Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MARCIANA, VIRGINE MARTYRE, CÆSAREÆ IN MAVRITANIA.


Svb Diocletiano.

[Praefatio]

Marciana, Virgo et Martyr in Mauritania (S.)

[1] Acta S. Marcianæ vulgata sunt hactenus a Bonino Mombritio tom. 2. Zacharia Lippeloo tom. I. de vitis Sanctorum, Auctore Agonum Martyrum edit. Parisiis, Vincentio Bellouacensi lib. 13. speculi historialis cap. 36 & 37. Petro de Natalibus lib. 2.c.58. & Italice a Siluano Razzi tom. I. de vitis illustrium feminarum, sed in compendium contracta. [Acta S. Marcianæ.] Eadem ex veteri MS. submisit nobis Parisiis vir humanissimus Andreas Duchesnius, quæ hic edimus, collata cum MS. S. Mariæ de Ripatorio, & citatis ante auctoribus. Extant eadem MSS. in codice membraneo ac peruetusto bibliothecæ monasterij S. Bernardi extra muros Toletanos, e quibus partem huius historiæ allegat Franciscus Biuarius in suis ad L. Dextri Chronicon commentariis ad an. Chr. CLV. Addimus Actis hymnū sacrum, quem ex Breuiario Gothico Ecclesiæ Toletanæ refert idem Biuarius, qui per omnia ipsis actis concordat. Citantur etiam a Baronio in Notis ad XII. Iulij, præter hunc hymnum, ex eodem Breuiario capitula quibus etiam martyrium egregie describatur, quæ non vidimus.

[2] Quæ circa hæc S. Marcianæ Acta controuerti queunt, isthæc fere sunt: E qua regione fuerit oriunda, quo loco ac tempore martyrium subierit. Razzie Sueuia nescio qua, oriundam scribit, non probat. Insuegritana appellatur a Petro de Natalibus, & Vincentio Bellouacensi. [Ex Mauritania oriunda.] Sueguritana, a Mombritio. Rusueguritana in MS. Duchesnij, quæ coincidunt; & forte Rusuccuritana legendum. Est enim Rusuccuritanus Episcopatus in Mauritania Cæsariensi, ex quo ad Collationē Carthaginiensem anno Christi CDXI. conuenerunt Fortunatus Episcopus Catholicus, & Optatus Donatista, de quibus agitur cognitione I. cap. 135. & 176. Et ab Hunnerico Rege VVandalorum eiectus in exilium Metcur Episcopus Catholicus Rusuccuritanus anno CDLXXXIV. vt indicat Notitia Prouinciarum Africæ a Iacobo Sirmondo edita.

[3] [Martyriū passa Cæsareæ Mauritaniæ.] Hæc e vicino martyrij loco probabiliora fiunt. Legitur enim in Actis Cæsaream venisse, ibidem vixisse, & obiisse. Est autem Cæsarea hæc totius Mauritaniæ Cæsariensis metropolis, cuius meminerunt Plinius, Ptolemæus, Mela, nummi Claudij apud Ortelium, Poßidonius in vita S. Augustini. Eius Episcopus Catholicus Doutrius fuit in collatione Carthaginiensi, & refertur cognit. I. cap. 142. Memoratur infra huius Cæsareæ porta Typasitasina; quo loco Tipasitana forte est legendum, ab aliquo vicino oppido, cum Tipasitanus Episcopus Reparatus ab Hunnerico in exilium missus, e prouincia Mauritania Cæsariensi fuerit, in citata Notitia.

[4] [Nomen in Martyrologiis.] De hac Cæsarea Mauritaniæ agunt omnia paßim Martyrologia, in quibus hoc IX. Ianuarij refertur S. Marciana. Vetus Martyrol. Romanum, Beda, omnia quæ vidimus Vsuardi excusa & MSS. exemplaria (præter duo maxime authentica monasterij S. Germani de Pratis) Ado, Bellinus: IX. Ianuarij: In Mauritania Cæsariensi Marcianæ (vetus Rom. Martyrol. Macræ, Vsuardi editio Paris. anni 1536. Martinianæ) Virginis & Martyris. Notkerus: In Mauritania, ciuitate Cæsariensi, passio S. Martiane Virginis & Martyris. Maurolycus: In Mauritania Cæsariensi S. Martianæ Virginis & Martyris, feris expositæ, & a leopardo discerptæ. Martyrologium Romanum: In Mauritania Cesariensi S. Marcianæ Virginis, quæ bestiis tradita martyrium consummauit. In nonnullis Kalendariis habetur Martialis Virgo. Legitur & Martialis in Martyrol. MS. S. Hieronymi. Num Marciana ea sit, nolumus coniicere.

[5] De tempore martyrij silent Acta. Ad decimam sub Diocletiano & Maximiano motam persecutionem referre videtur Vinc. Bellouacensis. Et consentit Galesinius: [Quando obierit.] In Mauritania Cæsariensi, inquit, S. Marcianæ Virginis & Martyris, quæ Diocletiano Imperatore bestiis exposita, demum a leopardo dilacerata, in summa fidei constantia ad martyrij & virginitatis præmium abiit in cælum. & in Notationibus: Coronatur anno Domini CCC. Diocletiano VII. & Maximiano VII. Coss. Eadem leguntur in Martyrologio Germanico. Sed anno præcedenti, id est, CCXCIX. Consules fuerunt Diocletianus VII. Maximianus VI. In Florario MS. sub Licinio Imperatore passa dicitur, sub Iudice Baudario an. Ch. CCCVII. quod erat & MS. Adonis Martyrologio monasterij S. Laurentij Leodij ad marginem adscriptum, antiqua tamen manu. Hic Baudarius in Actis Budarius appellatur, & potius Iudicis assessor fuit quam Iudex.

[6] XI. Iulij referunt eamdem duo vetustißima exemplaria MSS. Vsuardi, monasterij S. Germani de Pratis: [Colitur ab aliis 11. Iulij.] In Mauritania Cæsariensi S. Marcianæ Virginis & Martyris, Eadem habent Martyrologia MSS. S.Mariæ Vltraiecti, S. Gudilæ Bruxellis, & Bauaricum Bedæ nomen præferens. Nonnulis Maria dicitur. Ita eodem die Martyrol. MS. S. Donatiani Brugis. In Mauritania Cæsariensi S. Mariæ Virginis & Martyris. Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuard. Apud Cæsaream Mauritaniæ passio S. Mariæ virginis, quæ sub Budari passa est. Martyrol. MSS. S. Maximini, Adonis S. Laurentij Leodij, & Florarium clarius eamdem Marcianam sub Marie nomine exprimunt, his verbis: Eodem die in Cæsarea Mauritaniæ, passio S. Mariæ Virginis, quæ leonem ferocissimum vicit, & ad stipitem ligata, a tauro feroci percussa in mammilla cruore perfusa est: ad vltimum a leopardo vno morsu euulsa anima de corpore exiuit. Martyrol. MS. S. Hieronymi: In Mauritania ciuitate Cæsarea Marciani. quo loco Marcianæ nomen censemus reponendum. Et quidem V. Idus Iulias occubuisse Marcianam habet MS. Duchesnij, alia vero V. Id. Ianuar.

[7] [Toleti 12. Iulij.] XII. Iulij in Martyrologio Romano ista leguntur: Toleti S. Marcianæ Virginis & Martyris, quæ pro fide Christi bestiis obiecta, atque a tauro discerpta, martyrio coronatur. Eius in nullo alio Martyrologio mentionem eo die reperimus. Citat in Notis Breuiarium Toletanum, putatq; die vno Natalem, altero translationem illius agi. Franciscus Biuarius in commentariis ad Dextri Chronicon, putat duas diuersas esse Marcianas; & hanc quidem, quæ XII. Iulij celebretur, esse Catellij filiam, S. Quiteriæ sororem, citatq; illa verba Iuliani in Chronico:[An ab hac Afra diuersa.] Marciana passa est Toleti anno CLV. aliquanto post sorores XII. Iulij. & infra. Mentio fit alterius Marcianæ in Martyrologiis, & licet obierit a tauro dilacerata, tamen hæc altera longe vetustior est. Dextri Chronicon anno Christi CLV. ista habet: Toleti patitur S. Marciana filia Catellij Reguli Lusitaniæ, sororque octo aliarum Virginum, Ælio & Laterano Coss. Hunc restituit Biuarius cum in exemplari editionis Cæsaraugus.anæ legeretur Licentius Cos. & annus Christi 255. Queritur idem in commentariis, huius Acta, Africanæ Marcianæ attributa. Verum quo Hispaniensi potius quam Mauritanæ ea conuenire conuincat, nihil profert, & quæ in Actis expressa sunt loca, ad Africam pertinere ostendunt. Sed Biuarius in Actis ex MS. cœnobij S. Bernardi prope Toletum, quæ suo instituto repugnabant, omisit.

[8] Ludouicus de Anjos in vitis Sanctarum & illustrium Lusitanarum, beneficio Fla. Dextri reperti Marcianam Lusitanis vindicat, cuius nomen testatur mulieribus isthic crebro imponi solere. Verum quod asserat IX. eam Ianuarij celebrari, hæc eadem videtur, quæ in Mauritania passa est. Marietta quoque lib. 4. de Sanctis Hispaniæ, cap. 60. Marcianam Virginem & Martyrem hoc IX. Ianuarij coli refert, eamq; ex Hispania oriundam. Ita se legere, apud Cardinalem Baronium in Notis ad Martyrol. Romanum; reliqua ignorari, tempus nimirum, locum genusq; martyrij. Sed quam parum hæc considerate scripta sint, loca Baronij satis indicant. De sorore S. Quiteriæ, alibi agemus.

ACTA Ex MS. Andreæ du Chesne.

Marciana, Virgo et Martyr in Mauritania (S.)BHL Number: 5257

Ex mss.

[1] [S. Marciana pie viuit.] Erat beata Martyr Marciana ciuis a Rusueguritani municipij, virgo pulcherrima, Deo dicata, nobilis genere; quæ contemptis diuitiis ad Cæsaream veniens, accola in cellula sua castitatem custodiens habitabat, & mundanæ conuersationis ambitiones & b delicias fugiebat. Quadam die visendæ ciuitatis gratia processit ad publicum, populares incipiens videre cōuentus, & ignotam se turbis ambulantibus aggregauit. Ante c arcus sedenti vocabantur, & sunt proximi portæ d Typasitasinæ. In ipsa platea Diana in marmorea stabat statua, sub cuius pedibus aqua per lapides decurrebat in patena marmorea. Quod profanum simulachrum B. Marciana videns, [Dianæ statuā euertit.] stare non passa est. Nam truncato capite totam confrefregit e statuam.

[2] Quod vbi nefarij f municipes aspexerunt, statim furore vesano eam cæde macerauerunt, & totum corpus delicatæ puellæ liuoribus infecerunt. [Verberasur.] Sed vbi ad martyrium robusta membra conspiciunt, cum magnis clamoribus vsque ad ipsa atria prætorij congeminatis cædibus deuotam Deo virginem protraxerunt. Statim pro tribunali inter carnifices sistitur, & ad spectaculum sacrilegæ quæstionis aptatur. [Vltro Christum in iudicio confitetur.] Ante interrogationē Iudicis Deum confessa est, & inania figmenta dānauit; Nolite, inquit, Deos colore, quos faber artifex fecit ex ligno, aut marmore, aut auro, aut argento, vel ex quolibet metallo. Dij vestri manu hominum facti sunt, & ab ipsis hominibus venerantur. Conuertimini ad Deum viuum, qui est creator omnium rerum. Vana simulacra contemnite; scriptum est enim: Dominum Deum tuum adorabis & illi soli seruies. [Matth. 4. 10.]

[3] Iratus Iudex talibus dictis, Virginem Deo dicatam, quæstionariorum manibus alapis cæsam, in ludo gladiatorio iussit includi: [Prostituta gladiatoribus ter seiungitur muro diuinitus constructo.] Tradatur, inquit, vni, & seruiat plurimis: vt illic & corpus & pertinax animus puniatur. Gaudens beata virgo Marciana ad custodiam venit. Non territa est sola inter tot viros furentes, quia pudicitiam suam Deo custode seruabat. Erat vnus inter gladiatores nomine Flammeus; huic tradita est, vt captiuitatem pudoris nocturno tempore sustineret. Eadem nocte dormientibus cunctis omnibus horis orationem faciens vigilabat. Sed gladiator ille, nomine Flammeus, dum per tenebras ad cubile virginis venire contendit, subito paries angularis lapidea mole constructus est; & gladiator ille suo deceptus errore vsque ad matutinam lucem Deo interdicente Virginem non permissus est inuenire. Mane autem facto gladiator cum lacrymis rogare cœpit, vt ei veniam daret, & pro eo a Domino veniam peteret, vt de ludo gladiatorio viuus euaderet. Cui sancta Martyr Marciana respondit: Deus meus, qui ancillæ suæ castitatem tueri dignatus est, te eo die quo martyrium sumpsero liberabit. Alia die illud parietis interpositi miraculū omnes populi loquebantur. Qui sermo vsque ad aures Iudicis venit. Confestim furore succensus, mutari iubet alterum. Traditur alij, & ipsum similiter paries natus a sancto corpore separauit. Tertia die traditur impudico cuidam, natione barbaro, colore nigro, membris valido, gladiatori crudelissimo, veluti in carcere Christi sponsa nuptura. Simile more dum per nocturnas tenebras hostis ille eam conatur opprimere, soliti parietis murus se interposuit, & audaciam feralis gladiatoris repulit & exclusit. Alia die mirabilia Dei & omnis populus & ipse Iudex euidenter expauit, & se ab illo ludibrio deprædandæ virginitatis abstinuit.

[4] Cœpit iam secura virgo de Deo, totam se deputare martyrio. Quadam die in illo ludo inter gladiatores lanista proponitur, & lethalis ictus vulneris edocetur. Subito de g Budarij Archisynagogi domo, quæ in vicino fuerat, ab eius filia vel filiis, [Irridetur a Iudæis.] vel aliquantorum Iudæorum vocibus grauissima exacerbatur iniuria, vt Prophetica voce cogeretur precari diuinas insultantibus flammas: Hæc domus, inquit, cælesti incendio ardeat, vt in perpetuum reparari non possit, & lapis ipsius ruinæ omnibus ædificiis, vbi fuerit, sempiternam præstet ruinam.

[5] Tandem aliquando h V. Idus Ianuarij, exoptata passionis dies venit. Primo mane dum gladiatores de more ornati de i ludo descenderēt in arenam, vt dicta Martyris complerentur, gladiator ille, Flammeus nomine, ex spectantium populorum vocibus fidelem de more accipiens libertatem. Sed multitudo, quæ ad spectaculum confluxerat, clamare cœpit vt Marciana Martyr obiiceretur ad feras. [Obiecta leoni non læditur:] Ligatur ad stipitem deuota Christi virgo; & dimissus est leo ferocissimus, qui cum magno impetu veniens erectas manus in puellæ pectus imposuit; sanctum corpus Martyris odoratus, eam vltra non contigit. Omnis pene populus mirari cœpit, & Christianam puellam dicere dimittendam. Sed Budarius cum filiis suis & aliquantis Iudæis, quos ad studium clamoris collegerat, in seditionem vociferantur, vt taurum Iudex produci præciperet. [A tauro vulneratur:] Quo facto, iniectis cornibus percussit eam grauiter in papillam. Statim de beato corpore cruor exclusus est, & semanimis cecidit in terram. Recepta est intra portarum claustra, & ad aliam coronæ pugnam siccato sanguine reuocatur. Tertia vice ad stipitem ligatur. Quæ exclamans, ait: Christe, te video, te sequor, suscipe animam famulæ tuæ: tu mecum fuisti in carcere; tu meam seruare dignatus es castitatem. Iudex autem amplius irascebatur. Tunc feram homicidam produci iubet. [A leopardo occiditur.] Producitur leopardus ingentissimus & crudelis. Qui exiliens vno morsu euulsa pene omnium membrorum cute, animam Martyris coegit exire, quæ continuo meruit ad cælos ascendere.

[6] At vbi deuotæ Virginis exiuit spiritus a corpore, eo temporis puncto Budarij k blasphemi domus, cum omnibus qui ibidem fuerant, diuino arsit incendio. [Domus Iudæi cælitus cōburitur,] Nam etiam a l Iudæis frequenter domus eadem ædificari tentata est, & semper recidit in ruinā. Multi etiam qui ad structuram saxa collegerant, portare magis sibi visi sunt ad sepulturam. [nec potest reædificari.] Manet vsque hodie de illa domo æterna Martyris beatæ sententia, & in æuum mansura perdurat. Beata Martyr Marciana contempta diuitiarum potentia de mundo transiuit ad martyrium, de ludo gladiatorio ascendit ad cælum, & consortium meruit Angelorum, cum quibus beata viuit in perpetuum seculum. Amen.

[Annotata]

a Rusuccuritani forte legendum, vt supra dictum n. 2. Mombrit. in Mauritaniæ Sueguritano. Vincent. & Pet. de Natal. Insuegritani.

b MS. Du Chesne diuitias.

c Idem MS. arches neutrum sat assequimur.

d Forte Tipasitanæ. [Page 570]

e Patres Concilij Eliberitani an. Ch. CCCV. statuerunt can. 60. Si quis idola fregerit, & ibidem fuerit occisus, in numerum eum Martyrum non recipi. Verum, vt bene obseruat Baronius ad IX. Aprilis, hanc laudem meretur quis, cum Deus id iubet, & priuato quodam instinctu ad illud faciendum impellit: vti multos alios fecisse constat, quod hæc ante illud Concilium in Africa fecit.

f MS. Du Chesne mancipes.

g Razzi Bindarium appellat. Florar. MS. & Ado MS. S. Laurentij Leodij Baudarium.

h Mombrit. Idibus Ianuarij. Du Chesne v. Idus Iulias.

i Alij gymnasio.

k Al. blasphema domus.

l MS. cœnobij S. Bernardi prope Toletum: a Iudæis, Budarij parentibus.

VETVS HYMNVS DE S. MARCIANA.
Ex Breuiario Eccl. Toletanæ.

Marciana, Virgo et Martyr in Mauritania (S.)

Ex variis.

Sacræ triumphum Martyris
Celebret vox Ecclesiæ:
Camœna sit cunctis vna,
Marcianæ in laudem Virginis.
      [Eius gesta.] Quæ passionis præmium,
Dum tendit, adipiscitur:
Vltro ad palæstram gloriæ
Audet prompta concurrere.
      Hæc namque astantem dæmonis
Cernens, adlisit effigiem;
Sub cuius larga perpetim
Fluebat vnd gressibus.
      Mox flagitis cæsa, trahitur
Celsa ad Prætoris atria:
Atque ludis aillicitis
Prosternit membra Virginis.
      Quam prædo pudicitiæ
Dum inter vmbras sequitur,
Oblata extemplo celitus
Secluditur maceria.
      Vincta deinde stipite,
Profana voce includitur:
Sed pœnas fert b blasphemia,
Ruinas, & incendia.
      Emissa namque bestiis,
Leo percurrit percitus,
Adoraturus veniens,
Non comesturus Virginem.
      Taurus dehinc prosiliens,
Forma & mugitu horribili,
Sulcabat eius teneras
Papillas ictu vulnerans.
      At fera pernix corpore,
Et maculoso tegmine,
Lethali dente ad vltimum
Membra puellæ laniat.
      Post hos triumphos anima
Vinclis elapsa corporis,
Plaudens petit ad libera
Summi poli fastigia.

[Annotata]

a Al. Ædilibus, inquit Biuarius.

b Buidarij nimirum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Marciana

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Marciana

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.