Ökumenisches Heiligenlexikon

DE S. POTITO MARTYRE.


An. Chr. CLXVI.

[Praefatio]

Potitus, Martyr (S.)

Ex variis.

[1] Nvlla fere in veteribus Cisalpinis Martyrologiis, quæ quidem viderimus, S. Potiti Martyris memoria. MS. Florarium, haud sane antiquum, Kalendis Ianuarij hæc habet: Romæ Potiti Martyris, pueri 13. annorum, qui in equuleo suspensus, [S. Potiti nomen in sacris fastis, 1. & 3.Ian.] lampadatus, ac tandem lapidatus est anno salutis CLX. & decollatus. At MS. monasterij S. Martini Tornaci, quod ab aliquot seculis exaratum est, atque Eusebij, Hieronymi, Bedæ nominibus est prænotatum, 3. Ianuarij: Et natalis Potiti, qui sub Antonino Imperatore primo fustibus est cæsus, deinde carceri inclusus, & magno pondere ferri damnatus. Vnde eductus, in equuleum est suspensus. Et cum esset iussus ab Imperatore secari, & canibus proiici, eum milites tangere non poterant. Inde iussus est frigi in sartagine, frixusque plumbo superfundi. Post vero palo ferreo fixus a capite est vsque deorsum. Quo ab Angelo erepto, iussit illi Imperator linguam abscindi, & oculos compungi. Et cum nec sic vinci posset, iussus est capite plecti, cum esset tredecim annorum puer. Sanctuarij Capuani a Michaele Monacho editi parte 4. [12. Ian.] Kalendarium quoddam monasterij sanctimonialium S. Ioannis, 12. Ianuarij isthæc habet: Passio erit S. Potiti Martyris.

[2] [13. Ian.] Ipsis Idibus eum celebrat Martyrologium Romanum his verbis: In Sardinia S. Potiti Martyris, qui sub Antonino Imperatore & Gelasio Præside multa passus, demum gladio martyrium consecutus est. In monasterio S. Potiti Neapoli, [30. Ian.] de quo infra, colitur 30. Ianuarij. Ferrarius 8. April. ista habet in generali Catalogo: Tuscanæ in Hetruria S. Potiti Martyris. [8.Apr.] Citat tabulas Ecclesiæ Tuscanensis, traditq; eius isthic reliquias seruari, cetera ignorari. De reliquiis post paullo. Idem Ferrarius 13. [13.Nou.] Nouembris: Pisis in Hetruria Sanctorum Martyrum Ephysi & Potiti Sardorum. qui dies est translationis, de qua infra.

[3] [Acta.] Acta S. Potiti descripserat Rosvveidus noster propria manu ex vetustißimo codice M. Velseri, quæ cum alio MS. monasterij, S. Maximini contulimus. Eadem, sed contracta, extabant in MS. Ecclesiæ S. Martini Vltraiecti. Eadem recenti stylo ornatius descripta acceperat Rosvveidus ex Sicilia. Alia fusiora, ex primis illis, sed ab antiquo auctore, concinnata, Neapoli accepimus ab Antonio Beatillo nostro e peruetusto codice monasterij S. Potiti descripta, quæ cum illis damus, collata cum Lectionibus proprij officij eiusdem monasterij, quod a 100. prope annis, nutu Mariæ S. Felicis Abbatissæ, ordinatum excusumq; idem nobis misit Beatillus: e quo officio hymnos aliquot subiungemus.

[4] Agunt præterea de S. Potito Marius de Vipera in catalogo SS. Ecclesiæ Beneuentanæ, a qua hoc die officio duplici colitur. [Alia de eo scripta.] Philippus Ferrarius in Catalogo SS. Italiæ. Michael Monachus Sanctuarij Capuani parte 4. Cæsar Engenius Caracciolus in Neapoli sacra. Fertur Alexander Flaminius ciuis Tricaricensis vitam S. Potiti versibus exarasse, quam non vidimus; vti nec Ioannis Mariæ Arcæ librum de SS. Sardiniæ, Franc. Faram de rebus Sardois, Dimæ Serpi chronica Sardiniæ.

[5] Baronius tom. 2. Annal. ad an. Christi 154. qui fuit Antonini Pij 16. secundum ipsum 15. enumerans varios Martyres sub eodem Imperatore martyrio nobilitatos, [Tempus martyrij.] in Sardinia Potitum recenset. Ferrarius, de Vipera, Caracciolus anno 168. occisum aiunt, qui erat M. Aurelij Antonini Philosophi cum L. Aurelio Vero 7. Posterior vita anno 166. eorumdem scilicet Imperatorum quinto exeunte, id factum tradit.

[6] Idem Baronius non solum Sardum facit Potitum, sed in Sardinia occisum. Calari in Sardinia natum scribunt Ferrarius, Caracciolus, de Vipera. Vita recentior, e Sicilia transmissa, [Patria.] natione Sardum asserit. Vita MS. prior in infantia constitutum in ciuitate Sardica habitasse ait; posterior orientalium partium ciuem vocat, consentiuntq; hymni & Lectiones. Eadem vita motæ in Isauria contra Christianos persecutionis meminit; Lectiones proprij officij, in Asiæ partibus. Vnde non obscure colligi ait Monachus, origine Asiaticum fuisse, citatq; alios MSS. codices Neapolitanos, qui e Sardica vrbe ortum tradunt; Flaminium qui Sardibus Lydiæ metropoli. Reperimus in quodam Rosvveidi schediasmate isthæc exarata: Acta habent Potitum constitutum in Sardica, quæ est Daciæ vel Thraciæ. An inde origo de Sardinia? Sane in vita habetur, Potitum in monte inuentum; & Dacia montosa. Vnde Statius in equo Domitiani:
Et attoniti vidit domus ardua Daci.

Item hic in fine de Apulia. Apulum, siue Apulensis colonia, Daciæ vrbs. Ita ille. Vnum illud modeste possumus pronuntiare: Non liquet.

[7] Vt Potiti ortu, ita & sacris eius reliquiis plures ciuitates gloriantur. In Sicula vita post martyrij eius narrationem hæc subduntur: [Reliquiæ translatæ in Sardiniam;] S. Potiti corpus postea ex Apulia non minore honore, reuerentia, & cultu, in Sardiniam Sancti patriam est perlatum, in illoq; vbi deinde D. Ephysius Martyr egregius sepultus est loco, prope Calarim fuit reconditum; ac stetit, donec vtriusque reliquias Pisani multo tempore Sardiniam occupantes, anno Domini 1088. in suam metropolim D. Mariæ virgini sacram transtulerunt: [inde Pisas.] quo tum XIII. Kalend. Septembris peruectæ, inde vsque hactenus, vt summo honore, cultu, reuerentiaque habitæ sunt; ita quoque ab iisdem continuo Pisani præsentissimum senserunt ac sentiunt auxilium. Translationis ipsorum festum conuentu maximo, & summa deuotione ciuium, mensis Nouembris Idibus celebratur Hæc ibi. Nihil XIII. Kal. Sept. in vllo Martyrologio de ea Translatione reperimus.

[8] Baronius in eamdem sententiam in Notis ad Martyrologium: In Sardinia autem & Pisis agitur de Potito & Ephisio Idibus Nouembris; [Festum Translationis:] sed illa est Translatio. Ferrarius in Notis ad generalem catalogum SS. scribit ex Tabulis Ecclesiæ Pisanæ, eos tamquam Patronos XIII. Nouembris, cum octaua, celebrari. addit ex Francisci Faræ, vt ait, lib.1. de rebus Sardois, Potiti corpus ex Apulia Noram ab Angelis eße delatum. Amborum deinde, Potiti & Ephysij corpora, a Pisanis rerum in Sardinia potitis, in suam vrbem aduecta. De Ephysio agemus XV. Ianuarij.

[9] Cæsar Engenius Caracciolus scribit, aliquot post Potiti martyrium annis, eius corpus a Sardis Noram deportatum, inde Calarim; tandem anno 1326. Pisas vna cum S. Ephysij corpore, vbi vtrumque in magnifico sacello intra Cathedralem basilicam conditum. Additq; ex Dimæ Serpi chronicis Sardois, cum Clerus Pisanus illorum Martyrum cultum (incertum negligentia an qua alia caußa) intermisisset; [intermissum:] iamq; eorum festo feriale, quod vocant, officium inchoaretur; vtrumque spectabilem adstitisse cum immensa Angelorum caterua, atque elata voce officium de Martyribus auspicatos, Regem Martyrum Dominum, & quæ sequuntur, occinuisse, monuisseq; Clerum vt idem officium prosequeretur: eo enim missos Angelos a Deo vt neglectum ab ipsis festum celebrarent. Stupefacti qui aderant, cœptum a Cœlitibus officium prosecuti, [diuinitus restitutū.] deinceps religiose peregerunt. Spectatur etiamnum in Choro eiusdem basilicæ depictum cæleste hoc ostentum Ita ille.

[10] Potuere aut Pisis, aut antea Calari accepisse Tuscanienses huius S. Potiti reliquias festumq; instituisse annue celebrandū VI. Id Aprilis, [Eius alibi quoque reliquiæ.] vt num. 2. dictum est: quamquam est alius fortasse Martyr Potitus, quem illi venerantur. Scribit Marius de Vipera, S. Potiti corpus a Christianis sepultum, postea Tricarici in ecclesia sanctissimæ Trinitatis in arca anno sal 1500. repertum coli cœpisse, & Patroni loco haberi. Idem tradit Ferrarius in Notis ad generalem catalogum SS. 13. Nouemb. & Caracciolus qui suspicatur partē aliquam corporis isthic remansisse. Paulus Regius in vita S. Ianuarij cap. 10. scribit S. Potiti reliquias aliquas asseruari in monasterio Montis Virginis.

[11] Iacobus Pintus noster lib. 3. de Christo crucifixo, tit. 4. loco 12. aßerit caput S. Potiti etiamnum in Sardinia extare. Agens enim de inuentione variarum reliquiarum in Sardinia, num. 40. ita scribit: In altero magnifico & insigniori sepulchro, vna cum sacris ossibus inuenta est alia concreti sanguinis amphora vitrea. In aliis alia reperta sacra corpora, non sine eisdem, vel similibus sanctitatis vestigiis, & martyrij argumentis, odorisque fragrantia suauissima. Inter argumenta, seu instrumenta martyrij illud præclarum, & singulare, quod in insigniori sepulcro, cum bona ossium parte collecta, [Caput an in Sardinia.] & eo translata, grandiori clauo transfixum caput a vertice ad guttur inuentum est: quod etsi non expressum epitaphio & illustratum Martyris nomine; satis tamen illustre est, neminem Sardorum Martyrum præter Potitum, eo tormenti genere martyrium passum. Cuius reliquias constat Martyrologis in Sardiniam ex Italia translatas; sed inde Pisas, testatur antiquus codex Ecclesiæ Pisanæ, quem ego legi; sed ad quam insulæ partem olim ex Apulia translatæ sint, Pisanus codex non habet. Aiunt nonnulli, Noram. Forte translatæ Nuram, vulgo Nurram; & aliæ ab iis quæ Pisas translatæ, mutuato Potiti nomine. Est autem Nura, seu corrupte Nurra, contigua Turribus, ad vrbemque Turritanam spectans. Hæc ille; verum quæ non omnia probamus. Nam etsi S. Potito transfixum caput, non tamen eo tormento interemptus est; nec existimamus quo superuixit tempore, hiantem in vertice plagam gestasse; sed diuinitus & ferrum extractum, & curatam plagam. Demus id tamen, at Nora, vetus sane vrbs, ad meridionalem insulæ oram refertur a Ptolemæo tab. 7. Europæ; & suspicantur viri eruditi haud procul dextra Sæpri amnis ripa fuisse, [Nora vrbs.] vbi nunc locus est Nori dictus, non longe ab oppido Serui. Probatur ex Antonini Itinerario coniectura, in quo sic habetur: A Sulcis Nura M. P. LXIX. A Caralis Nura M.P. XXII. Turris vero opposita insulæ parte ad Septemtriones vergebat. Nam quod ait neminem Sardorum Martyrum transfixo capite martyrium passum, vnde id constat? Cui prius fuere eorum Sanctorum, quorum superioribus annis isthic reperta corpora sunt, nota nomina, nedum certamina?

[12] Est Beneuenti, vt scribit de Vipera, in S. Potiti honorem templum iam pridem excitatum, in ea vrbis regione quæ dicitur ad Calcarias, sed vetustate collapsū. [Templa S. Potito erecta.] Neapoli quoque ædificatum illi templum cum monasterio a S. Seuero Episcopo, vt habetur in proprio eius officio Lectione 8. Fecit duo monasteria vnum S. Martini Episcopi & Confessoris, & aliud S. Potiti Martyris. At de titulo monasterij S. Martini agemus, cum ipsius S. Seueri ætatem examinabimus 30. Aprilis, cum videatur ante Martinum obiisse Seuerus; sed potuit a quopiam e successoribus, propter populi religionem, dicari S. Martini honori, quod alio prius nomine esset appellatum. Est vero nuper, Pauli V. Pontificis aßensu, venditum id monasterium ingratiam Camilli Caraccioli Principis Auellini, cuius palatij luminibus officiebat, atque alio loco nouum ædificatum, quod 30. religiosæ ordinis S. Benedicti incolunt, quibus sacra sex Presbyteri procurant. Ita Caracciolus.

VITA EX MS. M. VELSERI.

Potitus, Martyr (S.)BHL Number: 6908

Ex mss.

CAPVT I.
S. Potitus patris minas, dolos dæmonis vincit.

