Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MARCIANO PRESBYTERO, OECONOMO ECCLESIÆ CONSTANTINOP.


Post an. CDLXXII.

[Praefatio]

Marcianus Presbyter, Oeconomus Ecclesiae Constantinopolitanae (S.)

Ex variis.

[1] Colitvr X. Ianuarij a Græcis pariter ac Latinis S. Marcianus Presbyter, & magnæ Ecclesiæ Constantinopolitanæ, siue sanctæ Sophiæ, magnus Oeconomus; [S. Marciani nomen in Fastis Latinis,] quamquam in Anthologio Græcorū a Clemente VIII. approbato, non X. sed VIII. Ianuarij celebratur. De eo Martyrol. Romanum: Constantinopoli S. Marciani Presbyteri. Molanus: Et S. Marciani Presbyteri & Oeconomi magnæ Ecclesiæ. Consentiunt Belgica Martyrologia. Galesinius: Constantinopoli S. Marciani Presbyteri; qui vigiliis & orationi deditus, in Christi pauperes liberalis admodum, ita vt, qua sola tunica indutus erat, eam dederit egenti: multis miraculis clarus, obdormiuit in Domino. Martyrol. Germanicum: Item Constantinopoli sancti Presbyteri Marciani, in vigiliis & orationibus eximij, erga pauperes omnino munifici, multis miraculis clari.

[2] [& Græcis.] Horologium Græcorum X. Ianuar. Et S. Marciani Presbyteri & Oeconomi magnæ Ecclesiæ. Plenius eodem die Menæa: Vixit hic Marciano & Pulcheria imperātibus, parentibuse veteri Roma oriundis natus. Templum S. Irenes iuxta mare construxit, eique oratorium S. Isidori cōiunxit. Ædificauit & S. Anastasiæ siæ ædem in Rostris Domnini, quam & ab immani incendio, cum omnia circum ignis late depasceretur, ipse in templi stans fastigio sublatisque ad cælum manibus precatus, intactam seruauit. Eius vero tum miracula, tum in tanta pecuniarum copia inopiam, & indefessum religiosæ exercitationis studium, copiosius quæ de eo scripta est historia recenset. Agitur eius Synaxis (siue ad festum celebrandum conuentus)) in sacello sancti Prophetæ & Baptistæ Ioannis, [Occasio festi celebrandi.] iuxta cisternam Mucianam, in Danielis. Agitur vero ea Synaxis propter ingentem terræmotū, qui eo die sub initium imperij Basilij contigit: quando & templum supersancte Deipare in loco qui Sigma dicitur, & multæ aliæ ecclesie & priuata ædificia collapsa sunt. Eadem ad verbum habentur in Anthologio VIII. Ianuarij.

[3] Quæ de templis ab eo ædificatis hic dicuntur, ea distinctius infra referuntur in vita, vti & quæ de eius sepultura. Eadem hinc tamen etiam illustrantur, ideoq; visum Græca adscribere: Τελεῖται δὲ αὐτοῦ σύναξις ἐν τῷ προφητείῳ τοῦ ἁγίου προφήτου καὶ Βαπτίστου Ιωάννου, πλησίον τῆς κινσέρνης τῆς μωκησίας ἐν τοῖς Δανιήλ. Quæ ita vertit Raderus: Synaxis porro illius, seu dies festus, [Locus sepulturæ.] in sacrario S. Ioannis Baptistiæ Prophetæ, haud procul cisterna Mocesiæ in Danielis peragitur. Ast in vita cap. 5. nu. 20. dicuntur eius reliquiæ conditæ in monasterio S. Ioannis Baptistæ, quod etiam dicitur Danielis; quod situm est prope diuinum templum præclari Martyris Mocij. De S. Mucio, quem Græci μώκιον appellant, eisq; æde agemus XIII. Maij.

[4] [Terræmotus sub Basilio.] De templo autem Deiparæ virginis in Sigmate, cuius euersi meminere Menæa & Anthologion, ista scribit in Basilio Macedone Cedrenus: Aliud Deiparæ templum, cui Sigma nomen, terræ motu prostratum, ex fundamentis refecit, stabileque & priore pulcrius extruxit. [Templum in Sigmate.] Operæ pretium fuerit quæ de Sigmate, hocq; terræmotu commentatur Petrus Gillius in Topographia Constantinopol. lib.2.cap.15. adscribere: Scriptores, inquit, recentes patriæ Constantinopolitanæ tradunt, tempore Basilij Imperatoris terræ motum magnum fuisse, quo Diui Polycleti (voluit Polyeucti scribere, vt infra patebit) cecidit templum, & oppressit omnes, qui intus essent, ex eoque tempore appellatum fuisse Sigma. Ego potius ita appellatum fuisse existimarem a porticu, quam ante hunc terræmotum multis seculis Sigma a similitudine litteræ appellatam antiqua descriptio ponit in regione Hippodromi. Georgius Cedrinus meminit loci, quem appellat Sigma. Michaelem, inquit, Imperatorem monachi vestitu indutum ex monasterio appellato Studio correptū per forum pedibus traxerunt, & supra monasterium Periblepton nuncupatum ipsum ducentes, in loco appellato Sigma, excœcarunt. Idem Cedrinus ait Basilium Macedonium ædem Virginis Mariæ restituisse a fundamentis, nominatam Sigma. Eunuchus Chrysaphius Zomas excitauit statuam Theodosij minoris in loco nominato Sigma. Ædem Diui Stephani positam prope locum nuncupatum Sigma Constantinū Magnum excitasse scribunt nonnulli. Itaque hoc Sigma alio loco fuisse in vrbe, quam illud, quod dixi in tertia regione fuisse, & scribendum esse per e litteram, Segma, ex eo quod dicunt ideo sic appellatum fuisse, quod ædis Polyecti in eo sita, terræmotu concussa oppresserit omnes qui in eo essent. Hæc ille. At non assequimur vnde Segma deducat, nisi Sema velit, siue σῆμα, id est sepulchrum.

[5] [Vita S. Marciani.] Vitam S. Marciani, siue a Simeone Metaphraste, seu quo antiquiore scriptam, Latinam fecit Gentianus Heruetus, edidit Aloysius Lipomanus, atque ex eo Surius. Marciani plures alij auctores meminere, quorum quidam in Annotationibus citantur. Theodorus Lector lib. 1. Collectaneorum de eo ista scribit: Designauit autem Gennadius Marcianum Oeconomum, ad Ecclesiam relicta Catharorum secta translatum. Qui mox atque Oeconomus esset factus, [An aliquando fuerit Nouatianus.] quæ in singulis ecclesiis offerebantur iussit per Clericos colligi, donec magna Ecclesia cuncta acciperet. Mirum est scriptorem vitæ S. Marciani non commemorare eum aliquando sectæ Catharorum, siue Nouatianorum, adhæsisse. Fuit eodem tempore Nouatianorum Episcopus Marcianus quidam, cuius meminit Socrates lib. 7. cap. 45. & Nicephorus Callistus lib. 14. cap. 41. Socrates & Sozomenus, qui viderunt S. Anastasiæ erectum a S. Marciano templum, vt infra patebit in Notat. ad cap. 2. an siluissent si is ipsorum aliquando factioni fauisset, qui tam studiose quid in eorum gratiam dixerit S. Atticus aliiq;, tradiderunt? At non minor laus est S. Marciano, si errauit aliquando, tandem resipuisse omniq; deinceps virtute floruisse, quam aliis in stabili perstitisse orthodoxæ gradu religionis. Agit quoque de S. Marciano Baronius tom. 6. variis locis.

[6] [Officium magni Oeconomi.] Porro magni Oeconomi præcipua post Patriarcham in Ecclesia Constantinopolitana dignitas erat, vt ex Georgio Codino patet, qui illius officium ita describit: μέγας Ὀικονόμος, κρατῶν πάντα τὰ κτήματα τῆς ἐκκλησίας, καὶ πᾶν τὸ ἐσοδιαζόμενον ἐξ ἀυτῶν᾽ καὶ ὀικονομεῖ τῷ ἀρχιερεῖ καὶ τῇ ἐκκλησίᾳ. Magnus Oeconomus, qui sua in potestate omnes Ecclesiæ facultates, omnesque in illis reditus tenet: & tam Patriarchæ quam Ecclesiæ hac in re dispensator est. Displicet Iacobo Gretsero nostro lib. 1. Commentar. in Codinum, illud μέγας, natumq; putat ex recentium Græcorum ambitione, qui officiis & dignitatibus titulum μεγάλου admodum liberaliter præponebant; & sæpe duo officia, cætero quin paria, aliter non distinguebāt, quam vocis τοῦ μεγάλου appositione. Et iam quoque, inquit, ex ingenito fastu, μεγάλου titulo mirifice se circumspiciunt: μέγας ῥήτωρ, μέγας σακελλάριος, μέγας ὀικονόμος, cum sint omnium prope mortalium longe miserrimi propter iugum Turcicum.

