Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PETRO BALSAMO SIVE ABSELAMO MARTYRE.


An. Chr. CCXCI.

[Praefatio]

Petrus Balsamus vel Abselamus, Martyr (S.)

[1] Hvivs gloriosi athletæ pleraque meminere Martyrologia; sed neque in nomine, neque in loco aut genere martyrij conueniunt. [De S. Petri Balsami nomine, die, & loco martyrij discrepant auctores.] Appellant enim Anselamum, Auselamum, Abselamum, Apselamum, Balsamum, Abesalamiten, Abessalomiten. Quidam Cæsareæ, alij Aulonæ, nonnulli in ditione Eleutheropolitana passum scribunt. Satius est ipsorum verba Martyrologiorum referre.

[2] Beda: S. Petri Martyris. MS. Societatis Iesv Antuerpiæ, & MS. S. Lamberti Leodij: In ciuitate Aulana passio S. Petri, qui crucis supplicio est interemptus. MS. S. Richarij: Ciuitate Aulana S. Petri Martyris. Vetustum MS. S. Martini Tornaci: In ciuitate Auelana passio S. Petri, qui crucifixus est sub Maximiano Imperatore. Vsuardus: Eodē die S. Petri, qui apud ciuitatem Aulanam crucis supplicio est interemptus. Eadem habet Bellinus, eadem Martyrologium Romanum, nisi quod ciuitatem Aulonam vocet, vt quædam sub nomine Vsuardi MSS. Nonnulla Eulanam. Maurolycus: Eodem die S. Petri, qui apud ciuitatem Aulanam crucis supplicio est interemptus, sub Seuero Præside, Diocletiano imperante. Eadem fere Galesinius & Martyrologium Germanicum.

[3] IV. Ianvarii eum quidam referunt: Hrabanus & MS. Martyrologium S. Maximini Treueris: Eodem die passio Petri, qui & Balsami, Martyris, sub Maximiano Imperatore, agente Seuero Præside, qui eum nolentem sacrificare diis, iussit suspendi & vngulis lacerari: ad extremum vero gladio interfectus est, & in Aulona ciuitate sepultus. Eadem iisdem fere verbis Notkerus.

[4] Molanus III. Ianuar. cum Vsuardo eum refert, iterumq; in Addit. ad Vsuardum XI. Ianuarij velut diuersum: Cæsareæ Palæstinæ S. Petri Ascetæ, id est religiosi siue monachi, qui sæpe rogatus vt adolescentiæ parceret, eorum exhortationibus neglectis, perignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum excelso animo probauit. Quæ ex Eusebio hausit Molanus. Ille namq; lib.8. histor Ecclesiasticæ cap.20.ita scribit: XI. die mensis Audinæi; id est, ad III. Id. Ianuarij, [Eius patria.] Petrus qui & Apselamus dicebatur, ἀσκητὴς, id est religiosus vel monachus, vitam solitariam & meditationi deditam secutus, ex pago Anea in finibus Eleutheropolis sita prognatus; cum Iudex & qui ei aderant in concilio sæpissime eum rogassent vt sui ipsius misereretur, suæque adolescentiæ & ætati florenti parceret; eorum hortationibus penitus neglectis, & spe, quam in Deo omnipotente collocasset, [Vitæ contemptus.] cum aliis rebus omnibus tum vitæ ipsi longe prælata; Cæsareæ per ignem, velut aurum purissimum, fidem in Christum Dei, [Gloriosum martyriū.] generoso & excelso animo accurate probauit.

[5] Quod autem Christophorsonus, religiosum vel monachum, vitam solitariam & meditationi deditam secutum vertit; [Petrus an monachus, an athleta.] in Græco solum est ἀσκητὴς, quod hic fortasse non religiosum, sed robustum, atque ad certamina (ante conuersionem scilicet) exercitatum significat. Sic infra ex Menologio, corporis robore, & animi vigore plurimum valuisse dicitur; atque ex Menæis, τῇ κατὰ πίσιν εὐσεβείᾳ, καὶ τῇ κατα τὸ σῶμα ῥώμῃ ἀκμάζων, Fidei religione, & corporis robore præstans. Certe ἀσκητὴς sæpe athletam significat, & ἀσκητήριον gymnasium; licet sæpius apud sacros scriptores pro monasterio accipiatur.

[6] Eodem XI. die Ianuarij refertur in Martyrologio S. Hieronymi Alolamus, & in MS. Rhinovvien. Petrus Absalmus, vt infra dicemus, qui indubie hic noster est.

[7] Menæa XII. Ianuarij: S. Petrus Abesalomites Martyr & fidei religione & corporis robore præstans, in flore ætatis libera voce Christum professus est. Inde a Præside Eleutheropolitano captus, cum neque blanditiis emolliretur, neque minis terreretur, in rogum coniectus, ex eo martytij lauream reportauit. Raderus noster diuersum hunc existimat a Petro Abselamo siue Balsamo, & quidem quod Abesalom 2.Machab.11.v.17. & Abessalom 3.Reg.15.v.2. & v.10. propria sint Iudæorum nomina, suspicatur & hunc natione Iudæum fuisse.

[8] Eadem Menæ XIV. Octobris de eodem, nisi fallor: Sancti Martyris Petri Auselami. Profectus est hic e finibus Eleutheropolis, vico Aneas dicto, generosus & acer animo iuuenis, valido quoque corporis robore: sæpe fortiter fecit pro religione, contemptisque omnibus præsentibus sexto Diocletiani anno sacrificium Deo acceptum factus, certamen in flammis absoluit. Miror, quod Raderus noster se scribat nihil de hoc legisse apud Latinos. Eadem XIV. Octobr. habet Menologium. Ferrarius quoque in generali Catalogo Sanctorum eodem die: Aulonæ in Macedonia S. Petri Martyris sub Diocletiano. Vix mihi dubium est, quin idem & vnus sit Petrus Abselamus, qui cur adeo diuersis diebus colatur a variis, non est facile coniectare.

[9] [Cruce, gladio, igne, qua ratione dicatur interemptus.] De martyrij genere non parua quoque esse controuersia videtur; dum quidam in crucem actum, alij gladio interemptū, igni alij exstinctum volunt. An cruci affixus est, deinde igne circumposito suffocatus? An e cruce sublatus, in ignem coniectus? an gladio deinde in ipsis flammis percussus? Menæa & Menologium crucis & gladij non meminere. MS. Bertianum expreße habet: Tunc cruce suspensus, capite est plexus.

[10] [Vbi passus.] De loco quoque variant. Cæsareæ interfectum scribit Eusebius, alij Aulanæ, vel Aulone. Est Aulana, vt ex Hegesippo tradit Ortelius, vrbs Samariæ. Eleut heropolis vero, in cuius finibus natus est Petrus, primæ Palæstinæ vrbs, quæ, vt ait Cedrenus, olim Hebron fuit. Eiusdem vero Palæstinæ primæ Metropolis erat Cæsarea, olim Turris Stratonis. Quare non mirum est eum qui intra iurisdictionem vrbis Cæsariensis sit interfectus, Cæsareæ occisum dici ab Eusebio; qui eodem capite alios captos ac peremptos scribit Ascalone in eadem prouincia. Deinde non dicitur in Actis Aulanæ occisus, sed comprehensus, ac deinde Præsidi oblatus, forte ad eum Cæsaream pertractus. Sane adduci non poßim, vt Galesinio assentiar, qui Aulanam Aulonam interpretatur, vulgo la Velona, quæ vrbs est maritima in sinu Adriatico: quem secutus est Martyrologij Romani Gallicus interpres & Ferrarius in topographia, qui Petrum cum Balsamo isthic actum in crucem scribit, corpus vero illius Venetiis asseruari.

[11] [S. Petrus Atroæ sepultus.] Eodem die III. Ianuarij Petrum Σημειοφόρον celebrant Menæa: qui fortaßis noster est Petrus Balsamus, quem tamen nusquam alibi legi hoc nomine appellari. Ita habent: Τῇ αὐτῇ ἡμέρᾳ μνήμη τοῦ ὁσίου πατρὸς ἡμῶν Πέτρου τοῦ Σημειοφόρου, ἐν τῷ ἁγίῳ Ζαχαρίᾳ τῆς ἀτρώας κειμένου. Ipsa die Commemoratio S.P.N. Petri qui signum tulit, in S. Zachariæ Atroæ sepulti.

[12] [Cur Σημειοφόρος dictus.] De eo ita commentatur Raderus noster: In Græco est Σημειοφόρου, ad verbum Signiferi, Vexillarij, Antesignani. Varie potest verbum accipi, quasi Petrus ex Vexillario factus sit monachus; vel Christi vestigia in corpore suo circumtulerit, sicut D. Paulus & alij; vel quod crucem assidue gestarit, vti de quibusdam aliis legimus: σημεῖον enim etiam crucem & signum Filij hominis significat, Matth.24. vel quod signa fecerit, vel quod litteris in fronte notatus & inustus fuerit, sicut nonnulli infra prodibunt litterati, quod sacras imagines noluerint damnare, aut reiicere, aut proculcare; quodimpij quidam Cæsares iconomachi & iconoclastæ factitabant, & ab aliis fieri volebant & cogebant. Reor illum potius in crucem actum pro Christo. Nam ita Martyrologium Rom. docet illum apud Aulonam ciuitatem crucis supplicio peremptum. Arbitratur ergo Raderus eumdem hunc esse Petrum qui Aulonæ passus dicitur.

[13] [Acta vnde descripta.] Acta S. Petri Balsami ab Anastasio Bibliothecario Latine versa, atque a Surio edita contulimus cum antiquis MSS. monasterij S. Bertini, monasterij S. Maximini Treuiris, Ecclesiæ S. Audomari, S. Mariæ de Ripatorio, & aliis.

ACTA.

Petrus Balsamus vel Abselamus, Martyr (S.)

BHL Number: 6702

Ex Svrio et mss.

[1] In illo tempore Petrus, qui & Balsamus, cum comprehensus fuisset apud Aulanam ciuitatem tempore persecutionis, [S. Petri patria.] cum esset oriundus a finibus Eleutheropolitanæ ciuitatis, oblatus est Seuero Præsidi. Seuerus dixit ad eum: Quis diceris? Petrus respondit: Nomine paterno Balsamus dicor; [Constantia apud Præsidem.] spirituali vero nomine, quod in baptismo accepi, Petrus dicor. Præses dixit: Quod tibi genus est? Petrus respondit: Christianus sum. Præses dixit: Quod officium geris? Petrus respondit: Hoc maius officium habere non possum: & quod esse potest hoc melius, quam vt sim Christianus? Præses dixit: * Parentes habes? Petrus respondit: Non habeo. Præses dixit: Mentiris: audiui enim te habere parentes. Petrus respondit: In Euangelio mihi præceptum est omnia denegare, cum ad nominis Christi venero confessionē. Præses dixit: Nosti præceptum imperiale? Petrus respondit: Ego præceptum Dei mei noui, qui est verus & perpetuus Rex. Præses dixit: Præceptum est a clementissimis Principibus, vt omnes Christiani aut sacrificent, aut diuersis pœnis moriantur. Petrus respondit: Et hoc veri perpetuique Regis est præceptum, si quis sacrificauerit dæmoniis, & non soli Deo, eradicabitur. Quid ergo melius est, a te perire, aut a Deo vero in perpetuum eradicari? Tu iudica, si vere est in te aliqua iustitia. Præses dixit: Audi me, & sacrifica diis, & comple iussa Principum. Petrus respondit: Ego manufactis diis, ligneis & lapideis, quales vos estis, non sacrifico.

[2] Præses dixit: Iniuriam nobis facis. Nescis quia potestatem habeo occidendi te? Petrus respondit: Ego iniuriam non facio, sed quod scriptum est in lege diuina, hoc dico. Simulacra, inquit, gentium argentum & aurum, opera manuum hominum. Os, oculos, nares, manus, pedes habent: sed de his neque loquuntur, neque vident, neque odorant, neque audiunt, neque palpant, neque ambulant. [Psal. 113. 4.] Deinde sequitur: Similes illis fiant qui faciunt ea, & omnes qui confidunt in eis. [Idola & eorum cultores ridet.] Si Dominus per Prophetam & Spiritum sanctum hæc dicit, quomodo tu mihi dicis, quod iniuriam tibi fecerim, quia dixi similem te lapidibus & lignis mutis & surdis, in quibus dæmonia colitis? Et me persuades tibi similem fieri? Præses dixit: Audi me, & miserere tui, & sacrifica. Petrus respondit: Tunc mei misereor, si non sacrificauero, & a veritate non discessero. Sed quia infidelis es, & nec mihi credis, nec legi diuinæ, quia qui dæmoniis sacrificat, eradicabitur: & semper mihi hoc ingeris dictum, fac quod tibi iussum est. Præses dixit: Adhuc gero patientiam, expectans vt tecum cogitans sacrifices & salueris. Petrus respondit: Superflua ** mihi persuades; faciam, quod facturus es, & adimple opera patris tui diaboli. Nam ego quod suades non sum facturus, nec mihi Dominus meus Iesus Christus permittat, quem colo.

[3] [Torquetur.] Præses iussit eum suspendi: cumque fuisset suspensus, dixit ad eum: Quid dicis Petre? Numquid *** bene sentis in hac suspensione? numquid eo reddes sacra? Petrus respōdit: Iube adhiberi vngulas: ego enim iam dixi tibi frequenter, quod non sacrifico dæmoniis, nisi soli Deo meo, pro cuius nomine patior. Præses iussit eum fortiter torqueri. Cumq; nimium vexaretur prædicabilis Dei Martyr, vocem doloris non dabat, sed tantum psallebat, dicens: Vnam petij a Domino, hanc requiram, vt inhabitem in domo Domini omnibus diebus vitæ meæ. Et iterum dicebat: Quid retribuam Domino pro omnibus, quæ retribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, & nomen Domini inuocabo. Hæc eo loquente, amplius excitatus Præses alios carnifices iussit accedere. Turba vero adstans, cum videret nimium sanguinem currere per pauimentum, doluit, dicens ad eum: Miserere tui homo, & sacrifica, vt te liberes ab his crudelissimis pœnis. Sanctus vero Dei Petrus respondit: Hæ pœnæ nullæ sunt, nec mihi aliquem incutiunt dolorem: quod si negauero nomen Dei mei, **** in veras pœnas, & in maiora tormenta perpetua ingressurum me esse cognosco. Præses dixit: Quid dicis Petre? Sacrifica, aut pœnitebis. Petrus respondit: Ego nec pœnitebo, nec sacrifico. Præses dixit: Ego sententiam in te profero. Petrus respondit: Hoc est, quod tota auiditate expecto. [Cruci affigitur.] Tunc Præses dictauit aduersus eum sententiam, dicens: Petrum admodum contemnentem inuictissimorum Principum iussa propter legem Dei sui crucifixi sententiam subire præcipio. ***** Sic quoque venerabilis athleta Christi, complens agonem suum, dignus habitus est passionibus Domini sui participari. Martyrizatus est autē testis Christi Balsamus, qui & Petrus, apud Aulanam ciuitatē, III. Non. Ianuar. sub Maximiano Imperatore, regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est gloria in sæcula sæculorū, Amen.

[Annotata]

Side Note * al. Pabulum an parentes sunt tibi?

Side Note ** al. tibi.

Side Note *** al. Sacrificas, an non?

Side Note **** al. innumeras.

Side Note ***** MS. Bertinia. Tūc cruce suspensus capite est plexus.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Petrus „Apselamus”

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Petrus „Apselamus”

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 20.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.
Sie könnnen sich mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt:


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.