Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. MELORO SEV MELIORE MARTYRE IN ANGLIA.


Circa An.Chr. CDXI.

[Praefatio]

Melorus, Martyr in Anglia (S.)

[S. Melorus 1. Octob. mortuus, colitur 3.Ianuar.] Sanctvm Melorum Martyrem refert hodie Ferrarius in Catalogo generali Sanctorum, & Martyrologium Anglicanum; cum tamen Kalendis Octobris subiisse martyrium scribatur. Sed Nonis Ianuarij fortaßis translatæ reliquiæ. Ad 1. Octobr. extat eius vt Martyris memoria in Vsuardi Coloniensibus editionibus, & MS. Florario. Meliorus in Anglicano Martyrologio appellatur, a Capgrauio atque in Vsuardi editione an. 1490. Melorus, in edit.an.1521. Melor, in Florario Melon, Melior a Ferrario. Vitā eius a Ioanne Capgrauio scriptam, cum manu exarato codice Rubeæ vallis contuli: in hoc sacræ B. Melori exuuiæ Meldis asseruari dicuntur; quas alioquin ante aliquot sæcula ex Cornubia in VViltoniam ad celebre cœnobium Ambresburiense deportatas testatur Capgrauius: inde sunt fortaßis in Galliam aduectæ.

Vita.

Melorus, Martyr in Anglia (S.)

BHL Number: 5905

Ex Ioan. Capgr.

[1] Dvm in exordio Christianæ fidei Apostolica doctrina per orbem terrarum in omnibus gentibus diffunderetur, conuersa est Brittaniæ gentilitas ad fidem, & multi Domino credentes, & Apostolica precepta sequentes variis virtutum miraculis fulserunt: de quorum numero B. Melorum fidenter credimus extitisse.

[2] [S. Melori patria, & genus.] Fuit enim de nobili Britannorum genere, cuius pater Melianus ducatum Cornubiæ tenuit: cuius tempore per septennium pluuia super terram non cecidit. Instigante tandem maligno spiritu septimo anno ducatus sui dum consilium Primatum ad vtilitatem patriæ prouidendam fuisset congregatum, in ipso concilio * Rinoldus veniens, Melianum fratrem suum occidit, & pro illo regnare cœpit.

[3] Habebat autem Melianus paruulum quemdam filium annorum septem nomine Melorum: [Eius pater a fratre occisus.] quem post patris necem patruus occidere quærebat, timens ne si puer superstes esset & ad virilem ætatem perueniret, ei ducatum auferret. Rinoldus igitur quid faceret deliberans, puerum in Cornubiam secum adduxit, vbi consilium Episcoporum & aliorum multorum fuerat congregatum: & cum puerum occidere vellet, omniū prece factum est vt non occideretur, sed tantum manus dextera cum sinistro pede truncaretur: [S. Meloro dextera manus & pes sinister amputatur.] & factum est ita. Facta est autem post hæc Beato Meloro manus argentea & pes æneus: & pius & innocens de die in diem in virtutibus crescens, nutritus est in quodam monasterio Cornubiæ, & diuinas scripturas vsque ad quartum decimum annum legebat.

[4] Quodam enim æstiuali tempore Abbas illius loci nuces colligens, puero quasi Domino suo præsentauit: qui cœpit eas colligere argentea manu, [Manu argentea, vt natiua vtitur.] mirumque in modum manus illa argentea quasi reflexus carneos haberet, & manum extendere & recludere cœpit, quasi natiuam ossibus, neruis, venis, sanguine atque pelle.

[5] Quadam vice puer sanctus accepta petra, & proiiciens quasi stadio dimidio eam aduolare fecit, [Fontem elicit e terra.] quæ supra terram durissimam, quasi super ceram mollem, infixa est: cumque veniens ad locum illam de durissimo silice extraxisset, egressæ sunt aquæ largissimæ, & vsque hodie in loco illo fons viuus ebullire videtur.

[6] [Occiditur.] Cum autem patruus eius nutritori suo Cerialtano munera multa & possessiones, si alumnum suum occideret, promisisset, facto iniquitatis commercio, vt Cerialtanus caput innocentis abscinderet, & abscissum Rinoldo deferret, & mercedem promissam reciperet. Decollato itaque puero, [Interfector morte filij punitur.] filius Cerialtani assentiente patre caput Martyris deferens per murum castri, iusto iudice Deo annuente, de muro cecidit, & fractis ceruicibus expirauit.

