Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. PHOSTERIO ABBATE.

[Commentarius]

Phosterius, Abbas (S.)

Ex. Menæis.

[1] Sanctvm Phosterium ceteris, quos quidem viderim, auctoribus ignotum, ita celebrant Menæa V. Ianuarij:

[2] Hic S.P.N. Phosterius ex Oriente veluti sol quidam effulgens, Occidentem splendore suo illustrauit. [S. Phosterius in rupe austere viuit.] Cum enim altam rupem, & ab omni strepitu remotā ascēdisset, purissimis Deum precibus coluit, cibique abstinentia, insomniaque & chameuniis, ceterisque corporis afflictationibus se ipsum discruciando, vere sidus videbatur, nomineque rebus conueniente, orbem omnem luminis fulgore impleuit.

[3] [Castitate excellit.] Corpus autem castimonia illibatum, mentem sanctimonia consecrauit, Deique expressam animi similitudinem, vti erat capax, custodiendo, Spiritus sancti sacrarium effecit. [Miraculis claret.] Etiam miraculis a Deo auctus & exornatus, morbos omnes, omnisque generis ægritudines, a quacumque hominum sorte precando depulit; panesque diuinitus, [Panem ab Angelo accipit.] vt olim Elias vates, accepit: sed ille per coruum, hic vero per cælitis manum capiebat. Angelus igitur erat, qui huic quotdiebus, certo quodam loco, certa quadam dispēsatione panem seposuit. Quod si vnus, alterve, aut tres pluresve religiosi fratres peregre aduenissent, totidem panes eodem in loco per se reperiebantur.

[4] Quis vmquam tam inusitatum miraculum vel oculis vsurpauit, vel per auditionem accepit? Sed cum absque Deo nihil possit nostra deprecatio, non vsque ad vitæ finem hoc Dei munus illi est concessum. Sed Prophetæ quidem ad aliquos dumtaxat dies, Beato vero huic ad annos non paucos, quoad nempe vitam solitariam & inopem est sectatus. [Monasterium exstruit.] Postquam vero cœnobium ope Numinis excitauit, plurimosque in eo monachos Deo dedicauit, non e cælo, vt ante, victum accepit, sed ex quotidiano manus opere omnibus necessaria præbuit: non quod id Deus non posset; (apage os impium! quomodo enim qui tot millia ingratorum Hebræorum in solitudine pauit, non possit fidissimos sibique gratissimos cultores & alumnos pascere? Patet res.) Neque rursum sancti viri preces Deus aspernatus est, absit: quin neque pro subtracto pastu vmquam deprecatus est. [Matth. 6. 33.] Quærite enim, inquit Christus, regnū cælorum, & hæc omnia adiicientur vobis. Nec rursum placet Deo otium nostrum alere. Hinc præcepit Deus famulo suo Phosterio, vti ne quid ab alio acciperet, sed manus opera omnia sibi suisque compararet. [Labore manuum victitat.] Nihil enim a quoquam accipiebat, atque ab eo tempore non verbo tantum docuit suos alumnos, quo pacto faciendo opere essent occupandi, studioque precandi & legendi vacarent, sed reipsa & factis id ipsis ostendebat.

[5] [Synodo interest.] Cum porro ea tempestate hæresis in Ecclesia Dei grassaretur, multisque coactis Patribus & ipse euocaretur, venire minime recusauit, reque bene gesta, summam de se omnibus admirationem commouit, multosque ex multis errorum sectis ad veritatem traduxit: pluresque suis adhortationibus ad vitæ monasticæ disciplinam attraxit: [Multos cōuertit.] multaque miracula viuus mortuusque edidit. Obiit quinta Ianuarij ad vesperam.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Phosterios

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Phosterios

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung

Unser Reise-Blog:
 
Reisen zu den Orten, an denen die
Heiligen lebten und verehrt werden.


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 30.12.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.


Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.