Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. MERTIO, SIVE MEORTIO, MARTYRE.


Svb Dioclet.

[Commentarius]

Mertius sive Meortius, Martyr (S.)

Mertivs, siue Meortius, fortaßis Martius, a Græcis celebratur hoc die. Ita Menologium: Eodem die S. Martyris Meortij, qui verberatus per septem dies, migrauit ad Dominum. Fusius Menæa: [S. Mertij natalis,] Mertius Diocletiano imperante miles aduersus Mauros in aciem productus est. Sed idolis sacrificare iussus, nec persuasus, primum discingitur & exauctoratur, deinde flagris conciditur. [Acta ex Menæis.] Cum vero supplicia tam fortiter sustineret, vt ne vocem quidem vllam mitteret, tyrannum in admirationem & stuporem dedit. Cumque tormenta sine fine ingererētur Martyri, in nulla tamen corporis parte lædi vel vulnerari posset, remissis suppliciis in carcerem abiectus est. Octauo post die magna vis cruoris & sanies e corpore profluxit, & locum multo fœtore compleuit: ac demum exhaustus laboribus nobilissimus Martyr pretiosam animam in manus Domini emisit. Hactenus Menæa. Contigisse hoc Mertij certamen videtur, [Quando passus sit.] cum Maximianus Herculeus aduersus Quinquegentianos Africam infestantes expeditionem suscepit. Fuisse hos, vel gentem vnam, vel potius colluuionem e quinque gentibus conflatam verisimilius est, quam, quod Cuspinianus & quidam alij scribunt, Romanos milites quinquagenarios. Videtur autem & a quinque gentibus nomen iis factum. Zonaras to. 1 in Diocletiano: πέντε τινῶν γεντιανῶν τὴν Αφρικὴν κατασχόντων.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Mertius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Mertius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.