Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE S. PALÆMONE ANACHORETA.


Secvlo IV.

[Praefatio]

Palaemon, Abbas in Thebaide (S.)

Natalem Palæmonis Abbatis consignat hoc die Martyrologium Romanū, his verbis: In Thebaide S. Palæmonis Abbatis, magistri S. Pachomij. Quædam de eo commemorat scriptor vitæ S. Pachomij, qui infra num. 8. quæ scribit testatur se didicisse a sanctis hominibus Dei, [S. Palæmonis natalis.] qui simul cum Pachomio multo tempore erant morati. Eam vitam Latine vertit Dionysius Exiguus initio sexti seculi, accurate in vitis PP. edidit Rosvveydus noster; nos post Rosvveydi mortem cum aliis aliquot MSS. contulimus. [Res gestæ.] Eam XIV. Maij dabimus, hic illa solum excerpemus, quæ ad Palæmonem pertinent. Eadem vita a Lipomano & Surio edita est alio interprete; in ea paßim pro Palæmone Palamon appellatur.

VITA
Ex historia vitæ S. Pachomij.

Palaemon, Abbas in Thebaide (S.)

Ex vita S. Pachomii.

CAPVT I.
S. Palæmon monachum consecrat S. Pachomium.

[1] Constantinvs Imperator pietate ac fide, qua Christo credidit, a victoriam de hostibus consecutus, tirones iussit absolui. Sic Pachomius optata sibi libertate concessa, protinus ad Thebaidis vlteriora regreditur: & ingressus ecclesiam, quæ est in vico, cui cognomen est b Chinoboscium, fit illico catechumenus, [Pachomius baptizatur, ad studium pietatis excitatur.] & post paullulum gratiam lauacri vitalis adipiscitur: & ipsa nocte, qua mysteriis sacris imbutus est, vidit in somnis veluti rorem cælitus allapsum suam replesse dexteram, c & in mellis creuisse pinguedinem: audiuit quoque vocem dicentē sibi: Considera Pachomi quod geritur. Est enim hoc signum gratiæ quaæ tibi a Christo collata est. Hinc itaque diuino inflammatus affectu, & ex dilectionis iaculo salubri vulnere sauciatus, totum se disciplinis atque institutionibus diuinis subiugauit.

[2] Audiuit autem quemdam anachoretam, cui nomen erat Palæmon, intra eremi secreta Domino seruientem: ad quem confestim cum eo cupiens habitate, [Adit S. Palæmonem, petitq; fieri monachus.] perrexit, & pulsans ostium cellulæ eius, precabatur ingressum. Cui senex aliquantulum patefaciens aditum, dixit: Quid vis? aut quem quæris? Erat enim seuero adspectu, propter quod multo tempore solitarius vitam rigidæ conuersationis exegerat. Respondens autem Pachomius, ait: Deus me misit ad te, vt monachus fiam. Cui senior: Non potes hic, inquit, monachus fieri: non enim parua res agitur, si veri monachi conuersatio casta pensetur: nam plures huc dudum venientes, affecti tædio, perseuerantiæ non tenuere virtutem. Et Pachomius: Non sunt, inquit, æquales omniū mores: idcirco precor, vt me dignetis excipere: & processu temporis tam voluntatem meam, quam possibilitatem plenius approbabis. Et senior ait: Iam tibi præfatus sum, quod hic fieri monachus nullo modo possis: perge magis ad aliud monasterium; & cum tātisper ibidem continentiæ operam dederis, tunc ad me regredere, teque sine mora suscipiam.

[3] Verumtamen aduerte quod dico. Ego hic, fili, satis frugaliter viuo. [Palæmonis abstinentia, vigiliæ, preces.] Nam nimis ardua & durissima conuersatione me castigo, nullius rei cibo vtens, nisi tantum panis & salis; ab oleo autem & vino in totum prorsus abstineo. Vigilo dimidium noctis: quod spatium vel in oratione sollemni, vel in meditatione diuinæ lectionis insumo: interdum quoque totam noctem duco peruigilem. Hæc autem audiens Pachomius, expauit; vt solent pueri magistrorum vereri præsentiam: sed gratia Domini roboratus, omnem hunc laborem tolerare proposuit, senique respondit: Credo in Domino Iesu Christo, qui mihi fortitudinem patientiamque præstabit, vt dignus efficiar tuis adiutus precibus, in sancta conuersatione per omnia vitæ meæ curricula permanere.

[4] Tunc S. Palæmon spiritualibus oculis intuens Pachomij fidem, tandem patefecit aditum: [Pachomiū monachi habitu cōsecrat.] eumque suscipiens, habitu monachi consecrauit. Morabantur ergo simul, abstinentiæ atque precibus operam dantes. Texebant quoque cilicia, & laborabant manibus suis, iuxta beatum Apostolum, non tantum pro sua refectione vel requie, sed vt haberent vnde tribuerent necessitatem patientibus. [Ehes. 4. 28.] In vigiliis etiam cum nocturnas orationes celebrarent, si quando senior vidisset somno Pachomium premi, educens eum foras, [Eius somnolentiā pellit.] arenam portare præcipiebat de loco ad alterum locum: & tali exercitio mentem eius grauatam somni pondere subleuabat, instituens ac formās eum, vt sollicitus esset in precibus, dicens ei: Labora Pachomi, & vigila, ne quando (quod absit) ab hoc nunc incepto proposito te amoueat is qui tentat, & inanis fiat labor noster. Quæ cuncta Pachomius obedienter ac sollicite suscipiens, ac de die in diem sanctæ continentiæ profectibus crescēs, venerabilem senem nimis alacrem lætumque reddebat, ita vt Christo semper pro conuersatione eius gratias ageret.

[Annotata]

a Debellati Maxentius anno Christi 312. sequenti Galerius Maximinus, sæpius Licinius, qui tandem Thessalonicæ, quod nouas res moliretur, anno 325. peremptus est, & finem dedit armorum ciuilium. Sed Maxentiano bello, non Liciniano, militasse Pachomium ostendit Rosvveydus in Notat. ad eius vitam.

b Vrbs est Thebaidis χηνοβοσκία, in Panopolite nomo, apud Ptolomæū, quæ a pascēdis anseribus habere nomē videtur; est enim χὴν anser, [Chinoboscia.] & βόσκειν pasco, & χηνοβοσκεῖον, locus vbi aluntur anseres. Verum Stephanus, ex Alexandri Ægyptiacis, negat vllam extare illius appellationis caussam, cum nemo isthic pasci anseres viderit. Aliquoties in vita Pachomij mentio fit Chinobosciorum monasterij.

c In primitiua Ecclesia baptizati mellis & lactis dulcedinem degustabant. Tertul. de corona militis, cap. 3. Inde suscepti lactis & mellis concordiam prægustamus. & lib. I. contra Marcionem, cap. 14. nec mellis & lactis societatem, qua suos infantat. S. Hieronymus aduersus Luciferianos cap. 4. id per traditionem in Ecclesiis obseruari scribit ad infantiæ significationem. Sic in Occidentis Ecclesiis lac & vinum præberi solere baptizatiis idem testatur in cap. 55. Isaiæ ad significandum innocentiam & sapientiam. Consule Rosvveydi Notas ad vitam Pachomij.

CAPVT II.
Pascha celebratum. Monachi arrogantia & incontinentia punita.

[5] Per idem tempus sacratissimus dies Paschalis aduenerat, & ait ad Pachomium senior: Quoniam cunctorum Christianorum vniuersalis est ista festiuitas, nobis quoque para, quæ vsui nostro sunt congrua. Tunc ille promptus ad obtemperandum, id quod sibi præceptum est impleuit: præter solitum namque parumper accipiens olei, cum salibus tritis admiscuit. a Lapsanas enim, id est agrestia olera, & herbas alias præter oleum consueuerant edere. Cum ergo præparasset, ait ad senem: Feci quod tua paternitas imperauit. Cumque post orationes B. Palæmon accessisset ad mēsam, [Lautioribus cibis, etiam in Paschate, abstinet ob Passionem Christi.] vidissetque olei apparatum cum salibus, fricans manibus frontem, & vbertim fundens lacrymas ait: Dominus meus crucifixus est, & ego nunc oleū comedam? Cumque rogaret eum Pachomius, vt modicum quid ex eo sumeret, nullatenus acquieuit. Tunc pro more sale & pane allato ad manducandum pariter consederunt. Quæ senex Crucis Christi signo, sicut consueuerat, benedicens, cibum vterque sumpserunt, Domino gratias (vt par fuerat) humiliter exhibentes.

[6] Vna vero dierum, cum vigilantes simul Palæmō & Pachomius accenderent ignem; quidam Frater superueniens, apud eos manere voluit. Qui cum susceptus esset, inter verba (vt fieri solet) erupit, & dixit: Si quis fidelis est ex vobis, stet super hos carbones ignis, & orationem Dominicam sensim lenteque pronuntiet. Quem B. Palæmon intelligens superbiæ tumore deceptum, [Reprehendit arrogantis monachi factum.] commonuit, dicens: Desine Frater ab hac insania, nec tale quid vlterius loquaris. Qui correptione senis non solum non profecit in melius, sed plus elatione mētis inflatus, super ignem stare cœpit audacter, nullo sibi penitus imperante: eratque conspicere, quomodo cooperante inimico humani generis, & Domino permittente, nequaquam perustus fuerit ignis attactu. Hoc ipsum vero quod gessit impune, ad augmentum profecit eius insaniæ, secundum quod scriptum est: Ad prauos prauas vias mittit Dominus. [Prou. 28., Eccli. 2.] Hoc itaque cum fuisset factum, postera die idem Frater mature proficiscens, ac velut exprobrans eis, aiebat: vbi est fides vestra?

[7] Post non multum vero temporis cernens diabolus, eum sibi per omnia mancipatum, & facile ad quæ vellet facinora eum posse impellere, transfigurauit se in mulierem pulchram, [Hic a dæmone fœde delusus, in luxuriam consentit.] splendidis vestibus adornatam, & cœpit ostium cellæ eius vehementer extundere. Qui cum aperuisset, ait ei diabolus in habitum mulieris immutatus: Obsecro te, quia nimis a creditoribus vrgeor, & metuo ne me aliqua pericula comprehendant, recipias me in tuam cellulam, quoniam debitum soluere nequeo, quatenus per te salua facta, gratias referā; Deus enim me direxit ad te. Qui a cœcitate mentis penitus obscuratus, nec valens discernere quis esset, qui sibi talia loqueretur, diabolum miser in suum recepit exitium. Tunc hostis nostræ substantiæ, videns eum ad omne scelus esse præcipitem, immisit ei turpem concupiscentiam. Qui mox cessit inimici suggestionibus: & eius, quasi muliebres, petiuit amplexus. Quem spiritus immundus inuadens, elisit atrociter: & reuolutus super pauimentum, veluti mortuus diu multumque permansit.

[8] Post aliquantos autem dies tandem in se reuersus, & dementiæ propriæ sero pœnitens, ad S. Palæmonem venit: & cum magno fletu quid sibi accidisset exposuit, [Implorat preces S. Palæmonis.] vociferans & dicens: Agnosco Pater, agnosco, quod ego caussa perditionis meæ existam. Bene enim me commonere dignatus es, sed ego infelix, qui te audire contempsi. Quapropter obsecro, vt me sanctis orationibus tuis adiuuare digneris, ne sub ingenti periculo constitutum discerpat inimicus & perimat. Cumque ista cum lamentis prosequeretur & fletibus, & S. Palæmon Beatusq; Pachomius lacrymas pro eo funderent compatientis affectu; subito correptus ab immundo spiritu, de conspectu eorum prosiliit, [Misere perit.] & per deserta discurrens agebatur infrenis. Peruenit autem ad ciuitatem b Panos nomine, ac deinceps in fornace balnei per amentiam sese præcipitans, incendio protinus interiit.

[Annotata]

a Prouerbium Lapsana viuere, de tenui & paupere victu. Dioscorides lib. 2. cap. 142. λαμψάνην vocat; Cassianus lib. 4. instit. cap. II. [Lapsana.] & 22. Lapsanium, & Lapsania appellat.

b Panopolis Ptolomæo vbs Thebaidos.

CAPVT III.
Pachomij virtutes & reuelationes Palæmoni indidicatæ. Huius obitus.

[9] Hæc audiens vidensque Pachomius, magis ac magis incubuit abstinentiæ tenere mensuram: [Pachomij perfectionis studium.] & cum in omnibus, tum maxime in orationibus animum seruare peruigilem, iuxta illud quod scriptum est: Omni custodia serua cortuum: [Prou. 4. 23.] intantum, vt eum senex miraretur attonitus, quia non solum consuetam abstinentiæ regulam alacer extrinsecus exequebatur, sed etiam intrinsecus conscientiam suam iuxta cælestium formam studebat exhibere purissimam, sicut beatus Apostolus dicit: Gloria nostra hæc est testimonium conscientiæ nostræ: certus, ex hoc magnam sibi in cælestibus parare mercedem. [2. Cor. 1. 12] Nam & cum diuinas Scripturas legeret, memoriæque mandaret, [Attentio in lectione.] non id passim negligenterque faciebat, sed vnumquodque præceptū solerter examinans, ac pia mente pertractans, studebat indies opere perficere, quæ memoria retentabat. [Aliæ eius virtutes.] Præcipue vero humilitatis ac patientiæ munere, & erga Deum proximumque purissima dilectione præ multis nitebatur excellere. Hæc autem aliaque eius plurima didicimus a sanctis hominibus Dei, qui simul cum eo multo tempore sunt morati: quibus etiam vitæ spiritualis exempla contulerat, post lectionem diuinæ legis, ea quæ ad edificationem animarum pertinent, diligenter exponens. Quæ quia multa sunt, & vires nostræ paruitatis excedunt, non omnia præsenti stylo perscripsimus. Non enim sumus idonei, tanti viri merita eloquio pari depromere.

[10] Igitur erga locum montis, vbi Sancti morabantur, plena spinis eremus adiacebat: [Patientia.] ad quam sæpe Pachomius veniens ligna legere, super spinas nudis pedibus incedebat, & cum infigerentur ei plurimæ, lætabatur, patienter ac fortiter ferens, recolens quod Dominus noster in cruce clauis fuerit dignanter affixus. Diligebat autem anachoresim plurimum, [Amor solitudinis.] frequenter expetens solitudinem; & illic diu in oratione persistēs Domino supplicabat, vt tam se quam omnes homines ab vniuersis inimici fraudibus clementer eriperet.

[11] Quodam vero tempore contigit, vt Pachomius procul a cella sua progressus, veniret ad quemdam vicum, cui nomen est a Tabennense, in quo tunc nullus penitus habitator existebat. [Diuinitus iubetur monasteriū construere.] Vbi cum pro more diutius in orationibus perduraret, vox ad eum cælitus delata est, dicens: Mane hic o Pachomi, & monasterium construe. Venturi sunt namque ad te quamplurimi, tua cupientes institutione proficere; quibus ducatum præstabis, iuxta regulam quam monstrauero tibi. Et protinus apparuit Angelus Domini, deferens ei tabulam, in qua erat omnis forma institutionis adscripta, [Regulam ab Angelo accipit.] qua docendi forent, quicumque ad eius magisterij studia peruenissent. Quam regulam Tabennenses hodieque custodiunt, eodē cibo semper vtentes & habitu, ipsam quoque disciplinam sollicita circumspectione seruantes. Nam monachi qui ibidem commanent, non solum more, sed & robore corporis, & locorum situ præ ceteris longe diuersi sunt: & necesse est, eos diuersam quoque regulam custodire.

[12] Hanc ergo vocem Pachomius mentis sinceritate discernens, quam illi diuina gratia & merita vitæ contulerant, agnouit ad se cælitus delatam, Regulasque valde mirabiles approbauit. Tunc reuersus ad venerabilem senem Palæmonem, retulit quemadmodum voce sit diuina commonitus, obsecrans, vt secum pariter veniret ad locum, quo possent Domini mandata explere. [Cum Palæmone Tabennā pergit.] Qui nolens eum in aliquo contristare, vtpote carissimum filium, precibus eius illico paruit, atque ad præfatam villam cum eo peruenit, modicamque ibi cellulam construentes, lætabantur in Domino, promissionum eius beneficia præstolantes. Post aliquantum vero temporis ait Palæmon ad Pachomium: Quoniam cerno gratiam a Deo tibi collatam, & deinceps istic permanere disponis; [Inuicem postea inuisunt.] veni statuamus inter nos pactum, vt non diuidamur ab inuicem, sed quamdiu in hac luce versamur, visitatione nos consolemur assidua. Vtrique placuit hæc pactio, quam omni tempore vitæ suæ tam beatus senex quam Beatus Pachomius sollicitius sunt executi.

[13] Inter hæc venerabilis idem Palæmon dolore splenis, [Palæmon ægrotat.] qui ex nimia continentia illi prouenerat, toto corpore graui cœpit ægritudinis incommodo laborare. Nam sumebat escam, potu sæpius abstinens: item solummodo bibebat, [Pristinam abstinentiam in morbo retinet.] nihil cibi percipiens. Rogatus igitur ab aliquibus Fratribus, qui ad eum gratia visitationis aduenerant, ne penitus corpus debile frangeret, sed ei aliquantulum solatij patetetur impendi, tandem cessit orantibus, vt victu congruo attenuata membra refoueret. Sed non hoc diutius pertulit. Nam grauiores solito dolores splenis expertus, relicta ciborum insolentia, ad antiquum victum sine dilatione reuertitur, dicens: Si Martyres Christi alij per frustra lacerati, alij capite cæsi, nonnulli etiam ignibus sunt cremati, & tamen vsque ad finem fortiter pro fide tolerauerunt; cur ego patientiæ præmia, paruis cedens doloribus, impatienter abiiciam, & desiderio vitæ præsentis, afflictiones momentaneas inaniter expauescam? Denique suadentibus acquieui cibos insolitos sumere, qui mihi dolores auxerunt potius, quam vllam requiem præstiterunt. Recurram igitur ad prisca remedia, & continentiæ subsidia non relinquam, in quibus est (vt ego certus sum) omnis post Deum requies & vera lætitia. Non enim propter homines hæc arma suscepi, sed ob amorem Christi his certare disposui.

[14] Sic itaque viriliter agens, intra mensem dierum valido languore consumptus est. [Moritur.] Ad quem Pachomius veniens, fouebat eum vt patrem, deosculans pedes eius, atque complectens; & veluti valefaciens, sic eum videbatur affari. Venerabilis autem senex, omni virtutum gratia cumulatus, & plenus dierū, sicut scriptum est, quieuit in pace. [Sepelitur a Pachomio.] Tunc sanctus Pachomius corpus eius sepeliuit; cuius anima suscepta choris Angelicis, ad cælos euecta est. Quo peracto, Pachomius ad proprium diuersorium reuertitur.

[Annotatum]

a Cassianus lib.4. Institutionum cap. 1. Quædam scilicet de Ægyptiorum, quædam Tabennensiotarum regulis admiscentes, quorum est in Thebaide cœnobium, quanto numero copiosius cunctis, tanto cōuersationis rigore districtius. [Tabenna.] Siquidem in eo plusquam quinque millia Fratrum sub vno Abbate reguntur. & cap. 30. Monasterium Tabennensiotarum, expetiuit, quod sciebat cunctis monasteriis esse districtius. Erat id ad vltimas partes Thebaidis, vt ibidem dicitur. Sub Syene, vt in epistola ad Lausum scribit Palladius. Fuit vt lib. 3. de vitis PP. ait Ruffinus, monasteriorum multorum in regione Tabennensiotarum Præpositus Pachomius. Erat isthic & monasterium feminarum, vt constat ex lib. 5. de vitis PP.libel.18.num. 19.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Palaemon

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Palaemon

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.