corde nostro, & in amorem castitatis confirmatur anima nostra, etiam & ad omnia præcepta Domini facienda incitamur, adiuuante nos gratia Domini nostri Iesu Christi, qui seruientibus sibi in sanctitate & castitate promisit cælestia & æterna donare in illa gloria futuri seculi vita, cum Angelis sanctis in perpetui luminis splendore semper gaudere. [Heb. 4. 13.]

[2] Quodam tempore orante B. Macario Abbate vox b ad eum personuit, dicens: Macari, necdum ad mensuram duarum mulierum peruenisti, quæ in proxima pariter habitant ciuitate. Quo audito senex exurgens, arrepto baculo in designatam peruenit ciuitatem. [mittitur ad duas mulieres, ipso superiores in virtute,] Cumque ostium quæsitæ domus atque inuentæ pulsaret, egressa vna ex illis, cum magna exultatione eum suscepit. Quas vtrasque senex conuocatas, ita est allocutus: Propter vos tantum laborem veniens ex solitudine longinqua sustineo, vt opera vestra cognoscerem, quæ mihi vos condicite ac narrate. Cui illæ sic dixerunt: Crede nobis, sanctissime Pater, quia nec præsenti nocte a maritorum lectulis fuimus separatæ. Qualia ergo opera a nobis exquiris? Sed senex in precibus persistebat, vt ei vitæ suæ ordinem declararent. Cui tunc illæ compulsæ dixerunt: [licet coniugatæ essent,] Nos nulla inter nos sumus parentelitatis affinitate coniunctæ: contigit autem vt duobus fratribus iungeremur, & cum his quindecim annis in domo vna pariter permanentes, neque turpe verbum altera dixit ad alteram, [sed linguā egregie refrenantes:] neque litem aliquando commisimus, sed in pace hactenus viximus; & pari consensu tractauimus, quatenus pariter relictis maritis, in congregatione religiosarum Virginum proficisceremur, & multis precibus hoc a coniugibus non valuimus obtinere. Quo non adepto, inter nos & Deum posuimus testamentum, vt vsque ad mortem nostram seculare verbum non loqueremur omnino. Quæ cum audisset B. Macarius, dixit: In veritate non est virgo, neque maritata, neque monachus, neque secularis, c sed Deus tantum propositum quærit, & spiritum vitæ omnibus ministrat.

[3] d Dixit Abbas Macarius: Culpa est monachi, si læsus a Fratribus, [docet quomodo excipiendus Spiritus sanctus.] primus in caritate purgato corde non occurrit. Nam Sunamitis non meruisset recipere Elisæum Prophetam in domum suam, nisi quia cum nullo e alio habuit caussam. Sunamitis enim in persona est animæ, Elisæus vero in persona Spiritus sancti figuratus: quia nisi pura sit anima, non meretur suscipere Spiritum Dei. Ita ira inueterata excæcat oculos cordis, & animam excludit ab oratione f.

[Annotata]

a Hæc ex antiqua versione Palladij, (quæ extat in Appendice ad Vitas PP. apud Rosvveydum) cap. 9.

b Ex lib. 3. de vitis PP. cap. 97. Eadem narrantur lib. 6. libel. 3. num. 17. interprete Ioanne, & diserte huic Macario tribuuntur.

c Ioannes: Sed secundum vniuscuiusque propositum Deus omnibus præstat Spiritum sanctum.

d Hæc sumpta sunt ex lib. 7. interprete Paschasio, cap. 37. nu. 4. Eadem referuntur a S. Martino Dumiensi in sententiis Patrum nu. 16. & sub titulo Incerti a Ioanne lib. 6. libel. 1. num. 7.

e Dumiensis, habuit aliquam caussam.

f Ioannes addit pro antapodosi: Quacumque ergo hora recedit anima a seculari confusione & perturbatione, adueniet ei Spiritus Dei, & tunc poterit parere cum sit sterilis.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Makarius der Ägypter

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Makarius der Ägypter

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.