Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO MELANIO RHEDONENSI EPISCOPO.


Post an. Ch. DXXX.

[Praefatio]

Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia (S.)

Ex mss.

[1] Civitas Rhedonum, Ptolemæo Condate dicta, vt viris eruditis placet, vulgo Rennes, vna est e præcipuis Britanniæ Gallicanæ, ad Vicenoniam flumen, Episcopatu iam olim insignis, vt ex Notitia prouinciarum Galliæ constat. [S. Melanij natalis VI. Ianua.] Hic Antistes initio sexti sæculi S. Melanius fuit. Eius natalis VI. Ianuarij ita celebratur a Martyrologio Romano: Rhedonis in Gallia S. Melanij Episcopi & Confessoris, qui post innumerabilium signa virtutum, iugiter cælo intentus, gloriosus migrauit a sæculo. Eadem fere Vsuardus & Bellinus de Padua. Meminere eius Maurolycus, Galesinius, MS. Florarium, Ghinius, Martyrol. Germanicum, & plurima MSS. nominatim vetustissimum a Laurentio monacho Epternacensi descriptum, quod S. Hieronymi præfert nomen, & ea ratione illud passim citamus, licet auctum sit multis Hieronymo iuniorum Sanctorum adiectis nominibus, vt vel hinc patet. id vero ita habet: In ciuitate Redonensi natalis S. Melani Episcopi. B. Notkerus hoc die: Redonis natiuitas, & ordinatio, ac transitus S. Melani Episcopi & Confessoris: cuius corpori superposita, in mediis ignibus illæsa reperta est palla.

[2] [Festum VI. Nouembr.] Etsi vero VI. Ianuarij mortuus feratur; tamen non eo die, sed VI. Nouemb. in Rhedonensi diœcesi colitur, ob factam eo die Translationem, vt volunt Franciscus Lanouius, Augustinus Pazius, & Claudius Robertus. Translationis tamen in officio diei nulla fit mentio. Et sane Appendix Adonis a Rosvveydo Nostro edita VIII. Id. Nouembr. ista habet: In ciuitate Regidonas depositio S. Melanij Episcopi & Confessoris. Eadem MSS. monasterij S. Laurentij Leodij, Ecclesiæ S. Lamberti ibidem, monasterij S. Martini Tornaci, Lætiense, Ecclesiæ S. Gudilæ Bruxellis, Florarium; sed pro Regidonas, fere Redonas, aut Redonis, habent. Bellinus de Padua, & Vsuardi Martyrologium Lubecæ editum, nulla aut depositionis aut Translationis facta mentione: Redonis S. Melanij Confessoris. Viola SS. Hagenoæ excusa: Item Redonis S. Malani Confessoris. MS. monasterij S. Martini Treuiris: In Gallia Melani Episcopi Confessoris. Carthusiani Colonienses in Addit. ad Vsuardum: Secundum aliquos hic Melani Episcopi Redonensis, quem Vsuardus habet supra VIII. Id. Ianuarij, Ado II. Id. Nouembris. Eadem fere monet Martyrologium Germanicum, & Ferrarius.

[3] MS. Martyrologium ante citatum, quod S. Hieronymi vocamus, iterum VI. Nouembris: Redonis ciuitate Galliæ depositio Menelai Episcopi. Maurolycus quoque vtroque die eum refert, sed videtur diuersum existimaße. Nam VI. Ianuarij, Redonis, inquit, S. Melanij Episcopi & Confessoris, tempore Clodouæi Regis. at VI. Nouembris: Apud Rutenos S. Melanij Cōfessoris. Ast alia est Rhedonum ciuitas in prouincia Lugdunensi III. alia Rutenorum in Aquitanica I. Segodunum dicta Ptolemæo, vulgo Rodes.

[4] [Alibi XII. Nouembr.] XII. Nouembr. S. Melanium refert Ado, fortassis quod in Ecclesia Viennensi eo die coleretur: Eodem die, inquit, S. Melanij Redonicæ (MSS. Lobiense, Petri Scriuerij, S. Laurentij Leodij, Rodonicæ) ciuitatis Episcopi: qui post innumerabilium signa virtutum, iugiter intentus cælo, emigrauit a sæculo. Eadem habet MS. Florarium SS. Eadem fere MS. monasterij S. Richarij, Bedæ præferens nomen. At Beda vulgatus, eo die: Item S. Melanij Rodonicæ ciuitatis Episcopi. Maurolycus iterum illum hic Aquitanis adscribit. Rutenis, inquit, S. Melanij Præsulis. Colitur eo die Coresopiti in Britannia inferiore, vt ex illius Ecclesiæ Breuiario liquet.

[5] [Et XI. Oct.] XI. Octobris S. Melanium Episcopum Confessorem exhibet MS. Martyrologium Carthusiæ Vltraiectinæ. Confessorem solum vocant Carthusiani Colonien. in Addit. ad Vsuardum. At distincte MS. Florarium: Redonis ciuitate S. Melanij Confessoris. Aliqua fortassis eo die facta Reliquiarum eius translatio. Certe Argentræus Hist. Britan.lib.4. cap.16. tradit anno Christi MCCXXXI. ab Archiepiscopo Turonensi ad Prulliacum castrum, vulgo Preully, diœcesis Turonensis, [Translatio corporis.] S. Melanij corpus esse translatum. Est Prulliacum Baroniæ titulo insigne oppidum, ad Clayam fluuium; vbi Ordinis Benedictini cœnobium S. Petro dicatum, vt testis est Claudius Robertus. Si hæc celebratur translatio, non saltem VI. aut XII. Nouembris; nam quæ citauimus Martyrologia, iis diebus consignantia S. Melanij memoriam, ea hac translatione antiquiora sunt.

[6] [Vita & miracula.] Vitam S. Melanij a coætaneo auctore, vt Tom. I. Rerum Francic. Du-Chesnius censet, conscriptam, ex veteri MS. mihi transmisit eruditissimus atque humanissimus Iacobus Sirmondus Noster: eiusdem aliud exemplar e Britannia nactus sum opera Iacobi Bernardi Nostri: vtrumque cum MS. codice S. Mariæ de Ripatorio & Breuiario Ecclesiæ Coresopitensis, contuli. Priores duo codices vitæ addita habebant sequentia, quæ & nos hic damus; S. Gregorij Turonensis libri de Gloria Confess. caput 55. Miracula in Cenomanis patrata, auctore Geruasio Archiepiscopo Remensi: Miraculum apud Rhedonas factum, descriptumq; ab Anonymo monasterij S. Melanij, vt apparet, monacho. Eiusdē sancti Antistitis vitam Gallice edidit Paschalis Robinius, e pluribus rerum sacrarum Scriptoribus, Legendariis, Conciliis, Annalibus Francicis, Britannicis, Andegauensibus, ac Breuiario Ecclesiæ Rhedonensis, collectam. Tradit vero inter alia, anno DCCCLIII. cum Namnetas populati essent Normanni, [Alia trāslatio.] S. Melanij corpus Bituricam fuiße deportatum. Franciscus Lanouius in Syntagmate historico de Sanctis Franciæ Cancellariis, primo loco S. Melanium recenset, vitamq; eius a Cornelio Grasio Carthusiano scriptā, Notis illustrat. Agit de S. Melanio Vincentius Bellouac. Spec. hist. lib.21. cap.23. & 24. Petrus de Natalib. lib.2. cap.49. Antonius Demochares de diuino Missæ sacrificio cap.23. Augustinus Pazius in Catalogo Episcoporum Britanniæ, Claudius Robertus, Baronius Tom. 6. Annal. ad annum DVII. nu. 25. Ioannes Chenu, qui nescio vnde acceperit, quod scribit, Clodouæum ab eo Christianam religionem edoctū, priusquam a S. Remigio baptizaretur. Idem post Chenu scripsit Andreas Saussayus in Martyrologio Gallicano.

[7] [Monasterium Sancti Melanij.] Aedificatum est in suburbio Rhedonensi a Salomone II. Rege Britanniæ monasterium, & S. Melanij nomini dicatum, vt testatur Bertrandus Argentræus Hist. Britan. lib.1.cap.30. Id perperam in Placio fundo paterno S. Melanij situm scribit Cl. Robertus. Nam ex vita patet, Placium, aut Placionem, vbi aliud ipse Melanius cœnobium suis manibus construxit, in Venetensi esse diœcesi, proculq; distare ab vrbe Rhedonum. Rectius coniicit Lanouius eo loco S. Melanij constructum esse cœnobium, vbi ipsius olim sepulchrum insigni ornatum fuerat basilica, de cuius conflagratione infra ex S. Gregorio Turonensi dicemus.