[7] Conferebat hoc officium Oeconomi Episcopus, vt ex Theodoro Lectore iam citato liquet: προεβάλετο δὲ, inquit, Γεννάδιος Μαρκιανὸν ὀικονόμον. Accedebat tamen Cleri consensus aut consilium, vt ex cita cap. 1. num. 2. colligitur: fit Oeconomus maximæ Ecclesiæ communi suffragio. [Conferebatur ab Episcopo:] & deinde: eos honorans, qui eum prætulerant. Idem in aliis quoque Ecclesiis mos erat, vt ex historia Theophili Vicedomini 4. Februarij constat de Adenensi Ecclesia in Cilicia, vbi hæc inter alia: Porro ordinato Episcopo, cum ad propriam remeasset ciuitatem, quidam de Clero instigauerunt, vt amoto illo alium Ecclesiæ ordinaret Vicedominum. ac deinde: Priorem constituit Vicedominum, præbuitque ei coram omni Clero & populo auctoritatem dispensationis sancte Ecclesiæ, atque possessionum ei pertinentium, cunctæque plebis; ac duplo tantum quam antea fuerat præ positus, denuo est honore sublimatus: ita vt peccasse se clamaret Episcopus, quod tam idoneam & perfectam personam, aliorum regiminibus subiecisset, & illum inutilem & minus idoneum promouisset. Vnde & illud manifestum fit, idem, aut certe non admodum diuersum fuisse, Vicedomini & Oeconomi munus; tum ex iis quæ subduntur: Recordatus priorem eius conuersationem, & in quibus sanctæ Dei ministrauerit Ecclesiæ, quod viduis, & orphanis, & egenis optime ministrauerat, &c.

[8] [aliquando ab Imperatore.] Postea tamen, vt sensim sibi profani Magistratus auctoritatem in res sacras arrogare consueuerunt, id munus Constantinopoli conferri ab Imperatoribus cœpit, vt ex Zonara constat, qui tom.3. in Isaacio Commeno ita scribit: Præterea in Patriarchæ gratiam, etiam Ecclesiasticarum rerum administrationem Ecclesiæ tradidit. Nam cum ad illud tempus magnus Oeconomus, vt & vasorum custos, designari ab Imperatore solerent; vtrumque id munus Patriarchæ potestati subiecit, vtroque Remp. priuans. Idem in Romano Argyropolo: Fuerat enim aliquando [Page 611]quando ecclesiæ, quæ a Verbi Dei sapientia nomen habet, magnus Oeconomus: ἐπεὶ τῷ βασιλεῖ ἀνοεῖτο πρόσθεν ὀικονόμους τῆς ἐκκλησίας ταυτησὶ προχειρίζεσθαι· Nam Imperatori permissum fuerat antea Oeconomos eius Ecclesiæ designare. Vide Glossarium Meursij, qui tamen videtur existimare id ante Isaacium semper fuisse factitatum.

VITA Ex Simeone Metaphraste, interprete Gentiano Herueto.

Marcianus Presbyter, Oeconomus Ecclesiae Constantinopolitanae (S.)

Ex Metaphraste.

CAPVT I.
S. Marcianus fit Presbyter, deinde Oeconomus.

[1] Svnt quidem multa quoque alia, quæ hanc regiam exornāt ciuitatem, Imperatorum sedes, & opes, & omne genus pulchritudo, situsque & magnitudo, & a mœnia, quæ sunt hostili manu potentia: [Viri sancti vrbium ornamenta.] nihil autem ei adfert æque magnum decus & ornamentum, atque vita virorum bonorum & virtutis amantium. Ij enim maiorem quidem adferunt delectationem, & maiorem etiam admirationē; quin etiam maiorem pariunt vtilitatem. Propterea maior est gloria ciuitatis, ornari potius viris piis & religiosis, quam murorum propugnaculis. Atque ea quidem multos viros tulit præclaros, qui eam decorant variis virtutis ornamentis: ex quibus si quis primos accurate elegerit, & iis vitam Marciani conferre, vel etiam præferre voluerit, is mihi non videatur a recto excidere iudicio. Quod autem non sit mala de eo nostra, sed recta sententia, ipse, vt aiunt, ostendet, eritque procedens fide digna oratio.

[2] Hicergo Marcianus floruit quidem tempore eius cui fuit idem nomen, nempe b Marciani, qui tunc erat dominus Romani Imperij. [S. Marcianipatria, genus, parentes:] Patriam autem suam veterem Romam ab alto repetens a parentibus, (illi enim ex ea profecti, in hanc Constantini ciuitatem, quæ erat recentior, migrarunt) consequenter erat & illustri natus genere, insignique opibus & dignitate, & quod nobilitatem referebat ad splendorem Imperatorium. Tāta autem gloria insignes nactus parentes, pietate autem & religione longe insigniores, ipse quoque educatur liberaliter, & eruditionem pulchre docetur, nostram, inquam, & externam. Deinde sicut Moses quoque ad Ægyptios, ita etiam Marcianus optime ventitat ad Byzantinos, & ad maiorem & perfectiorem sapientiam, eam, [institutio:] inquam, quæ est ex spiritu, conuertitur. Qua quidem ex re & vitæ splendor, & sermonis gratia illi accedens, nomen ei peperit, & insignem fecit inter omnes laicos: paullo post autem etiam cooptat in Clerum Ecclesiæ: & cum sacris esset dignus, deducit ad gradū Sacerdotum. [Sacerdotium:] Qui autem ei ad hoc vim attulit, fuit huius ciuitatis c Patriarcha. Nam illum quoque cepit Siren illius virtutis, & plenæ erant aures iis, qui de illo spargebantur, sermonibus & laudibus. Cum ergo gradus, qui inter Sacerdotium intercedūt, nihil esset quod prohiberet, sed multo magis, vt ad maiora procederet, inuitaret; cum omnes breui tempore peruasisset, vocante tempore, refertur etiam in numerum Sacerdotum. Deinde etiam fit Oeconomus maximæ Ecclesiæ communi suffragio, [officium Oeconomi:] non vim afferens, sed inuitus, & non tam honoratus, quam eos honorans, qui eum prætulerant. Sed hæc quidem postea.

[3] Modo autem cum ei admodum iuueni creditum esset Sacerdotium, & eius parentes e vita iam excessissent, & vtriusque facultates, quæ erant luculentæ, accepisset; eum iuuētutem quidem moderate, [prudentia: largitas in pauperes:] Sacerdotium autem honeste, opes vero pie regere & administrare fuit cognitum: vt qui egenos suæ hereditatis assumeret coheredes, & eis maiori parte cederet: vel, vt hoc potius dicam, cum eis quæstuosam exerceret negotiationem, & in paruis suppeditandis maxima vicissim acquireret. Atque alias quidem voluptates magno quodam & excelso animo apparuit eum despicere, & eis minime vti; ab vno autem solo victus fuit amore, a verbis, inquam, diuinæ scripturæ: [Studium Scriptura:] & ad illa oculos perpetuo conuertebat, & eis perpetuo assidebat: quo fiebat, vt nihil esset in eis adeo occultum & inuentu difficile, quod non manifestum & notum euasisset laboriosæ eius diligentiæ. Ventri autem & oculis fortiter imperabat; vt qui sciret florem & robur iuuentutis per ea facile impelli ad lapsum. Sunt autem casus, [abstinētiæ pietas zelus.] qui ex iis oriuntur, multi & difficiles. Precibus autem & vigiliis se dedebat plurimum, & valde pueros edocebat, quod ad virtutis rationem attinet, non solum eos, qui erant relati in numerum Sacerdotum, sed, vt semel dicam, quotquot in canitie erant pij & religiosi, & curam gerebant philosophiæ.

[Annotata]

a De muris vrbis Constantinopolitanæ multa habet Petras Gyllius lib. I. Topograph. cap.19.

b Imperauit Marcianus a 29. Iulij an. 450. vsque ad finem Ianuarij 457.

c Fueritne hic Anatolius, qui an. 458. obiisse traditur, coliturq; a Græcis 3 Iulij, an Gennadius eius successor, de quo 25. Augusti & 17 Nouembr. agemus, haud constat. A Gennadio certe constitutus est Oeconomus magnæ Ecclesiæ, vt ex Theodoro Lectore diximus.

CAPVT II.
Templum S. Anastasiæ ædificat.