[1] Factvm est autem in diebus illis. S. Potitus dum esset in infantia sua constitutus in ciuitate a Sardica, Spiritus Dei super ipsū habitabat. Pater vero eius, nomine Hylas, idolis & diis iniquis seruiebat, & multis verbis & blandimentis suadebat filio suo, [S. Potitus a parente cruciatur fame:] vt sacrificaret diis. S. Potitus dixit: O pater, non vtile verbum loqueris mecum, vt sacrificem dæmoniis. Tunc pater iratus iussit S. Potitū sub custodia mitti, & præcepit vt nemo ei escam ministraret, neque aquam ei daret, dicens: Sine, videamus si Deus tuus, quem te dicis colere, ipse dabit tibi panē.

[2] Tunc S. Potitus fixo genu Deum deprecabatur, dicens: Iudica Domine nocentes me: expugna impugnantes me. Te enim, Domine Iesu Christe, desidero videre, quia tu es odor suauitatis. Tu humiliasti te pro nobis peccatoribus. Adiuuet me dextera tua, [cælitus corroboratur.] sicut misertus es Danielis in lacu leonum: sicut locutus es Domine Iesu Christe in sancto Euangelio, dicens: Beati qui esuriunt & sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum cælorum. Sanctus vero Potitus confortabatur a Spiritu sancto, & facies eius splendebat, vt radius Solis.

[3] [Reddit fidei rationem.] Pater autem eius iterum accessit ad eum, dicens: Fili sacrifica diis, iussum est enim ab Antonino Imperatore, vt quicumque non sacrificauerit diis, multis & diuersis pœnis interficiatur, aut feris tradatur. Dolet enim mihi quod te vnicum filium b habeo. S. Potitus dixit: Quibus diis sacrificare debeo, vt nomina ipsorum sciam? Pater eius dixit: Non scis, fili, Deum esse Iouem, & c Arpam & Mineruam? S. Potitus dixit: Ex quo natus sum ex te, pater, numquam audiui vt Deus Arpa dicatur, aut d Ariana, aut Minerua, quos tu dicis. O Pater, si scires quanto potens est Deus Christianorum, qui se humiliauit, & saluauit nos, e crederes in ipsum. Non enim scis pater Prophetam dicentē: Quoniam omnes dij gentium dæmonia: Dominus autem cælos fecit. [Psal. 95. 5.] Hylas dixit: Vnde tibi ista verba? S. Potitus dixit: Ego cui seruio, ipse loquitur per os meum; sicut in Euangelio dicit: Nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hota quid loquamini. [Matth. 10. 19.]

[4] [Contemnit tormenta.] Hylas dixit: Ergo fili nullam pœnam times? aut cum fueris ductus ad Antoninum Imperatorem, quid de te facturus eris, cum in multis pœnis fueris constitutus? S. Potitus subridens ait: O pater, verbum stultum locutus es: nam Dominus noster Iesus Christus, qui est redemptor animarum nostrarum, ipse me confortabit seruum suum. Non enim scis, pater, quia in nomine Domini Dauid singulus Goliā occidit de saxo, & de gladio eius amputauit caput ipsius, & monstrauit coram filiis Israel & coram socero suo. Hylas dixit: Ergo in omnibus istis paratus es? S. Potitus dixit: Credo in Deum Patrem & Filium, & Spiritum sanctum, quia hæc omnia paratus sum in nomine Domini pati. Sed tu, pater, crede in Dominum Iesum Christum, & saluus eris: isti enim dij nihil sunt, & nūquam aliquem saluum fecerunt, [Deos ridet.] aut aliquando præualuerunt. Si vis scire, pater, die ac nocte in igne ardent, & numquam extinguetur ab illis ignis æternus. Quis ergo, pater, æramenta & petras adoret, qui cum ceciderint in terram, erigere se non possunt; sed f minutati fiunt, vt puluis, & vocem non emittunt, muti enim sunt. Vel ad serpentes attendite, si momorderint nocere possunt; illi enim hominē nocere non possunt: quanto magis qui pro Christi nomine patitur, qui conculcauit leonem & draconem?

[5] Et admiratus est Hylas pater eius, & in faciem suā cecidit in terrā, dicens: Vere Deus est cū filio meo Potito. Væ enim mihi peccatori, vt filius meus sapientior me inueniatur! Statim enim g nubes de cælo rapuit S. Potitum, [Alio trāsfertur.] & deposuit eum in locū, qui dicitur h Ephirus. Ibi flectens genua sua orabat, dicens: Deus Angelorum, Deus Archangelorum, exaudi me peccatorem seruum tuum: non enim sum dignus inuocare te, quia peccata mea multiplicata sunt super me. [Orat pro patre.] Da intellectū patri meo, vt cognoscat quia tu es Deus solus, & non glorietur diabolus super eum; sed mitte Spiritum tuum sanctum super eum, vt cognoscat te; & non separetur a me, qui genuit me.

[6] Et statim Angelus apparuit S. Potito, dicens ei: Fiat tibi, sicut petisti: Deus enim tecum est, & vbicumque inuocaueris illum, [Præmunitur ab Angelo contra tentationes:] paratus est tibi Deus. Scias enim diabolum, qui est seductor animarum, paratum esse ad impugnandum te; & cum multis verbis fallacibus, suasurus est te, dicens tibi, quia ipse est Christus. Ergo non adorabis eum, sed dic illi: Si tu es Dominus Iesus Christus, flecte genua mecum, & oremus. Obserua enim calcanea eius, quia terram tangere non possunt. Et statim Angelus abscessit ab eo. Tunc S. Potitus orans, dixit: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea.

[7] Et ecce diabolus stetit ante illum, dixitque illi: Ecce ego ad te, Potite, veni: quid tantum crucias animam tuam? vade ad domum patris tui, & epulare ibi. S. Potitus dixit: [diabolum sibi sub specie Christi, gigantis, tauri insidiantem vincit;] Non destrues seruum Christi. Diabolus dixit: Non vides, quia ego sum Christus, & dolui super lacrymas tuas, & veni ad te? S. Potitus dixit: Si tu es Christus, oremus. Et attendens calcanea eius, terram non tangebant. Tūc humiliauit se in orationem S. Potitus, dicens: Domine Iesu, expelle a me iniquitatem istam, vt non glorietur super me seruum tuum. Tunc videns diabolus, quia non potuisset humiliare eum sibi, magis creuit cubitis quindecim. S. Potitus hæc videns exsufflauit in eum, dicens: Recede inimice; non enim suades seruum Christi, sed sicut tibi Dominus dixit, recede retro, & adora Dominum Deum tuum: iussum est enim tibi, vt ipsi soli seruias, & statim diabolus mutauit colorem, & factus est sicut taurus, & clamauit mugiens super militem Christi. [Matth. 4. 10.] Tunc S. Potitus facta cruce, ante illum non potuit se iungere. Diabolus amplius clamabat, dicens: O S. Potite dimitte me: quid me obligasti? ardeo enim. S. Potitus dixit: Iura mihi per sanctam Crucem, [Crucis signo ligat.] quæ te obligauit, quia iam non noceas homini Christiano, & dimittam te. Diabolus dixit: Per ipsam Crucem, per quam obligasti me, iam tecum luctaturus non sum.

[8] Et exiens dimissus, dixit: O quæ infantia me exsuperauit! vt mihi sic illusisset! væ mihi! vbi mittam sagittas meas? ad senem si misero, ille iam amplius sapere non potest: si in animal misero, ipsum animal mutum est. Sed ingrediar in filiam Antonini Imperatoris, ipsam enim vnicam habet: & ostendo virtutes meas. Et exclamauit diabolus, & dixit: O Potite, [Multa minantem dimittit.] vsque in finem mortis tuæ, non dimittam te, per fratres meos, & similes mihi, quia ingrediar in cor Antonini Imperatoris, & Gelasij Præsidis, & multis pœnis interficiam te. S. Potitus dixit: O tu falsator inimice, in quas volueris pœnas ibo, & expugnabo te, non ego, sed Dominus meus Iesus Christus. Et statim recessit inde diabolus, & ibat blasphemando: Væ mihi, a quo infante superatus sum?

[Annotata]

a Ms. S. Max. Serdicia.

b Ms. S. Max. perdam.

c Vita Sicula Arphan. Ignotum nobis hoc idolum, & vti & plurima minorum gentium numina.

d Vita Sic. Arianus. Forte Adrianus Imper. qui in Deos relatus, vt habet Eutrop. & alij.

e Ita Ms. S. Max. at Vels. credentes.

f Ms. S. Max. immutati.

g Vita Sicula: Hæc autem cum parum ad conuersionem parentis valitura prospiceret sanctus iuuenis, ab eius elapsus manibus, peruenit in locum, &c. Ast in altera vita diserte asseritur parentem conuertisse.

h In Ms. Velseri erat Hierusalem; & appositum alia manu, Ephirus, quomodo etiam habebat Ms. Vltraiectinum. S. Max. Ephyius. Vita Sicula, Ephis. altera vita, in Epirum. Hic deerat folium in codice Velseri, suppleuimus ex S. Maximini Ms.

CAPVT II.
Multos verbis & miraculis conuertit.

[9] [In ciuitate Valeriana mendicat.] Tvnc S. Potitus descendens ad ciuitatem, quæ dicitur a Valeriana, ingressus est in eam, & sedit in medio foro. Tunc b Quiriaca matrona Agathonis Senatoris vxor, c qui erat primæ cathedræ Senator, leprā patiebatur, & nullus eam poterat curare. Tunc S. Potitus humiliauit se in pauperem, & sedit ante regias eius, & aquam petebat sibi dari ab Eunucho, nomine d Hyacintho. dixitque ad eum Eunuchus: Huc venisti aquam petere? S. Potitus dixit: Desidero de ista domo aquam bibere, non tantum aquam, sed fidem vestram desidero, vt sit pax super domum istam, & gratia Domini mei Iesu Christi. Eunuchus obstupefactus quod talia verba ab infante audiret, admiratus est dicens: Vnde es tu infans? aut quomodo est nomē tuum? S. Potitus dixit: Homo sum ego, qui Domino meo Iesu Christo seruio, qui est redemptor omnium animarum, maxime fidelium, qui leprosos & paralyticos curauit, cœcos illuminauit, mortuos resuscitauit. Eunuchus dixit: Ergo si seruus ipsius es, tu potes leprosos curare. S. Potitus dixit: Saluat & curat Dominus meus Iesus Christus, & ego per ipsum, sicut ipse in Euangelio dixit: Si habueritis fidem, vt granum sinapis, dicetis huic monti, transi hinc, & transit; & nihil impossibile erit vobis. [Matt. 17. 19.] Eunuchus dixit: Ergo tu potes dominam meam curare a lepra sua. S. Potitus dixit: Si crediderit in Domino meo Iesu Christo, faciam eam saluam. Eunuchus dixit: Nonne si tu eam feceris saluam, dominus poteris esse super omnes facultates eius? S. Potitus dixit: Ego nō desidero aurum, neque argentum; neque diuitias eius concupisco: sed solam animam eius adiungere Christo Domino meo desidero.

[10] [Ad leprosam introducitur:] Et statim Hyacinthus Eunuchus nuntiauit matronæ hæc omnia quæ audierat ab infante. Et iussit eum vocari ad se. Ingressus autem S. Potitus in cubiculum eius dixit: Pax huic domui Domini mei Iesu Christi. Quiriaca Senatoris vxor dixit: e Fac me saluam, & ego credo. S. Potitus dixit: Si credideris, salua eris, & bonū opus videbis cum tota domo tua. Quiriaca dixit: Quomodo possum credere? S. Potitus dixit: Baptizare in nomine Christi, & eris salua. Quiriaca dixit: Ego credo alium nō esse Deum, nisi quem tu colis; tu fac quod facturus es. Tunc humiliauit se S. Potitus in oratione, & fleuit, dicens: Domine Iesu Christe, Rex Angelorum, redemptor animarum, tu dixisti ad discipulos tuos: In nomine meo leprosos mundate, mortuos suscitate: & me exaudi Domine famulum tuum, vt fiat gratia tua super mulierem istam, [Eam precibus sanat, & cōuertit, & multos alios.] & dicant gētes, quia tu es Deus, & præter te non est alius. [Matth. 10. 8.] Et statim sana facta est mulier illa, & splenduit caro eius, sicut f radij solis: & credidit Quiriaca, g & domus eius tota, & media ciuitas: & benedixerunt Deum, dicentes: Vere magnum lumē vidimus, & bonum desiderium per hunc infantem, qui redemit nos ex omni peccato. Tunc S. Potitus dixit: Ecce vidistis omnia mirabilia Dei: custodite mandata eius, vt salui sitis in secula seculorum. Et statim recessit de domo eius.

[Annotata]

a Nullam adhuc illiuss nominis ciuitatem reperimus. Valeriæ multæ, vrbes ac regiones. Si Sardum agnoscamus Potitum, licebit suspicari vrbem hic intelligi Sardiniæ, quam Ptolemæus lib. 3. cap. 3. Valeriam vocat, licet Valentiam quidam scripsisse arbitrentur, quod mox Valentinos populos eadem insulæ parte, haud procul Carali, locet.

b Ms. Vels. Quiriacis. Vit. Sic. Cyriaca.

c Ms. Vltrai. quæ erat prima in cathedra Senatus.

d Ita vita Sic. Alia Mss. Iacintho.

e Ita Mss. Vels. & Vltra. At S. Max. Dic infans, omnia quæ audiui potes facere?

f Ms. Vels. hic & supra, radia.

g Ferrar. & de Vipera habent, etiam Agathonem Quiriacæ maritum esse conuersum.

CAPVT III.
Energumenam sanat, idola euertit.

[11] Tvnc diabolus clamabat per os filiæ Antonini Imperatoris, dicens: Nisi venerit Sanctus Dei Potitus de monte, & iusserit me, non recedo a filia tua, Antonine. Illa autem suspendebatur per capillos in aera: & erat tristitia magna in palatio Antonini Imperatoris: & promittebat diis multa, dicens: Deus Apollo, Deus Arpan, & Deus Iouis, si feceritis filiam meam saluam, offeram vobis taurum cum cornu deaurato. Diabolus dixit: Nisi venerit S. Potitus, non hinc exeo. Tunc Imperator misit Gelasium Præsidem cum quadraginta militibus ad comprehendendum S. Potitum. [Accersitur ad Imperatorē, vt filiam a dæmone liberet.] Et ascenderunt in montem, & inuenerunt S. Potitum sedentem, & feras multas circa eum stantes. Quod vt vidit Gelasius Præses expauit, feræ autem steterunt contra illos. S. Potitus dixit ad feras: Reuertimini ad loca vestra, [Feras verbo cohibet.] neminem lædentes. Tunc Gelasius iactauit se de equo, & comprehendit eum. Sanctus vero Potitus dixit ei, vt quid cum tanta turba venisti ad me? Gelasius dixit: Tu es Potitus? At ille respondit: Ego sum peccator seruus Domini mei Iesu Christi. Gelasius Præses dixit: Imperator te vocat. S. Potitus dixit: a Cum homine Christiano quam caussam habet? [Vinctus ducitur ad Imperatorem.] Tunc iussit militibus comprehendere eum, & manibus ligatis deducere ad vrbemb. Et cum venissent ad palatium, ingressus est Gelasius ad Imperatorem. Dixit ad eum Imperator: Vbi est, ad quem directus es? Gelasius Præses dixit: Magna mirabilia vidimus in isto puero, & pene ipsi mortui fueramus. Imperator dixit: Et quid vidistis in eo? Gelasius dixit: Omnes feræ circa eū adstabant; & cum vidissent nos, impetum fecerunt contra nos. Ille autem iussit eas, & statim recesserūt. Imperator dixit: Adducite illum in conspectu nostro.

[12] [Expellit dæmonem ab eius filia.] Cum ingressus fuisset, dixit ad eum Imperator: Quis genus es tu? S. Potitus dixit: Christianus sum. Imperator dixit: Non scis præcepta Principum, c Qui non sacrificauerit diis, pereat? S. Potitus dixit: Ego hoc desidero. Imperator dixit: Fama tua peruenit ad me. Potes saluare filiam meam? Et si eam feceris saluam, honorabo te diuitiis magnis. S. Potitus dixit: Dij tui quare non eam faciunt saluam? Imperator dixit: Quid mihi sic superbe respondes? S.Potitus dixit: Si eam fecero saluam, credes in Deum, quem ego credo? Imperator dixit: Credo. S. Potitus respondit: Scio quia induratum est cor tuum: sed propter populum adstantem facio, vt videant & credant in nomine Iesu Christi. Tunc adducunt filiam Imperatoris, & stetit ante S. Potitum. Quod vt vidit diabolus, dixit ad eum: Quid est Potite? non tibi dixeram, quia te facerem inuitum venire? S. Potitus dixit: O diabole ecce contradico tibi: recede ab ista puella, quam Dominus Iesus Christus plasmauit. Ipse tibi imperat, diabole, vt discedas ab ea. Diabolus dixit: Et si me hinc expellis, tamen non te dimittam. Tunc S. Potitus insufflauit in faciem puellæ, & data alapa exiuit diabolus, & factus est velut draco, vt vniuersus populus videret; & multi ceciderunt in faciem dicentes: Vere magnus Deus huius pueri.

[13] Imperator dixit: Iste per maleficium facit omnia. S. Potitus dixit: Væ tibi, stulte Imperator, quia vidisti mirabilia Dei, nec sic credis. [Imperatorem id maleficiis tribuentem arguit.] Ille enim cum vidisset filiam suam saluam, dixit: Gratias ago diis meis, qui eam saluam fecerunt. S. Potitus dixit: Erras Imperator, istā enim filiam tuam Dominus Iesus Christus saluauit. Imperator dixit: Dimitte verba quæ loqueris, & sacrifica diis meis: & faciam te in palatio magnum, & dabo tibi aurum & argentum & margaritas. S. Potitus dixit: Numquam tibi bene sit Imperator: aurum enim, & argentum & margaritas in cælo habeo, [Eius dona & minas spernit.] quod mihi repromisit Dominus Iesus Christus. Aurum tuum, & argentum, & omnia tua ignis consumet. Imperator dixit: Adhuc superbe loqueris? S. Potitus dixit: Pœnas tuas non timeo. Dominus enim meus Iesus Christus ipse me liberabit de manibus tuis. Imperator dixit: Ad iniuriam loqueris. Aut sacrifica diis, aut iubeo te diuersis exemplis perire. S. Potitus dixit: Pereas tu, & regnum tuum, si nō feceris. Imperator dixit: Ad iniuriam meam loqueris. Vide quamdiu te sustineo. Dolet mihi de infantia tua, quoniam te feris traditurus sum. S. Potitus dixit: De te ipso dole, Imperator, quia magnus infernus tibi paratur, vbi cremaberis tu, & pater tuus diabolus, qui te obdurauit.

[14] [Cæditur fustibus.] Imperator ira commotus, iussit eum expoliari, & fustibus cædi. S. Potitus dixit: Gratias ago Domino meo Iesu Christo. Tunc expoliauerunt eum, & fustibus mactauerūt vsque ad mortem. Et dum cæderetur, hilari vultu benedicebat Deum, dicens: Benedicam te Domine: quia hæc omnia propter nomen tuum patior; & nullum dolorem cædentium sentio. Imperator dixit: Quid vis? mori aut sacrificare diis? S. Potitus dixit: Quibus diis? Imperator dixit: Non scis Iouem esse Deum & Arpan, & Arianam, & Mineruam? S. Potitus cum risu dixit: Videamus, quales sunt dij tui, & faciam quæ iubes. Imperator autem gaudio repletus, iussit eum duci cum multa turba; & ipse Imperator prior introibat in templum, & dixit: Gratias ago vobis dij, quia vix hunc infantem potui ad vos adducere. [Idola euertit.] Erat enim turba hominum quasi decem millia. Et cum ingrederetur S. Potitus, orauit, & ceciderunt idola ante pedes eius, & facta sunt velut puluis minuta. Cum vidit Imperator, reus factus dixit: Quæ infantia me illusit? [Imperatori insultat.] S. Potitus dixit: Vbi sunt dij, in quibus me dicebas sacrificare? Imperator dixit: Per maleficia tua deos meos exsuperasti. S. Potitus dixit: Si vere dij erant, quare se non defenderunt? Ecce, vt scias, Imperator, quantum potens est Dominus meus Iesus Christus, eui ego seruio.

[Annotata]

a Ita Ms. S. Max. At Ms. Vels. Cum homine Christi antiquam caussam habet.

b Addit Ms. S. Max. Romam.

c Ms. Vels. Qui non sacrificauerit, dispereat Ms. S. Max. Qui non sacrificauerit diis, periet.

CAPVT IV.
Glorioso martyrio perfungitur.

[15] [Ferro oneratur in carcere.] Imperator confusus iussit eum in carcere recludi, & centū viginti pondo ferri in collum eius mitti. S. Potitus dixit: Adiuro te, Imperator, adhuc alia centum viginti pondo a a dauge. Et fecerunt ministri sicut eis præceptum fuerat ab Imperatore, & ligauerunt S. Potitum, [Angelus cum soluit, & carcerē illuminat, ac suaui odore replet.] & signauerunt de annulo Imperatoris, vt nullus ad eum ingrederetur. Tunc S. Potitus orauit, dicens: Domine ad adiuuandum me festina: cum defecerit virtus mea, ne derelinquas me: libera me de hac pœna misericors, sicut liberasti Ioseph seruum tuum ab iniquitate dominæ suæ. Et statim Angelus apparuit ante eum: & reluxit carcer, sicut duodecim candelabra ardentia: erat autem facies Angeli, sicut nix de cælo, aut vt radij solis. Et statim factū est ferrum sicut cera liquefiens. Tunc S. Potitus dixit: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, quia dignatus es visitare seruum tuum. Sed magis conforta me in his pœnis, quas mihi excogitat Imperator Antoninus facere; vt magnificetur nomen tuum in vniuersa terra, vt non glorietur inimicus super seruum tuū. Carcer enim sic olebat, quasi aromata. Nam & ipsi b custodes carceris admirantes attendebant per regias carceris, quomodo S. Potitus in carcere deambulabat cum Angelis.

[16] Tunc Imperator misit præcones, vt qui non aspectaret spectaculum, gladio puniretur. c Et impletus est in amphitheatrū populus, quasi triginta millia expectantium: [Potitus in amphitheatro generose tyranno respondet.] & iussit S. Potitum, de carcere adduci. Et ingressus S. Potitus amphitheatrum, facto signaculo Crucis, stetit ante tribunal. Tunc Imperator dixit: Vbi te vides? S. Potitus dixit: Video me in terra Domini mei stare. Imperator dixit: Ecce hodie interitus tuus erit; & quis est Deus, qui eripiat te de manibus meis? S. Potitus dixit: Erubesce iam Imperator. d Laudo frontem tuam, quia melior est canis quam tu, eo quia plus sapit.

[17] Tunc Imperator iussit eum in eculeo appendi & e lampadari. Ille autem confidens in Domino, amplius refrigerium accipiebat. [Lampadatur.] Iterum iussit eum exungulari. S. Potitus loquebatur dicens: Vbi sunt minæ tuæ, [Exungulatur.] Imperator? Populus autem clamabat, dicens: O infans in tantis pœnis positus securus pugnas? Vere quia Deus Petri operatur cum eo. Tunc deposuerunt eum de eculeo: [Obiicitur feris.] & iussit eum feris tradi; feras dimitti, quæ cum venissent ad eum, acciderunt ante pedes eius. Tunc S. Potitus dixit: Quid est Imperator? ecce superauit te Dominus Iesus Christus, vt scias quantum est qui credunt in Dominum Iesum Christum. Nam pœnæ tuæ non dolorem, sed refrigerium mihi præstant.

[18] Tunc Imperator iratus, iussit membra eius secari & canibus mitti. [Iussus dissecari, tangi non potest.] S. Potitus dixit: Gratias ago Domino meo Iesu Christo, magnam enim coronam mihi parasti, quam promisit Dominus diligentibus se. Dico tibi Imperator: corpus meum in potestate habes, animam autem tangere non potes. Ministri vero præceptū Imperatoris facientes se concidebant, illum autem tangere non poterant. S. Potitus dixit: Erubesce Imperator, superatus ab omnibus quæ mihi fecisti.

[19] [Multi conuertuntur.] Populus autem clamabat: Magnus est Deus Christianorum. Tunc crediderunt in nomine Domini Iesu Christi quasi duo millia hominum. Imperator iterum iussit eum frigi in sartagine, [Feruenti oleo & plumbo torquetur.] addito oleo. Qui cum frigeretur, plumbum iussit solui & super eum fundi. Ipse autem confortabat vt adiungerent amplius, quia magnum refrigerium in corpore suo sentiebat.

[20] [Clauo transfigitur.] Tum vidit se Imperator in omnibus victum. Iussit acutum fieri aduersus f statum eius, g & allatum acutum iussit eum capite vsque deorsum in eum figi. Stabat in acutum S. Potitus, & amplius illi loquebatur. Tunc Imperator dixit: Ecce modo veniat Deus tuus, & liberet te de acuto. S. Potitus dixit: Dominus meus ipse me liberabit. & adiiciens dixit: Respice Domine de cælo, & vide & libera me de hoc acuto, sicut liberasti S. Petrum de vinculis catenarum. Et eleuans oculos suos ad cælos iterum dixit: Pater altissime, Creator cæli & terræ, [Clauus diuinitus capiti tyranni infigitur.] cum vnigenito Filio tuo Domino nostro Iesu Christo, & sancto Spiritu, iube acutum istum tolli de me, & figi eum in caput Antonini Imperatoris. Statim autē Angelus adueniens, tulit acutum de S. Potito, & fixit eum in caput Antonini Imperatoris. Imperator clamabat dicens: Miserere mei serue Dei; modo cognosco quia Deus tuus satis potest: libera me de acuto, quia cruciatur anima mea. S. Potitus dixit: Dij tui te liberent, sicut Dominus meus Iesus Christus me liberauit. Populus autem cum magna admiratione clamabat: O fides in hac infantia, quæ superauit idola; errant enim omnes qui in illis credunt.

[21] [S. Potitus baptizat filiam Imperatoris.] Imperator clamabat: Miserere adolescens, quia morior. S. Potitus dixit: Non mereberis de isto acuto liberari, nisi venerit filia tua, non te liberabo de isto acuto. Magna autem turba erat; nam & omnes Senatores tristabantur. Tunc venit filia eius, nomine Agnes, & cecidit ante pedes S. Potiti, dicens: Baptiza me in nomine Iesu Christi, quem tu adoras. Et baptizata est coram Deo & Angelis eius. Tunc orauit S. Potitus, & sublatus est acutus de capite Antonini Imperatoris. Qui clamans voce magna dixit: Gratias tibi ago, Deus Apollo, & Deus Arphe, & Arriane, & Minerua, qui me liberastis de hoc acuto.

[22] [Præcisa lingua loquitur.] Tunc ira ductus iussit linguam eius amputari, & oculos eius compungi. Et incisa lingua S. Potitus psallebat, dicens: Benedicam Domino in omni tempore. Et iterum dixit: Deus iudicium tuum Regi da, & iustitiam tuam filio Regis. Quid est Imperator, quia linguam meam amputasti? putas me non posse loqui aut tecum certare? Superat te Dominus Iesus Christus qui superauit Pharaonem, & liberauit filios Israel. Quid amplius facturus eris in me? Imperator confusus in omnibus, vidit se superatum, nihil inueniebat quod ei faceret.

[23] Tunc S. Potitus dixit: Non me poteris superare, nequissime Imperator, nisi gladio caput meum amputare. Sic Imperator gaudio repletus iussit eum decollari. Et dum duceretur ad decollandum S. Potitus, dixit: Deprecor te Imperator, vt vbi petiero, ibi me tu iubeas decollari. Quod permissum est a Principe. Tunc duxerunt eum in h Apolia, in loco qui dicitur i Milianus, inter k Sentianum & l Mulianum. Decollatus est autem S. Potitus super flumen qui dicitur m Banus, & visus est spiritus eius sicut columba. [Plectitur capite.] Et abierunt ad corpus eius & custodierunt eum tribus diebus, & sepelierunt eum, & fecerunt planctum magnum in illa die. Martyrizatus est autem Sanctus Dei Potitus sub Antonino Imperatore, Ianuarias n Kalendas. Annorum enim erat tredecim; regnante Domino nostro Iesu Christo, cui est honor & gloria in secula seculorum. Amen.

[Annotata]

a Ms. S. Max. adiunge.

b Ms. S. Max. carcerarij.

c Ms. Vels. Et impletus est amphitheater populo.

d Ms. S. Max. Lauda.

e Ms. S. Max. per latera eius lampades supponi.

f Ms. S. Max. Staturam.

g Addit idem Ms. & calidum fieri.

h Ita Mss. Velseri, & Vltrai. At S. Maxim. & Vit. Sic. aliiq; Apulia; & passim intelligunt Italiæ prouinciam Apuliam, in qua nullum nominatorum hic locorum apud auctores expressum reperimus.

i Ita Mss. Vels. & Vltr. Deest loci nomen in vita Sic. & Ms. S. Max. In 2. vita & Lectionibus officij proprij Iulia vocatur.

k Vit. Sic. Terentianum. Ms. S. Max. Lencianum. Ms. Vltr. Sincianum. Lect. Off Sentiamini.

l Altera vita Iuntianum. Ms. S. Max. Iunianum. Ms. Vlt. Milianum. Vit. Sic. Iulianum. Lect. off. Iuuamini.

m Vit. Sic. Calauius. Ms. S. Max. Calabius. Ms. Vltr. Vrbanus. 2. Vit. Calabriticus. Lectiones proprij offic. Calabiaricus.

n Ita Ms. Vels. & Vltr. At S. Max. XI. Kal. Februarij. Vita Sic. Idibus Ianuarij. consentit 2. vita.

>

ALIA VITA
Auctore anonymo. Ex MS. cœnobij S. Potiti Neapoli.

Potitus, Martyr (S.)BHL Number: 6911

Avct. Anonymo, Ex Mss.

PROLOGVS AVCTORIS.

[1] Dominvs & Redemptor noster de cælis per viscera virginea in theatrum huius mundi desiliens, humanum genus, quod olim æmulationis fraude deprauatum fuerat, Cōditori omnium Deo Patri reconciliare cupiens, inuisibilem ignem sanctæ fidei, & spei, caritatisque misericorditer attulit, ipso in sancto Euangelio asserente: Ignem veni mittere in terrā; & quid, inquit, volo, nisi vt ardeat? [Luc. 12. 49.] vt quemadmodum in primis parentibus feruorem fidei Frigidus in horto cantando fregerat anguis Liuidus & nigrum virus perfuderat ægris; ita mediator Dei & hominū homo Christus Iesus mysticus Adā, [Christus Dux Martyrum.] per sancti calorē Spiritus inuisibili fragiles animos miseraretur industria. Hoc siquidē conflagrati sūt sācti Prophetæ, Apostoli, Martyres, & omnes Sācti vtriusque sexus fidelium, qui vsque ad sui metas transitus ab eius dilectionis ardore non tepuere. Et quis interim fuit eorū signifer, nisi idem Saluator omnium, qui in corpore suo crucem leuans & ferens, præuius suo sanguine, tolerando passiones, Martyrum effectus caput est? Ad cuius vexillum, tolerando huius temporis passiones, certatim diuersæ Sanctorum phalanges, sub iugo caritatis eius aduersa subeuntes, cum palma victoriæ cucurrere, & præmia supernæ vocationis cōsecuti cum ipso sine fine lætantur.

[2] Vnde vnum ex his legionibus Martyrem, nō incongruum duximus recensere: & eius passiones, prout Creator scientiæ indulserit, cōscribentes, ad lucē veritatis diligentissime perducere; qui agonizando viriliter, æternis gaudiis inter eos nomine simul & opere potitus est. Cuius triumphantes agones & tolerantiæ fortitudines qui vult affatim noscere, si fides non absit, sequentia legat, ac ibi qualiter pugnando hostem superauerit, & Regem perpetuum, pro quo tanta perpessus, gloriosissime adierit, enucleatius perspiciet. Habet enim ad incrementum religionis suæ quid ibi credere debeat, [Einis huius historiæ.] quid sperare desideret, quidve amare delectet, per quæ ad ciuitatem supernæ patriæ perueniens contemplatur facie ad faciem omnium decus Sanctorum, vbi lux immensa Deus illustrat mentes hominum, atque ineffabilis summa felicitatis consistit. His ergo breuiter præmissis, ad narrationis gestæ ordinem properemus.

CAPVT I.
S. Potiti pia adolescentia, constantia in fide.

[3] a Regnante igitur Romanorū b quartodecimo Imperatore Antonino, [Persecutio sub M. Aurelio.] anno scilicet ab incarnatione Redemptoris centesimo & sexagesimo sexto, orta est c quarta persecutio a Nerone per totum orbē Christianorum, præcipue in d Isauriæ partibus ita excreuit; vt iussu nefandissimi prædicti Cæsaris positis circa necessitudinum loca simulachris, nulli daretur prætereundi facultas, qui non adoraret & sacrificaret eis; quatenus qui obtemperaret, honoribus magis extolleretur: qui vero rebellis reperiretur, nudatus propriis rebus nece perderetur.

[4] Hac denique tempestate beatissimus Martyr Christi Potitus, orientalium partium ciuis, sub paterno iure adhuc puerulus in vrbe sua subiectus, seu rosa de sentibus ex prauorum vita florens effulserat. Quem ita Domini virtus omni probitate omnique sanctitate decorauerat, [Potitus sanctus puer, patre ethnico.] vt non sine quodam magno præsagio tale sortiretur vocabulum; dum & ille præceptis omnipotentis Dei obediendo fortiter consecutus sit, vt multos alios prædicando consequi fecerit regna cælestia. Nam, vt Dominus ait in Euangelio, Non veni pacem in terram mittere sed gladium, hoc quodam modo gladio perculsus, ita se a nefanda patris superstitione sequestrauerat, vt non natura, sed nomine tantūmodo putari videretur filius. [Matth. 10. 34.] Et quod corporaliter cum ipso conuersabatur, nec aliqua eum illexerat mundana persuasio, seu paternæ gentilitatis redemptio, vt prædicationis suæ stimulo valeret eum de mortis vmbra eripere, & cælestis vitæ patriæ fide sincerissima reddere. O mira potentia Domini! Siquidem olim suis fidelibus dixerat pollicens: Si habueritis fidē, vt granum sinapis, dicetis huic monti, Transi hinc, & transibit. [Matth. 17. 19.] [Alios conuertit.] Operabatur autem iam tunc per famulum suum simile miraculum, quando talia & tanta prauarum mentium a sodalitate culturæ dæmonum, impulsione prædicationis tanti viri abstrahens, cupiebat trahere ad veritatis & æternæ vitæ consortium.

[5] Denique cum esset pater eius, Hylas nomine, idolis deditus, & clarus secundum seculi dignitatem, ac prædiues opibus, & non haberet ad posteritatem stirpis suæ alterum filium, qui illius hæreditaret facultates, cœpit eum multis suasionibus per varios amplexus & oscula, per diuersorū affatuum blanditias, extorquere ab æquitate fidei, & vt deos suos adoraret, adhortari. Cui Sanctus Dei sic ait: Non das mihi salubre consilium, pater; nam si, vt asseris, filius tuus essem, [Paternas illecebras contemnit.] & paterno me amore dilexisses, id mihi consulere satageres quod saluti animæ meæ proficuum, non quod perditioni fuisset. At quia non boni iudicij est, cupio ego tibi magis consulere, & de veritatis via disserere, vt Creatore totius mundi tuique agnito, satisfacias de tantis talibusque nefandis erroribus, quibus irretitus es; quatenus ab iis omnibus correptus, merearis aliquo modo perfrui propitiationis eius clementia. Sin alias tibi videtur, scito te cum tuis idolis amodo & deinceps per omnia contemptum.

[6] Ad hæc indignatus pater eius iussit eum in custodiam mitti, sperans terroribus, quem non blandimentis valuerat emollire; & vt nulla ei esca ministraretur præcepit, dicens illi: Sine, [Fame torquetur.] videamus si Deus tuus veniet, quem colis, tribuere tibi cibos. Recluso autem eo in custodia, fixis genibus ita cœpit Dominum lacrymis exorare: Deus fortitudinis, Deus pietatis, Deus æterne, Domine Iesu Christe, sine quo nullus viuit, qui pro salute humanæ fragilitatis dignatus es de cælis descendere, respice propitius ad preces humilitatis meæ, & miserere mei, sicut es misertus Danieli in lacum leonum misso; vt quemadmodum illi auxiliari dignatus es, ita me spem in nullo præterquam in te habentem roborare & confortare dignetis protectione dexteræ tuæ, ad gloriam & laudem sancti nominis tui. Nunc autem Deus vitæ meæ licet impotens pro puerili ætate viribus sim, tamen ea fiducia eaque ad te accedo confidentia, vt ea omni solamine terreno destituto, quæ humana non præualet imbecillitas, [Diuinitus corroboratur.] tuæ gloriæ maiestatis suffarcire dignetur potentia. Hæc illo orante, ita Domini virtus affuit, vt confortante Spiritu sancto facies eius sumeret iucunditatis splendorem. e

[Annotata]

a Michael Monachus testatur in Breuiario Capuano Officium quidem Octauæ extare, sed cum quinta & sexta de S. Potito lectione, quarum hoc initium est: Regnante igitur quartodecimo Romanorum Imperatore M. Antonino Vero, qui æquo iure primus regnauit cum Lucio & Aurelio Commodo annis decem & nouem & mense vno, regnantibus vsque adhuc singulis Imperatoribus; currente scilicet ab Incarnatione Redemptionis nostræ centesimo sexagesimo sexto anno, Imperij vero eius sexto anno, orta est quarta persecutio videlicet per totum orbē Christianorum a Nerone Imperatore, maxime in Asiæ partibus ita excreuerat, vt iussu nequissimi Imperatoris prædicti simulacra vbique posita si quis adesset qui non adoraret, vel sacrificaret, eius facultas publicaretur, & qui in hoc sacrificaturus deesset, nudatus propriis rebus morti traderetur, &c. Monet vero idem Monachus has lectiones sine dubio initium esse longioris textus: recte. Sunt enim ex hac vita, vti & eæ quæ in proprio officio S. Potiti in eius monasterio Neapoli recitantur, concinnatæ. Porro hic quædam corrigenda, vt recte idem monet. M. Aurelius Antonino Pio socero successit anno Christi 161. 6. Martij, sociumq; sibi & consortem adsciuit L. Ælium Verum, qui cum eo 9. aut, vt alij habent, 11. annis imperauit; M. Aurelius vero annis 19. mensibus 11.

b Imo decimus septimus fuit. Imperarunt enim hi ante, Cæsar, Augustus, Tiberius, Caligula, Claudius, Nero, Galba, Otho, Vitellius, Vespasianus, Titus, Domitianus, Nerua, Traianus, Adrianus, Antoninus Pius.

c Alij plures numerant. at qui solum decem, veluti 10. Ægypti plagas statuunt, ij primam a Nerone motam vocant, secundam a Domitiano, tertiam a Traiano, quartam a M. Aurelio. Perperam in Breuiario Capuano hæc efferuntur, quasi hanc ipsam quartam Nero concitarit. Sic & Lect. 1. off. S. Potiti: orta est persecutio a Nerone per totum orbem Christianorum.

d Lectiones propr. off. & Breuiar. Capuan. Asiæ.

e Lect. 2. propr. off. dicitur diuinis deliciis crebro refectus in carcere; & Lect. 4. secundo in carcerem a patre retrusus.

CAPVT II.
Dæmonis insidiæ elusæ. patris conuersio.

[7] Propter quod gaudens & exultans glorificabat Dominum, dicens: Gratias tibi ago Deus meus, qui me indignum famulum tuum de tuis donis spiritualibus complere dignatus es, quæ quanto plus sumūtur, tanto plus ambiuntur. Proinde precor, Deus Angelorum atque Archangelorum, cuius viscera pietatis & misericordiæ omnibus patent, [Orat pro patris conuersione.] qui non vis mortem peccatoris, sed vt conuertatur & viuat, vt exaudias me famulum tuum toto ad te pro genitore meo corde clamantem. Da ei agnitionem veritatis tuæ & fidei intelligentiam, & aperi ei tuorum donorum scientiæ thesauros ad cognoscendum te Creatorem omnium Deum, quatenus tua gratia repletus, non glorietur de eo Christiani nominis inimicus, quin imo glorificetur virtus tua.

[8] Ad eius orationem mox adstitit Angelus Domini confortans eum, & dixit: Fiat tibi sicut petisti, & hoc tibi notum sit, athleta Christi, quod Deus omnipotens, cui te corde toto commisisti, semper est tecum, & quodcumque ab eo poposceris absque dilatione impetrabis. a Tantummodo animaduertens prouideto, quod arripere debes armaturam Dei aduersus imminentes insidias antiqui hostis, quæ ingerendæ sunt tibi per vsurpationem nominis Christi. [Armatur contra tentationes.] Tu vero ne credēs cedas illi, sed eum magis satage orationibus & precibus a te repellere. Et hæc dicens discessit Angelus perpetuæ lucis ab eo.

[9] Sanctus igitur Confessor & Martyr Christi Potitus fretus potissime misericordia Domini psallebat illi: Miserere mei Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea, & in vmbra alarum tuarum spero donec transeat iniquitas. [Dæmonem oratione & signo Crucis superat.] Vix expleuerat hæc, cum subito apparuit incentor malorum: Ecce, inquit, dignatus sum venire ad te, o innocens homo, vt non afficias multum animam tuam; sed potius reuertere & epulare cum patre tuo b. Nam Christus, si credere non ambigis, ego sum. Condolui lacrymas tuas, idcirco descendi te consolari. Cui S. Potitus ait: Vade retro Satana inimice veritatis, quia nec vigorem animi destruere, nec suadere vales famulo Dei. Verumtamen si tu es Christus, vt asserere audes, & non potius Antichristus, flectentes genua oremus. Orante autem Sancto Dei, & dicente: Domine Iesu Christe expelle hunc inimicum nominis tui sancti, auctoremque iniquitatis a me, & proiice eum in abyssum, vbi deputatus est cum satellitibus suis; factus est aduersarius ille statura procerus, & mugiens dedit vocē aduersus tirunculum Christi. Contra quem ipse signo crucis munitus, Desine, inquit, maligne spiritus, tentare milites Christi; quia non terrere valebis, quem ipse iam signo crucis suæ passionis redemit. Ad hanc iussionem statim vt fumus euanuit. Vox inimici articulata audiebatur, proclamans: o quæ infantia me exsuperat! væ mihi! vbi sagittas meas iaciam? vbi quiescam? si prouectioris ætatis hominem adiero, non multo facilius vincor, quam ab hoc puero victus sum. Nisi forte ingredi potuissem in Antonini Imperatoris filiam, quam vnicam habet, & in ea præualens aliquo modo victor extitissem?

[10] Igitur Domini innocens præsidio sancti Spiritus innixus gratiarum actiones Deo omnipotenti non desinebat agere, qui in tot ei aduersitatibus dignatus est auxiliari. Interea pater eius adueniens iussit eum de custodia extrahi, quem ita alloquitur: [Rursus a patre tentatur.] Cum totius orbis vniuersitas generis humani obtemperet decretis Imperatoris, & cultoris diuorum numinum, & nullus est qui non eorum quærat eminentissimam potestarem habere propitiam, qua obstinatione cordis nescio sis offensus, vt sanctissimis cupiens priuari munitionibus, & multatus iustissimis eorum arbitriis pessime mori. At sane quoniam edicta Cæsaris vbique discurrunt, vt qui non libauerit sacris diis, diuersis pœnis afflictus, ferarum rictibus tradatur; antequam ad veritatis experientiam venias, accede & subdere decretis illorum; ne acerrime florem adolescentiæ tuæ amittens, cum dolore nimio me orbatum ad inferos deducas: quandoquidem cum te vnicum filium habeam doleo te nimis in his superstitionibus, quibus inuolutus es, perdere. Et S. Potitus, Dic, inquit, pater, quibus numinibus parere debeatur. Et Hylas: Primum Ioui, deinde Arphan, & Mineruæ. Et sanctus Innocens: Si nosses, inquit, o pater, quantus & qualis est Deus Christianorum, [Patri fidē suadet.] qui humiliauit se vt nos perditos saluti restitueret, nullos vnquam deos haberes, nec diceres; sed magis dæmones, qui nec sibi nec alicui prodessent, omni modo computares. Quinimo si prophetæ credere voluisses, audires illum de diis asserentem, quod omnes dij gentium dæmonia sunt, Deus autem noster cælos fecit. [Psal. 95. 5.]

[11] Audiens hæc pater, vehementer admirans ait: Vnde tibi hæc verba? Et puer: Spiritus ipse Deus, cui ego seruio, loquitur per os meum, qui in suo Euangelio prohibuit dicens: Nolite cogitare quid loquamini: Et genitor: Ecce, inquit, de pœnis & cruciatibus meis haud tibi curæ est, cum vero ad immanissimos cruciatus Antonini Imperatoris perueneris, quid acturus es? [Matth. 10. 19.] [Tormenta contemnist.] Et Christi Martyr: Deus, qui est redemptor animæ meæ, ipse est tutor corporis mei. Nam nescis quidem quoniam in nomine Domini Dauid solus, non armis & galea protectus, Goliam saxo percussit, & amputauit ipsius caput gladio; qua de re gloriosus coram filiis Israel & socero suo inuentus est?

[12] Ad quem pater: Ergo, vt video, omnia sustinere paratus es pro Deo tuo. Et Domini puer: Sic credo in omnipotentia Patris & Filij & Spiritus sancti, quod pro nomine sancto eius non solum omnia perpeti, sed etiam mori promptus inueniar. De te sollicite considerate necesse est, qualiter euadere æternas pœnas atque interitum Satanæ queas. Quoniam isti dij tui, [Deos ridet.] quos inaniter colens veneraris, nihil sunt, nec aliis inferre salutis aliquid valent, cum tartarus eos excipiens cruciet, vbi inextinguibilis ignis cū verme immortali sine fine viuere comprobatur. Nam si ad narrationis eius apicē credere voluisses, hos, quos deos putas, homines scelestissimos & facinorosissimos esse arte diabolica circumuentos, absque omni reperire cunctatione valeres, quos lex vniuersalis iudicat immisericorditer fore puniendos. Ergo si tales forte aduenerint, in terram melius redigantur & cineres quam erigantur. Quis rationalis patitur eos colere, cum & diuina vox asserat dicēs: Similes illis fiant, qui faciunt ea, & omnes qui cōfidunt in eis. [Ps. 113. 8. & Ps. 134. 18.] Et si ita est, imo quia ita est, restat ergo vt vnus Deus viuus & æternus credatur in substantia deitatis, [Verum Deum prædicat.] & trinus in personis, & rector vniuersorū visibilium & inuisibilium, cuius virtute omnes qui persecutionē patiuntur propter eius gloriosum nomen, immunes periculis reperiuntur, quin etiam aliorum casibus non sine magna potestate interdicere præualent, perhibente illo: [Marc. 16. 17.] Signa eos qui in me credunt hæc sequentur: Dæmonia eiicient, serpentes tollent, super ægros manus imponent, & bene habebunt.

[13] Cumque ista & his similia diceret S. Potitus, stupefactus pater, & vltra quam credi posset admirās: En, [Parentem conuertit.] inquit, modo noui quod verus sit Deus Christianorum, qui tanta & talia loquitur per hunc puerum, quemadmodum numquam expertus sum. Denique si non esset in eo aliqua diuina virtus, minime quiuerat iste ex corde suo omnia hæc proferre, sed, vt video, ipse loquitur per filium meum. Itemque congemiscens ait: Væ mihi peccatori, qualem sophiæ sagacitatem tenere videor, quando sapientior me de his omnibus filius meus omnimode comprobatur? Plane nunc corde video, fide credo, quod non sit similis huic, qui talem gratiam intelligentiæ meo tribuit gnato, vt omnem ambiguitatis squalorem a me emundans, ad veracissimam lucis me valeret perducere rationem. Hec dicente patre, gratias referens S. Potitus Deo, catechizans & docens eum omnem fidei normam, fidelissimum Christi seruum in sanctæ matris Ecclesiæ gremio, Deo annuente, mirabiliter collocauit.

[Annotata]

a Lect. 6 prop. off. diserte promittitur ei ab Angelo patris cōuersio.

b Nulla hic aut in priore vita mentio fit matris, veluti tum superstitis: ast in off. propr. Lect. 7. dicit inter alia dæmon: Compatere lacrymis tui patris, & matris tuæ miserare suspiria.

CAPVT III.
Leprosæ curatio. conuersio multorum.

[14] His ita gestis, sanctus vir Domini, cuius votum dissolui iam & esse cum Christo multo melius erat, a patria sua in Epirum, vbi est a Gargara ciuitas, conuolans, ibi Christum prædicabat. Deinde descendens in vnam ciuitatem earumdem partium, quæ dicitur Valeria, sedens in foro plures suo dogmate ad gratiam Christi fidei perduxit. [Prædicat in vrbe Valeria.] In qua erat matrona quædam, nomine Cyriaca, cuiusdam Senatoris Antonij vxor: is primæ cathedræ Senatus, diues opibus & familiis valde, sed b leprosus, cui nulla medicorum ars proficere valebat, sed tamen de die in diem desperata iam carere vita mortis finē opperiebatur. Ad cuius domum in similitudine pauperis properans, pro foribus consedit & aquam cuidam eius famulo eunucho, nomine Iaquinto, [Accedit ad Cyriacæ leprosæ fores.] quem prætereuntem forte viderat, bibere postulauit. Quem cum intuitus fuisset c hermaphroditus, despiciens inquit: Huccine venisti laticem petere? Cui Sanctus, Non, inquit, tantum pro lymphæ stilla huc veni, quantum pro vestræ salutis commodo, quatenus agnoscentes fidei veritatem, gratiam aliquo modo recipere valeatis Domini mei Iesu Christi, sitque pax eiusdem semper abundans domui isti. Talia prosequēte Sancto, stupefactus spado, Vnde es, inquit, puer? & quod nomen tibi est? B. Potitus respondit: Ex humo sum genitus, sicut & tu, seruus fidelissimus Domini nostri Iesu Christi, qui est Saluator omnium animarum fidelium & corporum; nomine quidem Potitus nuncupor. Cui eunuchus: Ergo si famulus ipsius es, potetis dominam meam a lepra curare. Auditum est quidem multa eum mirabiliter egisse in hominibus olim: Si ipse est, nempe valet nihilominus & hoc efficere. Et Sanctus: Si fides vera non absit, potens est Domini nostri Iesu Christi virtus saluare eam nunc, quomodo saluauit tunc Centurionis seruum, & plures alios. Et eunuchus: Hoc, inquit, certo scias, precor, quia si ad pristine salutis incolumitatem eam perducere quiueris, tu eris omnium facultatum eius dominus. Et Christi athleta: Ego non cupio tam opulentiam illius habere, quam eius animam Deo omnipotenti suo Creatori conglutinare.

[15] Ad hæc spado: Præstolare ergo paullulum, donec intimentur hæc omnia dominæ meæ. Cui cum retulisset iussit eum introduci. [Ad eam introducitur.] Ad quam cum ingressus esset, dixit: Pax Domini mei Iesu Christi sit huic domui. Et salutata ab eo honorifice ait Senatrix: Dic puer poteris hæc omnia, quæ prolata sunt, ad perfectionis summam perducere? Cui Sanctus: Si credideris, ait, cum tota domo tua in Patrem & Filium & Spiritum sanctum, non solum ad corporis integritatem, verum etiam ad instaurationem animæ, peruenire valebis. Cui Cyriaca Senatrix ait: Quo pacto hæc assequi valeam edissere quantocitius. Nam minime alium Deum in cælo & in terra colere & adorare decreui, nisi illum per quem salutis vtriusque substantiæ meæ experimentum capiam.

[16] Hæc audiens S. Potitus prosternens se in orationem cum lacrymis ait: Domine Iesu Christe fili Dei viui, qui de sinu Patris veniens, [Pro ea orat.] per vterum Virginis mortalem carnem induens, mortalibus apparuisti, vt mortis vinculis coarctatos ad veram libertatem vitæ perpetuæ perduceres; quique etiam quibusdam ex eis dedisti potestatem filios Dei esse, ad facienda signa & prodigia, scilicet ad effugandos dæmones, mundandos leprosos, mortuosque suscitandos; exaudi me nunc orantem ad te, & tribue huic mulieri poscenti sibi salutem corporis sui, quatenus tua miseratione saluata benedicatur sanctum & gloriosum nomen tuum in secula seculorum. Expleta autem oratione, [Eam baptizat, ac sanat.] continuo catechizans baptizauit eam in nomine sanctæ Trinitatis: ad cuius inuocationem subito splenduit caro eius, & est Deo auxiliante sanissima reddita.

[17] Videntes autem hoc sui omnes baptizati sunt in nomine Domini. Prædicante igitur in eadem vrbe & docente B. Potito multi venientes baptizabantur. Cui Dominus tantam gratiam conferre dignatus est, [Maltos ibidem cōuertit.] vt intra exiguum temporis spatium crederet fere mediæ ciuitatis populus Dominum Christum, & gratias agerent, dicentes: Benedictus es Domine & Saluator omnium, qui dignatus es per hunc famulum tuum eripere nos de laqueo venantium & potestate Principis huius mundi. [Secedit in montem.] Post hæc sanctus Dei cultor Potitus prodiens inde abiit haud procul a ciuitate super vnum montium, & ibidem morabatur seruiens Deo.

[Annotata]

a Nullam huius nominis in Epiro vrbem adhuc legimus. Nota Troadis Gargara.

b Potius ipsam Senatoris (qui hic Antonius, alibi Agatho dicitur) vxorem leprosam fuisse, & infra patet & expriore vita.

c Haud est verisimile, androgynum ad honoratæ matronæ obsequia adhibitum. Sed existimauit hic Auctor, eam vocem eunuchum significare.

CAPVT IV.
Filiæ Antonini energumenæ liberatio.

[18] Eodem autem tempore habens Antoninus filiam, nomine Agnetem, obsessam a dæmonio, de qua superius fecimus mentionem, non sine magno tædio cum toto eam palatio mœrebat. Inde etiam voto astrinxerat se diis suis, dicens: Deus Apollo, Deus Iupiter, Deus Arphan, subuenite filiæ meæ saluantes eam, & offeram vobis taurum cum cornibus a sanctissimis vestri iuris delubris. [Perquiritur iussu Antonini.] At vero diabolus magis magisque discerpens clamabat per eam: Nisi venerit Potitus de monte, non hinc excedam. Ad cuius vocem Cæsar perquirere cœpit, quis foret iste, quem tantus dæmon acclamaret nomine. Cuius fama comperta, misit vnum illustrem ex amicis suis, nomine Gelasium, qui in illis temporibus Præsidatus officio fungebatur, cum quadraginta militibus, dicens: Ite quantocyus, quocumque reperietis eum, citate festinanter.

[19] Qui cum abiissent ascenderunt Gargara, vbi idem morabatur cum bestiis. Si quidem virtus Domini ita aderat ei, vt bestiæ, ferina rabie mutata, submissa ceruice venientes tutarent eum. Ergo vt visi sunt ab eis, impetum vnanimiter fecerunt aduersus eos. Qui territi admodum in fugam conuersi sunt. [Feras verbo cohibet, vt cicures.] Sed beatissimus Christi Confessor, qui non solum pati, sed & mori pro Christo cupiebat, intelligens iam sibi martyrij tempus imminere, conuersus ad bestias dixit: Præcipio vobis in nomine Domini Iesu Christi, vt lustra vestra adeatis, neminem lædentes, neminem contingentes. Hæc eo dicente mox discesserunt. Videns hoc Præses miratus oppido iactauit se eminus de equo, approximansq; illi dixit: Tune es Potitus? Cui Sanctus: Quālibet indignus & peccator ego sum. Vt quid te tātus ac talis vir cum tanta multitudine ad me tantillum fatigare voluisti? Porro tunc Domini puer erat annorum tredecim. Ecce, Gelasius Præses ait, præcellentissimus Augustus de te audiens vult te desideranter videre. Cui Sanctus: Et quæ, inquit, ratio est Cæsari cum hominibus Christianis? Quamquam ergo contra fidei religionem facere videar, [Perducitur Romā.] veniam tamen vobiscum. Hæc dicens ingressus est viam, veniens cū Præside Romam. Vbi ingressus, demisso cum militibus Sancto proripiens se Præses ad palatium nuntiauit illum Cæsari affuturum. Cui Cæsar dixit: Et vbi est? Et respondit Præses: En cum militibus subsequitur me. Et Cæsar: Vbi eum reperistis? Gelasius dixit: In vno mōtium cum feris & bestiis, non longe ab vrbe Valeriana reperimus. Vbi si ille defuisset, mortem omnes dumtaxat opperiebamur. Et Augustus, Quomodo? inquit. Et Præses: Omnes bestiæ instar muri eum circūdederant, quæ aspectantes nos, impetum apertis rictibus dederunt aduersum nos; sed iubente illo statim recesserunt. Cui Antoninus dixit: Præsentetur iam aspectibus nostris.

[20] Tunc vero exiit Gelasius, inueniens præ foribus stantem, introduxitque illum. [Sistitur Cæsari.] Quem videns Antoninus Imperator ita alloquitur: Cuius generositatis & religionis es puer? S. Potitus respōdit: Ex Orientalibus partibus oriundus, & verissimus Christi seruus sū. Et Cæsar: Audiuimus, inquit, opinionem nominis tui, quod per inuocationem nominis cuiusdam potestatis filiæ nostræ possis mederi, & pristinæ salutis saluationem ei præstare. Propterea te accersiri præcepimus, quatenus per te ad suæ mentis integritatem redacta, municeps bonorum & diuitiarum Imperij nostri, maximusque in hoc palatio florere merearis. Audiens S. Potitus dixit: Diuitiæ tuæ & honor tuus alteri tribuatur; quia non ideo penitus abnegauimus nostra, vt concupiscentes non sine magno crimine vtamur alienis. Tamen isti dij tui, quibus confidentes toto pectore colitis, [Idololatras arguit.] quare non saluarunt eam? Et Cæsar: Cur, inquit, nobis sic acrius respondes? Et Sanctus: Quia abnegantes relinquitis omnipotentem Deum viuum in cælis, & adoratis potius creaturam quam Creatorem & Saluatorem omnium, qui potestatem habet mortificandi & viuificandi; & cupitis vos liberari ab obsidione malignorum spirituum, qui vos iam mancipatos in æterna sua maledictione retinent. Attamen si ipsum omnium Redemptorem credidissetis, prorsus omnia possibilia fuerant credentibus. Et Augustus: Non aliter ego credere spondeo, nisi quomodo tu doces, si filiam meam ab infestatione tanti inimici liberare, & ad suæ mentis integritatem perducere valebis. Cui S. Potitus ait: Certissime noui, quod obstinatus corde es, & credere recusas; tamen propter multitudinem istius spectaculi, vt videant opera Domini mei Iesu Christi & glorificent Patrem eius qui in cælis est, feratur ipsa puella in medium.

[21] Mox quidem allata ante sancti viri præsentiam; cuius virtutem vt sensit obsessor inimicus, [Dæmonem e filia Imperatoris expellit.] exclamare cœpit per os eius, dicens: Quid est Potite? animaduertis modo, quod ipse sum, quem superatum modo paullulum ante gloriabaris? Numquid prædixeram tibi illuc me iturum vbi superari ego, magisque tu superare valeres? Proinde ergo huc venire te feci, vt si etiam hinc me eiiceres, tunc te penitus desererem. Tunc Sanctus Christi & Martyr Potitus insufflauit in faciem præfatæ puellæ, dicens: Dominus meus Iesus Christus filius Dei omnipotentis, cui omnis creatura cælestis & terrestris obtemperat, ipse tibi in virtute sancti Spiritus interdicit & imperat, excrabilis dæmon, vt exeas & recedas ab hac creatura sua, & vlterius non habeas potestatem introeundi in eam. Et data ei alapa, protinus visus est exire de ore eius draco teterrimus, & valde horribilis. Quem videns adspectantium caterua, in magnum stuporem versa, non sine ingenti præconio voces ad cælum repetentes, Vere, inquiunt, vere magnus est Deus huius pueri, qui tale prodigium per eum exhibere dignatus est. Sicque factum est, vt crederent ex eis multi in Dominum Iesum Christum, collaudantes & benedicentes eum.

[Annotatum]

a Deest auratis, vt patet ex priore vita.

CAPVT V.
Idolorum euersio. Cæleste solatium.

[22] Videns ergo homo nefandissimus Antoninus Imperator, admirans vehementer dixit: Ista equidem per maleficia sunt, non per diuini numinis potestatem. [Imperatorem id maleficiis tribuentem increpat.] Constantissimus Martyr & Confessor Christi Potitus dixit: Infelicissime atque ab omni experientia rationis aliene, qui debuisti sine hoc indagare Deum tuum, qui te creauit, quique animam tuam tibi prestitit, vt per hoc intelligere valeres ad qualē beatitudinis gloriam esses profuturus, & adorans venerareris eum, gratiasque ageres illi; nec saltem modo credis, quando tanta & talia per me famulum suum peregit? Antoninus dixit: Gratias nempe ago diis meis, qui sanitatis remedia misericorditer ei præstiterunt. Et Christi tirunculus: Erras, inquit, Imperator. Hāc quippe filiam tuam, quam per deos tuos astruis erutam a dæmone esse, potuerunt in illam eum immittere, non foras abigere. Sed, si aduertere volueris; Domini mei Iesu Christi affuit virtus, quæ illam restituit incolumem, & ad pristinæ sospitatem salutis redegit.

[23] Cui Cæsar: Audi me Potite, & ad consilium nostri moderaminis autem cordis tui accommoda. Accede, [Eius munera aspernatur.] & sacrifica diis nostris, & decorabo te, vt præfatus sum, honoribus multis, & magnus & gloriosissimus in hoc palatio eris. Christi miles ad hæc: Numquam, ait, bene sit tibi Imperator, vt his diuitiis indigeam, quæ a me veluti stercus cloacæ reputatæ sunt: sed diuitias & honores ab æterno Rege opperior, quæ mihi iam in cælesti regno reseruata custodit, quæque numquam ablata minuuntur, sed semper augmentantur. Siquidem te & regnum tuum, cum tota gloria seculi huius, ignis inextinguibilis consumet.

[24] Et Cæsar: Nescis, infelix, decreta inuictissimorum Imperatorum, quod quicumque non libauerint sponte omnipotentibus diis, diuersis pœnis interficiantur? Et Christi athleta: Ego hoc libentissime cupio, [Minas contemnit.] & votis omnibus exopto. Attamen notum sit tibi, quia Deus omnipotens, qui est liberator animæ meæ de æternalibus pœnis, ipse erit & tutor corporis mei in his momentaneis, quæ mihi facere conaris. Cui Imperator: Aut obtemperans sacrifica diis, aut tanta & talia tormentorum genera experieris, quanta numquam arbitratus es experiri. Et Sanctus: Deliras tu & regnum tuum, si non dicta per omnia factis compenses. Cæsar dixit: Ad hunc modum ad imperium altitudinis meæ loqueris? Sed tantum te suffero, quantum annos tuos in tenerrima ætate prospicio; alias morsibus ferarum iam te iactari fecissem, si obstaculum nostræ clementiæ defuisset. Beatissimus Christi Martyr ait: Quidquid minaris, crudelissime Imperator, pro Christo patienti animo sustinebo, & ob hoc gaudia æternæ vite recipere gloriosissime spero. Te autem cum patre tuo diabolo, cuius instinctu hoc machinaris, tartarea Charybdis absorbebit, vbi sine fine cruciaberis non consumendus.

[25] Ad hæc infelicissimus Cæsar ira repletus iussit eum spoliari & fustibus mactari. Quod quidem factum est. [Cæditur fustibus.] Cumque diu cæderetur Martyr Christi Potitus, opitulante Christi misericordia, ac si nullius aliquid doloris sentiens, gratias Deo omnipotenti agebat, dicens: Magnificans glorifico te Deus meus, quia iam dignatus es me seruum tuum recensere fidelissimos tuos inter testes.

[26] Cæso autem eo, fecit idem crudelissimus Imperator suis illum in tribunalibus sisti, cui & dixit: Vt quid vis tam pessime mori? Sacrifica diis. Beatissimus Potitus respondit: Quibus diis libare debeam? nomina eorum innotescite. Et Cæsar: Ignoras Iouem, & Arphan, & Mineruā, esse sanctissimos deos? Innocens Christi Martyr subridens inquit: Ego tales aliquando numquam noui. Tamen videre quos refertis, vt decentius vestris præceptionibus parere valeam. Ad hæc Imperator gaudio refertus, exiliens de tribunali, ad templum Iouis cum totius populi spectaculo properat. Vbi ingressus cœpit adorare simulachra, dicens: Gratias vestræ omnipotentiæ refero numina, quoniam, licet duriter, tamen dignati estis vestro præsidio illius pueri emollire verecundiam, & clementissimis vestris producere visibus. Et hec dicens, iussit accersiri S. Potitum, cui at: Ecce isti sunt, quos dixeram tibi, Potite, dij immortales, quibus paullulum antea contemnens derogaueras. Prosternere nunc celsitudinibus illorum, quatenus sedatis sæuissimis furiis illorū, tibi propitiare valeas illorum sententiam. [Idola oratione euertit.] Sanctus igitur cum ingressus esset fanum, subito se prosternens cum lacrymis humo, orationem fudit. Cuius precibus ruentia protinus idola redacta in cinerem sunt tetrum. Quorum casus vt vidit execrandissimus Cæsar, plaudens manibus congemuit, dicens: O quæ infantia me superauit! Cui Sanctus: Vbi sunt nunc dij tui, quibus me placari præcipiebas excellentissime Cæsar? Et Augustus: Per veneficia nempe tua video illos esse superatos. Et Domini puer, Si vere, inquit, dij tui omnipotentes erant, quod aiebas, quare se non defendentes custodierunt? Ergo vt scias quanta sit Domini Iesu virtus, cui ego seruio, animaduerte & intellige, quod non sit ei similis in cælo sursum & in terra deorsum, qui tanta & talia virtute sua peragere valet.

[27] [Ferro grauatus in cluditur carceri.] Ad hæc Antoninus Imperator confusus, iussit eum furibundus grauissimi ponderis ferro coarctari, & retrudi in carcerem, vt nullus ingrederetur ad eum vt saltem parumper aquæ ministraret: & præcepit carcerem annulo suo signari. At vbi ingressus est Martyr Christi Potitus, statim ad arma sua solita confugit, dicens: Deus innocentiæ restitutor & amator, qui ad te corde clamantibus in tribulatione & in necessitate adiutor & liberator vsque quaque esse probaris, quique cum defecerit virtus sperantium in te, non derelinquis nec desistis auxiliari. Exaudi nunc seruum tuum subueniens mihi, sicut exaudire dignatus es Ioseph retrusum Ægypti in carcere, & libera me de his ponderibus nexuum, quæ præ imbecillitate corporis exiqui sufferre non valeo; vt cognoscant omnes, quod non sit alius Deus faciens mirabilia, nisi tu solus semper, qui viuis in secula seculorum. [Soluitur ab Angelo, & cælesti lumine atque odore recreatur.] Hæc eo orante, subito resplenduit carcer totus, & in ipso splendore astitit Angelus Domini confortans eum; & liquefacta sunt continuo vincula eius sicut cera. Tantæ interim suauitatis fragrantia eumdem locum circumdederat, vt præ nimio odore concurrentes custodes carceris, & intuentes eum tanto lumine coruscare, ipsumque Sanctum Angelico famine frui, stupefacti & conterriti fugerunt insinuantes Imperatori quæ viderant. Sanctus autem Potitus tali leuamine roboratus, tantoque beneficio diuini numinis suffartus, gratiarum cœpit actiones persoluere Deo dicens: Laudo & benedico te, Deus omnipotens, qui dignatus es me seruum tuum inuisere & confortare. Quæso ergo te protector meus, vt non desinas consolari me solita clementia pietatis tuæ contra multifaria machinamenta tormentorum nefandissimi Antonini Imperatoris, quatenus tui præsidij munimine adiutus, magnificetur gloria maiestatis tuæ, & vniuersa mirabilia enarrent in generationem & generationem.

CAPVT VI.
Varia tormenta diuina virtute superata.

[28] Interea Cæsar Antoninus auditis iis quæ a custodibus visa sunt, iubet sibi amphitheatrum parari, ac præconem mitti, vt ad illud omnes confluerent, [Sistitur Imperatori in amphitheatro.] & qui se eo excusarent, capite plecterentur. Cuius edicto omnium concursus efficitur, & amphitheatrum completur. Tunc Imperator sedens pro tribunali præcepit sibi beatissimum Martyrem Potitum exhiberi. Qui cum ductus fuisset, vt intrauit amphitheatrum, Crucis Dominicæ signaculo se muniens, adstitit intrepidus ante tribunal Cæsaris. Quem toruus aspectu, iratus animo, Antoninus ita alloquitur: Dic Potite, vbi te conspicis astare? Et Sanctus, In tellure, inquit, Creatoris Domini mei omnipotentis. Et Augustus: Ignoras quod hodie ad tui interitus spectaculum istud amphitheatrum completū est? [Blasphemum tyrannum increpat.] Et quis est ille Deus qui te de manibus meis eripere valebit? Cui Sanctus: Erubescere iam potest frons tua, nequissime Imperator, quoniam insipientius caput tuum esse cernitur a canis respersum, quod omnipotentiam Dei mei omni modo expertus, modo asserat tua improbitas me non posse de manibus tuis eripi & liberari.

[29] Et Cæsar: Quid, inquit, per multa variaris? Quod nunc præfatus loquor, per veritatis efficaciam consequeris. [In equuleo suspensus, lampadibus vritur.] Et iussit mox eum in equuleo suspendi & lampades ardentes eius lateribus applicari. Quo gesto beatissimus Martyr confisus in Domino, ac si in alieno corpore pati videretur, ita facto animo, hilarique vultu sustinebat pœnas, collaudans & glorificans Cōditorem omnium Deum, qui virtute fortitudinis suæ lampades ardentes ad refrigerium, imo ad nihilum redegerat. Videns igitur tantam constantiam Sancti & animositatem impiissimus Cæsar, indignans valde, Visne, ait, Potite, vt addamus ad refectionem tantæ suauitatis & delectationis tibi aliquid, quatenus de vna ad alteram pertransiens possis absque fastidio talibus deliciarum epulis vti, ac lætius delectari? Cui innocens Martyr: Quam maxime, inquit, id cupio. Desiderabilia enim sunt hæc mihi super aurum & lapidem pretiosum, & dulciora super mel & fauum. Et Augustus: Addatur ergo ad dignitatem honoris tui quantum sufficienter competit; ferantur scilicet ferreæ vngulæ, [Ferreis vngulis raditur.] & b vnguletur. Quo peracto, Sanctus Domini toto pectore aiebat Cæsari: Vbi sunt minæ tuæ Imperator? perpaullum antea me promittebas humiliare, numquid superaui eas? Vide ergo & intellige, quod non mihi pœnæ tuæ dolorem accommodent, sed potius magnum exultationis gaudium.

[30] Tunc videns se Imperator valde confusum, amplius indignari cœpit, præcipiensque deponi eum mox de equuleo, iussit tradi rictibus feratū. [Obiectus feris, non læditur.] Ad cuius vestigia itidem feræ venientes, deposita omni ferina rabie, & occurrentes humiles capite osculabantur pedes eius. Ad hæc constantissimus Martyr insultare truculentissimo Imperatori cœpit, Quid dicis, inquiens, nequissime Cæsar? putasne, [Insultat tyranno.] expertus es virtutem Domini mei Iesu Christi? an adhuc dubites? Etenim animaduerte quanta sit omnipotentia virtutis eius. Quod si adhuc aliquid ambiguitatis in tuo obstinatissimo pectore restat, age nunc, & perfice quæ cœpisti, vt peruenire ad maiora horum mirabilia valeam, quæ in me famulum suum Dominus dignatur efficere.

[31] Hæc eo dicente, sæuissimus Imperator furore succensus iussit eum membratim ferro secari. Ad cuius vocem lictores cupiebant explere quod fuerat iussum, [Iussus ferro dissecari, tangi non potest.] nec valebant. Nam sicut tentabant quodcumque ex membris eius abscindere, ita Domini virtus opitulabatur, vt saltem ad exiguum attingere valerent. Pro quo etiam Beatissimus Potitus gratias Redemptori omniū referebat, & iucundo ac sincero animo dicebat Cæsari: Crudelissime & omni virtute pietatis priuate, intuere quanta & qualia sunt beneficia Dei mei omnipotentis, quoniam per exquisita tormenta me cupis perdere, & non solum in anima quæ immortalis est, sed nec in corpore habes potestatem sine voluntate Dei quicquam mali perpetrare. Et quoniam ita est, restat ergo vt cognoscas te nunc esse in vtroque fortiter cōuictum a Domino meo Iesu Christo, pro cuius amore omnia hæc libenter sustineo.

[32] Aspectante interea multitudine totius amphitheatri hæc, [Multi conuertuntur.] glorificantes crediderunt ex eis circiter duo millia in Dominum Iesum, huiusmodi voces dantes ad cælum: Vere Deus Petri & Pauli est in puero isto, & non potest alius credi sub cælo, nisi ipse qui tantas virtutes & signa per hunc dignatus est ostendere. Tunc videns hæc tyrannus Imperator fremuit, & ex imo pectoris prolixa suspiria trahens, dixit: Potite, per maleficia tua omnia superas, tamen habemus fortiora tormenta, quæ nequaquam possunt deludi, quemadmodum per magicas artes sunt cetera delusa. [Oleo feruente & plumbo perfunditur.] Hæc dicens continuo fecit ferri sartaginem ignitā cum oleo, & Sāctum in ea iussit poni. Quin etiam desuper plumbum feruentissimum fundi. Quibus peractis sanctus Innocens Dominum Iesum confitendo benedicebat, & placido vultu clamabat: Adiuro te, inquiens, Cæsar per gloriam Augustalium tuorum fascium, vt de ipso plumbo mihi ad sufficientiam addi facias, quia magnum mihi refrigerium præstat.

[Annotata]

a In priore vita: melior est canis, quam tu.

b In priore vita dicitur exungulatus. At prop. off. Lect. 7. Iussit lictoribus, vt ferreis pectinibus carnem illius discerperent: quod adeo immanissime perfecerunt, vt ossa articulatim detegerent. Et Hymno 7. vncis pectinum clauis lacerus.

CAPVT VII.
Tyranno & cruciatibus superatis, mors.

[33] a Avdiens hæc crudelissimus Imperator, magis ac magis furore accensus, præcepit post hæc fieri clauum ferreum, dicens: Videamus, si veniens iste Deus tuus, in quo te confidere dicis, te eruet de ipso ferro acuto, aut si per calliditatem tuam aliquo modo eum possis euadere. Cui B. Potitus dixit: Non aliter credo in eius pietatis misericordia, [Clauo ignito configitur.] nisi quod, sicut sua potentia liberauit me de tot præmissis generibus pœnarum, ita me & de acuto clauo, quem mihi minaris, eripiet. Tunc, vt protulerat, crudelissimus Antoninus fecit præfatum clauum calefieri fortiter, & sic in capite fortissimi Martyris configi.

[34] Ipse autem Sanctus cælesti præsidio suffultus, statim oculos in cælum erigens, Saluatorem omnium cœpit inuocare dicens: Domine Deus meus, Pater altissime, qui semper in necessitatibus meis adesse dignatus es, qui liberasti sanctos Apostolos tuos, retrusum scilicet vnum a ferreis nexibus, alterum viperei virus periculo, quæso te, vt exaudias me seruum tuum & mittere digneris sanctum Angelum tuum de cælis, qui liberet me de hac pœna, quam nefandissimus Antoninus in me exercuit, retribuens illi secundum ne quitiam eius crudelitatis, vt iuxta Vatis sententiam incidat in foueam quam fecit, & conuertatur hic dolor in caput eius, & in verticem eius iniquitas eius descendat; quatenus hoc saltem discrimine expertus, [Is Sancto orante, infigitur capiti tyrāni.] desinat quātumlibet de tot talibusque vlterius excogitare fidelissimis tuis famulis. Hæc eo orante mox Domini virtute dolor ab almi Martyris capite abstractus, & in verticem iniquissimi Antonini confixus est, qui magnis vocibus cœpit protinus inclamare S. Potitum, dicens: O serue Dei Potite miserere mei, deprecare Deum tuum vt eripiat me de hoc intolerabili exitio, quia crucior in eo valde. Nam modo certissime credens agnosco, quomodo potentissimus sit ipse Deus, & non est alius præter eum.

[35] Tunc Christi seruus gratiarum actiones non desinebat Deo Creatori omnium agere, dicens: Glorifico & benedico nomen tuum Deus magne & omnipotēs, qui adiuuisti & consolatus es me. [Insultat ei Potitus.] Et insultans aiebat Cæsari: Dij vero tui quare non subueniunt tibi, quemadmodum Deus meus subueniens auxiliatus est mihi? Obsecra nunc eos vt venientes misereantur tibi & liberent. Omnes autem circumstantes videntes hoc, in laudibus Dei conuersi, dicebant: O qualis & quanta est potentia istius pueri Dominatoris, cuius virtute plagas & lampades vngularumque laniatus derisit, nec nō ferarum rabiem sedauit, & sartagines ignitas cum plumbo effuso extinxit; tandemque idolis cum Antonino Imperatore deuictis, semetipsum sospitem atque incolumem exhibuit! Et quis sapiens rationalis intellexit hæc, & non desistat adorare tales dæmones, & colens veneretur vnum Deum æternum, qui fecit cælum & terram?

[36] Interea Antoninus atrocissimus angustiatur & torquetur, stridensque vocibus aiebat: S. Potite adiuua me, & miserere mei, quia morior in hac pœna. Cui Sāctus dixit: Nisi tua filia venerit, quam Dominus meus Iesus Christus sanauit, minime curaberis. [Baptizat eius filiam.] Eadem hora tristabatur omnis Senatus, quorum iussu accersita est puella. Quæ cum venisset, prosternens se cum lacrymis solo, deosculari cœpit pedes sanctissimi Martyris, dicens: Baptiza me famule Dei in nomine omnipotentis Dei tui, quem prædicas. Statimque catechizans baptizauit eam in fide sanctæ Trinitatis. Et recedente illa, expandens manus suas ad cælum B. Potitus dixit: Deus vniuersitatis Cōditor & Redemptor, qui nullius indiges bono, sed bonus essentialiter æternalis existis, qui tuæ benignitatis clementia solem tuum oririfacis, & imbres fundis super iustos & iniustos; quique tuis fidelibus promittere dignatus es, dicens: Petite & accipietis, quærite & inuenietis; exaudi me nunc pro Antonino Imperatore vt eripias eum de intolerabili dolore, [Eum dolore liberat.] ad laudem & gloriam atque potentiam magnitudinis tuæ. [Matth. 7. 7.] Licet enim Domine execrandus & crudelissimus sit, sufficere tamen ei poterit æterna damnatio, quæ illum subsequi post hanc vitam miseram debebit. Expleta vero oratione, dolor ablatus est a ceruice eius, & sanus effectus est.

[37] Quo dolore cum sensisset nequissimus Imperator se erutum, gratias cœpit agere dæmonibus suis, dicens: Actiones gratiarum vobis referre non destituo, dij sanctissimi & omnipotentes, qui dignati estis me vestris virtutibus ab hac eruere angustia. Cui Sanctus dixit: Adhuc errorem patitur sensus tuus Imperator, quando quidem Deus omnium fidelium exauditor ipse tibi præstitit saluationis & salutis remedium, non dij tui, qui non potuerunt in eterno interitu sibi auxiliari, vbi modo cruciantur. [Præcisa lingua loquitur.] Tunc vehementer iratus Imperator iussit linguam eius amputari, & oculorum luminibus orbari. Quo expleto, puer Domini Potitus benedicere & glorificare Deum potissime cœpit, dicēs: Benedicam Dominum in omni tempore; semper laus eius in ore meo, qui in os meum immisit canticum nouum, hymnum Deo nostro. Et hoc psallens superna gratia roboratus, exclamans, Quid acturus es, inquit, crudelissime Imperator amplius? an forte quod incidi fecisti linguam, & lumina mea tolli, ideo te adscribi victorem conaris? Ecce, si noscere non dissimulas, superauit te Deus Dominus meus Iesus Christus per me nunc, sicut olim per sanctum Moysem Pharaonem Ægypti, obduratione tui similem, quando in signis omnimodis & portentis ab eius dominationis oppressione brachio extento populum suum liberauit? Nisi forsan mucrone decernas caput meum abscindi, & pro remedio solūmodo in corpore meo vincere arbitreris.

[38] Ad hæc stupefactus nimis Imperator & confusione repletus extemplo vt proposuerat dedit capitalem sententiam. Quo audito beatissimus Christi Martyr & Confessor Potitus, gestiens & exultans, Antonino Imperatori dixit: Precor tuam execrabilem potestatem, Cæsar, vt vbi petiero vbi me puniri iubeas. Cui Cæsar Antoninus, Fiat, inquit, & iuxta propositum tuæ postulationis vota tua rite firmentur. In hoc edicto traditus est lictoribus. [Plectitur capite.] Qui cum eum accepissent, peruenientes duxerunt ad locum quemdam inter Sentianum & Iuntianum, qui vocatur Iulia, super ripam vnius fluminis, nomine Calabritici, & ibi eum gladio ferierunt. Cuius sancta anima in columbæ specie visa est carnis ergastulo ad alta poli triumphans properare, vbi cum Christo regnans gaudiis felicibus in perpetuum fruitur. [Sepelitur.] Porro eius exuuias venientes Christicolæ cum omni veneratione collegerūt, & condientes sepelierunt sub die Iduum Ianuariarum, ad laudem & gloriam Saluatoris nostri Iesu Christi, qui cum Patre & Spiritu sancto viuit & regnat per infinita secula seculorum. Amen.

[Annotatum]

a In Lectionibus propr. off. dicuntur sequentia esse gesta in loco qui dicitur Iulia, super ripam fluminis Calabiarici, vbi sibi tribunal erigi Tyrannus iusserat.

HYMNI DE S. POTITO.
Ex Officio proprio monasterij S. Potiti Neap. a

Potitus, Martyr (S.)

Ex officio S. Potiti.

I.

[Antiphonæ in vtrisque Vesperis & Laudibus.] Ostella Christi fulgida,
Potite Martyr inclyte,
Obscura culpæ nubila
A mente nostra discute.
      Tu clarus inter Martyres
Fulges, vt inter sidera
Sol, ac vt inter candida
Ligustra candent lilia.
      Luces vt ardens lampada,
Humana lustrans pectora;
Vt sal per orbem spargeris,
Humana siccans vulnera.
      Non sic Potite cynnama
Attrita spirant, moribus
Vt tu modestis, florida
Ætate, fragras seculo.
      Post clara mortis funera
Illustris inter Angelos
Tanto refulges lumine,
Quanto per orbem nomine.

[Annotatum]

a Erant perquam incorrecte editi hi hymni, totumq; officium. An sint maioris poematis pars, an ad hanc solum rem compositi, ignoramus. Sunt certe quidem non inelegantes.

II.

[Hymnus in 1. Vesperis.] Claret Eois puer ortus oris,
Claret illustri patre, claret alta
Matre, quid mirum quod in vrbe clara
      Clareat infans?
Id magis mirum, quod ab axe claro
Sol eum Christus potiore luce,
Inter atratas rutilum tenebras,
      Traxerit ad se.
Vt rosam e spinis, veluti coruscum
Sidus a tetra nebula Potitum
Traxit infantem pius auctor orbis
      Matris ab aluo.
Traxit, vt vero sibi sole nato
Bruta despectet simulachra: trino
Numine ac vno potiatur, omni
      Quo calet æstu.
Martyr o mi, dum frueris Tonante,
Virgines curæ tibi sint, quotannis
Festa condentes tibi: dexter adsis,
      Dum sacra complent.
Dum tibi dulces modulantur hymnos,
Thura dum sacras adolent per aras,
Dum parant lychnos, & olente fanum
      Flore coronant.
Dum crocum, calthas, violas, ligustra,
Cum rosis nardum, thyma cum marino
Rore, sic dextra, vt calatho per ædem
      Vndique spargunt.
A Dei regno pie Martyr audi
Virginum suspiria; cerne fletus,
Vota, singultus, vt odora defer
      Lilia Iesu.
Summa laus vni Triadi per æuum,
Quæ velut paruo tribuit Potito
Lauream, nobis prece donet eius
      Gaudia Diuum.

III.

[Hymnus ad matutinum.] Potite Martyr inclyte,
Dum sacra reddis annuo
Ritu colenda Virginum,
Adsis choro psallentium.
      A Solis ortu pullulas
E stirpe praui germinis,
Velut rosarum flosculus
E stirpe dura veprium.
      Parente natus ethnico,
Afflaris aura Spiritus,
Quo falsa calces numina,
Crucis trophæum prouehis.
      Cupressus, vt crinitulo
Viburna præstat vertice;
Virtute sic tu paruulus
Præcellis omnes maxima.
      Non sic, Potite, cynnama
Attrita spirant, moribus
Vt tu modestis, florida
Ætate, fragras seculo.
      Tu prædicator promptulus
In vrbe fulges propria,
Iesum parenti prædicas,
Fidemque pandis ciuibus.
      Laus Vnitati triplici,
Pro qua Potitus sanguine
Fuso, potitur Martyrum
Palma, in columbæ imagine.

IV.

[Antiphonæ ad 1. Nocturnū.] Iesv decora cælitum
Corolla, Iesu Martyrum
Spes, cerne nos, dum militis
Tui canamus prælium.
      Cur Antonine perfuris,
O Cæsar angue dirior,
Leone sæuo sæuior?
Cur bile turges vitrea?
      Non sculpta adorat marmora,
Nec ligna credit numina;
Aurum Potitus despicit,
Nec thura libat belluis.
      Dura contemnit verbera,
Tetrumque spernit carcerem,
Nec voce blanda flectitur,
Minas nec horret efferas.
      Flagella sicut lilia
Sumit, & illa dedicat
Deo flagranti pectore,
Sicut rosarum flosculos.
      Olor nec albus gestiens
Aquas subintrat vitreas,
Oliuum vt intrat bulliens,
Amore Iesu, paruulus.

V.

[Antiphonæ ad 2. Nocturnū.] Phoenix vt inter cynnama
Exusta fit viuacior;
Sic hic lebete feruido
Mersus, resurget fortior.
      Potitus instar Angeli
Factus fide fortissimus,
Numen Mineruæ despicit,
Iouique thura denegat.
      Cunctis est æqua regula,
Dulcore firmat debiles,
Virtute fortes roborat,
Vtrosque amore confouet.
      O miles, o fortissime
Athleta Iesu, a sanguinem
Dum corpus vnda profluis,
Ad astra mittis spiritum.
      Sic torque victor aurea
Collum venustas saucium:
Sic morte vitam laureas,
Vita triumphans perpeti.
      O ter beate paruule,
Qui sufferendo laurea
Donaris, o quam strenue
Mortem triumphas mortuus!

[Annotatum]

a Haud satis assequimur sententiam.

VI.

[Hymnus ad Laudes.] Ingens Dei potentia,
Et Martyris victoria,
Crudelis ira Præsidis
Et belluarum mititas!
      Quæcumque sæuit dentibus,
Cornu, vel vngue bellua,
Ad Martyris vestigia
Vt mitis est ouicula.       Tormenta sic amplectitur,
Vt grata cæli munera;
Sic blandimenta respuit,
Vt dira mortis vulnera.
      Per hæc, Potite, pignora,
Quæ Iesus vltro contulit,
Sacris roga virgunculis
Candentis Agni nuptias.
      Post quem canendo gestiant
Plenis oliua lampadis;
Odora dent vaccinia,
Stolis amictæ candidis.
      A vanitate seculi,
A carnis æstu lubricæ,
Et a maligno dæmone
Hastu, Potite, libera.
      Deo sit vni gloria,
Qui nos ab omni protegat
Malo, precatu Martyris,
Ac regna det cælestia.

VII.

[Hymnus ad 2. Vesperas.] Ardet o felix anima, ardet igne,
Igne diuino, rabiem tyranni
Voce demulcet placida, silendo
      Mitigat iram.
Flagra ceu flores (quibus ante Iesum
Serta contexat) patitur, cruenta
(O Dei virtus!) veluti smaragdos,
      Vulnera suffert.
Carcerum vinclis puer arctus, vncis
Pectinum clauis lacerus, lebetem
Intrat ignitum: calido triumphat
      Mersus oliuo.
Vincit, immanes patiendo pœnas,
Cæsarem: lassat lanios, flagella
Mente tranquilla subeundo: victor
      Cum nece pugnat.
Angeli verbo monitus, propinquam
Haud secus mortem cupit, ac perennis
Ianuam vitæ, requiem laborum,
      Præmia pugnæ.
Vnde transfixo capiti cruento
Clauo, & immerso iugulo mucrone,
Spiritum felix super alta fudit
      Astra Potitus.
Morte sic victa, viridante lauro
Verticem cingit: sacra colla comit
Torque gemmata: fruitur Tonante
      Martyr in æuum.
Si caro prurit, niueum pudoris
Irriga rorem: Sathanæ sagittas
Frange, si dirus iacit hostis; armis
      Arma retunde.
Pompa si cœci peritura secli
Ridet, æternæ moderare vitæ
Gloria: pulsis fame, peste, bello,
      A lare nostro.
Laus sit æternæ Triadi perennis,
Et Patri, & Nato, & tibi vbique sancte
Spiritus: Martyr quibus aline nostra
      Vota referto.

VIII.

a Grate mi puer aure dextra,
Quas tibi laudes recinunt sacratæ
Virgines Sancte, [Varia Responsoria.] ac modulos pudico
      Pectore promptos.
Hi tibi pro thure & olente nardo,
Pro thymi fasce, & calatho rosarum,
Dantur: vt gemmas & odora, quæso,
      Balsama sume.
b Vt puer primum dubiæ dolosum
Attigit vitæ biuium; relicta
Mox via lata, studuit per arctum
      Scandere callem.
Totus in sacris vigilat, caduci
Nil cupit: Diuum veneratur ædes:
Percolit summa pietate trinum
      Numen & vnum.
Sic iugo Christi puerile collum
Subdit, & stiuam retinens aratri,
Vt decet, sulcat bonitatis aruum
      Vomere pacis.
Non minus cælum precibus fatigat,
Quam pio cultu: lacrymis nigrantem
Abluit noctem, Sathanam repellit
      Dulcibus odis.
Diua scrutatus monumenta Vatum,
Sacra degustat rudimenta Iesu:
Tum Liam stringens, fruitur Rachele,
      More Iacobi.
Vt sibi nomen peperit Potiti
Martyr insignis, potiendo dulce
Cælitum nectar, peritura spreuit
      Cuncta sub astris.
Spreuit ætatis roseum tenellæ
Flosculum, spreuit titulos auorum,
Purpuram, fasces, galeam, curules,
      Prædia, census.

[Annotata]

a Ita excusum. videtur verbum desiderari.

b Non cohærent hæc inter se, cum post singulas Lectiones binæ fere semper strophæ ponantur, quarum plures simul ad vnius hymni formam descripsimus.

IX.

Pavper ad nudum properare Iesum
Pergit amplexa Cruce. Fit supernæ
Præuius Doctor patriæ, fit alti
      Præco Tonantis. [Varia Responsoria.]
Grande virtutum iubar, æqua morum
Norma, doctrinæ schola Christianæ,
Mitis exemplar pietatis, almæ
      Lux bonitatis.
Gratus hic mundo fuit a tenellis
Vnguibus; matris fuerat ab aluo
Gratior cælo, magis est in astris
      Gratus vtrique.
Hic feras passus rabidas, leones
Calcat immanes, dominatur vrsis:
Sed prius vincens superat furentem
      Præsidis iram.
Mortuus mundo, Sathanæ, parenti,
Ac sibi; cælo, Superis, Tonanti
Viuit illustris Domini Potitus
      Martyr in æuum.
Ergo si talis tibi vita fulsit
Seculo, nobis super astra regnans
Impetra optatæ bona pacis arrham
      Gaudia cæli.
Vernat vt candens rosa rore tacta,
Rore ceu vernat foliis apertum
Lilium, vernat veluti profusus
      Rore hyacinthus.
Lux patri factus, meliora viuo
Pandit exemplo documenta: quod nam
Egerit primum, sociis agendum
      Præcipit actu.
Vnde pro Christi nece tu cruentam
Eligens mortem, velut agnus ensi
Colla flexisti, o pie Martyr, o mi
      Diue Potite.
O pia, o felix anima, o beate
Spiritus, terræ spolium caducæ
Deserens carnis, superas ouando
      Scandis in arces.

X.

[Varia Responsoria.] Non pius lædit liquor, aut eburna
Membra tam candens oleum, nec ignis
Quid pili tangit minimum: pudorem
      Flamma veretur.
Martyr a summo, precor, axe gratis
Gratiam per te …. præstet orbis
Auctor, ac sacris faueat puellis
      Numine fausto.
Centuplum reddant oleæ, per arua
Semen in fruges vireat, Falernum
Vineæ fundant decuplum, precante
      Te, pie Martyr.
Pace nos dulci refoue, salubrem
Aerem cura, scelerum reatus
Qua vales purga prece, Martyr, ante
      Iudicis iram.
Pro tuis regnum meritis Latinum
A fame, a bello tueare, quæso,
Quæso vt a peste, a tonitru, a corusco
      Fulmine serues.





USB-Stick Heiligenlexikon als USB-Stick oder als DVD

Unterstützung für das Ökumenische Heiligenlexikon


Seite zum Ausdruck optimiert

Empfehlung an Freunde senden

Artikel kommentieren / Fehler melden

Suchen bei amazon: Bücher über Acta Sanctorum: Potitus

Wikipedia: Artikel über Acta Sanctorum: Potitus

Fragen? - unsere FAQs antworten!

Im Heiligenlexikon suchen

Impressum - Datenschutzerklärung



Aus: Societé des Bollandistes: Acta Sanctorum Bd. 1 - Ianuarii I., Antwerpen 1643 - zuletzt aktualisiert am 00.00.2014
korrekt zitieren:
Artikel
Die Deutsche Nationalbibliothek verzeichnet das Ökumenische Heiligenlexikon in der Deutschen Nationalbibliografie; detaillierte bibliografische Daten sind im Internet über https://d-nb.info/1175439177 und https://d-nb.info/969828497 abrufbar.

Sie könnnen mit Klick auf den Button Benachrichtigungen abonnieren und erhalten dann eine Nachricht, wenn es Neuerungen im Heiligenlexikon gibt: