Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PEGA, SIVE PEGIA, VIRGINE IN ANGLIA.


Post an. DCCXVII.

[Commentarius]

Pega, Virgo in Anglia (S.)

Ex variis.

[1] Sanctissimi Eremitæ Guthlaci (de quo XI. April.) soror fuit S. Pega, quæ hodie migrauit in cælum, de qua Hugo Menardus in Martyrologio Benedictino: Romæ depositio S. Pegæ Virginis, sororis S. Guthlaci. [S. Pega soror sancti Guthlaci:] Hanc Guthlacus, qui eo loco anachoriticam vitam degebat, vbi post eius mortem celeberrimum constructum Monasterium est Croylandense, siue Crawlandense, in suum venire conspectum non patiebatur: [eius corpus inuoluit;] voluit tamen, vbi vita functus esset, corpus suum ab ea inuolui syndone ac sepeliri.

[2] Transactis autē, inquit Felix Croylandensis in Guthlaci vita, sepulturæ eius bis senis mensium orbibus, immisit in animum sororis ipsius, vt fraternum corpus alio sepulchro reconderet. Aggregatis ergo fratribus, Presbyterisque, nec non & aliis Ecclesiasticis gradibus, die exitus ipsius aperientes sepulchrum inuenerunt totum corpus integrum, quasi adhuc viueret, & lentis artuum flexibus multo potius dormienti quam mortuo similius videbatur. [iterum post annū, adhuc incorruptū, recondit.] Sed & vestimenta omnia, quibus inuolutum erat, intemerata, verum etiam antiqua nouitate & pristino candore splendebant. Quod cum qui intererant prospexerunt, statim stupefacti trementes stererunt, adeo vt vix fari potuissent, vix miraculum intueri auderent, & vix ipsi quid agerent nossent. Quod cum Christi famula Pege perspexit, spirituali gaudio repleta, sacratum corpus cum diuinarum laudum venerantia in syndone, quam eo viuente Ecgbrecht anachoreta in officium mittebat, reuoluit. Sed & sarcophagum non solum humum terræ condidit, imo etiam memoriale quoddam posuit, &c. Ordericus lib.4. sarcophagum super terram quasi quoddam memoriale posuit.

[3] Ipsane quoque eremiticam vitam Pega egerit, haud comperi. Cambdenus in Coritanis, [Vbi vixerit.] de VVellando flumine agens, ita scribit: Post pauca hinc milliaria Wellandus defluens per Maxey castrum quondam Baronum de VVake, & Peag-kirke, vbi in primitiua Anglorum Ecclesia Pega femina sancta, quæ nomen loco reliquit, S. Guthlaci soror, cum sacris Virginibus pietatis & castitatis documenta vita & exemplo præbuit, paludes quas sæpe dixi, accedit. Situm est Peag-kirke, siue Peakirck, aut Pekirck, id est Pegæ Ecclesia, in Northamtoniæ Comitatu. Abbatia quondam virorum fuit, [Pegelādia monasterium.] Pegelandia dicta. Sed Hardecanuti Regis tempore, fundum eius ac monasterium sibi Petroburgensis Abbas, corruptis pecunia iudicibus, vindicauit: mox varij nobiles plurima, quæ maiores sui eidem loco donarant, bona inuaserūt, VVulgato Abbate & monachis crudeliter exturbatis, quos Croylandiam deinde S. Eduardus Confessor transtulit, vt pluribus in Croylandensi historia deducit Ingulphus, vbi sæpe S. Pegæ meminit. Vidimus MS. Diploma VVlferi Regis, datum an. DCLXIV. in quo cum alia plurima loca largitur monasterio Petriburgensi, tum Peikirke quoque. Vnde suspicari licet; aut vetus loci nomen a librario omissum, dum diploma transscribit, expressumq; recentius; aut quædam adiecta diplomati, non bona fide: nam ante S. Pegam natam obierat VVulferus.

[4] Videtur aliquamdiu in Croylandensi insula post S. Guthlaci obitum habitasse S. Pega, vt patet ex iis quæ ex Felice Ordericus refert, de quodam cœco, qui tādem cum fide Crolandiam perductus, [In Croylādensi insula moratur S. Pega:] colloquium Virginis Christi Pegæ appetiit: cuius permissu intra oratorium ad corpus sanctum recubuit. Illa vero partem glutinam salis a sancto viro ante consecratam in aquam rasit, & inde aquam inter palpebras cæci guttatim stillauit. Ad tactum primæ guttæ oculis lumen redditum est, &c.

[5] De eius morte ita scribit idem Ordericus Vitalis lib. 4. Tunc temporis (sub. S. Eduardo Confessore) Pegelandæ cœnobium erat, cui nobilis vir Wlfgeatus Abbas præ erat. Illic enim S. Pega soror S. Guthlaci diu Domino militauerat. Quæ postquam venerandus frater defunctus est, [it Romā:] austeriori labore vitam suam pro amore Christi examinare satis conata est. Vnde Romam adiit, sanctorum Apostolorum limina supplex pro se suisque requisiuit, ibique VI. Idus Ianuarij gloriose vitam finiuit. In ecclesia, [a morte claret miraculis.] quæ ibidem in honore eius a fidelibus condita est, tumulata quiescit, multisque virtutibus his, qui fideliter eam deposcunt, pie succurrens veneranda nitescit. Ecclesiam illam S. Pegæ arbitror aut vetustate aut quo alio casu collapsam, nec omnino memoriam modo Romæ extare; alioquin esset eius nomen in Romani Martyrologij tabulas relatum.

[6] Plura de ea Ingulphus in historia Croylandensi sub initium: Sancta vero Pega, inquit, soror præfati sancti Patris Nostri Guthlaci cito post primi anni reuolutionē, ab obitu eiusdem, relicto prius ibidem in manibus Kenulphi Abbatis flagello S. Bartholomæi, & psalterio fratris sui, cum nonnullis aliis reliquiis, ad cellam suam nauigio remeauit, ab oratorio prænominati fratris sui per quatuor leucas in Occidentali plaga distātem. Vbi completo biennio, & tribus mensibus in lugubri lamentatione, ad Apostolorum Petri & Pauli limina, [ea Romam intrante, campanæ sponte sonant.] in frigore & abstinētia multa peregre profecta est. Cumque ciuitatem Romanam ingrederetur, omnium signorum classicum repentinum personans, per spatium vnius horæ sanctitatis eius meritum vniuersis ciuibus indicauit, vbi diuino seruitio mancipata, in timore Domini dies suos demum compleuit; [Moritur & sepelitur Romæ.] ac eius sacro corpore terræ illic inter multa alia Romana statuaria commendato, spiritus eius de præsentis vitæ labore ad æternam requiem ascendit.

[7] Obiit S. Guthlacus an. DCCXIV. (non DCCXV. vt scribit Ordericus) Indict. XII. III. ID. April. feria IV. post Pascha, quod eo anno in VIII. Aprilis incidit. Pega an. DCCXVII. exeunte Romam abiit: quam diu isthic superstes fuerit non constat. Eius meminit Nicolaus Harpsfeldius sæc. 8. cap. 19. & Florentius VVigornien. ad an. DCCXIV. Alia ab hac videtur S. Bega, quæ vulgo S. Bees appellatur, a qua Cumbriæ promontorium S. Bees-head dicitur. Bega enim, inquit Cambdenus, [S. Bega virgo 6. Sept.] virgo Hibernica pia & religiosa vitam illic solitariam egit, cuius sanctitati miracula adscribuntur de tauro cicurato, & copiosissima niue, quæ solstitiali die, illa precante, valles & montium summitates alte intexerat. De ea agemus VI. Septemb.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Pega

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Pega

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.



Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.