[4] Illo autem suo præclaro boni & honesti amore, valde quoque amabat sacras ædes Christi Martyrum, & ex eis alias quidem, quæ laborabant, [Templa instaurat & extruit.] & ruinam minabantur, reficiebat; alias autem, quæ nōdum factæ fuerant, excitabat. Quod autem ardentissime amabat, & sui desiderij finem existimabat, hoc erat, vt præclaræ & insigni inter Martyres a Anastasiæ præclarum templum extrueret. Laborabat autem in loco inueniendo, in quo opportunissime sacram ei ædem extrueret. [Emit locū templo S. Anastasiæ.] Cum de eo autem esset sollicitus, mulier quædam, quæ genus ducebat ex b Syrorum Antiochia, Nico nomine, cum paullo ante coniugem amisisset, insignem domum, quæ ei hereditate obuenerat, posita autem erat in medio Constantinopolis foro, volebat vendere, vt cum eius pretium accepisset, ad sua reuerteretur. Hæc cum resciuisset hic ardens amator Martyris, & locum vidisset conuenientem, & situm esse aptum suo proposito, pro lucro rem esse ducit: & ad mulierem veniens, loquitur de pretio, & numeratis bis mille aureis, persuadet ei domum vendere.

[5] Cum sic fecisset, planum erat eum iam velle opus aggredi. Sed qui bonis omnibus aduersatur, ne hic quidem ostendit se suæ artis oblitum, neque omnino cessare, aut cessaturum esse malefacere; sed se mulieri asture insinuans, & ei grauem immittens pœnitentiam, eius mentem valide oppugnabat; tamquam alias machinas ei pudorem admouens, quod scilicet a vulgo haberetur lud brio; quæ sic pulcherrimas consumeret possessiones, erat enim domus antiqua & magnifica, & cui longo ante tempore, magni scilicet Constantini, contigisset ædificari: locari autem mercedibus & annuis possessionibus, satis magnum commodum afferebat. His mulier, vt mulier, labefactata, contractum soluere conabatur. Marcianus autem, qui nulli volebat esse molestus, nec cogere vt aliquid faceret quod nollet, [Eum dimittit.] suo iure cessit, & possessionem dimisit mulieri; quærēs actionis factum esse fundamentum, & nihil volens offerre sanctæ Martyri, quod non prompto & alacri daretur animo, aut quod esset coactum.

[6] Ex hoc ergo videbatur malignus victoria potitus: sed fuit illud principium, quo factum est, vt maxime vinceretur. Nam Deus, qui scit omnia traducere ad id quod est conducible, is prouidet, vt huius rei exitus sit longe melior & præclarior. Hic enim Marcianus cum hoc amore teneretur, & aliquando versaretur in legendis orationibus eius, qui & sermone, & moribus, & Theologia præclarissime refulsit, sapiētis, inquam, Gregorij; & de huius Martyris templo cognouisset, c vt ille dicit, quod positum quidem esset in iis, quæ d Domnini Rostra vocabantur; [Vaticiniū S. Gregorij Theologi de hoc templo.] (erat autem tunc veluti quædam sedes Orthodoxis aduersus Arianos:) cum ergo cognouisset, quæ ille de eo templo prædixerat, suum gregem incitans, & ei addens animum: e Hanc Anastasiam, hanc, inquam, quæ cognomen accepit ex resurrectione, videbitis, sat scio, ampliorem & maiorē. Cumque didicisset, non sine Dei numine nec temere prædictum fuisse a magno illo viro; etsi non magis prædictū fuisset de templo, quam de populo; &, vtpote quod is, qui per illum hæc prædixisset, posset quoque verba in opus deducere, neque reputans impensarum multitudinem, neque quod maior esset conatus, quam qui eius vitibus conueniret, ei quæ omnia potest fidei rem credens, opus cœpit vrgere.

[7] Et illud quidem minus & vetus templum relinquit in priori figura; vt sic omnibus ad spectandum propositum, [S. Marcianus templū magnificū S. Anastaciæ extruit.] apertius quam lingua prædicaret Theologi prophetiam; alterum autem ei excitat maximum & pulcherrimum, in orbem quidem variis porticibus atriisque & vestibulis, quæ vel ante templum elegantem præ se ferunt speciem, comprehendens; id autem veluti quandam magnam stellam, vel lunam a multis iisque pulchris stellis circumdatam, in medio erigens. Qualis enim id complexa sit pulchritudo, columnarū splendores, & colores, & magnitudo, lapidumque fulgor, & claritas materiæ, aurum tectum supra illustrans, vt vbique picturæ, quæ artis quidem perfectione mentes obstupefaciunt, oculos autem demulcent varietate materiæ. Iam vero f domum venerandæ illuminationis aut eam quæ est constituta ad reponenda sacra vasa & donaria, quomodo quis dicens, non minus dixerit, quam postulet operum dignitas? Ipsorum autem vasorum multitudinem, aut materiam, aut artem, qui volet oratione persequi, sciet omnino, se ea solum mirari posse, non lingua exprimere. Adeo sunt omnia æque excellentia, vt etiamsi nemo prædixerit, vel ex hoc possit esse manifestum videntibus, quod ea mente diuina processerunt, & manu diuina opem ferente e Superis.

[Annotata]

a Acta S.Anastasiæ dabimus 25. Decembris. Eius reliquæ an. I. Leonis, Christi 457. Constantinopolim allatæ, occasionem forte sancti huis consilij Marciano præbuerunt. De his Cedrenus: Illo anno allatæ sunt Sirmio reliquiæ sanctæ Martyris Anastasiæ; inque eius templo depositæ, quod est apud Rostra Domnini.

b Quæ sola sine addito Antiochia dici solet, de qua alibi sæpe.

c Græcum huius vitæ exemplar nondum nacti sumus. Hic mendum suspicamur, propter ea quæ subiiciemus.

d Lipomanus & Surius edidere Rostra Domini. De ea æde Cedrenus in Valentiniano: Tunc & Theologus Gregorius maiori cum libertate verbum veritatis Constantinopoli docebat, in oratorio S. Anastasiæ, quod adhuc erat exiguum, decennium ibi & paullo amplius (id ad eius vitam 9. Maij expendetur) moratus. Ibi quoque inaudita eduntur miracula ex apparitione immaculatæ Domninæ nostræ Deiparæ. Duplici enim nomine appellatur templum S. Anastasiæ: nam Anastasis dicitur, id est Resurrectio, quod ibi resurrexerit veræ religionis doctrina; & Anastasia, a miraculo quod isthic contigit. Fertur enim mulier quædam ex edito loco collapsa expirasse: facta deinde communi a Catholicis precatione, reuocata ad vitam. Id oratorium cum tunc esset exiguum, postea a S. Marciano reædificatum est, vti nunc cernitur. Ita ille, quæ ex cap. 4. fient clariora. Xylander hic verterat, pius Imperator Marcianus ad eam molem extruxit, &c. perperam. Græce est ἐπὶ τοῦ ὁσίου μακριανοῦ ἀνοικοδομηθῆναι. Sozomenus lib.7.c.5 de eodem Gregorij Theologi domicilio sic scribit: Gregorius autem Nazianzenus præsidebat iis qui Trinitatem consubstantialem profitebantur. Is in exigua quadam cellula cœtū suum colligebat, quæ per quosdam suæ fidei homines, tum ipsi, tum iis qui consimilem religionem amplectebantur, in domū precatoriam constructa erat. Sed eadem postea templum vrbis effecta fuit præ ceteris illustre: estque non solum structuræ elegantia & maiestate, sed & euidenti quoque diuinæ apparitionis vtilitate conspicuum. Etenim diuina vis manifeste hic apparens, tum per se, tum per somnium sæpe multis, qui & morbis & variis rerum casibus affligebātur, opem tulit. Creditum autem est, hāc esse sacram virginem Mariam, Christi matrem. In huius enim honorem templum extructum conspicitur. Porro hanc ecclesiam Anastasiam appellant. (quod nomen resurrectionem significat) ob id, vt ego quidem puto, quod Nicæni Concilij dogma Constantinopoli per diuersa docentium potentiam collapsum iam, atque (vt ita dicam) intermortuum, per Gregorij prædicationem hic resuscitatum sit, ac reuixerit: seu potius (vt a quibusdam audiui, qui se rem veram referre asseuerabant) quod congregato ad concionem populo, grauida mulier e sublimi porticu delapsa hic expirarit: eademque factis super ipsa communibus omnium precibus reuixerit, & vna cum fœtu saluata sit: ideoque ex miraculo diuinitus edito deinceps istam appellationem locus ille sortitus fuerit. Eadem scribit Nicephorus Callistus lib.12. cap.7. Breuius Socrates lib.5.cap.7. Eodem tempore Gregorius ab vrbe Nazianzo translatus, intra vrbem in paruo oratorio conuentus faciebat. Cui oratorio Imperatores postmodum maximū templum adiunxerunt, vocaueruntque Anastasiam. Agit de eadem domo Baronius, ad an.378.nu.56. & seqq.

e Ex Græco textu, si is esset ad manum, elici fortassis clarior sensus posset. Anastasiæ meminit Nazianzenus orat.32.ad 150. Episcopos: Vale Anastasia, nomen a pietate habens. Tu enim nobis fidei doctrinam, que adhuc contemptui erat, excitasti. Vale, inquam, communis victoriæ sedes, noua Silo, in qua primum arcam fiximus, quadraginta annis in deserto circumactam, in certisque sedibus vagantem. Tuque o magnum hoc templum & nobile, noua hæreditas, quod magnitudinem, quam nunc habes, ab orthodoxa doctrina suscepisti: quodque nos, cum prius Iebus esses, Hierusalem effecimus. Vosque etiam aliæ ædes sacræ, &c. Multa in eandem sententiam habet idem Gregorius in Insomnio de Anastasiæ templo. At in carmine de vita sua, hæc inter alia canit:

Anastasia, templorum honoratissimum,
Quæ fidem suscitasti in terra iacentem:
Arca Noe, quæ diluuium sola
Mundi effugisti, & fers secundum
Catholicum mundum in semente, &c.

f Id est baptisterium, vt infra num.17. exponitur.

CAPVT III.
Veste pauperi data, ipse splendida indutus cernitur.

[8] [Dedicatur templum.] Omnibvs autem conuenientibus, noui quidem templi, vt par est, encænia celebrabantur; & a dies quoque, quo ipsa Martyr certamen consummauit, ipso, inquam, Decembre. Vocabant autem encænia & fideles b Imperatores & sacrum Senatum, & vniuersam, vt semel dicam, ciuitatem. Oportebat autem, qui latebat, Marcianum eo die videri, qualis esset moribus, qualis virtute & quantum se vltra mandata extendebat. Nam cum tota concurreret ciuitas, & egentes vna cum ea quodam pacto attraherentur, pauper quidam accedens ad hunc virum egregium, (ij enim exquirunt ac discunt benignas & clementes animas, non secus atque ij qui laboræt, medicos) accedens ergo, respexit ad eius dexteram, & petiit vt acciperet aliquod medicamentum famis. [S. Marcianus propriam vestem dat pauperi.] Ille autem (tunc enim nihil gestabat in sinu, sed reuera habebat intra animæ sinum benignitatem multam & clementiam, cum remotus fuisset ab omnibus, & locum adspexisset valde latentem, nullo autem alio, nisi vna tegeretur tunica, quod quidem fuit ei tota vita familiare, vt duabus non vteretur tunicis; cum sic se haberet vir diuinus, etsi facile erat excusando egestatem, repellere supplicationem; nam quod nihil portabat, testes habebat omnia intuentes oculos. Ille, perinde ac si non daret, fieri non posset, vt non Deo afferret molestiam, cum se ea ipsa, qua sola indutus erat, veste exuisset, dat egenti prompto & alacri animo: & de cetero habebat solam vestem Sacerdotalem, & penulam, quæ corpus cōtegebat, quam etiam vndequaque contrahens, cupiebat quantum fieri poterat, latere, & id quod factum fuerat, omnium celare oculos.

[9] Postquam autem fuerunt intra ædem sacram, ei autem diuinum celebrare sacrificium iussit primus Sacerdotum; [Videtur splendidissima veste indutus.] ille quidem penulam similiter contrahebat & complicabat, cupiens, vt diximus rem latere. Qui autem aderant, & vna cum eis Pontifex, cum oculos in eum defixissent, vident quoddam nouum & arcanum miraculum, & propemodum iis solum credibile, qui adspexerunt; vident eum intus indutum eximia quadam veste regia, & auro nitenti intertexta, quæ tunc etiam magis apparebat in manibus, quando eos qui accedebant, diuino corpore impertiebat. Hæc videntes, alij quidem apud se mirabantur; alij autem aliis quoque enuntiabant; nonnulli quidem vt admirantes, nonnulli vero, vt est verisimile, etiam inuidentes. Qui etiam ad ipsum Pontificem c Gennadium accedentes, tamquam existimantes eum nescire, quæ eum scire maxime volebant, ei renuntiant. Deinde ei etiam conabantur detrahere, & mouebant calumnias aduersus beatam illam animam. Et ille seipsum quoque dicebat vidisse, modum autem ignorare, & se reuera de eo dubitare.

[10] [Miraculū explorat Patriarcha.] Postquam autem a Marciano fuit impositus finis sacrificio, eum accersit Patriarcha: & eum seorsum conueniens, de veste reprehendit, dicens eam magis Imperatoribus conuenire, quam Sacerdotibus. Ille autem magis animi dubius, quam is qui dubitabat, procidit ad pedes illius, & in eos multas fundens lacrymas, negabat omnino id quod dictum fuerat, & dicebat deceptos fuisse eius oculos. Tale quid enim vel solum cogitasse, aperta est insania. Ad hæc Patriarcha (stultum enim existimabat & a ratione aperte alienū, propriis non credere oculis) manu propria statim tangens, relaxat ipse penulam simul cum veste Sacerdotali, & de cetero miraculum videbatur & dicebatur. Nam illa quidem aurea, quæ paullo ante videbatur, tunica, nusquam erat; nudus autem Sanctus videbatur sicut erat, exceptis his indumētis Sacerdotalibus; nudus, inquam, qui vere aureis virtutis tunicis, quæ sub aspectum non cadunt, tegebatur. Hoc Pontificem quidem adducit in admirationē; in admirationē autē adducit etiam Imperatores, cum iam fama ad eos peruenisset: clarum autē erigit trophæum simul & aduersus malignā & sceleratam Arij insaniam, que proh dolor, vsque ad id tempus defendabatur ab aliquibus. Fidelium enim multitudo, cum miraculo ei esset veluti additus animus, & in recta esset confirmata sententia, Arij quidem dogmata respuebat tam quam nugas; ipsi autem perinde ac quædam amnium fluenta, prompto & alacri animo ad templum confluebant, partim quidem contemplaturi eius pulchritudinem, partim autem rectos quoque audituri sermones. Tanta autem & tam innumerabilis confluebat multitudo, vt vel solum accessisse prope ambitus, esset præmium multorum sudorum, & a multis existimaretur dignum, de quo acriter contenderent.

[Annotata]

a Colitur S. Anastasia a Latinis 25. Decemb. a Græcis 22. eiusdem, quo verisimile est hanc dedicationē contigisse. An forte an. 464. quo ea dies Dominica fuit? Nam quod Baronius ann. 459. contigisse eam dedicationem tradit, id nullius veteris scriptoris confirmat auctoritate: nec verisimile est tam cito eam ecclesiam absolui potuisse.

b Leonem & Verinam, quæ aliis Berina dicitur.

c Sedit Gennadius ab an. 458. ad 471.

CAPVT IV.
S. Anastasiæ templum ab incendio seruatum, miraculis illustratum.

[11] Conveniebant ergo, diem vnum festum frequenti deinceps tempore celebrantes. Nam ab eo quoque frequentia fiebant miracula. Ex quibus, ne in multis dicendis immorer, aliquod vnum accipiens narrabo, quod satis est & ad ostendendā magni Marciani gratiam, & quod hoc sacrum templum Dei voluntate factum sit. a Incendium, quod non multa habuit similia, [Incendium S. Marciani precibus restinguitur.] exitio dabat Rostra Domnini. Nam cum ignis apprehendisset loca, quæ sunt ad mare Boreale, totam vrbem cingebat, & sic serpens ferociter vsque ad mare quod est in meridie, depascebat omnia, quæ intercedebant. Consequēter hanc quoque sacram ædem ignis comprehendebat impetus. Vnusquisque ergo propriis neglectis calamitatibus, ad templū acriter procedebat, igni, qui non cernebatur, eorū inflammatis animis. Homo autem Dei nihil perterritus, &, ne si quidem eum in orbem circumsideret ignis, nihili faciens, sed fidei in Deum credens omnia cedere; sacris acceptis Euangeliis, in summum tectum ascendit, & stans in medio flammæ, & se conuertens ad preces, Christe Deus, dicebat, Deus patrum nostrorum, qui Abrahæ sacrificium suscepisti, & quem ei ex promissione præter spem præbuisti filium, præter spem a cæde liberasti [Gen 22.]; qui etiam in fornace Babylonica tres pueros captiuos eo effecisti potentiores [Dan. 3.]; ipse nunc quoque Domine, hanc tuam domum conserua, ne lædatur ab igne: & ne concedas, vt opus tuum quod nos multo labore & tanto perfecimus desiderio, ignis destruat: ne adhuc pergat inimicus in nos insolenter gloriari; nec ora Arianorum, qui sunt nobis propinqui, nos probris appetant: sed nunc quoque ostende aliquid dignum tua benignitate & maiestate, ad gloriam tui nominis, & ad nostram, qui veritati credimus, gloriationem & exultationem. Hæc cum ille diceret, vna cum verbis effluebant lacrymæ, & ostendebant eum intus extabescere. Deinde cum subiunxisset, Amen, videbāt omnes fere qui aderant, primum quidem ignem sibilantem circa totam ædem, & in illam veluti facientem impetum; deinde vero recedentem, & veluti repressum a quadam inexpugnabili & fortissima virtute. Certe hæc quoque sacra ædes, quomodo diuinorum puerorum aliquando corpora, tota illæsa, tota intacta, in tanto, o Christe Seruator, igne est conseruata.

[12] Nec hoc solum, vt iam ante diximus, sed plurima quoque alia admirabilia in hoc templo ostenduntur: multa quidem & tunc per Marcianum, [Miracula S. Anastasiæ, & D. Virginis.] multa autem post illius quoque mortem, partim quidem magna inter Martyres Anastasia, partim autem ipsa quoque communi omnium Regina, intemerata, inquam, Deipara operante. Quæ quidem euidentissime apparens iis, qui in eo sunt paullo meliores, cum figura & forma consueta, non solum in somnis, sed re vera, caussa est vt fugentur dæmones, morbi & ægritudines: veneficiisq; & aliis malis medicamentum vere est inexpugnabile. Sed hæc quidem dicere certamen est non facile, & enumerare perinde est ac mare metiri cyatho.

[13] [Mortua S. Marciani precibus suscitata.] Quod autem non solum viui, vt recte viuerent, sed etiam iam mortui, vt viuerent, in hoc templo acceperunt, iam volens declarare oratio, inueniat eorum, qui adsunt, aures paratas ad accipiendum miraculum. Mulier quædam ex superiori porticu dexteræ partis despiciens, & plusquam tutum esset, se in altū extollēs, simul & cadit ex alto, & sibi quidem mortem affert; affert autem, proh dolor, mortem quoque fœtui, qui in eo habitabat. Quod quidem cum vidissent diuinus Marcianus & populus, id ferre non poterant: sed in medio festo erat lamentatio & lacrymarum occasio id quod acciderat. Verumenimuero is qui est natura bonus, non sinit diu dominari illam affectionem: sed antequam e templo exirent qui cōgregati fuerant, (oportebat enim simul & Dei clementiæ, & in eos qui ipsum amabant, gloriæ opus conspici) cum in altum manus sustulisset Marcianus, & communiter oraret cum populo; & mulier surrexit præter opinionem, & intus motus est infans admirabiliter. Sed de miraculis quidem satis sit in præsentia.

[Annotatum]

a [Incendium Constantinopoli.] Contigisse hoc incendium scribit Marcellinus Comes Basilisco & Hermenerico Coss. Indict. 3. anno nimirum Christi 465. Consentit Chronicon Alexandrinum, & addit contigisse feria 4. 2. Septemb. cum celebraretur memoria S. Mamantis. Quæ ἀσίσατα sunt: nam iis Coss.Indict.3.littera Dominicalis erat C. & 2. Septemb. incidebat in diem Iouis. In vita S. Danielis Stylitæ II. Decemb. dicitur cœpisse incendium vesperi, quando a piis hominibus quæ ad festum pertinent inchoantur, & vigiliæ aguntur. Cœpit ergo 1. Sept. ad vesperam die Mercurij, pridie S. Mamantis, quem Græci 2. Septembris, Latini 17. Aug colunt. Cedrenus refert hoc incendium [Page 614]anno 5.Leonis, qui erat Christi 461. De eo Theodorus Lector lib. I. Magnum ortum est eo tēpore incendium altera Septembris….. Marcianus vero Oeconomus ad tegulas ecclesiæ S. Anastasiæ ascendit, & Euangeliis manu prehensis, lacrymis & precibus domum illæsam seruauit. Cedrenus recenset quæ incēdio absumpta sunt publica ædificia; at de S. Marciano hæc scribit: Marcianus autē Oeconomus magnæ Ecclesiæ, qui templum construxerat sanctæ Resurrectionis, illud adhuc recenter ædificatum ab hoc incendio seruauit, cum in tectum ascendisset cum Euangelio & thymiamatis, Deumque lacrymis placasset. De eodem incendio agitur in vita S. Marcelli Archimandritæ 29. Decembris. Hinc porro refellas Gyllium, qui lib.3.cap.6.ita scribit: Ex his Sozomini verbis (superius a nobis relatis) patet errare recentes, hanc ædem Diuæ Anastasiæ Romanæ attribuentes. Descriptio regionum vrbis dumtaxat appellat ecclesiam Anastasiam: quam ego arbitror vnam fuisse ex his duabus, quas maximas & ornatas omni genere lapidum Cedrenus scribit incendio excitato regnante Leone conflagrasse. Mirum est illud de æde S. Anastasiæ per Marcianum seruata non animaduersum ad hoc auctore in eodem Cedreni loco.

CAPVT V.
Templum S. Irenes, aliaq; ædificat Marcianus.

[14] Oportet autem omnino alia quoque templa complecti oratione, quæ ille pie ac religiose ædificauit: a Irenes, inquam, quæ est inter Martyres admirabilis, [Templa SS.Irenes & Theodori, cōstruit Marcianus, cælesti visione animatus.] quod est ad mare positum: & eius, quod est illi continens, diuini scilicet Theodori. Hoc enim templum Martyris Irenes, erat quidem in principio, neque propter magnitudinem, nec pulchritudinem, nec vllum alium ornatum aut magnificentiam, dignū quod spectaretur: sed Deo omnino curæ fuit id excitare in eam, quæ nunc cernitur, magnitudinem & pulchritudinem. Quamobrem Gennadio quoque Patriarchæ diuina quædam apparet visio. Dicebat autem visio: Solue hoc templū: tempore enim tui b successoris sum id rursus excitaturus. Atque ille quidem simul iussum impleuit, & vitam finiit. Marcianus autem ille admirabilis, cum ad eius aures peruenisset hec visio, atque ei etiam fuisset c tradita magnæ Ecclesiæ dispensatio, existimans somnium id ad se deferre, varias apud se versabat cogitationes, quonam modo fieri posset, vt ei succederet hoc opus ex sententia. Inscientibus itaque fere omnibus, cum paucis aliquot illuc venit. Deinde etiam cum ipsos iussisset recedere, (iam enim erat nox) solus & genu & anima Deo inclinata, vbi nunc sacra ara est posita, orabat dicens: Deus, qui execranda templa simulachrorum tuo nutu & salutari voluntate euertisti, ab eorum autem deceptione opus tuarum manuum liberasti; ædes autem sacras & templa sancta excitari iussisti, in quibus tu quoque semper diuina multa signa peragis; ipse nunc quoque conuenienter tuo diuino promisso, ad hunc locum respice, & eum sanctifica tua ineffabili gratia & virtute; per nos Domine excitans iam tibi præcognitam domum ad tuam gloriam, ad nostram exultationem, ad multarum animarum salutem, quæ tuū nomen inuocant. Certe Deus & Rex omniū, cuius voluntati cedunt somnia, & cuius vere est opus cogitatio. Cum sic orasset, eius oculis somnum immittit Deus, & statim ei ostendit in somnis, & templi sitū, & magnitudinem, & aliam omnem ædificationem. Deinde etiam diuinam tamquam in somnis audiuit vocem: O Marciane, fieri possunt omnia credenti.

[15] Cum itaque surrexisset, metu & gaudio plenus, accedit ad Archiepiscopum, & exponit visionem. Illius autem gratum assensum assecutus, ad opus aggreditur, & vt, prout ei ostensum fuerat, ædem faceret magnificam, cum proximū mare, quod tunc templi fores propemodum alluebat, labore & magnis sumptibus effodisset, templi sic iacit fundamētum: adeo vt huic quoque templo cōueniat, quod dictum est; Ipse super maria fundauit eam, [Templi S. Irenes mira elegantia.] omnium scilicet opifex. [Psal. 23. 2.] Iactis autem fundamentis, reliqua quoque pergit ædificare. Magnificas enim columans per seriem vtrimque statuens, deinde alias iis superne imponens, effecit inferiores & superiores porticus. Deinde cum totam ædem omni ex parte comprehendisset d ὑπαίθροις, ita tectum imponit, maximis id complexus trabibus. Quid autem dixerit quispiam, quam sint validi parietes, quam sit amœnum pauimentum, quam sint alia omnia ornata, accurata, & elegantia? Nam vbicumque quispiam oculum defixerit, existimans se immorari in eo, quod est pulchertimum, deinde rursus aliud attendetit; eum pœnitebit moræ, quam in priore traxerit: & sic omnia peruadens inuenit, cum semper id, quod præcessit, videatur vinci ab eo quod adest.

[16] Cuiusmodi autem inuasit quoque dæmon, hoc præclarum opus impedire aggrediens? Nam cum duæ magnæ columnæ, [Dæmon opus impediens, cruce pellitur.] quæ statutæ erant ante aram venerandam, iam essent erigendæ, altera ex iis manibus hominum diu parere noluit, vixque contineri poterat, & a statu concinno diuertebat, & instrumenta continenter dirumpebantur: iisque, qui ad hoc administrabant, defatigata iam erat industria. Tandem cum fieri posse veluti desperassent, ad Sanctum vno consensu accedūt, & id, quod factum fuerat, renuntiant. Is autem non statuit se dedere otio & socordiæ. Neque vero afferendi remedij spem abiecit, respiciens imbecillitatem cogitationum & manuum humanarum: sed spei in Deum vniuersum permittens, venit ad locum. Et cum primo manus extendisset, & se totum contulisset ad precationem, & figuram crucis signasset, increpauit dæmonē, qui erat caussa impedimenti, Inimice, dicens, & hostis omnis boni, cessa inuidere & ea impedire, quæ fiunt ad Dei gloriam. Deinde ipse quoque cum aliis manibus iam senio affectis, opus vna attingens, magnum attulit momentum, ex spiritu potius, vt ita dicam, quam ex corpore: & protinus moueri cœpit columnæ status, & cessit manibus. Apparet autem in hodiernum vsque diem in columna miraculū per hoc quod a recto paululum declinauerit. Hanc autem dicimus columnam, quæ posita est a sinistris aræ sacræ iis, qui adspiciunt, ad Orientem.

[17] [Baptisterium mirifici operis.] Sed quomodo pulcherrimi quoque ab eo constructi illuminatorij, quod quidem solemus vocare baptisterium, paucis explicare quis possit pulchritudinem, quod videntibus cum admiratione magnam profundit voluptatem? Comprehensum enim est a quinque porticibus, sicut Probaticam quoque aiunt piscinam quæ est in Hierusalem. [Ioan. 5.] Sed hic quoque maiora, quam illic, videntur fieri miracula. Nam in illa quidem erat qui accedebat Angelus, & vno die vnus assequebatur curationem. Hic autem non est seruus qui ministrat, sed aduenit quidem Dominus. Curatio autem non vno fit die, sed assidue: & non solum corporū, sed etiam aperte animarum. Ostendit autem diuinus Marcianus hac quoque figura baptisterij, se vniuersum fecisse ad formam huius, quæ sermone celebratur, piscinæ. Cum enim tectum tholis diuisisset, & aureis lapillis quæcumque erant illius ornasset, & ægrotorum figuras descripsit ad vnguem, & ipsum etiam Christum ægrotos curantem; vt non solum eos qui laborant, sed medicum quoque videre liceat. Optimum autem fuerit, non ita valde indigendo præsenti oratione, ea quæ dicta sunt, ipsis oculis apprehendere. Nam quæ illic sunt, maiora esse existimo, quam vt ea possimus oratione consequi, & quæ possit solus visus comprehendere. Quamobrem ea quidem statuo prætermittere. Quæ autem sunt his germana, & simul propinquo tempore perfecta fuere, ea dicam vtique; & quod iam mihi fuit in memoria, diuini Isidori templum, adhuc magis litteris memoriæ mandabo.

[18] [Templum S. Isidori construit.] Cum diuinorum oratoriorum ædificationis quodam vehementissimo teneretur amore bonus reuera Marcianus; nec magnum quoque neglexit e Isidorum: sed vt eius sacras afferret reliquias, & magnificentissimam ei ædem extrueret, magno sibi duxit studio contendendum. Nec cessabat omnem locum considerare ac contemplari. Et ideo adhuc quidem differebatur ædificatio; cum autē eius collegisset reliquias, & in loculo deposuisset, eas statuit in præsentia seruare in hoc templo Martyris. Vbi autē breui aliquo post tempore aggressus est eas transferre, accidit ibi aliquid admirabile & arcanum. Neque enim ipse, nec alia multa manus hominum potuit thecam amplius mouere. Diuinam ergo aliquam rem esse arbitratus, & f cum alioqui ei in somnis ipse significasset Martyr, [Multa isthic fiunt miracula.] se loco delectari, neque velle hinc suas transferri reliquias, deinceps parens visioni, construxit hanc ædem, quæ sita est prope templum Martyris Irenes. Quod hæc ædes autem sit grata Martyri, per multa hoc signa significat, euidenter apparens, & magna miracula assidue efficiēs, & a dæmonibus quidem liberans eos qui ab eis detinentur; naufragis autem fluctus sedans, & vētorum sæuitiam increpans; eos qui molestia afficiuntur consolans, & tristitiæ caussas eis adimens; & alioqui ægrotantibus aut egentibus ea quæ sunt grauia, cessare faciens; & quæ bona sunt, præbens.

[19] Hæc cum magnus perfecisset Marcianus, & his veluti aliis muris aureis, ornatus gratia & securitatis, ciuitatem decorasset, [Moritur S. Marcianus.] dissoluit vitam in profunda senectute, priusquam maximo templo Irenes celebraret encænia; hoc veluti excedendi appositum quidpiam elocutus: Hæc ambo in manus tuas cōmendo Domine, nempe animam quam ipse creasti, & templū, quod ego tua voluntate construxi. Quæ cum dixisset, decessit decimo mensis Ianuarij.

[20] Concurrit autem vniuersa ciuitas, deductura reliquias, [Magnifice sepelitur.] ipseque qui tunc erat Pontifex, & quicumque erant sortis Ecclesiasticæ, & multitudo monachorum, & cœtus honestarum mulierum, & ex Magistratibus, quotquot erant pij ac religio si. Atque sacras quidem eius reliquias Ioannis Baptistæ monasteriū, quod etiam dicitur Danielis, suscipit: quod situm est prope diuinum templum præclari Martyris Mocij: quod ipsum quoque fuit opus illius manus vel, vt verius dicam, propositi. Quo quidem in loco in hodiernum vsque diem præclare & pie eius memoria celebratur.

[21] Ædis autem magnæ Irenes, quam ipse fuerat fabricatus, g maxime pia Verina (ea autē erat vxor Magni Leonis) curam suscipit. [Encænia templi S. Irenes.] Quæ quidem, quæ ei ad ornamentum deerant, implet diligentissime, auroque tectum ornat magnifice. Hæc autem declarat, quæ illic est inscriptio. Templi vero encænia quotānis peraguntur h vicesimo Ianuarij. Quo tempore magnus quoque est concursus multitudinis, & frequens in ore omnium decantatur Marcianus, tamquam illius filias hæc duo templa vidente multitudine, & eius memoriam per ea renouante: adeo vt nonnulli inter se lepide dicant cum voluptate: Ecce hæc quoque est alia filia magni Marciani, pulchritudine & magnificentia soror magnæ Anastasiæ. [Filiæ S. Marciani, templa ab eo extructa.] Quod certe ille quidem ipse solummodo de diuina dixit Anastasia, quemadmodum censuerit quispiam esse prætermittendum? Nam cum quidam ex eius familiaribus magnam miraretur impēsam: Si desponsurus essem, inquit ille, meam filiam, non quæ ad eius decorem pertinerent, & ornatum, statuerem mihi esse præbenda quam possem magnificentissime? Nunc autem cum impensas statuerimus facere in templum sponsæ Christi, & sponsæ adeo pulchræ, & quæ pro ipso sanguinem non parsit fundere; non longe amplius & alacrius sumus sumptus facturi, nullumque ornamentum speciemque & elegantiam prætermissuri? Tam splendidus & magnificus erat Marcianus in iis, quæ Deo grata erant, operibus, neque vllis parcebat sumptibus. [Multa ab eo reparata.] Etenim non harum solum fuit conditor, sed multarum quoque aliarum ædium non tantum se præstitit opificem, verum etiam refectorem atque reparatorē. Vt i magni quoque Martyris Theodori, qui fuit in Tænaro, & k Stratonici Martyris, qui fuit l Rhegij.

[Annotata]

a Baronius in Notis ad Martyrologium, ad 18. Septembr. fatetur se ignorare an quæ Constantinopoli erat S.Irenes ecclesia, ei sacra fuerit quæ illo die cum Sophia sorore colitur, an ei quæ 5. Aprilis. Alia celebratur a Græcis 5. Maij Irene, de quæ nihil in Martyrologio, multa in Menæis & Anthologio, ac prope incredibilia memorantur. Templum S. Irenes inter condita aut reparata a Iustiniano memorat Procopius lib.I.de œdificiis: aliquod fortassis templo,[Templum S.Irenes] cetera elegantissimo, additum ab eo ornamentum est, quod ita rhetor ille solita adulatione celebrauit, quasi integrum excitasset templum. Nicetas Choniates in Annalib. Manuelis Commeni lib. 7. ita scribit: ἐπιβαλόμενος δὲ τὸν πρὸς θάλασσαν τῆς ἁγίας Εἰρήνης ὀικοδομήσειν νεὼν, ὃν μεγέθει μέγισον, καὶ κάλλει κάλλισον, πάλαι Μαρκιανὸς πάνυ ἀνήγειρε, πῦρ δὲ ἠθάλωσε, μέρη τινὰ τοῦ τοιούτου τεμένους ἐκ βάθρων δειμάμενος, τοῦ λοιποῦ τῆς ναοδομίας ἐπαύσατο. Aggressus templum S. Irenes iuxta mare ædificare, quod longe maximum & pulcherrimum magnus olim Marcianus excitarat, ignis vero absumpserat, cum partes aliquas a fundamentis construxisset, naui eius ædificanda supersedit. Quod ita vertit VVolfius: Templum D. Irenæ maximum & pulcherrimum, a Marciano Imperatore conditum, & incendio absumptum, instaurare aggressus, cum partes quasdam ex fundamentis extruxisset, destitit. Hinc quoque inductus Baronius vt scriberet in Notis ad Martyrol. 5. Aprilis: In honorē S. Irenes Martyris Iustinianus Imperator excitauit nobilem ecclesiam, vt tradit Procopius lib.I.de ædif. Iustiniani Imp. Ante ipsum Marcianus Imperator (vt scribit Nicet. Choniat. lib.7. Annal.) id ipsum præstitit. Ita ille. At nec simpliciter citari debuit Choniates lib.7.Annal. nisi adderetur Manuelis; cuius res gestas septem libris, aliorum vno, duobus, tribus prosecutus est. Nec tribui Marciano Imperatori basilica S. Irenes potest, quasi sub eo constructa, cum ne incepta quidem sit viuente Marciano Imper. sed vt hic dicitur, post mortem Gennadij Patriarchæ, quæ an. 471. contigit. Testatur Gyllius nullum nunc vestigium superesse templorum S. Anastasiæ & S. Irenes.

b Is fuit Acacius, qui ab an. 471. sedit vsque ad 488. homo superbus & versipellis.

c Non tunc primum tradita est, sed, vt ex Theodoro Lectore diximus, sub Gennadio, adeoq; principio eius Episcopatus.

d Id est areis subdialibus, tum ne contigua ædificia luminibus officerent, tum vt ecclesia longius abesset ab incendij periculo: cum alioquin etiam in priuatis ædificiis, Zenonis Augusti constitutione sancitum eodem fere tempore fuerit, duodecim pedes oportere relinqui ab eo qui ædificaturus est, inter propriam & vicini domum; vt habetur L. Ex quo pace.12. C. de ædificiis priuatis.

e Hic est s. Isidorus Martyr, quem Græci 14 Maij colunt, Latini 5. Febru. quo die eius Acta dabimus, quæ & in Surio extant.

f In Actis S. Isidori hæc habentur: Sed diuinæ quoque memoriæ Marcianus, qui fuit sanctus & beatus Oeconomus & Presbyter, qui venerandum templum S.Irenes, & S.Anastasiæ, in hac regia ciuitate diuine excitauit, cum in posterioribus temporibus in somnis responsum accepisset a sancto Martyre (ab eo enim visus fuit sanctus Martyr, præcipiens ei vt excitaret templum in suo nomine) & a somno excitatus S. Marcianus, diuina fuit captus cogitatione: & extruxit venerandam ædem, [Templum S. Isidori.] in nomine & ad gloriam sancti & gloriosi Martyris Christi Isidori, prope S.Irenen, quæ spectat ad mare, quam etiam simul dedit ipsi ædi S.Irenes Deposuit enim sanctus & magnus vir Marcianus, in veneranda & sancta eius capsa, partem quandam sanctarum eius reliquiarum, cum aromatibus & vnguento sanctificato. Quamobrem ab eo tempore per multa miracula ostendit propriam virtutem & in eo loco præsentiam, dans vnicuique diuina gratia ea quæ sunt ei conducibilia.

g De Verinæ (quæ in quibusam Græcis MSS. Μαρίνα dicitur) pietate agitur in vita S. Matronæ 9. Nouembris, vbi & mentio fit templi iuxta mare siti, quod, vt ibi dicitur, nomine Pacis Dei appellatur. Existimauit nimirum Auctor, vt sanctæ Sophiæ templum a diuina Sapientia nuncupabatur, ita & S.Irenes (quæ vox Pacem significat) a diuina Pace vocari.)

h Nihil de iis extat illo die in Græcorum Menæis.

i Plures celebrantur Theodori Martyres : quis hic sit, haud possumus statuere. Procopius lib.I. de œdific. refert ædificatum vel restauratum a Iustiniano templum S. Theodori, ante vrbem situm ἐν χώρῳ καλουμένῳ ῥησσίῳ, in loco qui dicitur Rhession.

k Eius, vt remur, qui 13. Ianuar. colitur.

l An forte in Rhessio, vt iam diximus?

CAPVT VI.
Mortuos sepelit Marcianus: meretrices conuertit.

[22] Et quod est magis admirabile, cum in sacris ædibus eius esset manus tam liberalis, ea erat multo magis profusa in cura gerenda pauperum. Quod quidem nunc vult cursim persequi oratio, adeo vt non solum manifesta fieret illius in egenos benignitas, sed hæc ipsa quoque beneficentia, qualibus donis dignaretur illius amatores. Noctu vir ille admirabilis obiens plateas & ciuitatis angiportus, huius quoque curam gerebat. Sicubi inuenisset mortuum præ nimia paupertate abiectum, [Noctu mortuos quærit & sepelit: qui eum vt viui amplectuntur.] & cuius nemo curam gereret, & quem talem vidisset, tamquam magnum aliquod lucrum assecutus, eum lubenter videbat: cumque eum diligenter lauisset & induisset, & alia iusta pro more ei fecisset, deinde etiā mortuum tamquam viuum alloquebatur, Agedum, dicens, sis quoque nobiscum particeps eius, quæ est in Christo, caritatis. Quæ cum sic diceret, habebat eum qui iacebat, audientem. Surgebat enim, (o miraculum, quod verbis non potest explicari) & bonum amplectebatur Marcianum, curam quæ eius gerebatur, non illum, sed Christum potius ostendens suscipere. Deinde sic mortuus, rursus erat mortuus: & talis videbatur ab iis, qui erant superstites. Hoc autem fuit alias quoque cognitum: sed ex hoc euasit manifestius.

