Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PANSOPHIO MARTYRE, ALEXANDRIÆ.


Svb Decio

[Praefatio]

Pansophius, Martyr Alexandriae (S.)

In nullis se Diuorum Fastis reperisse S. Pansophij nomen, præterquam in Græcorum Menæis ad XV. Ianuarij, scribit in annotationibus ad Menæa nondum vulgatis Raderus noster. At Petrus Galesinius, [S. Pansophij nomen in Martyrologiis.] sed postridie, præclaro eum elogio celebrat: Alexandriæ, inquit, S. Pansophij Martyris. Hic e Nilo Alexandriæ Proconsule natus, liberalibus disciplinis institutus, mortuo patre primum omne patrimonium pauperibus in eleemosynam contulit; tum in solitudinem secessit, vbi septem & viginti annos orando vitam egit. Post Christianæ religionis apud Augustalium Præfectum, Decio fidei hoste, accusatus, tamdiu verberibus cæsus est, quoad spiritum Deo reddidit. Eadem fere habet Canisius. Ferrarius breuiter: Alexandriæ S. Pansophij Martyris, sub Decio. Plenius Menæa hoc die.

ACTA EX MENÆIS GRÆCOR.

Pansophius, Martyr Alexandriae (S.)

Et Pansophium amplius cædite impostores,
Sic enim illi plures plectetis coronas.

[1] [S. Pansophij genus,] Alexandrinus hic erat, Nilo patre Proconsulis dignitatem adepto natus: opum copia, indolis dexteritate, & paterna virtute, ad summum peruenit tum profanarum tum sacrarum disciplinarum apicem. [eruditio,] Post patris obitū, facultatibus in pauperes profusis, a solitudinem petiit, atque omnibus terrenis commodis abdicatis, [solitaria vita,] Christum solum secutus, annos septem & viginti in desertis locis exegit, cum solo assidue colloquens Deo, & mente ab his infimis abstracta, in cælo conuersans.

[2] Cum igitur tanta virtus diutius latere non posset, ad b Augustalem, Alexandriæ Præfectum, qui c Decij imperio bellum Christianis intulerat, delatus est. Ad eum perductus, ex ipsismet eorum fabulis, inanes & fallaces Gentilium superstitiones redarguit, & tyranni fastum repressit: quare immaniter cæsus, [cædes.] & lauream martyrij adeptus est.

[Annotata]

a De piorum hominum a vulgi turbis secessu, & quibusdam monasticæ atque anachoreticæ vitæ rudimentis sub Dionysio Alexandrino Episcopo, his ipsis Pansophij temporibus, agemus XVII. Ianuarij ad vitam S. Antonij §. 3.

b Augustalem dici Ægypti Præfectum ex Notitia imperij patet.

c Decius cæsis Philippis imperium inuasit anno Christi 249. vt pluribus dicemus 20. Ianuarij ad S. Fabiani Papæ Acta.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Pansophius

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Pansophius

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.