Ökumenisches Heiligenlexikon

DE SANCTO NICETA DACORVM EPISCOPO.


Post an. CDI.

[Commentarius]

Nicetas, Episcopus in Dacia (S.)

Ex S. Pavlino.

§. I. S. Nicetæ primus in Italiam aduentus.

[1] Apostolicvm hunc virum ita celebrāt Fasti Romani VII. Id. Ianuar. In Dacia S. Nicetæ Episcopi, qui feras & barbaras gentes Euangelij prædicatione mites reddidit ac māsuetas. [S. Nicetæ natalis.] De eo S. Paulinus sub finem Epistolæ 10. ad Seuerum: Quo in genere te & venerabili Episcopo atque doctissimo Nicetæ, qui ex Dacia Romanis merito admirandus aduenerat, & plurimis Dei Sanctis, in veritate non magis tui prædicator quam mei iactans, reuelaui. Agit Paulinus de vita S. Martini, ipso adhuc superstite scripta a Seuero, quam ab eo sibi communicatam Melaniæ ac S. Nicetæ Episcopo legit. Dacia vetus partem Hungariæ, Tranßiluaniam, & vicinas aliquot prouincias complectitur. In hac prædicasse Nicetam patebit inferius ex ratione itineris: ne quis Daniam suspicetur adiisse, quod Dacia a medij æui scriptoribus appelletur. Fidem hæc serius suscepit.

[2] [Quando in Italiam venerit:] Contigit prior ille Nicetæ in Italiam aduentus anno CCCXCVII. cum quintum S. Felicis Natalitium cecinit Paulinus: vt ostendit Baronius ad illum annum num.10. atque ex illo Rosvveydus Noster in Notis ad 10. Paulini epistolam.

[3] [qua caussa.] At qui ex Dacia veniens (inquit Baronius loco cit. num.15. Romanis, vt ait Paulinus, apparuit admirandus, æque innotuisse Romano Pontifici, atque Apostolorum limina visitasse, quis poterit dubitare? Si enim nulla alia caussa quam inuisendorum locorum sanctorum tam longam difficilemque peregrinationem obiisse, Paulini assertione dicitur; poteritne præteriisse venerandas Apostolorum Memorias vniuerso antiquitus celeberrimas orbe, & ad eas non accessisse, insalutatasque reliquisse, qui Nolam se contulit ob S. Felicis sepulchrum? [Videtur Papam cōsulturus venisse.] Certe quidem (si coniectura interdum verisimili ex similibus comparata exemplis agere concessum est) haud par est credere, qui tantam ad barbaras gentes agebat molem Apostolatus, sub tantæ rei pondere, veluti operibus omnibus feriatum, tot interiacentes, vt iterum in Italiam se conferret, peragrasse prouincias, nisi consulendi primariā Apostolicam Sedem summa necessitas incubuisset.

§. II. Secundus aduentus an. CDI.

[4] Qvarto rursus post anno in Italiam venit S. Nicetas, vt idem Paulinus testatur Natalitio carmine nono, in quo multa de Niceta suo canit. Et quia magnum censeri debet laudari a tam laudato viro, non pigebit partem eius carminis aliquam adscribere, vnde existimari queat quanti Nicetæ eruditionem vitæq; sanctitatem fecerit, quantaq; eum beneuolentia complexus sit Paulinus. Ita ergo scribit: Salue cara dies, salue mihi, lux mea, [Laudatur a S. Paulino.] salue Semper festa mihi: sed in hoc mihi clarius anno Orta refulsisti, quia cum Felicis honore Nicetam reuehis; Sanctorum vt amore duorum Binum habeam Natalem hodie, quo corpore sumpti Martyris excessum celebrans, & corpore prompti Ecce Sacerdotis retidum satiatus adoro, Suscipiens humili metantem in pectore Christum. Exultet mea nunc anima, dicatque quod olim Sponsa canebat amans Domino vocalis amanti: Imber abit, discessit hiems, vox turturis altæ In nostra tellure sonat, dat vitis odorem, Florida & in terris miramur lilia cæli. Vnde repente, precor, versa vice temporis æther Ver agit, & gelidis flores visuntur in agris? Vnctus adest Domini, Christi comitatus amicis Nicetes, hinc vernat hiems, hinc vndique nobis Spirat odoratos vegetabilis aura vapores. Hoc de corde venit benedicti spiritus agri. [Eius virtutes.] Vita pudicitiæ, & liquido mens candida vero, Nicetam faciunt flores, & aromata verna.

[5] Ac paucis interiectis: — — — Video præsenti lumine coram Niceten rediisse mihi; visoque parente, Cuius præ cunctis amor in me regnat, & ipse Nicetes fio, benedicti nominis instar Mente gerens, [Optatus Paulino aduentus.] quæ nunc voto victore triumphat. Ergo conspiciens hunc longo tempore longe Natali venisse tuo, clarissime Felix, Nonne tua ducente manu aduentasse fatebor? Nam quis tam claro poterit non cernere signo Hoc prece prouenisse tua, vt quod sumere votis Vix poteram, aut ipso saltem mihi fingere somno, Nicetam rursus coram Felicis in ipso Natali, visu simul amplexuque tenerem, Atque iterum sub eo canerem mea debita, Felix, Auditore tibi? Sed quid faciam? rogo. Pauper Diuitis assideo mensæ, & miser audeo magnis Insertare manum dapibus; neque cogito, quod me Talia consimili vice, qualia sumo, parare Conueniat, dignumque isto dare iudice verbum. Quare inopida, Sancte, tuo, vt te digna Patrono Et pariter condigna tuo loquar vsus amico.

[6] Ac rursus post pauca: Sed quia vox diuina decet Felicis honorem, Et quia Nicetes, Domini puer atque Sacerdos, Longinqua tellure mihi iam missus, ad istum Ecce diem venit, vir tam bonus ore magistro, Quam sacer est victore animo, vel corpore victo. O mihi fulminea a Cherubim si forcipe sumptum Carbonem ex ipsa Domini procul adferat ara, Et peccatoris male pinguia labra perurat, Vt defæcato concretis sordibus ore, Non vt ab ore meo, [Eruditio.] sed vt auditoris ab ore Ipsius hausta, meo depromam dignius ore; Nec peccatoris stolidi sermo asper & æger Et violet castas, & doctas vulneret aures! Sed quoniam lateri meus assidet ipse magister, Cominus e regione situm, venerante frequenter Lumine conspiciam; forsan sapientis ab ore, Vt quondam effetæ pecudes pastoris Iacob, Concipiam sterili fecundos pectore sensus. Namque & Nicetes Domino benedictus, vt ille, Mitis; [Iacob Patriarchæ similis.] vt Israhel ouibus quoque pastor & hœdis Ante lacum viuentis aquæ; sed & hic etiam treis Corde pari trina sibi legit ab arbore virgas, Queis in aqua positis pecus aduocat, &coeunteis Ingrauidat, virgisque tribus concepta colorat; Vt de interrasa variatis cortice virgis Insignita gregis sancti fetura probetur. At pecori Laban non est nota, sed nota vitæ. Nam nota mortis erit, Christo non esse nouatos. Sic animas steriles in nomine gratia trino Innouat, & verbi coitu vir Spiritus implet, Conceptosque Deo notat intus Ecclesia fetus Virgineo fecunda vtero, materque salutis, Dum virgis intenta tribus bibit vuida Verbi Semina, & internus signatur lumine vultus. Hinc sterilis peperit septem, & defecit abundans, Dilatante Deo tenues, tenuante superbos. Sic ego Niceta viso, quasi fonte reperto Sicut ouis sitiens ad viua fluenta cucurri Aridus, & sensi mea protinus vbera tendi, Attentusque diu pascentis in ora magistri, Inspexi docto varias in pectore virgas, Conspectumque bibi per lumina fixa colorem, Et me diuinis sparsit mens roscida guttis.