[23] Media nocte, quando maxime putabat fore vt a nemine videretur, ventitabat ad quemdam argentarium sibi familiarem, vt aurum permutaret: & accipiēs multum minutæ monetæ æneæ, vt haberet quod posset distribuere pauperibus, statim reuertebatur. Argentarius autem accipiens noctem intempestiuam ad lucri occasionem, iniqua trutina ponderabat aureos. Ille autem nihil contradicens, nec omnino accurate considerans, aperte ostendebat se omnia permittere conscientiæ eius qui ponderabat. [Iniustum argentarium sua in pauperes caritate conuertit.] Cum autem hoc sæpe fieret, & Marcianus simulans se non intelligere, nequaquam insimularet argētarium, eum magna subiit admiratio: & simul tempus considerans, nempe medium noctis, ad meliorem venit considerationem: cœpitque suspicari id, quod erat veritati propius, & Marciani vitæ cōuenientius. Vnum certe ex suis pueris iussit eum sequi egredientem, vt sciret, quidnam ab eo illa minuta fieret pecunia. Neque enim ab argentario cognoscebatur Marcianus, vt qui apte vultum celaret, quando ad ipsum ingrediebatur, vt illam minutam acciperet pecuniam. Atque puer quidem sequebatur. Postquam autem incidit vir diuinus in quemdam pauperem mortuum in lecto iacentem, & acceptum ex quadam cauponis domuncula, lauit & induit, & cum surrexisset, est amplexus; & eo deinde reclinato, rursus abiit. Puerum, cum hæc vidisset, horror inuasit, & conuersus, quam citissime fieri potuit, omnia declarat ei qui illum miserat. Illum autem subiit pœnitentia eorum, quæ fecerat: & quod se iniquissime in Sanctum gesserat, deflebat, & pœnas sumebat de sua conscientia. Certe cum is rursus venisset, vt faceret similia, procidit ei ad pedes, & confessus est ea, quæ male fecerat: & quicquid per fraudem lucratus fuerat, enumerauit. Ita bona tacens actio plura potest facere, quam verborum multitudo: & quibus nihil prosunt reprehensiones & suasiones, iis opus laudabile procedens silentio, & latenter transmissum ad eorum conscientiam, meliores reddidit, & effecit vt bonum sua sponte discerent. Diuinus autem Marcianus cum dixisset se fuisse nulla affectum iniuria, ab eo quod dabatur, & qui dabat se deinceps abstinuit; non tamquam improbum aliquem auersans: illi enim non solum ignouit, sed etiam professus est se eum habere amicissimum; [Fugit vanam gloriam.] sed toto pede fugiebat cramben ex vana gloria proserpentem, & non volens sua alicui homini fieri manifesta, sed ea apud Deum solum reponens. Licet ergo ei qui velit, considerate, quidnam prius possit admirari, insignene miraculum, an beneficentiæ studium, an in vniuersa machinatione eius animi libertatem. Verumenimuero de illius beneficentia oratio aliud quoque bonum mihi reuocat in memoriā.

[24] [Meretrices pecunia & monitis conuertit:] Hæc virtus ei tantæ erat curæ, vt propter eam ne in meretricū quidem domos venire dedignaretur, neque eam rem esse turpem existimaret: sed ad illum ipsum, quem diligebat, Christum adspiciens tamquam ad exemplar, qui cum publicanis & peccatoribus propter eorum salutem sæpe habuit consuetudinem, & malis suaderet mulieribus, quæ erant salutaria: quibus nōnumquam inopia erat caussa sui interitus, dum vellent (proh dolor) suo corpore quæstum facere. In eas ergo magis erat profusus, & dextra magis promptus optimus Marcianus: & maxime si contigisset festum agi die sequenti. Tunc enim erat paratus plura eis præbere, quam illæ erant accepturæ ex abominanda nequitia: persuadebatque eis & vti lauacro, & se in sequentem diem seruare impollutas, & ad ecclesiam deinde accedere, & recordantes eorum quæ præcesserāt, horribilis gehennæ metum sibi incutere, & Deum placare lacrymis. Quod quidem cum sæpe factum esset, [ex iis quædam deinde miraculis claræ.] nonnullas boni vincebat consuetudo; diuinusque eis ingruens metus efficiebat, vt non solum stupris, sed omni etiam ornamento valedicentes, ad monasteria & asceteria, id est, loca in quibus se exercerent, prompto & alacri venirent animo. Multæ quoque ex iis statuerunt ire Hierosolymam, cum ab illo accepissent sumptus, qui sufficerent ad viaticum. Quæ cum vitam maxime puram & priori ex diametro oppositam ostendissent, ne boni quidem spiritus donorum fuere expertes: sed aliæ quidem ex ipsis morbos soluerunt oratione, aliæ autem dæmones quoque, quos prius diligenter coluerant, facile eiecerunt ex hominibus.

CAPVT VII.
Marciani paupertas, existimatio, miracula.

[25] Hæc ille, non, vt faceret aliquis ex iis, qui magnis affluunt opibus, id quod redundat exinaniens, sed propter magnum quod egentibus afferebat auxilium, ne ipsis quidem parcens necessariis. Sed nonnumquam cum omnia etiā extulisset & erogasset, quæ habebat in manibus, sibi solam spem bonam, & ad Dei solum manus adspicere, relinquebat: adeo vt cum aliis quæ habebat bonis, etiam quod ad nihil possidentem attinet, primas partes nulli cederet. Huius autem quod dico, signum est. Dicitur enim, quod a festo Sanctorum reuertens aliquando, (nam nec iis, nec Domini, quæ fit in medio multorum, laudationi deerat, diuini cultus & religionis gratia.) reuertens ergo, quoniam pluuiam erumpere contigerat, madefactus & domum ingressus, cum se inclusisset & vestem exuisset, paucis exsiccabat carbonibus. Accidit autem, vt Dei amantissimus Pontifex tunc eum accerseret. Qui autem missi fuerant, cum domum inuenissent clausam, pulsabant ostium, & iubebant egredi. Illum vero pudor, ne nudus videretur, cogebatintus manere, [Marcianus vnicā habebat vestem.] quoniam ne alia quidem ei vestis aderat, vt posset indutus progredi. Et ideo renuntiauit quidem se venturum, sed tamen adhuc differebat, donec vnus ex iis qui aderant, se gerens paullo curiosius, cum vni foramini oculum admouisset, & contemplatus esset id quod fiebat, & ipse repletus fuit admiratione, & effecit vt aliis vteretur huius rei testibus, dum suis cernerent oculis. Postquam itaq; id quod visum fuerat, omnes obstupefecisset, reuersi sunt, & Patriarchæ cum admiratione omnia aperuere. Illi autem non modo venit in mentem admirari, sed potius eos increpare, quod ex adeo paruis statuerint magnū iudicare Marcianum, cum liceret ex multis aliis, & quæ nullus posset alius facile efficere, illum existimare admirandum & beatum.

[26] Quanta autem fuerit ex æquo omnium in hunc magnum reuerentia, populi, inquam, & Senatus, & ipsius Imperatoris, testatur quidem fama: testantur autem etiam, qui tunc fuere potentissimi, a Aspar & Ardaburius. Qui etsi essent mala opinione præditi, [Omnibus est venerationi.] & iis qui recte sentiebant, inimicissimi, diuinum tamen Marcianum ne facile quidem intueri poterant, insignem eius virtutem reuerentes: & ideo illi magnū honorem tribuebāt, & templum magnæ Anastasiæ, quod ab illo fuerat conditum, pretiosis vasis ex auro & argento factis decorauerunt. Ille autem donum remunerans, decreuit vt diebus solemnibus, patria eorum lingua (Gotthi enim erant) diuinitus inspiratæ scripturæ in eo templo legerentur. Sed Byzantinis quidem erat Marcianus adeo venerandus. Vocabat autem fama eas quoque, quæ procul sitæ erant, ciuitates; & vndique confluebant, alij quidem percepturi peccatorum curationem, alij vero morborum: & nec deerant quidem, qui a Roma veteri veniebant. Inter quos aliquo quoque, quod factum est dignum memoratu, non par esse arbitror fraudare vestras aures.

[27] Quædam enim mulier laborans diuturno fluxu sanguinis adeo grauiter, [Infirmam sanat.] vt omnis medicinæ, quod ad eam attinebat, vanum existimaretur studium & superuacaneum, ea Roma relicta, (eam enim vocabant diuina signa Marciani, quæ canebantur ab omnibus) peruenit Constantinopolim. Neque vero eam tantum iter confecisse pœnituit, vt quæ tanta vexatione nihil dignum cōsecuta sit; sed simul vt ad iustum accessit Marcianum, & morbum significauit, curata est mulier. Talis enim fuit hic vir diuinus, vt nec tactu quidem sæpe, sed sola precatione & nudo aspectu liberaret eos qui accedebant, & ei exhibebant negotium. Tantus quidem fuit Marcianus miraculis: talis autem iis quoque, quæ recte & ex virtute gesta sunt, conuenienter diuinæ promissioni, quæ dicit: Eos qui me glorificant, glorificabo. [1. Reg. 2. 30.] Cuius intercessionibus nobis concedatur, illius esse bonorum participes, in Christo Iesu Domino nostro, cui gloria & potentia nunc & in secula seculorum, Amen.

[Annotatum]

a Aspar senioris Ardaburij filius, iunioris, cuius hic mentio est, pater. Ambo Ariani, spadonum ensibus interiere, vt tradit Marcellinus Comes, Indict.9. Leone Aug. IV. & Probiano Coss. anno Christi 471. Chronicon Alexandrinum Indict. 5. Pusæo & Ioanne Coss. an. Christi 467. hoc ait contigisse, magnumq; in vrbe tumultū exstitisse, cum haberent copiam magnam Gothorum, & Comites, & alios famulos sibi adhærentes.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Markianos von Konstantinopel

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Markianos von Konstantinopel

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.