Sollte hier eine Anzeige erscheinen, deren Anliegen dem unseren entgegensteht, benachrichtigen Sie uns bitte unter Angabe der URL dieser Anzeige, damit diese Werbung nicht mehr erscheint.
Lesen Sie vorher bitte unsere Erläuterungen auf der Seite Warum Werbung und wie sie funktioniert.


 


Ökumenisches Heiligenlexikon

Acta Sanctorum der Bollandisten

DE SANCTIS MARTYRIBVS POLYEVCTO, CANDIDIANO, PHILOROMO.

[Praefatio]

Polyeuctus, Martyr (S.)
Candidianus, Martyr (S.)
Philoromus, Martyr (S.)

De his vetus Martyrologium monasterij S. Martini Tornaci: Passio Sanctorum Polyeucti, Candidiani, & Philoromi: [Horum SS. natalis,] qui pariter in confessione Christi perseuerantes igni traditi sunt. MS. Hibernicum cōuentus Dungallensis, & MS. Rhinovviense, itidem peruetusta, hoc ipso die Philoromum referunt. Carthusiani Colonien. in addit. ad Vsuardum editis anno 1515. & 1521. XVI. Ianuarij, Polyeucti, [Acta.] Candidiani, & Philoromi Martyrum. Acta eorum damus ex codicibus antiquis MSS. bibliothecæ Marci Velseri, & monasteriorum S. Maximini Treuiris & S. Bertini in ciuitate S. Audomari. In MS. S. Maximini Poleuctus dicitur, qui aliis Polyeuctus. Tempus & locus martyrij non exprimitur.

ACTA EX VETERIBVS MSS.

Polyeuctus, Martyr (S.)
Candidianus, Martyr (S.)
Philoromus, Martyr (S.)BHL Number: 6888

Ex mss.

[1] Si quis vnanimitatem Polyeucti, Candidiani etiam, [Viuunt concordes:] & Philoromi sanctorū Martyrum contemplatus sit, non solum eos pro passionibus suis admirabitur, sed & per fidei firmitatem, atque immobilem & incōcussam eorum vnanimitatem, quam semper ad inuicem seruauerunt, multo magis stupescet. Ita enim conuenienter atque vnanimiter propter Dei verbum, & eius fidem quam plurimum transegerūt tempus, vt etiam facile & manifestius cōspiciantur intemerati ac stabiles sensus eorum. Ita fideliter ad inuicem iustitiæ amicitias saluauerunt, vt prorsus in nullo delinquerent. Tales erant circa fidem, tales etiam circa verbi doctrinam, vt facile quis contemplari posset probatissimam eorum vnanimitatem.

[2] Necnon & illud etiam his superadauctum bonū silentio non decebat præterire, fratres carissimi, sed magis laudibus condignis cumulare, vt in tantis supertenti periculis, [Fidem Christi prædicant.] tantis etiam decretorum tumentibus minis, non terrerentur; sed breuissimas quidem temporales minas iudicantes, breuiores vero & eius cruciatus, simul se disposuerunt in illo diaboli feruore errantes docere, & a malis arcere, & pro Verbo pati. Ita in omnibus festini & vnanimes cursitabant, vt eos quidē, qui a conscij erant quod circa diuinū verbū, suaderēt: eos vero qui animo b incredibili erant circa Dei verbum & fidem, verbo diuino subigerent. Et hæc non latenter neque in operto facere studebant, sed palam, & manifeste obuiam veritati venientes culpabant. Inreligiosis & ignorantibus Dei verbum ita ostendebant, vt opus eorum non vanum videretur, nec longe a spe. Et hi quidem suadebant eos ab errore discedere; illi vero qui suadebantur recipiebant cum gaudio doctrinam.

[3] [Comprehenduntur.] Sed vt iam vltra modum & contra decreta hos Sanctos quam plures facere sperarent, comprehensos trahebant ad iudicia: illi vero Sancti nihil contradicētes sequebantur, & nec tantum cruciatus plagarum aut sugillationes trahentium patiebantur, sed & omnia c ad cædem eorum festinātes obuiam ibant: religiosissimi & illi quidem serui Dei, his passionibus increscētes ridebant: filij vero diaboli in maiore ira cumulabantur: & in contentionibus exardebant. [Sistuntur Iudici,] Et quidem nouissime offeruntur Iudici. Iudex vero respiciēs eos, & de vultu & de habitu d verecundos, & honore dignos, stupefactus ait ad eos: Admiror vos viros, quomodo ad tantam ætatem venientes, [Obiurgātur.] derelinquere sustinetis: aut quomodo ipsi a merita vobis prudentiæ regula excidistis, qui alios docere deberetis, scire non possum. Vel passiones præcessorum e metum iniiciant vobis: verecundor enim ætates vestras, & has cruciare pigritor, de habitu vestro stimulatus.

[4] Et hæc quidem Iudex ad eos nimia f verecundia tactus dixit. Illi vero Sancti respōdere iussi, semetipsos considerantes; [Polyeuctus intrepide respondet.] respondit Polyeuctus: Non est lamentationis hoc tempus. Tunc etenim nobis erat lamentandum, quando patrum nostrorum errorem sequentes, digna lamentationis opera faciebamus: tunc miseri, scelesti, atque Deo ignobiles, quando verbum eius nesciebamus. Ita audi nunc contraria eorum quæ dixisti: non propter nosmetipsos verecundi, nunc tibi assistimus; sed propter Deum nostrum. Non honoras nos propter ætatem, vt dixisti, sed propter verbum, cui credidimus. Itaque si condigna recti sensus sapis, depone nunc tyrannicam potestatem, & verbo Christi Domini nostri suasus liberam ceteris ingredere viam, quæ sine errore est: salua in errore constitutam gentem, cui creditus es, sed ab homine corruptibili & tyrannica potestate conniuenti. Si hanc vanam tutelam, quam ab aduersariis saluare creditus es, incipies relinquere, accipies a Christo tutelam, & multo melius tibimetipsi subuenies: & eiusdem possessores magis magisque verbum docebis, & si g tyrannicæ legi non suadetis, ille te saluum faciet, & eius dolores tibi vitam æternam donabunt.

[5] Hæc cum dixisset viuacissimus vir Polyeuctus, intolerabiliter ferebatur in silentio Principis, & iocundo quidē prouocatori ad respondendum obticuit, ad pœnas vero eiusdem præparabatur: quique respiciēs ad prædictos sodales, ait: Forsitan & vos huic similia sapitis. [Adiudicantur igni.] At illis deuotissimis viris confessis Candidiano etiam & Philoromo, tamquam ex vna voce, & vna lingua, & eandem professionem promulgantibus; irreligiosus Princeps respondit: Ergo eadem cum illo sentitis? similia sapitis? Et hæc dicens, quæstionariis Sanctos tradens, igni corpora eorū consummari præcepit.

[Annotata]

a Ms. Velseri, inconscij.

b Idem MS. debili animo.

c Idem MS. ad sedem eorum festinati MS. S. Bertini ad cædere eorum festinantia.

d Ms. S. Maximini, verendos, & forte rectius.

e Ms. Velseri, modum.

f Ms. S. Max. iracundia.

g Idem MS. tyrannicæ legioni suaseris.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Polyeuctus und Gefährten

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Polyeuctus und Gefährten

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



        Zum Schutz Ihrer Daten: mit 2 Klicks empfehlen!


Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über http://d-nb.info/1175439177 und http://d-nb.info/969828497 abrufbar.