[7] Ac paullo inferius: [Eius præsentia accenditur Paulimus.] Vnde mihi hos animos? que me leuat aura superbum? Non agnosco tumens mea pectora; maior agit mens. Sentio Nicetam, qui proximus assidet, & me Tangit, & adiuncto lateri vicinus anhelat. Acer anhelantis iuxta me spiritus intrat, Insolitumque potens meditantis suscitat ignem, Frigenteis animans admoto fomite fibras. Sed reprimam tumidos flatus, nec magna super me Exiguus spirabo loqui, referarque relicta Paruus humo, & plano modici pede carminis ibo. Quamuis Felicis meritum sublime profari Non possum sine laude Dei, tu sancte paterno Suscipe me Niceta sinu: & dum pectore docto Sustineor, caput in blando mihi corde reclinans, Sal tuus insulsum me condiat, & sitientes Diues vena riget riuo mihi perpete sensus. Dicam iterum gaudens, & adhuc vix muneris huius Credulus, ingeminabo rogans: Dic, quæso, redisti? Teque ipsum teneo Niceta? in quo hactenus æger Noctes atque dies animo tabente pependi? Venisti tandem quarto mihi redditus anno. Sed grates Christo, quia te vel sero reuexit. Quam metui ne te mediis regionibus hostis Disclusum opposita bellorum nube teneret! Sed desideriis superantibus obuia nobis Vincula rupisti: nec te mare, nec labor vllus, Nec Gothici tenuere metus, nec frigora longis Dura viis. Vere in tantis, Niceta, fuisti Casibus affectu victus, victorque benigno, Fortis & infirmus pariter; sed vtrumque potenter: Victus amicitia, victus Felicis amore, Vicisti duros tenera pietate labores. Nunc age, sancte parēs, animū mihi dede manumque, Nodemus socias in vincula mutua palmas, Inque vicem nexis alterno fœdere dextris, Sermones varios gressu spatiante seramus. Enarrare libet simul & monstrare parenti Sollicito nostros toto quo defuit actus Tempore. Nam cui iure magis mea gesta retexam, [Ei sacra ædificia a se constructa ostēdit.] Felicisque manu nobis operata reuoluam, Quam cui cura sumus? gemino qui iure, magistri Et patris, vt bene gesta probet, sic improba damnet; Corrigat errata, & placidus disponat agenda; Imperfecta iuuet precibus, perfecta Sacerdos Dedicet; atque ita se Felicis in ædibus vltro Atque citro referat, tamquam ipsum pectore toto Felicem gerat, & patria se iactet in aula. Hactenus Paulinus, qui deinde Nicetā orat, vt pro se ad Deum preces fundat. Quod Gothicos metus refert Paulinus, Daciam a Gothis veluti genitalem terram possessam ex Aurelio Victore patet; adeoq; & Thraciam, in quam a Valente imprudenter admissi. An Getæ hi fuerint, vt multi veterum scripsere, an Gutæ e Scandinauia progressa gens, an Gothones, siue Gythones, Vistulæ fluminis accolæ; non disputo. Hoc constat ex Aurelio Victore, eos ac Hunnos a Theodosio Magno variis præliis victos: non ita tamen, quin sæpius post grauiusq; Romanos infestarint. De S. Felice, quem hic toties compellat celebratq; Paulinus, agemus XIV. Ianuarij; de ipso Paulino XXII. Iunij.

[Annotatum]

a Isa.6.6. de Seraphim id dicitur.

§. III. Reditus Nicetæ in Daciam: gentes ab eo conuersæ..

[8] [Populi per quos redibat Nicetas.] Extat eiusdem S. Paulini Propempticon ad Nicetam. in Daciam reuertentem, e quo tria colligam; Nicetæ iter, gentes ab eo conuersas, virtutes. Ad iter hæc spectant:

Ibis Arctoos procul vsque Dacos,
Ibis Epiro gemina videndus,
Et per Ægeos penetrabis æstus
      Thessalonicen.
Appulis sed nunc via prima terris
Te vehet, longo spatiosa plano,
Qua Canusino medicata flagrant
      Vellera fuco.
Ast vbi paullum via proferetur,
Det, precor, mites tibi Christus æstus,
Et leuis spiret sine nube siccis
      Aura Calabris.
Te per Hydruntum Lupiasque vectum,
Innubæ fratrum simul & sororum
Ambient, vno Dominum canentes
      Ore, cateruæ.
Inde iam terris subeunte ponto,
Adriæ stratus sinus obsequetur,
Vnda procumbet, Zephyroque leni
      Vela tumescent.
Sed freto emenso superest viarum
Rursus in terra labor, vt veharis
Vsque felices, quibus es Sacerdos
      Præstitus, oras.
Tu Philippæos Macetum per agros,
Per Tomitanam gradieris vrbem,
Ibis & Scupos patriæ propinquos
      Dardanus hospes.

[9] Ita Nicetæ iter ordinat Paulinus, vt deducat Nola Canusium Apuliæ vrbem, [Explicatius ostensum iter.] Canusio Lupias Calabriæ, inde Hydruntum; tum per sinum Adriaticum in Epirum, per Macedoniam, ac deinde sinum Thermaicum Ægei maris Thessalonicam, inde Scupos, ac Tomos. Sed erit cui totum iter relegere lubeat, apteq; disponere hospitia. Cum igitur Nola exceßerit ac mox Campaniæ finibus, Hirpinorum regio parsq; Apennini erit superanda: tum decursis Apuliæ campis Canusium deueniet, quæ nunc Canosa appellatur, sitaq; est ad dextram Aufidi fluminis, quod nunc Ofanto, siue Lofanto. Omni peragrata Apulia in Calabriam perueniet, ac Lupiis siue Luppiis præteritis, aut Statione Luppia (quam quidam viri eruditi Torre di S. Cataldo vocari nunc arbitrantur, alij vestigium vllum veteris oppidi negant superesse) Hydruntum pertinget, quæ Græcis Hydrus, vulgo nunc Otranto dicitur.

[10] Hydrunto cum soluerit, traiecto sinu Adriatico in Epirum appellet, quam geminam dicit Paulinus, quia illo ipso æuo in veterem ac nouam partita, vt ex Notitia Imperij constat. Deinceps peragrata Macedonia, transmißoq; sinu Ægei maris, quem Thermaicum, siue Thermæum, ac Macedonicum vocant, Thessalonicam vrbem nobilissimam appellet. Inde Philippos ad extremos Macedoniæ fines in Edonide prouincia, celebrem tunc vrbem petet. Nisiper Philippæos Macedonum agros intelligere ipsam generaliter Macedoniam, & non vni regnata Philippo arua, quis velit. Demum Thraciæ partem emensus Tomos, Mysiæ inferioris ad Pontum Euxinum sitam vrbem (de qua XXV. Ianuarij in S. Britannionis vita) pertinget. Mox sparsos per vtramque Mysiam Gothos, & Daciam Ripensem ac Mediterraneam, verbum salutis serendo, obibit: & Scupos interuiset, haud alioqui tanto ab Italia spatio dissitam vrbem, in Dardania Myssiæ superioris prouincia.

[11] Hoc iter Nicetæ. Gentes ab eo conuersæ aut in suscepta ante religione confirmatæ excultæq;, deinceps recensendæ. Ex illis ipsis ortum fuisse regionibus, coniici e Paulino potest, ista scribente:

Donec optato patriam vehatur
      Lætus ad vrbem.
ac deinde: [Nicetæ patria.]

Esto nobiscum, licet ad paternam
      Veneris vrbem.
Non enim vnius populi magistrum,
Sed nec vnius dedit esse ciuem
Te Deus terræ: patria ecce nostra
      Te sibi sumit.
Nunc tuos æqua pietate vtrisque
Diuide affectus; & amore nobis,
Ciuibus vultu, gemina morare
      Ciuis ora.
Forsan & maior patria hæc habenda,
Non manu factis vbi contineris
Pectorum tectis, hominesque viuam
      Incolis vrbem.

Et fuit eodem fere tempore alter Nicetas Gothus martyrio coronatus sub Athanarico in eadem Dacia, vt XV. Septembris dicemus. Sed ad sanctos nostri Nicetæ labores fructusq; veniamus, audiamusq; de iis Paulinum.

[12] O quibus iam tunc resonabit illa
Gaudiis tellus, vbi tu rigentes
Edoces Christo fera colla miti
      Subdere gentes? [Gentes ab eo conuersæ.]
Quaque Riphæis Boreas in oris
Alligat densis fluuios pruinis,
Hic gelu menteis rigidas superno
      Igne resoluis.
Nam simul terris animisque duri
Et sua Bessi niue duriores,
Nunc oues facti duce te gregantur
      Pacis in aulam:
Quasque ceruices dare seruituti,
Semper a bello indomiti, negarunt,
Nunc iugo veri Domini subactas
      Sternere gaudent.
Nunc magis diues pretio laboris
Bessus exultat: quod humi manuque
Ante quærebat, modo mente cælo
      Colligit aurum.

[13] O vices rerum! bene versa forma! [Monasteria instituta.]
Inuij montes prius & cruenti,
Nunc tegunt versos monachis latrones
      Pacis alumnos.
Sanguinis quondam, modo terra vitæ est.
Vertitur cælo pia vis latronum,
Et fauet Christus supera occupanti
      Regna rapinæ.
Mos vbi quondam fuerat ferarum,
Nunc ibi ritus viget Angelorum:
Et latet iustus quibus ipse latro
      Vixit in antris.
Euge Niceta, bone serue Christi,
Qui tibi donat lapides in astra
Vertere, & viuis sacra templa saxis
      Ædificare.
Auios saltus, iuga vasta lustras,
Dum viam quæris, sterilemque siluam
Mentis incultæ superans in agros
      Vertis opimos.

[14] Te patrem dicit plaga tota Boreæ,
Ad tuos fatus Scytha mitigatur,
Et sui discors fera te magistro
      Pectora ponit. [Barbari mansuefacti.]
Et Getæ currunt, & vterque Dacus;
Qui colit terræ medio, vel ille
Diuitis multo boue pelleatus
      Accola ripæ.
De lupis hoc est vitulos creare,
Et boui iunctum palea leonem
Pascere, & tutis caua viperarum
      Pandere paruis.
Namque mansueto pecori coire
Bestias pulsa feritate suades,
Qui feras mentes hominum polito
      Imbuis ore.
Orbis in muta regione per te
Barbari discunt resonare Christum
Corde Romano, placidamque casti
      Viuere pacem.
Sic tuo mitis lupus est ouili,
Pascitur concors vitulus leoni,
Paruus extracta trucibus cauernis
      Aspide ludit.
Callidos auri legulos in aurum
Vertis, & versos imitatis ipse,
E quibus viuum fodiente verbo
      Eruis aurum.

[15] Hæc aliaq; Paulinus, qui has præcipue gentes ab eo excultas recenset: Dacos Ripenses, Dacos mediterraneos, Scythas, Getas, Bessos, Riphæos. At hos si adiit Nicetas, næ ille vt multum obiuit terrarum, cum hi in extremo Septemtrione collocentur a Geographis, ita laboris ac molestiæ plurimum tulit. Neque vero leuiter cælesti doctrina hos populos aspersit: nec poter at sane adeo immites ac feros animos ita subito penetrare, nisi ingenti studio præparatos. Vt vero hoc consequeretur, admirabili præditum fuisse vitæ sanctitate, ac plurima edidisse diuina virtute miracula, indubit atum est. Quo deinde firmiores religio radices ageret, & monachorum cœtus instituit, vt iam vidimus, & ipse in eorum, quoad licebat, degit conuictu, testante Paulino:

His precor cum te domus alma sancto
Ceperit fratrum numerosa cœtu
In choris, & nos pietate cari
      Pectoris abde.

Nullæ fere barbarorum nationes Christo additæ, nisi aut monachorum opera, [Monachi inter Neophytos.] aut mox domiciliis monachorum per ipsos earum Apostolos erectis, vt essent veluti plantaria vnde noui idemtidem salutaris doctrinæ magistri educerentur; vt vitæ integerrimæ exemplo ad pietatem intuentes pellicerent; vt denique sanctarum precum sacrificiorumq; præsidio nouellum gregem munirent, hostisq; tartarei conatus eliderent.

[15] Quod ad virtutes attinet Nicetæ, pietatem præcipue celebrat Paulinus, qui vel inter nauigandum in media epibatarum turba, ea etiam accinente, sacros hymnos decantaturum omnetur.

Nauitæ læti, [Nicetæ pietas.] inquit, solitum celeusma
Concinent, versis modulis in hymnos,
Et piis ducent comites in æquor
      Vocibus auras.
Præcinet cunctis, tuba ceu resultans,
Lingua Nicetæ modulata Christum:
Psallet alternis citharista toto
      Æquore Dauid.
Audient Amen tremefacta cete,
Et Sacerdotem Domino canentem
Læta lasciuo procul admeabunt
      Monstra natatu.

De eadem ceterisq; virtutibus paullo inferius:

Ducat hunc æque famulum suum dux
Ille, qui quondam profugum minacis
Fratris a vultu Deus in salutem
      Duxit Iacob.
Namque Niceta fugitiuus æque est:
Quod semel fecit Patriarcha, semper
Hic facit, mundo fugiens ad alti
      Mœnia cæli:
Et gradus illos, [Similis Iacob Patriarcha.] quibus ille vidit
Angelos versa vice commeantes,
Iste contentus superante nubes
      Scandere vita;
Per Crucis scalas properans in astra,
Qua Deus nitens ad humum coruscis
E thronis spectat varios labores
      Bellaque mentis
Tuque, Niceta, bene nominatus
Corporis victor, velut ille dictus
Israel, summum quia vidit alto
      Corde satorem.
Vnde Nicetes meus approbatur
Israelites sine fraude verus,
Qui Deum cernit solidæ fidei
      Lumine Christum.

Hæc aliaq; de Niceta suo Paulinus. Vtinam res ab eo præclare gestæ mandatæ litteris essent! Illustre procul dubio Apostolici præconis exemplar in iis haberemus expressum.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Nicetas von Dacien

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Nicetas von Dacien

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.