[7] Veniens autem nutrix Martyris ad domum in qua corpus iacebat, & Angelos Dei ** & lucernas diuino splendore lucentes vidit. Cerialtanus vero caput assumens & fugiens, cum præ nimia siti pene deficeret, [Angeli Martyris corpori assistunt.] sibi ipsi loquens dixit: Væ mihi omnium hominum miserrimo, & omni pœna & cruciatu digno, quid faciam quia sitis ariditate afflictus deficiens morior? Cumque hæc multotiens replicaret, [Interfector a Martyre adiutus.] caput pueri in verba humana prorumpens tali voce eum affatur: Cerialtane baculum quem manu gestas in terram impiger fige, & fontem aquæ subito de terra oriri videbis, ex quo copiose refectus imminens sitis periculum euades. Cum autem baculum in terram fixisset, in pulcherrimam arborem versus radicitus terræ adhæsit, ramos & folia produxit, & de radice eius fons indeficiens emanare cœpit, & Cerialtanus potu recreatus caput ad Rinoldum detulit.

[8] Qui cum gaudio magno illud recipiens, dixit: Surge & montis verticem ascende, [Dein a Deo punitur cæcitate & morte.] & quæcumque adiacentia videre poteris, libens possidenda tibi dabo. Ille vero montem ascendens, & circumquaque se videre credens vtroque lumine orbatus est, & subita morte præuentus interiit: & liquefacta est caro eius sicut cera a facie ignis.

[9] Sepulto autem corpore sancto in loco martyrij sui, die sequenti supra terre faciem inuentum est: cumque sepulto in tribus variis locis corpore idem casus accidisset; inito consilio, super plaustrum, sub quo duo tauri indomiti positi sunt, corpus sanctum imponunt; & quocumque virtus eum diuina dirigere vellet absque ductore dimiserunt. [Locus sepulturæ S. Melori cælitus designatus.] Et ecce tauri māsueti subito effecti, vsque ad quemdam locum corpus trahentes substiterunt, & cum turbæ displiceret vt ibi quiesceret, manus, brachia, & humeros rotis vt eas voluerent supponentes, ita fixū diuinitus & immobile plaustrū viderunt, vt nulla arte, nullo ingenio, nulla prorsus hominum virtute moueri posset. Cumque sæpius attentantes nihil proficerent, gratias agentes Deo, corpus cum honore in eodē loco sepelierunt; vbi opem eius implorantes, optatum remediū gaudentes cōsequi solebant.

[10] [Rinoldus male moritur.] Delato in præsentia Rinoldi capite Martyris, tyrannus caput sacrum tetigit, & tertia die infelici morte occubuit. Sepulto itaque ab Episcopis & Clericis capite cum sacro corpore, post multorum annorum curricula prædicatores alienigenæ scrinium cum reliquiis S. Melori circumquaque deferentes peragratis terrarum tractibus, iniunctum sibi officium exercentes, Ambrisburiam tandem deuenerunt, & super altare reliquias sanctas posuerunt. [S. Melori reliquiæ Ambrisburiam delatæ.] Expleto prædicationis officio, cum reliquias secum auferre vellent, & nullo modo ab altari moueri possent, ac velut adamas altari adhærerent, dolore & angustia afflicti, accepta ad Abbatissa multa pecunia recesserunt.

[11] Quidam iniquitatis filij nocte ecclesiam de Ambrisburia intrantes scrinium S. Melori secum auferunt, [Inde sublatæ denuo reperiuntur.] & laminis auri & argenti abrasis, capsam cum reliquiis in quadam specu proiiciunt. Sacerdos autem quidam diluculo surgens, vidit radiosam lucis columnam de cælo super specum descendentē, & accendens ad locum, scrinium inuenit, & ad ecclesiam detulit.

[12] [Sacristam periculo mortis eripit.] S. Melorus sacristæ nocte quadam apparuit dicens: Godrice surge velociter; ecce testudo ecclesiæ hiatibus conquassata patulis vicinam parat maturare ruinam. Cumque iterum alia nocte idem repetisset, tertia nocte apparens dixit: Godrice cito surge, imagines & altaris ornamenta tecum assumens quantocyus exeas; quia periculum mortis tuis procul dubio in ianuis adest: & cum egressus fuisset, tota post eum testudo concidit, areæ planiciem subiectæ obuoluens.

Terrea autem relinquens, cælestia cum corona martyrij penetrauit Kalendis Octobr.

[Annotata]

Side Note * MS. Rub. val. Reynoldus.

Side Note ** Capgr. vt.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Melorus von Cornwall

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Melorus von Cornwall

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: