Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. NICANORE MARTYRE VNO DE SEPTEM PRIMIS DIACONIS.


an. Chr. LXXVI.

[Commentarius]

Nicanor, Martyr in Cypro, unus e primis VII Diaconis (S.)

Ex mss.

[1] Apvd Cyprum, natalis agitur X. Ianuarij, B. Nicanoris Diaconi de septem primis, qui gratia fidei & virtute admirandus, gloriosissime coronatus est. Ita Vsuardus, Bellinus, Martyrol. Roman. Maurolycus, aliiq;. [S. Nicanoris natalis.] Addunt Ado, Notkerus, & quidam MSS. ibi venerabiliter sepultum. Galesinius: In Cypro S. Nicanoris: qui vnus e septem illis primis Diaconis, cum Euangelium in ea insula prædicasset, ob Iesu Christi fidem multis cruciamentis varie affectus, Vespasiano Imperatore, coronam martyrij accepit. MS. Florarium ait martyrij palmam tulisse anno Christi LXXVI. qui erat Vespasiani VII. Eius hoc die meminere Beda, vetus Romanum Martyrologium, Germanicum, aliaq;, ac Petrus de Natal.lib.2.c.62.

[2] [Ancum S. Stephano occisus.] Paradoxum est quod de eo scribit Auctor libelli de 72. discipulis, S. Dorotheo perperam adscriptus: Nicanor, & ipse vnus ex septem eodem die cum syndiacono suo & protomartyre Stephano, & 2000. aliis in Christum sperantibus, mortuus est. Sed huius Auctoris dubia in aliis quoque est fides: nec verisimile est, S. Lucam in Actis Apostolorum id præteriturum fuisse: qui tamen cap.8. testatur magnā in Ecclesia persecutionem factam; qua haud dubie multi martyrio coronati sunt.

[3] [28.Iul. & 28.Dec. colitur a Græcis.] Græci XXVIII. Iulij, sanctos Apostolos Prochorū, Nicanorem, Timonem, Parmenam vna solemnitate venerantur. Menologium a Canisio editum: Natalis BB. Prochori, Nicanoris, Timonis, & Parmenæ. Hi cum essent ex numero Sanctorum Apostolorum, in diuersis locis, propter Christianæ fidei prædicationem, ab impiis persecutionem passi, eo quod Christum Dominum filium Dei & perfectum hominem esse confiterentur, martyrij coronam assecuti sunt. Eadem fere habet Anthologion a Clemente VIII. approbatum, & Menæa. Breuius Græcorum Horologium & Kalendarium, a Genebrardo editum: Sanctorum Apostolorum & Diaconorum Prochori, Nicanoris, Timonis, & Parmenæ. Latini S. Parmenam XXIII. Ianuarij celebrant Philippis occisum; Prochorum Antiochiæ, IX. Aprilis; Timonem Corinthi, XIX. eiusdem.

[4] Eadem Menæa XXVIII. Decembris ista habent: Eodem die S. Nicanor Apostolus in pace decessit. Quæ ne cum iis quæ ante dicta, pugnare videantur; dicendum in pace decedere idem hic esse ac pie sancteque obire, quocumque demum mortis genere. Nisi forte de alio quopiam Nicanore, nobis ignoto, sit sermo.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Nikanor

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Nikanor

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.