[8] Melanum indigenæ appellant, vt ait Robinius, pro Melanio, [Page 328]quomodo antiquitus semper scriptum; vulgo S. Melen. Monet Lanouius, a quibusdam confundi cum Melanio Rothomagensi, qui Malonus, [Alij Melanij.] Melonus, Mello audit, & forte rectius Mellonus. De hoc XXII. Octobris agemus. Non ille est tamen, vt putarunt Lanouius & Robinius, de quo S. Gregorius Turon. agit lib.7. Hist. Francor. cap. 19. Nam Melanius Rotomagensis apud Gregorium, siue Melantius, is est, qui S. Prætextato (de quo XXIV. Februar.) in exilium acto intrusus est. Baronius in Not. ad Martyrologium, alium Melanium citat S. Melanij Rhedonensis æqualem, Veromandensem Episcopum, qui Concilio Aurelianensi I. cum eo interfuerit. Sed Concilio illi subscripsit Sofronius Episcopus Ecclesiæ Veromandensis; Melanius præter Rhedonensem nullus. At Concilio V. Aurelianensi per Cautinum Archidiaconum subscripsit Melanius Episcopus Albensis.

[9] [Quando obierit S. Melanius.] De anno obitus S. Melanij nil certi possumus pronuntiare; nisi vltra DXXX. annum Christi produxisse vitam, ante DXLIX. obiisse. Nam S. Albinus qui Concilio Aurelianensi IV. subscripsit anno DXLIX. solum XX. sedit annos, ac menses sex; quem constat Melanio adhuc viuente Episcopum fuisse. Argentræus scribit a Clotario Rege, cum Chramno filio & Chonoberto vel Chronobro Comite debellatis reuerteretur, in Franciam abductum esse S. Melanium. Verum cum illa expeditio suscepta sit a Clothario, postremo regni sui anno, qui Christi DLXI. fuit; manifesti erroris illa Argentræi assertio conuincitur: Febediolus enim Rhedonensis Episcopus Concilio Aurelianensi V. anno Christi DXLIX. subscripsisse reperitur.

VITA Ex veteribus MSS.

Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia (S.)BHL Number: 5890

Ex mss.

CAPVT I. S. Melanij ortus: promotio ad Episcopatum.

[1] [Narranda gesta SS. qualicumque stylo.] Cvm Sanctorum priscorum Patrum veneranda memoria in omnipotentis Dei laude venerabiliter sit colēda, & eorum honorabilis vita ad exemplum fidelium fideliter proferēda; quisque in diuinis voluminibus reus adscribitur, qui non studuerit dare gratis, quod ipse gratis accepit. Quidquid enim Ecclesiæ filiis proficit, & auditores suos imbuit, eosque ad exemplum prouocat bonum, non est silendum, sed potius prædicandum. Idcirco nos timentes de inutili, vel potius de noxia taciturnitate damnari, insignia sanctissimi Christi Præsulis Melanij gesta, qualicumque decreuimus exprimere charactere: ne forte, quod absit, dum præstolatur qui ea luculentius describat, materies multipliciter pro futura vetustate depereat. Præstat siquidem, vt descripta tam salubri historia de syllaba reprehendamur vel litteris, quam inerti somnolentiæ indulgentes; nec nobis excusationem de tantillo nobis commisso talēto, nec sapientioribus quandoque futuris in his amplificandis siue corrigendis locum præbuerimus exercitationis. Quapropter sequentes pro posse Psalmistam, qui ait, Iustitiam tuam non abscondi in corde meo, misericordiā tuam & veritatem a concilio multo; non ea abscondemus de isto Confessore Christi, quæ veridica relatione cōperimus, quāuis ea proferre vt decuerat, non possimus. [Psal. 39. 11.]

[2] Postquam ergo Dominus noster Iesus Christus mundum sua passione redemit, & Apostolos suos successoresque eorum eligens ad prædicandum misit, qui ab æterno Sole illuminati, diuina adiuuante gratia, cæcos ignorantiæ tenebris vero fulgore Christi illuminarent, & longam diuini verbi familiæ Redemptoris esuriem epulis æternæ vitæ satiarent, sanctus Dei Sacerdos Melanius Rhedonensis Episcopus, prædicare exorsus est. Fuit igitur prædictus Episcopus Melanius admirandæ sanctitatis, de a parochia b Venetensi, ex nobilissimis parentibus oriundus. [S. Melani patria & genus:] Qui in fundo qui c Placio vocatur nutritus, quamuis emineret nobilitate generis, supereminebat tamen nobilitate fidei: quātoque dignitate sæculi inter suos d clarus, tanto diuinorum munerum gratia erat præcipuus. Huius viri infantia cum per diuinam prouidentiam summis Sacerdotibus erudienda fuisset commissa, [Institutio:] non solum sacris litteris e apprime & diuinis imbuta est disciplinis; sed etiam præclarissimorum miraculorum, [Sanctitas.] Domino cooperante, enituit signis.

[3] Crescente vero in eo corporis ætate, diuinæ quoque prouidentiæ in eo quotidie crescebat effectus. Denique virili tandem potitus ætate, contempsit spurci mundi gaudia, vt liberius impleret summi Regis munia, & f religioso sese circūdedit habitu. [Fit monachus.] Fuit autem forma præcipuus, corpore castus, mente deuotus, affabilis colloquio, amabilis aspectu, prudentia egregius, temperantia clarus, zelo Dei & amore fecundus, perpetuæque virginitatis haud erat admonitus custos.

[4] Itaque dum sæpedictus athleta Christi Melanius diuinis excubiis liber indulgeret, derepente ad eum Primates, omneque vulgus promiscui sexus Rhedonensis vrbis conuolant, efflagitantes vt fungeretur eis officio Patris. Nam dum venerabilis Dei Antistes g Amandus, imminente molestia corporis, [S. Amādus Episc. Rhedon. prædicit sibi successurum.] acri vrgeretur dolore, beatissimum Dei famulum Melanium sibi adesse fecit. Quem blandis leniens sermonibus ita allocutus est: Fili carissime, quem sanctus Spiritus elegit templum sibi delectabile, cura pastorali inuigilare stude supra Dominicum ouile, quod tibi est ab æterno Pastore committendum post meum decessum: cunctoque gregi sibi accito edicit in propatulo, se in proximo hominem exiturum, Beatissimumque Melanium relatu sancti Spiritus in patronum eos habituros. Qui, mœrentibus omnibus pro amissione vnius, atque gaudentibus pro adeptione alterius vita & meritis haud disparis, fatiscentibus viribus corporis, exit e medio hominum, in cælesti Senatu a Domino stemmate pollenti coronandus. Cuius exequiis rite functis, corporeque visceribus terræ, hymnorum psalmodiarumque resultante Camæna, tradito, cuius felix anima possidet cælum; mox popularis turba, tam Clericorum quam laicorum vtriusque sexus, pari voto parique assensu dirigit gressum ad B. Melanium: [Fit Episcopus.] quem renitentem atque contradicentem eius precibus rapit, sibique in Pastorem elegit. Qui huiusce sedis cathedram sortitus dignitatis, qualia quantave inibi gesserit, impossibile est lingua enarrari.

[5] [Sanctissime viuit.] Adeptusque hunc apicem, multo maioribus vigiliarum, ieiuniorum, orationum continuarum, omniumque bonorum operum exhibitionibus, quam eatenus, macerabat corpus. Reputabat quidem secum, onus pastoralis sarcinæ sibi iniunctum, vt qui prius fuerat custos sui, postmodum foret speculator publicæ vtilitatis. Sicque repugnantibus sollicitudinem vicissitudinibus actum est, vt qui paucorum fugerat cōuentum, implicaretur curis plurimorum: & dum sæculi contemnit aspectum, irretitur nexibus mundialium sollicitudinum: & qui contraibat propriis voluptatibus, aliquantisper obsecundaret cosmi moribus. [Doctrina pollet.] In Scripturis itaque sacris ita profecerat assiduitate lectionis, vt vniuersis tam Doctoribus quam sodalibus superatis, cunctos præcelleret parochiæ, quam regendam susceperat, habitatores. In tantum vero erat aptissimus seniorum & coæqualium ac subiectorum, vt eloquentia sua placeret omnibus sibi colloquentibus, vt mœrentibus lætitiam redderet, scelera facientibus disciplinam.

[Annotata]

a Parochia sæpe pro diœcesi vsurpatur in vitis SS. apud S. Hieronymum, & alibi.

b Veneti populi Britanniæ inferioris, quorum vrbs primaria, vulgo Vannes, Ptolemæo Dariorigon.

c Eum vicum nūc Ploelauf vel Ploescob dici scribit Paschalis Robinius, aut potius, vt ait, Ploemelen, aut Ploemelain, qui iuxta Lominium oppidum situs. Significat ea vox, inquit, agros circum vicum S. Melanij iacentes. Petrus de Natal. Plautionem vocat, alij Plautium; Breuiar. Rhedon. Placcionem; Lanouius Placium.

d Andreas du Chesne Tom. I. Hist. Franc. elatus.

e Breuiar. Coresopit. a primæuæ ætatis suæ tempore, & diuinis, &c.

f MS. P. Sirmondi habebat, vti & Breuiar. Coresopit. Sanctique sese Benedicti circumdedit habitu. Quod refellitur ex iis quæ in Præfat. diximus.

g Colitur S. Amandus Rhedonensis Episcopus XIV. Nouemb. Hinc patet falli Argentræum, dum inter S. Amandum & S. Melanium sedisse vult Athenium, quem ipse Arthemium, alij etiam Anthemium vocant, & S. Riotismum. [Page 329]

CAPVT II. Melanij Episcopales functiones: miracula.

[6] [Clodouæū ad bona opera excitat.] His & huiuscemodi virtutibus pollens, a Clodouæo Regi Francorum fit cognitus, & eius b strenuus efficitur c Consiliarius. Eius quippe consilio multas a fundamentis construxit ecclesias, d desertasque restaurauit, & monasteria quædam decentissime fabricauit. Pauperes quoque eius consilio abundantissime sustentans, Dei seruos, cuiuscumque fuissent ordinis, condigna reuerentia honorabat. Iustitiam vero per populos ipsius monitis exercebat, cultumque diuinum pro posse amplificabat.

[7] [Interest Concilio Aurel. I.] Denique reperitur, quod idem Rex in e Aurelianensi ciuitate congregauit f Synodum triginta duorū Episcoporum, quorum omnium in refellendis hæreticorum obiectionibus, atque in constituendis Catholicæ fidei sanissimis sententiis, sicut in præfatione eiusdē Concilij habetur insertum, S. Melanius Rhedonensis Episcopus, velut quidam strenuus signifer, enituit. Quanta vero vel qualia capitula de statu Canonico ab ipso Sancto in eodem Concilio fuerint statuta, quamque fuerint, Spiritu sancto profitente, ab omni falsitatis errore eliquata, quicumque plene scire voluerit, eiusdem Concilij descriptionem requirat; & inueniens singulas g cum propriis auctoribus sententias, animaduertet huius sanctissimi viri verba non solum præsentes inimicorum Christi fallacias, sed etiam quandoque futuras, Spiritu prouidente, iugulasse versutias.

[8] [Obit diœcesim, & multos conuertit.] Quantæ siquidem virtutis & gratiæ atque sapientiæ idem Sanctus fuerit, nemo, vt reor, digne valebit explicare. Erat quippe in lege Domini iugiter sine lassitudine persistens: actus vero vitæ suæ omni hora custodiebat; oculum mentis suæ in Dominum semper fixum tenens, & omne consilium atque opus suum ad ipsum conuertens. Nam vt merito potiretur Euangelica beatitudine, qua dicitur: Beati pedes euangelizantium pacem, euangelizantium bona; pastoralem gerens sollicitudinem, sæpe lustrabat Ecclesias, & municipia sibi commissa, prædicando pacem, & confirmando cetera virtutum opera. [Rom. 10. 15.] Vnde per gratiam Dei præualentibus Euangeliorum assertionibus, aucta est, eo desundante, per cunctum diœcesis illius pagum fides Christianorum, & miserabilis error gentilium ab eodem radicitus euulsus.

[9] Sed Dominus, qui per Prophetam suum loquitus, dicens: Glorificantes me glorificabo, & qui me contemnunt, erunt ignobiles; hūc se glorificantem ista virtutum frequentia sublimauit, [Claret miraculis:] vt lampas accensa non sub modio reconderetur, sed emicantibus crebris miraculorum scintillis vniuerso innotesceret climati Occiduo. [1. Reg. 2. 30.] [Ea occultat.] Ex quibus miraculis quamuis plurima nostræ subduxerit notitie, magis h vouens inungi veneno, quam i mundanis laudibus; tamen ea quæ celare non potuit, hic referre dignum duximus.

[10] [Occurrit ei diabolus specie Medici.] Quadam nempe die dum B. Melanius de Rhedonico pago ad k oratorium suum, quod sibi construxerat in fundo qui vocatur Placio, quem ex parentum proprietate retinebat, pergeret; venienti in Martiacum castrum, quod in montis celsitudine situm est, super fluuiolum qui vocatur Aua, fit antiquus hostis ei obuiam, l ferens immania cornua tamquam cornua tauri. Cognouit ergo eum vir Dei. Quem cum requisisset, dicens: Quo vadis? ille respondit: En ad fratres vado, potionem eis dare volens. Et addidit se medicum esse. Itaque perueniens sanctus Confessor ad oratorium suum, mox prosternitur in orationem, qua completa protinus surrexit.

[11] [Diabolum e possesso pellit.] Malignus autem spiritus vnum seniorem de monachis qui ibi morabantur, inueniens aquam haurientem, in eum mox ingressus est; terræque prosternens, vehementissime vexare cœpit. Quem cum vir Dei ab oratione rediens tam crudeliter vexari conspiceret, ei solummodo alapam dedit, & malignum ab eo spiritum, fœda relinquentem vestigia, seque nimis incusantem querimonia, ita expulit, vt ad eum vlterius redire non auderet.

[12] Apostolicam denique tenens in docendis hominibus normam, ostendebat contra singulorum peccantium vulnera ornatam regulam & rectam. Ipse vero magis ac magis subiiciebat se diuinis obsequiis, vigiliis scilicet & orationibus, ieiuniis & eleemosynis, ceterorumque bonorum operum exhibitionibus; ac pro his & huiuscemodi studiis coronam iustitiæ fideliter expectabat: non frustra fidelem existimans Deum, qui pie vigilantibus coronam promisit gloriæ. Et quoniam ante oculos mentis illius assidue dies vltima versabatur, [Sæpe suspicit in cælū.] oculos corporis sæpius lacrymabiliter erigens ad cælum, animum non relaxabat ab oratione.

[13] Enimuero quia virtutes illius, & miraculorum signa quæ gessit, pro enormitate sui singulatim a nobis enarrari nequeunt; tamen omnia illibata præterire, dulcedo illius sanctissimæ memoriæ non permittit. Ergo ex iis quædam breuiter commemoremus: nam innumerabilibus cæcis reddidit visum, claudis gressum, [Plurima edit miracula.] de bilibus virium restaurationē, infirmis sanitatē, mutis loquelā. Porro tantæ virtutis erat, vt dæmon ante illum nullatenus occultare se valeret. Quapropter innumerabiles dæmonibus obsessos suis meritis ac precibus per Dei virtutem liberauit homines.

[Annotata]

a Hic est Clodouæus Magnus, qui Francis imperauit ab anno CDLXXXII. vsque ad DXI.

b Andr. du Chesne Tom. I. Hist. Franc. citans hanc S. Melanij vitam, habet præcipuus.

c Hinc quidam Clodouæi Cancellarium & Notarium credidere. Nicolaus Vignerius hinc concludit, subiugatos a Clodouæo Britones, nec alium proprium Regem habuisse. satis debile id est argumentum.

d Du Chesne, dirutasque.

e Vrbs est nobilissima ad Ligerim in inferiori Belsia, olim Genabum dicta, vulgo nunc Orleans.

f Habita est ea synodus Felice v. c. Consule, an. Christi DXI. Symmachi Papæ XIII. Clodouæi XXX. estq; prima Synodorum Aurelianensium. Hanc Synodum, inquit Vincentius lib.21. cap.23. congregauit S. Melanius, qui Regi Clodouæo familiaris erat, fuitque auctor Canonum ibi promulgatorum, sicut in præfatione eiusdem Synodi legitur. Verum ea Præfatio nunc desideratur. Subdit Vincentius: Hæc & alia plura Ecclesiæ vtilia (vt dictum est) auctore S. Melanio Rhedonensi decreta sunt. Synodi huius meminit Breuiarium Rhedonense, sed non recte XXXIII. Episcoporum facit, dicitq; sub Hormisda Papa celebratam. Addit, S. Melanij consilio & monitis sancta & toti Ecclesiæ vtilia decreta statuta fuisse.

g Hinc patet, olim extitisse eius Concilij Acta. nunc solos Canones habemus.

h MS. Sirm. volens.

i Alterum MS. humanis.

k Id monasterium fuisse, patet ex sequentibus. Claudius Rob. in catalogo Episcoporum Rhedon. existimat hoc esse monasterium quod S. Melanij dicitur; quod tamen in catalogo Abbatiarum scribit a Salomone Britanniæ Rege conditum; secundo nimirum eius nominis, qui circiter annum DCLX. obiit, vt testatur Argentræus. Est monasterium S. Melanij in suburbio Rhedonensi situm, Placio in agro Venetico. Robinius hoc monasterium vocatum ab eo Plautium, siue Ploemelen scribit, in memoriam loci natalis, eodem dicti nomine. At potius hic ipse esse locus videtur, in quo natus, vel certe nutritus fuerat Sanctus.

l MS. Rip. In specie tauri, habens cornua. [Page 330]

CAPVT III. Variæ curationes per oleum sacrum, & aquam benedictam.

[14] [Morbum inueteratū oleo sacro & signo Crucis sanat.] Qvadam itaque die dum circumiret parochiam suam, visitando & confirmando populum Dei, nuntiatum est ei, quod quædam matrona nobilis genere in a pago Cenomanico, iuxta pagum Rhedonensem, iaceret infirma, cui nomen erat Eua: iacuerat autem duodecim annis ægrota, ita vt nusquam pergere, numquam vel de lectulo sine alterius adiutorio potuisset exurgere. Huius parētes & amici accedentes ad prædictum sanctum Confessorem Christi Melanium, deprecabantur eum, vt ei sanitatem concederet: quia firmiter credebant, quod hoc suis meritis & intercessionibus a Domino impetrare posset. Verens autem memoratus Pontifex Domini sententiam, qua dicit: Infirmus fui, & non visitastis me, & quæ sequuntur, cum iisdem nuntiis ad eam ire perrexit. [Matth. 25. 43.] Et ingressus domum illius, manu dextera signum crucis super eam fecit, & ex oleo sacrato cum oratione Dominica illam liniuit, atque ei pristinum sanitatis statum redintegrauit, suffragante virtute Altissimi. Quæ mox surgens, & supra pedes proprios se erigens, omnipotenti Deo egit gratias, qui eam per suum sanctum Pontificem Melanium reddiderat sanitati. Ipsa ergo, quæ diutissime iacens infirmitate, omnem substantiam suam Medicis distribuerat, nihilque ei profuerat, sed semper deterius habuerat, mox vt se sanatam deprehendit, sua omnia beato Pontifici tradidit, & ei postmodum, Domino seruitura, adhæsit.

[15] [Oleo & aqua benedicta ex humilitate vtitur.] His & huiuscemodi quamplurimis virtutum prodigiis Domini annuente gratia, beatus Pontifex Melanius effulsit: sed horum maximam partem, ne sibi hanc vanæ gloriæ ventus auferret, multo conamine studuit occultare. Timebat enim ante oculos interni Iudicis iactantiæ ctimen incurrere, si vmquam populari delectaretur fauore. Igitur dum infirmantibus sanitates præstaret, sacrato oleo vel aqua benedicta eos fouebat: vt dum viderēt populi aliqua fomenta ægris adhiberi, non virtutem putarent, sed medicinam. Quod ita fuisse, sequentia miracula paullatim declarabunt.

[16] [Paralyticū sanat.] Adducitur itidem aliquando ad supradictum S. Melanium quidam paralyticus, vniuersorum membrorum damnatus officio, qui nullam recuperandæ sanitatis fiduciam vlterius habebat in homine, sed tamen de Domini nondum penitus desperauerat iuuamine. Hic cum fuisset sancto vir præsentatus, suppliciter postulabat ab eo, vt illius sanctitas sibi sanitatem a Domino impetraret, quod facere nequiuerat plurimorū industria Medicorum. Cuius miseriæ Sanctus Dei condolens, vt solito sibi more sacrati olei benedictione eam summotenus liniuit, mox morbus excluditur, [Sanati gratitudo.] & salubris vigor illabitur. Qui sanitate percepta, cum omnibus suis prædicti sancti viri Melanij se tradidit obsequiis, atque eius seruitio inhæsit, & ab omnibus se sæculi actibus separauit. Reliquit ergo mundum cum satellitibus suis, & sociauit se, prout potuit, Deo & Angelis illius.

[17] [Ægrum sanat.] Denique alio tēpore erat quidam vir, Siagrius nomine, nimiæ ægritudinis incommoda sustinens, quem nullus terreno medicamine valebat curare. Hic cum S. Melanij fuisset præsentatus obtutibus, supplicantibus amicis eiusdem, pro eo ad Dominum orationem fudit, &, sicut semper, cum sanctificati olei delibutione ab eo morbum expulit, & pristinam ei sanitatem, Domini opitulante gratia, restituit.

[18] [Contractū curat.] Item nō multo post tempore quidā homo pedibus ambobus contractus proiicitur ante eum. Cuius miseriam Sanctus Dei cum pietate respiciens, pro eo precem fudit Domino. Deinde lauans infirmi pedes aquæ calidæ fomento, eum pristinæ restituit sanitati; ita vt, Domino opem ferente, per se repedaret ad propria, qui aliorum aduectus humeris, sancti viri expetiuerat præsentiam. Qui cum se per merita sancti viri intellexisset sanatum, cum nihil melius penes se eidem offerendum reperisset, [Is illius se obsequio deuouet.] semetipsum sanctissimi Pontificis tradidit obsequiis, eiusque cunctis diebus vitæ suæ sese commisit seruitio. Cuius etiam progenies vsque in hodiernum diem sanctum illius custodit sepulchrum, & cum luminaribus accensis ibidem vigiliis & orationibus insistens, pro prædicti viri beneficiis Deo laudes & gratias refert, & eius ecclesiæ excubiis iugiter inseruit.

[19] [Energumenam signo Crucis liberat.] Nec illud silendum reor, quod quædam puella dæmonio plena, & idcirco catenis constricta, adducitur a suis ad sanctum virum sæpius supra nominatum. Ante cuius conspectum cum dæmon, qui eam cruciabat, se celare non posset, dicebat se proscelere, quod commiserat, in eam fuisse intrare permissum. Mox vero vt signum sanctæ Crucis sanctus Dei Antistes Melanius contra eam digitis expressit, ab ea protinus malignum spiritum expulit, & eam sanam Domino cooperante reddidit.

[20] [Infirmum sanat.] Alio quoque tempore venit ad eum quidam vir, Medias nomine, cuius filius iacebat infirmus, morti iam proximus. Hic itaque accedens ad sanctum virum, deprecabatur eum, dicens: Homo Dei, restitue mihi filium meum. Et hæc dicens flebat. Erat autem hoc in Placio, b iuxta fluuium Vicenoniæ. Beatus ergo Melanius pergens ad ægrotum, confortabat eum, & caput & manus illius demulcens, dicebat: Confortare tantum fili, & crede, & implebitur voluntas tua. Et tandem apprehensa manu eius, eleuauit eum; & surrexit stans supra pedes suos incolumis.

[Annotata]

a Pagus Cenomanicus, vulgo le Maine, inter Normanniam, Andegauos, Turones, ac Britones sita prouincia, cuius caput Cenomanorum ciuitas, vulgo le Mans, ad Sartam fluuium.

b Fluuiorum totius Britanniæ celeberrimus est Vicenonia, vt habet Papirius Massonus libro de fluminibus Galliæ. Alij Vidianam vocant. Vincent. Bellou. & Breuiar. Coresopit. Vicennam; passim nunc Vigelania dicitur, vulgo la Villaine. Rhedonum vrbem alluit.

CAPVT IV. Marsi Episcopi pœna, curatio. Venetensium conuersio.

[21] Eodem fere tempore conuenerunt simul vir Dei Melanius, & electus Dei a Albinus, sanctusque b Victor, atque c Launus, & S. d Marsus, in e Andegaua ciuitate intra f basilicam sanctæ Dei genitricis Mariæ: ibique B. Melanius ex communi cōsensu aliorum Missam celebrauit in capite ieiunij Quadragesimæ. Post cuius celebrationem, antequam recessissent ab inuicem, dedit eis beatus Pontifex g eulogias in caritate, cum Dei gratia & sua benedictione. Beatus vero Marsus h præferens ieiunium diei caritati, & eulogiam, qua communicare debuit, vilipendens, particulam, [S. Marsus ne ieiunium violet, eulogiam in sinu abscondit.] quam acceperat a Sancto Melanio, in sinu suo cadere permisit.

[22] Accepta ergo vnusquisque ab altero licentia redeundi ad propriam Sedem, osculati sunt se inuicem, & cum Dei gratia iter suum cœperunt peragere. Nec dum vero amplius quam decem milliaria ab vrbe discesserant, cum sensit S. Marsus se ab eulogia in serpentē versa circumcingi. Vt ergo cognouit, [Ea in serpentem vertitur.] pœna sua cogente se pro inobedientia sua, & pro caritate contempta, horribili vindicta multatum, prouolutus ad pedes B. Melanij, quid ei & qualiter euenisset indicauit. Recipiens autem sanctus Pontifex eius satisfactionem, ait illi: Perge frater velociter ad Dominum Albinum fratrem nostrum, & confitere ei quod egisti, & quid mali pro hoc ipso tibi accidit. Qui consurgens accelerato itinere venit ad S. Albinum, & enarrauit ei delictum suum. Sanctus vero Episcopus audiens negligentiam eius, dixit ei: Me quidem pro te deprecaturum [Page 331]Dominum scias; sed vade ad fratrem nostrum Victorem Episcopum, & enarra ei omnia quæ fecisti; &, vt pro te misericordiam Domini deprecetur, exora. Qui iterum consurgens, sicut iusserat vir Dei venit Cenomannis ad B. Victorem, & retulit ei omnia quæ gesta fuerant ab eo. Recordans vero B. Victor, quod in ore duorum vel trium testium stet omne verbum, dixit ei: Reuertere frater ad sanctissimum Antistitem fratrem nostrum Dominum Melanium: credo enim quod eius meritis & intercessionibus liberaberis. Arrepta itaque reuertendi licētia, venit semiuiuus ad B. Melanium: & inueniens eum in Placio in sua basilica orantem, narrauit ei omnem laborem sui itineris, & quomodo S. Victor sibi dixerat, quod a nemine alio liberandus esset nisi ab eo, per cuius meritum ligatus fuerat, videlicet a S. Melanio. Quod audiens B. Melanius, per totam noctem illam sese pro eo vigilando & orando afflixit. In crastinū vero absolutionem & benedictionem super eum fudit. [Rursus serpens in eulogiam.] Post cuius absolutionem, mox versus est serpens in pristinam eulogiam, quam assumens B. Marsus, gaudens communicauit se de ea, quod prius malo suo facere neglexerat.

[23] Huic tam stupendo miraculo successit aliud nequaquam, vt reor, inferius. Senex quidam de Venetensi pago veniens ad S. Melanium, precabatur eum, vt filium suum sanaret a dæmonio, a quo male vexabatur. Cui vir sanctus respondit, oraturum si quidem caritatiue pro eo, de sanitate vero illius nihil aliud, quam quod Deo placeret, [Dæmon puerum possessum suffocat.] futurum. Dæmon autem intelligens se iam iamque per merita sancti viri ab illo puero eiiciendum, duxit illum in quodam cubiculo, & ibi suffocauit eum, vi extorquens animam illius. Denique pater pueri rediens domum, cum inuenisset eum mortuum, flebat multum; & nullam exinde consolationem recipiens, ait amicis suis: Ferte cadauer eius ad B. Melanium: confido enim quod resuscitare possit filium meum, qui prædicat Deum viuum. Quo audito, amici eius deportauerunt eum, & posuerunt ante beatum Antistitem. Et accedens pater eius propius, narrauit ei qualiter interfectus esset a dæmonio. Clamabat autem ad eum flens & eiulans, atque dicens: Credo, vir Dei, quod etiam a morte per te possit resurgere filius meus. Conuersus autem B. Melanius ad populum qui conuenerat, [Eum resuscitat S. Melanius.] dixit: O Venetēses, quid prodest i vobis quod hæc & ceteras virtutes videatis fieri in nomine Domini nostri Iesu Christi, cum tantopere recusetis fidem & credulitatem eiusdem Domini nostri recipere? Erant enim tunc temporis Venetenses pæne omnes gentiles. At illi respondentes dixerunt: Ne dubites vir Dei, quia si istum puerum resuscitaueris a mortuis, omens credemus Dominum quem prædicas. Hæc illis dicentibus, ait B. Melanius ad Dominum: Domine Iesu Christe, Fili Dei viui, qui fratrem meum Domnum Martinum k permisisti tres mortuos resuscitare; deprecor te, piissime Pater, vt me indignum famulum tuum exaudias, vt populus, qui circumstat, cognoscat potentiam tuam, & in nullo de te diffidat, si tua fuerit voluntas, vt resuscites istum defunctum. Et hæc dicens, posuit Crucem super pectus mortui, [Conuertuntur Venetenses.] & statim reuixit. Stupefactus omnis populus in tali miraculo, clamabat dicens: Sufficit, nunc credimus cuncti Deo, quem prædicat B. Melanius. Ac deinde constituto a B. Melanio die & loco, vix aliquis remansit qui non, Baptismatis gratia recepta, fidei Catholicæ iungeretur.

[Annotata]

a S. Albinus Episcopus Andegauensis colitur I. Martij. Sedit annis XX. mensibus VI. subscripsit Concilio Aurelianensi III. an. DXXXVIII. & per Sabaudum Abbatem Aurelianensi V. anno DXLIX. Vnde id refellas, quod scribit Paschalis Robinius, quæ hic narrantur contigisse cum ab Aurelianensi Concilio reuerterentur: nā S. Melanius non nisi primo Aurelianensi interfuit, minimum XIX. annis antequam Episcopus esset S. Albinus.

b Hunc Cenomanensem Episcopum fuisse scribit Robinius, & satis colligitur ex iis quæ infra dicuntur. Deest a catalogo Episcoporum Cenoman. Claudij Rob. Nam quem ille refert Victorium, is cum Concilio Turonensi I. Seuerino V. CL. Consule, an. Christi CCCCLXI. interfuerit, huc non pertinet.

c Omittitur hic a Robinio. suspicor S. Laudum, siue Lautum, aut Lautonem esse, qui Constantiensis Episcopus interfuit Conciliis Aurelianensibus, II. an. 533. III. 538. IV. 541. per Escupilionem Presbyterum; & tandem V. 549. Colitur XXI. Septemb. Vincentius expresse Lautonium appellat. Lanouius Lautonum, siue Launulphum, Claudius Rob. Lannulphum, Breuiarium Coresopit. Lautorium.

d Robinius, Lanouius, Argentræus Nannetensem Episcopum faciunt. Extat apud Claudium Rober. Marcus quidam, vel Marcius, vel Martinus, (vt scribit) Nannetensis Episcopus: sed ab hoc videtur diuersus, cum inter primos eius Sedis Antistites recenseatur ante Nunechium, qui Concilio Venetico circiter annum CCCCLXV. subscripsit. Fuit vero S. Albini temporibus Marcus Aurelianensis Episcopus, qui Concilio Aurelian. IV. subscripsit an. DXLI. atque alius Marcus (sed cuius Sedis Episcopus, non exprimitur) Aurelianensi II. an. DXXXIII. Asseruatur in Essendiensi illustrium Canonissarum apud VVestphalos ecclesia S. Marsi (huiusne, an alterius, nondum comperi) corpus, aureæ thecæ inclusum.

e MS. Rip. Andegauiso. Est Andegauum, siue Andegauus, aut, vt hic dicitur, Andegaua, vt sæpe in vitis SS. Andegauis, Andium vrbs præcipua, vulgo Angers, veteribus Iuliomagus, ad Meduanam fluuium, qui haud inde procul in Ligerim se exonerat.

f Robinius scribit hæc facta in sacello D. Virginis de Ronsereio, quod erat in crypta ad oram Meduanæ ædificatum. Est iam Roncereium, vulgo Ronceray, monasterium feminarum Ord. S. Benedicti in vrbe Andegauensi, longo post tempore fundatum XIV. Iulij an. MXXVIII. a Fulcone Nerra Comite Andium, vt tradit Renatus Choppinus Politiæ sacræ lib. 3. tit. 4. num. 13. Quærit Robinius, qui licuerit Melanio coram Albino in ipsius diœcesi celebrare: respondetq;, aut fuisse locum illum tunc in Britannia extra Albini iurisdictionem, aut certe detulisse id Albinum seni hospiti.

g Sunt eulogiæ cibaria, quæ benedictionis gratia transmitti solebant, aut post Missas dari, in signum communionis & caritatis. Robinius, Annales Andegauenses, vt ait, secutus, sacram Eucharistiam interpretatur. Verum id mihi non probatur: nec enim eam tam irreuerenter vir sanctus tractasset, nec eius sumptione solui Ecclesiasticum ieiunium existimasset.

h Robinius ait, cum occultæ indignationis reum sese Marsus agnosceret, nec voluisse, nec ausum fuisse sacram hostiam sumere. Probabilius est noluisse ieiunium infringere, & fortasse collegas, qui id facerent, iudicasse.

i Alterum MS. nobis.

k De eo XI. Nouemb.

CAPVT V. Eusebius Venetensium Rex, eiusq; filia, a S. Melanio curati.
alia huius miracula.

[24] Illvd quoque inter præcipua miraculorum opera, quæ per S. Melanium Confessorem suum operatus est Dominus, ponendum puto, quod circa a Regem Venetensem Eusebium, & eius filiam Aspasiam nomine, factum fuisse, fideliter inuenitur. Veniens quippe prædictus Rex aliquando de b Venetensi ciuitate cum suo exercitu, [Eusebius crudelis Rex morbo corripitur.] peruenit ad parochiam quæ vocatur Cambliciacus c, ibique, nobis incertum cur, forte iratus, multorum hominum oculos erui iussit, & manus euelli. In ipsa autem nocte qua hæc operatus est, ægrotare cœpit, & intolerabilibus doloribus vrgeri. Metuens autem ibidem vitam finire, Medicos qui cum eo venerant, adsciuit, & vt ei in aliquo adiutorium præberent admonuit. Sed ipsi omnem industriam suam in vanum expendentes, in nullo poterant eum adiuuare.

[25] [Eius filia arripitur a dæmone.] Post triduum autem quo ipse ægrotare cœpit, arrepta est filia eius, Aspasia nomine, a dæmonio, & cœpit volutari per terram spumans. Cumque geminato languore, proprio videlicet & suæ carissimæ filiæ, quo nihilominus cruciabatur acrius, anxiaretur; sagaci inquisitione scrutabatur, quo vel a quolibet hominum desideratum sperare posset remedium. Audiens autem famam B. Melanij, scilicet qualiter Dominum diligeret, qualiterque Dominus hunc diligentem se virtutibus mundo clarificabat; [Rex ad se inuitat S. Melaniū.] mittens ad eum suppliciter deprecabatur, vt ad se caritatis gratia venire dignaretur. Quo impetrato, eum summo honore ad se adduci fecit, & in eadem parochia, in qua ipse iacebat, in loco [Page 332]qui vocatur Prima-villa, hospitium ei præparari iussit. Veniens autem B. Melanius de d monasterio suo, quod propriis manibus fabricauerat in fundo qui vocatur Placio, in honorem Dei, e cum paucis monachis ad lectulum iam dicti venit infirmi. Quem cum crudelissimus vir fuisset intuitus, ex imo corde compunctus, confessus est delicta sua, & qualiter ei hæc infirmitas corporalis accidisset, & filiæ eius Aspasiæ, suppliciter enarrauit. Addidit quoque, vt pro vtrisque eis dignaretur orare. Quod vir Domini benignissime suscipiens, data prius illi digna pœnitentia pro commissis delictis, ait illi: Infirmitas, frater, hæc non est tibi ad mortem, sed vt salueris per eam, & recognoscas Dominum qui te creauit. [S. Melanius eum sanat.] Deinde vnxit eum de oleo benedicto tribus vicibus, cum trina inuocatione diuinitatis, & statim surgens sanus, retulit gratias Deo, qui per famulum suum S. Melanium sanitatem illi concessit.

[26] [Filiam a dæmonio liberat.] Post hæc accessit S. Melanius ad locum vbi puella a dæmonio vexabatur: quem vt vidit dæmon, cœpit clamare & dicere: Quid me persequeris sancte vir Dei Melani? Iam enim me de alia puella eiecisti, & iterum nunc me hinc eiicere vis? Increpans autem eum B. Melanius, ait illi: Exi ab ea, cruenta bestia, & vade in illum locum vbi numquam deinceps vlli homini nocere possis. Quo dicto statim sana facta est puella, & venit ad patrem suum gaudēs, & glorificans Deum.

[27] [Eusebius Cambliciacum ei donat.] Post hæc cum inde recedere volens B. Melanius peteret missionem, accessit ipsa puella ad patrem, & deprecabatur eum, vt pro recompensatione vtriusque salutis, suæ videlicet atque illius, si non amplius, saltem ipsam Cambliciacum B. Melanio condonaret. Quod audiens Eusebius Rex pater eiusdem puellæ, sermoni libentissime annuens, dedit illi totam parochiam superius nominatam per anulum suum, ad suos f monachos alendos. Accepta ergo iam dicta terra Beatus benedicens eis perrexit inde ad cathedram Episcopatus sui, ad ciuitatem scilicet Rhedonensem.

[28] [Multa alia fecit miracula.] Hæc tantūmodo de innumerabilibus miraculis, a Deo per B. Melaniū in vita & sanitate illius corporali patratis, referenda credidimus; ne forte his, qui merita Sanctorum pro numerositate vel raritate miraculorum metiuntur, nullius putaretur meriti, si non aliquibus insigni retur virtutibus. Ceterum quamplurima omisimus, partim metuentes incredulorum diffidentiam, partim fastidiosorum importunitatem; &, quod est verius, ignauia nostra præualente, tantæ succumbentes materiæ.

[29] His ergo ad laudem Domini nostri Iesu Christi de vita sanctissimi Patris nostri Melanij vtcumque descriptis, suademus auditoribus nostris, non frustra sibi narrari vitas sanctorum Confessorum, vel passiones Martyrum: quin potius vt intelligentes quod scriptum est: Ad mensam magnam sedisti? diligenter intellige que apponuntur tibi; sciens quoniam talia te oportet præparare. [Eccli. 31. 12.] [Imitanda sunt gesta Sanctorū.] Studeant ex his scripturis, quæ, quasi mensa multiplicium ferculorum speciebus referta, ita diuersarum virtutum gemmis stipata sibi imitanda apponuntur, non ventrem cum escis mox periturum, sed mentem perēniter victuram reficere. Hæc itaque breuiter, more frendentium Patrum nostrorum Britonum, de vita Patris nostri B. Melanij perstrepentes potius, quam proloquentes; iam de eiusdem transitu, quæ pro certo nouimus, proferamus, magis reseruandæ memoriæ gratia, quam pronuntiandæ historiæ cupiditate.

[Annotata]

a Erant S. Melanij ætate, vt auctor est Argentræus, duo in Britannia Armorica Reges, vnus e Conani, aliter e Riuallonis prosapia, de qua re XIII. Decemb. ad vitam S. Iudoci, qui Iudicaelis Regis e Riuallonia familia frater fuit, plenius agemus. Venetensis hic Rex, in neutrius familiæ stemmate reperitur. Sed nec Riothimus ille, qui Rex Britonum appellatur a Iornande de rebus Geticis cap.45.ab Eurico Visigothorum Rege victus, dum Anthemij Imperat. rogatu, eius se cupit conatibus obiicere. Ab eo fortassis hic Eusebius Rex descendit. An alteri Regi tributa soluerit, an eius tantum nomine exercitum duxerit, improprie Rex dictus, alij disputent.

b MS. Rip. Venonica.

c addit MS. Rip. vbi castrum situm est, qui vocatur Marciacus.

d MS. Rip. oratorio.

e Idem MS. cum suis Clericis & quibusdam discipulis.

f Idem MS. discipulos.

CAPVT VI. S. Melanij mors: a morte miracula.

[30] [Prædicit diem mortis sua.] Igitvr sanctissimus Confessor Christi Melanius, Domino reuelante, obitum suum ante prænoscens, discipulis suis diem obitus sui prænuntiauit. Deinde tempore congruo absolutionē eis more Episcoporum faciens, & eos sua benedictione cōfirmans, verbisque diuinis instruens, qualiter se agere deberēt in seruitio Domini, edocuit. [Communicat:] Post hæc sese Dominici corporis & sanguinis perceptione muniuit, atque vitæ suæ fideliter peracto cursu, feliciter in qua die prædixerat migrauit ad Christum, in loco qui vocatur Placio, [Moritur.] vbi ipse, sicut iam diximus, propriis manibus ecclesiā construxerat, & monachos ad seruitium Dei faciendum congregauerat.

[31] [Episcopi ad eius funus per Angelos conuocati.] Per visionem autem Angelicam conuenerunt ad obsequium corporis illius faciendum sanctissimi Pontifices superius nominati, videlicet S. Albinus, & S. Victor, S. Launus, nec non & S. Marsus, qui per eius virtutem a serpentis cingulo, sicut superius narratum est, fuerat liberatus. Hi sanctissimi Pontifices, & alij quamplurimi fideles viri, per Dei prouidētiam ad eius exequias conuenientes, primitus Ecclesiastico more animam eius commendauerunt Deo; deinde nocte sequenti in orationibus & vigiliis expensa, primo mane Missam pariter audierunt.

[32] Exin communi consilio, Deo, sicut postea patuit, ordinante, collocauerunt corpus sancti viri in naui, quæ forte aderat in alueo fluminis Vicenoniæ. Qui fluuius suscipiens sanctum corpus eius, cum Pontificibus & Clericis atque monachis litanias canentibus, & cum populo qui eum sequebatur, [Aduerso fluuio nauis vltro defertur Rhedonas.] Deo gratias pro eius gloria, de qua certi erant, referendo, conuerso impetu, qui deorsum, sicut & ceteri, fluere ferrique solebat, sursum versus perduxit vsque ad ciuitatē Rhedonensem, quæ triginta vel eo amplius millibus ab eodem loco distat, quam ipse Sanctus feliciter gubernauerat. Cumque prope muros ciuitatis iam aduenisset, Clerici & omnis populus, qui in eadem vrbe consistebant, processerunt ei obuiam cum crucibus & cereis, & vexillis, canentes & laudantes Deum in sublimi, non ideo quia defunctus erat eorum piissimus Pastor, sed quia meruerant saltim corpus defuncti patroni sui recipere.

[33] [Captiui Sanctum inuocantes liberantur.] Audientes autem voces psallentium duodecim latrones, qui tenebantur vincti in vna turri, quæ erat contra meridiem iuxta murum ciuitatis opposita, flebilibus vocibus cœperunt eius misericordiam implorare. Cumque vt eis misereretur clamarent, & Dominum nostrum Iesum Christum, Sanctumque Melaniū deprecarentur; scissa est turris quæ erat ex lapidibus, a summo vsque deorsum; & soluti sunt a vinculis & liberati, qui tenebantur in carcere. Diuulgatum est autem hoc miraculum per diuersas prouincias.

[34] [Cæca illuminatur.] Erat quoque in proximo vltra fluuium Vicenoniæ quædam materfamilias, quæ per multos annos, amisso oculorum lumine, permanebat cæca. Hæc autem hoc miraculo, quod Dominus pro meritis sanctissimi Pontificis Melanij declarandis in præsentia eius exanimis corporis operatus fuerat, cum parentibus & amicis suis festinanter venit ad sanctum corpus defuncti Pontificis. Et cum terræ prostrata pedes eius osculata fuisset, statim & ipsa desideratū recepit lumē. [Page 333]Quo recepto, multo repleta gaudio, Domino egit gratias, [Sua ei dicat.] & S. Melanio, terramque quam tenebat hereditario iure vltra fluuiū Vicenoniæ, vbi & ipsa eatenus habitauerat, tradidit eidem S. Melanio æternaliter habendam.

[35] [Sepelitur S. Melanius.] Beati autem Pontifices superius nominati accipientes propriis manibus sancti viri corpus, portauerunt illud vsque ad locum a Deo sibi prouisum: in quo ab eisdem venerabiliter, sicut pro hoc ipso diuinitus fuerant missi, collocatum est: vbi eius meritis & intercessionibus multa præstantur beneficia indigentibus, & cum fide postulantibus, vsque in hodiernum diem. Colitur autem dies depositionis illius VIII. Idus Nouēbris, præstante Domino nostro Iesu Christo, cui est cum æterno Patre & Spiritu sancto virtus, honor, & gloria, imperium, laus, potestas per infinita sæcula sæculorum, Amen.

DE EODEM SANCTO MELANIO, Ex S. Gregorio Turonen.

Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia (S.)BHL Number: 5892

Melanivs Rhedonicæ vrbis Episcopus, post a innumerabilium signa virtutum, iugiter intentus cælo, emicuit seculo. Super cuius sepulchrum b mira Christiani fabricam celsitudine leuauerunt: [Sepulchrū S. Melanij, templo ardente, manet illæsū.] sed instinctu maligni, qui semper bonis aduersatur operibus, quodam tempore ab igne comprehenditur. Palla etenim erat c linea, quæ sanctum Confessoris tegebat sepulchrum. Scilicet vbi tignorum congeries flamma dominante truncatur, ruunt tegulæ, cum ligaturis, & reliquo tecti apparatu. Vna d tamen e trabibus flammato capite impetu ruinæ propulsa, super tumulum Sancti ruit; quæ non modo succendere pallam, verum etiam conterere inter se & lapidem sepulchri potuerat. Ruit insuper & immensa multitudo carbonum. Alia quoque vela, quæ parietibus vel ostiis dependebant, ad primum flammæ flatum exusta sunt. Hæc vero palla non solum non vsta, verum etiam nec summotenus ab igne dedecorata est. Igitur expleto incendio, ingrediuntur populi cum eiulatu magno, & vsque ad sepulchrum Antistitis properant, inter fletus & lacrymas noua gaudia percepturi. Remouent desuper tumulum ligna cum flammis, apprehensumque tumuli velum, excussis prunis, mirantur omnes illæsum.

[Annotata]

a Vtrumque MS. enituit.

b Vnum MS. miram.

c Surius & variæ S. Gregorij Turon. editiones, lignea. perperam.

d MS. Sirm. tantum.

ALIA MIRACVLA Auctore Geruasio Archiep. Rem.

Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia (S.)BHL Number: 5894

Avct. Gervas. Archiepis. Rem.

[1] aGervasivs Dei gratia Remorum Archiepiscopus Eueno S. Melanij venerādo Abbati, [Geruasius Archiepiscop. Remens.dat Abbati S. Melanij eius Reliquias.] salutē in Christo. Petisti a me quondam, frater dilectissime, vt Reliquias insignis Confessoris Melanij, genitori meo mihique valde percaras, tibi tradidissem: quas, ne tanti Patroni pignore locus vester priuaretur, & b Haimonis genitoris, genitricisque meæ c Hildeburgis, necnon Domini mei d Henrici Regis, meaque apud vos æterna seruaretur memoria, multis precibus impetrasti. Nunc autem, vt sanctum industriumque virum oportet, de eiusdem prædicti Confessoris miraculis dilectionem tuam me sollicitare non piguit; quorum partem mihi visam, partem etiam non friuola quorumdam relatione cognitam, ad ædificationem legentium caritati tuæ breuiter expedire non differam.

[2] Cum quadam die felicis memoriæ e Rorans auia mea, in Cenomanēsi pago, in villa quadam sui dotalitij, f Argentrada nomine, moraretur, prædictæ pars villæ maximo forte incendio conflagrauit. [Incendiū per eas restinctum.] Ignis vero validus postquam eo productus est, vt horrei sui iuxta ecclesiam positi fastigium crepitantibus lamberet flammis; illa Reliquiarum, quas secum asportauerat, reminiscens, mox sibi afferri præcepit: quibus eleuatis, & e regione contra ignem positis, quasi cælitus imbre demisso, subito admiranterque noxius ille ignis extinctus est. Quas reliquias post obitum suum nepoti suo, quem de filio suscepit, nomine Haimoni, patri scilicet meo, cum dotalitio reliquit.

[3] Ipse vero has ad castrum suum, nomine g Lith, transtulit: [Alia ad eas miracula.] vbi multa pro meritis eiusdem sancti Pontificis patrata sunt miracula; sanitates ægrotantibus multis redditæ, tam de lumine priuato, quam de ceteris debilitatibus: & si quis super eas false iurabat, confestim falsitas comperiebatur.

[4] [Periuri puniti.] Me vidente quidam pugnaturus iurauit, qui statim cæcus factus, latrocinium boum confessus est. Alter non impar similiter pugnaturus, falso iurauit: & antequam inde se eleuaret, mingere cœpit; quo casu illum esse reum, intuentibus notum fuit. Similiter de innumerabilibus sacramentis editis nostri, quæ videbant, referebant nobis signa.

[5] [Arcæ pars ab igne immunis.] Egomet vero vidi aliud insigne. Cum prædictus genitor meus, a quibusdam diuitibus suscepturus fidelitatem, has reliquias secum deferri iuberet, in cuiusdā forestarij sui domum se recepit. Quarum portitor, vt sibi visum fuit, non aptius locum inueniens, in quadam magna arca super frumentum noctu reposuit: infra quam similiter ex altera parte candelam accensam imposuit. Quo diluculo veniens, partem arcæ inuenit concrematam, excepta parte illa, qua sanctæ reliquiæ conditæ erant. Pallium vero, quo inuolutæ erant, incombustum repertum est, quamuis super illud plurimi incensi inuenirentur carbones.

[6] [Periuri detecti.] Quam plurimos audiuimus super prædictas reliquias captionem iurasse, qui cum fugere vellent, non potuerunt, & reuersi sunt. Adhæc quoque quāplurima prædicti Patris audiuimus miracula; quæ si per aptum tempus colligi possent, satis in eis quid scriberet, scriptor haberet.

[Annotata]

a Geruasius Barbet, aliis de la Roche-guyon, vt testatur Claudius Robertus, an. MLVI. factus Archiepiscopus Remensis, obiit an. MLXXII. Antea fuerat Cenomanensis Episcopus. Deerant sequentia in MS. Ripatorij.

b Claudius Robert in catalogo Archiepiscoporum Remen. ait Geruasium filium fuisse Hamelini Bellesmensis, domini de Castro-ledi. in catal. Ep. Cenoman. filium facit Guidonis II. Lauallij. Est Lauallis, seu Vallis Guidonis, vt ait Papirius Massonus, diues oppidum ad Meduanam in Cenomanis.

c Claud. Robert in Cenoman. filiam Iuonis Bellesmij primi Comitis Alençonij, sororem Ansgradi Episcopi Cenoman. scribit fuisse. At mox Geruasij matrem vocat Bertrudem Dominam Castri-ledi.

d Henricus I. Galliæ Rex, anno MLX. regni sui vigesimo octauo obiit.

e Alterum MS. Rogans.

f Est hoc, opinor municipium quod in geographica Cenomanorum descriptione exhibet Matthæus Ogerius, ad Louenne fluuiolum, haud procul Laualle, vulgo Argentre.

g Castrum Ledi, (incolæ Lidi dicunt, teste Massono) Chasteau du Loir, in Cenomanis ad Ledum fluuium, qui non procul Andegauis Sartæ permiscetur, deinde Meduanæ: hic vero iam plenior in Ligerim sese effundit.

ALIVD MIRACVLVM Auctore Anonymo monacho.

Melanius, Episcopus Rhedonensis in Gallia (S.)BHL Number: 5893

[1] a Moris est Christianorum, Dominicos dies, [Balneorū apud veteres Britones vsus.] ob Dominicæ resurrectionis honorem, vbique venerantium, Sabbatorum diebus laborum sudores, corporumque fatigationes, balneorum aquis lauando frequentius recreare, sordidas lotis vestibus mutare, vt terrenam cælestis Regis curiam, præsentem videlicet Ecclesiam, mundiores vt corde sic corpore valeant intrare. Qua ex consuetudine oppidanus quidam Rhedonis ad meridiē domum habens, super fluuium Vicenoniam, die quadam Sabbati, vigilia videlicet Dominicæ natiuitatis, balneum antelucanus propter multum dieculæ impedimentum ingressus, filium, quem habebat vnicum, magis pie quam honeste iubet sibi, vt secum balnearet, afferri: parent iussi clientes, patri balneanti filium inter vlnas imponentes. Balneat itaque pater, deosculans & blandiens, condelectansque tam sibi quam filio. Tandem igitur pater ille, signo apud b parochialem S. Petri ecclesiam sonante, balneo egrediens puerum dimittit in aqua diutius hac illacque proludentem.

[2] [Puer in balneo suffocatus.] Sed dum mater cum famulis patri aliquamdiu obsequerentur, puerum in aqua remansisse solum obliuiscuntur. Qui dum ibidem pueriliter ageretur, humani generis inimico insidiante ipsis in aquis, delectationibus præparatis (proh dolor!) enecatur. Demum autem audito in ecclesia diuino diei præsentis officio, iam decurso aliquot horarum spatio, pietate præmonita, quærit mater de filio, quo exiuerit e balneo. Quæritur horsum, quæritur & illorsum; sed non iuuenitur aliquorsum, quia quæritur non vbi est, sed aliorsum. Tota igitur die transacta, sed & festiuæ noctis parte non modica, cum e cuppa balneum eiiceretur, puer sub aqua iamdudum exanimis inuenitur. Cōclamat familia, lacrymatur, lamentatur, suspiriis ab imo agitatur: quibus mater subagnitis clamoribus, crine sparso, vultu lacrymis & rubore suffuso, pectore pugnis tuso, [Mater immodice luget.] fletu materno B. Melanij (nam in eius monasterio ea hora sonabatur ad nocturnos,) auxiliū inuocando, se miseram ingeminans, accurrit. Vt vero puerum, imo pueri corpus aquis eductum & exanime comperit, voce compressa in faucibus, stuporis ac doloris immanitate membris rigentibus, mortuæ similis, consternata collabitur. Quæ manibus præsentium excepta, spiritu tandem redeunte, quasi de graui somno experrecta, vt quid egerit breuiter referatur, quod femina, quod mater vnici morte filij sic orbata, conquerens vociferatur. Cumque famuli cum vicinia noctem circa defuncti corpus, vt moris est, vigilarent, illa doloris magnitudine superata, & quasi malignorum furiis exagitata, furtim se a turba seduxit, properans se immersum vicino Vicenoniæ flumini, quasi que filio superesse non vellet exanimi.

[3] Quo comperto, cum a prudentioribus domum esset reducta, & vsque in crastinum a suis custodita, Deo, vt proxime patuit, disponente, classicum in monasterio B. Melanij ad Missam audiuit Dominicam. Tum illa ad se reuersa, & ad predicti Sancti subsidium, [S. Melaniū inuocat.] & per eius ad diuinum conuersa, Redde mihi, inquit, o sanctissime Melani, redde mihi filium meum sanctissimis precibus tuis pro eius resuscitatione fusis ad Deum. Et ad suos, Permittite, ait, o consolatores piissimi, permittite, quæso, vt defuncti corpus filij mei ad ecclesiam Beati deferam Melanij: credo enim eius sanctis orationibus Deum meis subuenire doloribus. Illis autem quasi diuinitus commonitis, fideliter petenti non obuiantibus, defunctum suum vsque ad prædicti Confessoris monasterium, turba multa comitante perlatum, ante sanctum altare, nullo sibi obsistente, imo admiranter turba eam inspectante, Triscādo Abbate, vt moris est, Missam celebrāte, deposuit. Vbi cum ipsa diuitius B. Melauij auxilium vocibus lacrymosis deuotissime super mortui precaretur reuocatione, deuotissime etiam cunctis adstantibus, cum ipsa pro eodem rogantibus; (quis enim fidelium hoc intuens desisteret a precibus?) preces eorum precibus Sancti ad aures pietatis diuinæ perlatis, & efficaciter susceptis, mortuus reuiuiscit, matrem vocans recognoscit, [Reuiuiscit puer.] allatum sibi potum ac cibum sumit, matri redditur incolumis, cunctis qui aderant cernentibus, & pro eo in sublime Deum & Sancti merita apud Deum potentia laudantibus.

[3] c Hæc per eos audiuimus, qui rei gestæ præsenter affuerunt, qui d & ipsi tunc eiusdem monasterij existentes monachi puerum exanimem delatum per merita B. Melanij viuentem remeare viderunt.

[Annotata]

a Hoc miraculum in solo Iac. Sirmondi MS. extabat.

b Ea nunc Cathedralis est, teste Claudio Rob.

c Hinc de Auctoris huius ætate ferri iudicium posset, si catalogum haberemus Abbatum S. Melanij, & quo tempore Triscandus Abbas vixerit, nossemus.

d Hinc coniici potest, Auctorem quoque monachum in S. Melanij monasterio fuisse.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Melanius von Rennes

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Melanius von Rennes

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: