Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. NEOPHYTA VIRG. ET MART.

[Praefatio]

Neopiste, Virgo Martyr (S.)

[1] Sanctæ Virginis Neophytæ nomen in fastos suos olim retulerat Rosvveydus noster, nullo adscripto die: Neophyta V. & M. in monasterio Limpurgensi. Carthusiani Colonienses in auctario ad Vsuardum, IV. Ianuarij ista habent: Item Neophistæ Virginis & Martyris. [S. Neophytæ natalis,] Memoratur Neopistis quædam a Baronio in Notis ad Martyrol. Rom. 28. Octob. in Cyrilla: Cyrille, Memmiæ, Iulianæ, Neopistis, ac Sophie Virginum ac Martyrum corpora transtulit Sergius iunior in Titulum Equitij, vt vetus inscriptio marmori incisa illic posita testatur. Verum ad quem diem illa Neopistis, quam Anastasius Bibliothecarius Theopisten vocat, sit referenda; an Neophyta sit, [nomen,] de qua hic agimus; nos latet. Alioquin idem fere significant Neopistis, quæ recens fidem suscepit; & Neophyta, recens insita, vel nouiter genita, siue quæ recenter ad fidem acceßit.

[2] Cuias vero extiterit S. Neophyta, aut quo tempore vixerit, haud satis nobis compertum. [Acta;] Vitam eius RR.DD. Canonici regulares monasterij Bodecensis in diœcesi Paderbornensi, e præstantißimis suis MSS. codicibus summa humanitate Ioanni Gamansio nostro communicarunt. Insunt tamen in ea nonnulla quæ correctionem requirant. Nam quod dicitur mater sanctæ Virginis soror fuisse S. Osualdi Regis & Martyris, repugnat Anglicanarum rerum scriptoribus. Vt id demus, cui illa & vbi nupta orto e stirpe Iudaica? vt cetera omittamus. Erit fortasse qui menda hæc, alicunde affusa luce, expurget.

[3] [reliquiæ in cœnobio Limburg.] Ceterum Limburgi cœnobij (ad quod translatæ a Conrado Salico Imp. S. Henrici successore reliquiæ S. Neophytæ dicuntur) originem ita describit Hermannus Contractus ad an. 1034. Conradus ex castro suo Limpurgo, inter Nemetes & Vangiones sito, monasterium fecit, quod in honorem sanctæ Crucis & D. Ioannis Euangelistæ dedicari iussit. [a Conrado Imp. fundato,] Idem ex Hermanno Ioannes Cuspinianus, Christophorus Bravverus noster, aliiq; recentiores commemorant. Plenius qui tum viuebat Euerhelmus in Vita S. Popponis XXV. Ianuarij cap.9.nu. 37. [a S. Poppone ædificato.] cum narrasset Episcopatum Argentinensem Popponi a Conrado oblatum, ingeniose ab eo declinatum; subdit, Cæsarem quæcumque abbatiæ rectoribus essent viduatæ, eas illi committere certatim studuisse; Et primo Lintburg, inquit, in Vosago situm, quod hæreditaria sorte sibi iam olim in manus venerat, probabilium cum astipulatione testium beato viro delegauerat, & pro struendo inibi in honorem S. Ioannis Euangelistæ cœnobio preces intenderat. Qui ex regalium precum edicto, eumdem locum, ferarum iam tunc cubile, multo cum labore excolens, seruorum Dei conuenticulis habitacula non vilia extruxit, & Christi iugum leue sub monastica institutione ipsis iniecit, tum Ioannem nepotem suum tam illi loco, quam apud S. Maximinum Treuerensibus præfecit.

[4] Quod apud Eysengreinium in historia Spirensi tradit quidam ideo Conradum ex castro suo Lympurg magnificum cœnobium maximis sumptibus ac impensis construxisse, quod in eo nuper filiolum Conradum ex præcipitio quodam decidentem amiserat; fides esto penes auctorem, qui 500. post Conradum vixit annis. Ipse Eysengreinius Conradum scribit prope Spiram vrbem in Limpurgica arce habitasse; quo auctore? Vix hoc tempore cœnobij exstant vestigia.

VITA
ex MS. cœnobij Bodecensis
descripta a Joan. Gamansio Soc. Jesv.

Neopiste, Virgo Martyr (S.)

BHL Number: 6051

Avctore anonymo, Ex mss.

[1] Egregia Virgo & Martyr Christi Neophyta, secundum seculi dignitatem nobilis extitit & gloriosa, vtpote regali progenie exorta; sed multum nobilior claruit laudabili morum compositione, & famosa virtutum opinione. Quæ iugiter nominis sui attendens proprietatem, sensuum maturitate teneram transgressa est ætatem: quod continua sanctæ conuersationis nouitate probatur, quia nouiter genita interpretatur. Cuius parentum nomina licet antiqua obliuio subtraxerit; vere tamen constat, [S. Neophyta nobili genere orta,] quod ex nobilissimo * Israelitarum genere pater eius originem duxerit, ita vt de eadem tribu & parentela qua Dominus Christus processerit, ipse progenitus fuerit. Mater vero nihilominus soror germana ** B. Oswaldi Regis & Martyris extiterit.

[2] De quorum præclara stirpe hæc florida propago excreuit; quibus & ipsa non minori cultu Christianæ religionis æquiparari potuit, & vbere virginitatis & martyrij fructu fertilior resplenduit. Quæ dum in primæua ætate eleganti forma coæuulas suas omnes præcelleret, [pulcra & pia,] & in conscientia gratiæ cælestis incremento de die in diem subcresceret; tyrannus quidam ex partibus Hispaniæ, non dispar ei ingenuitate, sed omnino dissimilis intentione, eamdem sibi nuptiali lege confœderare concupiuit, [expetitur in coniugem:] & ad hoc impetrandum fideles Legatos destinauit. Sed omnipotens Deus, cui complacuerunt tam merita parentum quam filiæ desiderium, longe aliam mentem illis contulit; vt & ipsi filiam suam immortali sponso

[Page 167]

magis dedicare cuperent, & vota illius voluntati parentum concordarent, idque ad effectum perduci omnimodis optarent. Profecti vero legationem Domini sui parentibus puellæ retulerunt, & se cum gaudio reuersuros esse, si tamen id propter quod venerant obtinuissent, sperauerunt. Sed spes illorum in contrarium versa est. [recusat nubere:] Quare nec parentes præbuerunt assensum, nec filia recipere voluit triste nuntium; asserentes, quod non alia contradictionis caussa fuisset, nisi quod immortalem sponsum Regem Regum elegissent.

[3] Frustrato igitur labore, tristes reuersi ad domum suam, retulerunt contradictionem parentum suorum, puellæ constantiam, suique repudium, dicentes, quid caussæ intercesserit quod desideriis illius par effectus consequi non potuerit. [ne a furente proco rapiatur,] Hac ille relatione nimium permotus, impatientissime suam tulit repulsam, & honoris sui pertimuit incurrere detrimentum, si de formosissima, quod diu conceptum, non impleret desiderium. Igitur superni Iudicis iram præ amoris magnitudine non expauit, sed hoc solum magni doloris remedium existimauit, vt perfecta Virgo, si aliquo modo fieri posset, violenter raperetur, & sic demum illius coniugio potiretur. Cum autem rumor pertulisset ad aures parentum, ab hoc cœpto irreuocabilem existere eius animum; boni Pastoris custodiæ ouiculam suam deuote commendarunt, & in monasterium quoddam sanctarum Virginum, [includitur monasterio;] in finitima ciuitate situm, in honore *** S. Martini & beatorum Martyrum Fabiani & Sebastiani dedicatum, cælestibus disciplinis imbuendam tradiderunt. Vbi cum aliquamdiu moraretur, & probabiliter in omnibus quæ ad sanctæ conuersationis studium pertinent, Deo digne & laudabiliter conuersaretur, nulla fuit in tota congregatione, quam non præcelleret bonorum gressibus operum, [vbi sancte viuit:] congregans in promptuarium cordis sui splendidum caritatis oleum, obuiam cælesti sponso exitura, & ad regales nuptias ornata lampade conscientiæ introitura.

[4] Quid plura? Fama volante relatum est illi, de quo supra diximus, tyranno, quod ad portum salutis Deo deuota confugisset Virgo; & idcirco sperauit se ad id quod ardenter concupiuit, facilius posse contingere, perpendens eam parentum familiæ que circumspectioni abesse. Inito igitur cum familiaribus suis imprudenti consilio, [dispositis a proco insidiis.] prauorum quorumdam hominum ad hoc negotium abuti elegit auxilio, vt fideliter si aliquando præfata Virgo foras monasterium extra ciuitatem egrederetur, subito rapienda sibi proderetur. Quod & factum est. Dum enim illa diadematis Christi margarita tam ex omni parte lima disciplinæ perfectissime fuisset expolita, & iam tempus remunerationis laboris illius immineret, quod in locum virgineo germini ante secula præparatum per manum summi artificis componi deberet; quodam die, id est, [foras egressa cum 8. sodalibus] feria sexta, primo diluculo, impetrata permissione, cum octo conuirginalibus suis processit, & orationis caussa ad templum S. Bartholomæi extra ciuitatem declinauit. Quod dum sedulo pia intentione fecisset, & hoc ille nequam homo per proditores comperisset; conuocatis secum complicibus suis in transitu ancillarum Dei insidiose latuit, & agnas simpliciter ambulantes vt lupus rapax ferociter rapuit. Illæ autem vociferantes clamitabant ad Dominum, [rapitur,] ne ab eo desererentur, ne lampades earum igne diuino succensæ extinguerentur, ne virginea corpora fœdis amplexibus contaminarentur. Cœpit itaque ille impius prædo, hostis pudicitiæ, pirata castitatis, primo blandis sermonibus intrepidas mentes puellarum, [& minis ac blanditiis spretis] copiosa diuitiarum promissione, ad consensum suæ suorumque voluptatis allicere; deinde diræ mortis comminatione deterrere. Sed lapides cælestis sanctuarij nulla poterant impulsione de suæ rectitudinis statu moueri, vt vel prosperis extollerentur, vel aduersis deiicerentur.

[5] Videns igitur vnanimiter earum constantiam, & in omnibus infatigabilem in sancta professione perseuerantiam, primo in beatam Virginem Neophytam furoris sui crudelitatem exercuit, ita vt transfixam gladiis, manibus & brachiis pedibusque singulatim abscissis, decollari iusserit; deinde singulas ferro trucidari præceperit. [trucidatur cum sodalibus:] Talis est militum Christi triumphus, vt potius eligant bene moriendo in carne, in anima viuere, quam male viuendo in carne, in anima mori peccando. Quod manifesto declaratur in præfatis Virginibus, quæ decurso huius mundi stadio dignæ factæ sunt supernæ remunerationis brauio: nam ab Angelis susceptæ, & ad consortium virginalis collegij perductæ, duplices coronas a iusto meritorum recompensatore acceperunt; alteras quidem pro virginitatis perseuerantia, alteras vero pro martyrij palma. Beata autem Neophyta quia plus ceteris afflicta est immanitate passionis, ei Dominus ampliauit mensuram remunerationis; ita vt annuatim in eius solennitate, ipsius interuentu, **** triginta redimantur animæ; & a quocumque eius memoria digne celebretur, cælesti mercede remuneretur.

[6] Satiata igitur rabie nefandi percussoris, & Sanctarum corporibus bestiarum dentibus in campo relictis, non defuit qui hæc nuntiaret S. Neophytæ parentibus, [sepelitur a parentibus:] deuotas Deo gratiarum actiones re comperta referentibus, eo quod talem filiam genuerunt, quam nec blandimenta, nec terrores a caritate immortalis sponsi separare potuerunt. Maturata igitur profectione, perfusa roseo sanguine membra repererunt, quæ cuidam vasi ad hoc officium idoneo imposuerunt; & deferentes ad quoddam monasterium S. Stephani Protomartyris dedicatum extra ciuitatem, exequiis occulte completis sepelierunt: sed immensa Domini pietas tam sacri corporis thesaurum latere non sinebat in perpetuum, quia prodentibus miraculis cuius esset meriti est manifestatum. Cuius etiam sanctissimæ Virginis dum dies passionis ignoraretur, cuidam Christi Confessori, [claret miraculis:] reuelante Spiritu sancto, est manifestatum; videlicet quod pridie Nonas Ianuarij ingressa sit portam cælestis sanctuarij, vbi in conspectu Dei & Agni decantat canticum nouum Virginibus sacris singulare, propter castitatis & Angelicæ conuersationis meritum.

[7] Egestis igitur de terra sanctissimis reliquiis, & per B. ***** Gregorium Papam Romam translatis, post longo tempore regnante Conrado glorioso Imperatore, [transfertur Romam, postea ad Limpurg cœnobium.] & cum religiosa Gisela Imperatrice Augusta hoc impetrante, quo Dominus voluit, id est, in Lympurgense cœnobium ipsis fundatoribus ædificatum, sunt translatæ: cuius intercessione & meritis tribuat nobis omnipotens Dominus, vt tam sobrie, tam iuste, tam pie in hoc seculo viuamus, vt ad sidereas mansiones immaculati perueniamus. Amen.

[Annotata]

* Qui illi, vbi, quando, adulta iam Christianitate, vixere Israelitæ, qui regia inirent connubia?

** Occisus est S. Osualdus Rex Northumbriæ anno Christi 643. colitur 5. Augusti. At nusquam de sorore eius aliqua externo Principi nupta quidquam legimus.

*** Ergo post annum 400. si iam dicata S. Martino ædes erat, vixit S. Neophyta; serius etiam si sorore S. Osualdi Regis nata.

**** An indulgentia concessa aliqua a Pontifice, an precibus monachorum Limburgensium aliorumq; piorum hominum, tot animas e Purgatorio liberari coniectet Auctor, incertum.

***** Si neptis fuit S. Osualdi, debet hic Gregorius II. aut III fuisse, qui initio octaui seculi vixerunt: nam Gregorius I. annis facile 40. ante S. Osualdum decessit.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Neopista

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Neopista

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 06.09.2016
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:






Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.